monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Isaiam, , I

Hieronymus, Commentarii, in Isaiam, Prologus

1 Expletis [Exegimus hosce Commentariorum in Isaiam libros ad codicem Palatinatum 172, tum alium Vaticanum 322. Maximam quoque eorum partem consulimus cum duobus Ambrosianis, altero S littera, et num. 45, altero E et 98 praenotatis. Ubi vero codicibus aliis, qui unum aut alterum tantum Hieronymianae huius expositionis librum continerent, usi sumus, illos suis quosque locis laudamus.] longo vix tempore in duodecim Prophetas viginti explanationum libris, et in Danielem Commentariis, cogis me, virgo Christi Eustochium, transire ad Isaiam: et quod sanctae matri tuae Paulae, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem et eruditissimo viro [Fratri tuo, etc. Fratrem Eustochii Pammachium vocat Hieronymus, quia eidem Pammachio nupserat Paulina soror Eustochii. MARTIAN.---Puta spiritus vocabulo dici, non carnis: tametsi Paulinae, quae Pammachio nupserat, vere soror Eustochium fuit.] fratri tuo Pammachio promisisse me memini; cumque in affectu par sis, vincis praesentia.
2 Itaque et tibi et illi per te reddo quod debeo, obediens Christi praeceptis, qui ait: Scrutamini Scripturas [Ioan. V, 39]; et, Quaerite, et invenietis [Matth. VII, 76]. Ne illud audiam cum Iudaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei [Matth. XXII, 29]. Si enim iuxta apostolum Paulum [II Cor. I, 24] Christus Dei virtus est, Deique sapientia; et qui nescit Scripturas, nescit Dei virtutem eiusque sapientiam: ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est. Unde orationum tuarum [Palatin. 172, salvatus, pro fultus.] fultus auxilio, quae diebus ac noctibus in Dei lege meditaris, et templum es Spiritus sancti, imitabor patremfamilias, qui de thesauro suo profert nova et vetera; et sponsam dicentem in Cantico Canticorum: Nova et vetera, fratruelis meus, [Servavi tibi. Quamplures mss. codices legunt alio modo, et contrario sensu: Nova et vetera fratruelis meus servavit mihi. At nullam inter variantes lectiones interpretum deprehendere potui, quae firmaret hanc sententiam. In Hebraeo legimus , tsaphanti lecha, id est, servavi tibi, sive, abscondi tibi. MARTIAN.] servavi tibi [Cant. VII, 13]; sicque exponam Isaiam, ut illum non solum Prophetam, sed evangelistam et Apostolum doceam. Ipse enim de se et de caeteris evangelistis ait: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem [Isa. LII, 7]. Et ad ipsum quasi ad Apostolum loquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et ille respondit: Ecce ego, mitte me [Isa. VI, 8].
3 Nullusque putet, me voluminis istius argumentum brevi cupere sermone comprehendere: cum universa Domini sacramenta praesens Scriptura contineat; et tam natus de Virgine Emmanuel, quam illustrium patrator operum atque signorum: mortuus ac sepultus, et resurgens [Vatican. 322, resurgens a mortuis.] ab inferis, et Salvator universarum gentium praedicetur.
4 Quid loquar de physica, ethica et [Ethica et theologica. In antea editis libris habetur, ethica et logica; sed errore manifesto, cum ipsemet Hieronymus theologica pro logica legendum statuerit epistola ad Paulam de alphabeto Hebraico, ubi ait de logica: Pro qua nostri Theologicen sibi vindicant. MARTIAN.---Sic et mss. plerique habent, et veteres quoque editi libri praeferebant. Perperam Martianaeus de suo fecit Theologica ex praeconcepta opinione ex epist. 30 ad Paulam de Alphabeto num. 1. At ibi quoque tradit Hieronymus satis luculenter, partiri philosophos disputationes suas in physicam, ethicam, logicamque: minime omnium theologicam nominat. Quin subdit pro logica nostros theoricen sibi vindicare: atque ita restituendum, uti fecimus, locum adducto ex Origene luculentissimo testimonio ostendimus: unde et si quid mutare ex aliis mss. hic mavis, Theorica, non Theologica rescribendum omnino sit. Vide quae in eum locum animadvertimus, tum in epist. 121, ad Algasiam, quaest. 10, in fine: maxime vero in Commentar, in Ecclesiasten cap. 1, not.] logica? Quidquid sanctarum est Scripturarum: quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur. De cuius mysteriis testatur ipse qui scripsit: Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati: quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum.
5 Et respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei, lege, et respondebit, nescio litteras [Isai. XXIV, 11, 12]. Sive igitur hunc librum dederis nescienti litteras Populo nationum, respondebit: Non possum legere: quia non didici litteras Scripturarum; sive dederis Scribis et Pharisaeis, qui Regis litteras nosse se iactant, respondebunt: Non possumus legere: quia signatus est liber.
6 Quid idcirco eis signatus est? quoniam non receperunt eum quem signavit Pater (Ioan VI, 27): qui habet clavem David: Qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit [Apoc. III, 7].
7 Neque vero, [Ut Montanus, etc. Idem Hieronymus haec habet infra in I caput Isaiae: Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in ecstasi et cordis amentia Prophetas putat ventura dixisse. Ecstasin igitur intelligit cordis amentiam, qua numquam correpti sunt sancti Prophetae, quemadmodum Montanus, Prisca et Maximilla, et caeteri pseudo prophetae haereticorum. Vide Euseb. Hist. Ecclesiast. lib. V, cap. 15 vel 16, Chrys. homil. 29 in Epist. I ad Cor. cap. 12, Hieronym. lib. de Script. Eccles. in Mellitone, Apollonio et Tertulliano. MARTIAN.] ut Montanus cum insanis feminis somniat, Prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait: Nescientes quae loquantur, neque de quibus affirment [I Tim. I, 7]: sed iuxta Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quae profert de ore suo; et in labiis suis portabit scientiam [Prov. XVI, 23], etiam ipsi sciebant quid dicerent.
8 Si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non possumus; et Moses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, et Dominus respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur: Numquid sapientior es Daniele [Ezech. XXVIII, 3]? et David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmo: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi [Ps. L, 8], quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus Prophetarum Prophetis [Palat., subiectus est, et in sua habet potestate.] subiecti sunt [I Cor. XIV, 32]: ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur.
9 Quod si cui videtur infirmum, illud eiusdem Apostoli audiat: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii diiudicent: si autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat [Ibid., 29]. Qua possunt ratione reticere, [Cum in ditione, etc. Codices mss. fere omnes legunt in datione sit Spiritus. MARTIAN.] cum in ditione sit spiritus qui loquitur per Prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, cuncta sapientiae rationisque sunt plena.
10 Nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat; sed Deus loquebatur in animo Prophetarum, iuxta illud quod alius Propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me [Zach. I, 9], et: Clamantes in cordibus nostris, Abba, pater [Gal. IV, 6]. Et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus [Ps. LXXXIV, 9].
11 Unde post historiae veritatem, spiritualiter accipienda sunt omnia: et sic Iudaea et Ierusalem, Babylon et Philisthiim, et Moab et Damascus, Aegyptus et desertum mare, Idumaea et Arabia, [Ac vallis Visionis, Editi addunt nonnulla, nempe ac vallis Sion, quae absunt in cunctis Codicibus mss. nec leguntur in Versione Hieronymi, in qua post titulum istum, Onus in Arabia, consequenter scriptum est, Onus vallis Visionis. Consule tom. I sive divinam Bibliothecam S. Hieronymi. MARTIAN.] ac vallis Visionis, et ad extremum Tyrus, et Visio quadrupedum intelligenda sunt; ut cuncta quaeramus in sensu, et in omnibus his, quasi sapiens architectus Paulus apostolus iaciat fundamentum, quod non est aliud praeter Christum Iesum.
12 Magnique laboris et operis est, omnem Isaiae librum velle edisserere, in quo maiorum nostrorum ingenia sudaverunt: Graecorum dico. Caeterum apud Latinos grande silentium est, praeter sanctae memoriae [Martyrem Victorinum. In Catalogo virorum illustrium de eodem Victorino ait S. Hieronymus: Non aeque Latine ac Graece noverat; inde opera eius grandia sensibus, viliora sunt compositione verborum. Epistola quoque ad Magnum: Victorino Martyri in libris suis licet desit eruditio, non tamen deest eruditionis voluntas. De patria huius Victorini et Episcopatu, plura dicentur tomo IV nostrae editionis. Falsus est porro nuperus auctor qui putavit Victorinum scripsisse in Isaiam Commentarios usque ad visionem quadrupedum in deserto. Haec enim, non de Victorino, sed de Origene intelligenda sunt; uti perspicuum est attente legenti hunc Hieronymi locum. MARTIAN.] martyrem Victorinum, qui cum Apostolo dicere poterat: [Non enim aeque Latine ac Graece noverat; unde opera eius grandia sensibus, viliora sunt compositione verborum, inquit ipse Hieronymus in Catalogo, quibus paria habet in epist. 70, ad Magnum. Caeterum Victorini Commentarium istud cum plerisque aliis intercidit.] Etsi imperitus sermone, non tamen scientia [II Cor. XI, 9]. Scripsit enim in hunc Prophetam iuxta editiones quatuor, usque ad Visionem quadrupedum in deserto, Origenes triginta volumina, e quibus vicesimus sextus liber non invenitur.
13 Feruntur et alii sub nomine eius de Visione τετραπόδων, duo ad Gratam libri, qui pseudographi putantur; et vigintiquinque [Palat., et vigintisex Homiliae, etc. Alia porro videtur in Philocalia τῶν σημειώσεων notio tradi, quod cl. Huetio observatum est, quasi σημειώσεις. Tomi ipsae constarent, et neutiquam pro Excerptis, sive Scholiis, sed pro iustis Commentariis habendae sint. Proprie autem σημειοῦσθαι adnotare est, sive Commentarium scribere, vel scriptum aliquod ad aliud adiicere, unde Annotationes commode intelligi possunt.] Homiliae, et Σημειώσεις, quas nos Excerpta possumus appellare.
14 Eusebius quoque Pamphili iuxta historicam explanationem [Memoriae, ut videtur, lapsu, nisi in librarios culpa torquenda sit, quindecim hic numerat Eusebii libros in Isaiam, quos dixerat in catalogo decem tantummodo: nec sane plures exstitisse aliis quoque argumentis evincitur. Ex illis porro multa saepe Hieron. in suos Commentarios transtulit, quae subinde nos ex cl. Montfauconii editione indicabimus.] quindecim edidit volumina; et Didymus, cuius amicitiis [Quindecim tamen anni plus minus elapsi erant, ex quo Didymus diem obierat, siquidem anno 396, quod certis auctoribus, Palladio cap. 4 Lausiac. Hist., Sigeberto, ipsoque in primis Hieronymo in Catalogo comprobatur, finem vivendi fecit. S. vero Doctor circa an. 410 hosce Commentarios elaborabat.] nuper usi sumus, ab eo loco ubi scriptum est: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad cor Ierusalem [Isai. XL, 1], usque ad finem voluminis, decem et octo edidit tomos.
15 Apollinaris autem more suo sic exponit omnia, ut universa transcurrat, et punctis quibusdam atque intervallis, immo compendiis grandis viae spatia praetervolet: ut non tam Commentarios quam indices capitulorum nos legere credamus. Ex quo animadvertis, quantae difficultatis sit, ut Latini nostri, quorum aures fastidiosae sunt, et ad intelligendas Scripturas sanctas nauseant, plausuque tantum eloquentiae delectantur, mihi ignoscant, si prolixius locutus fuero; cum Isaias duodecim Prophetis iuxta numerum versuum, [Aut aequalis. Prolegomeno IV in Divinam Bibliothecam S. Hieronymi composui tetrapla antiquae ac novae divisionis versuum Scripturae sacrae. Ex iis scire licet Isaiam duodecim Prophetis iuxta numerum versuum, aut aequalem, aut maiorem esse: nam iuxta antiquam divisionem ante Hieronymum numerantur in Isaia versus 3600, cum in libro duodecim Prophetarum sint tantum 3110. Deinde in manuscriptis Versionis Hieronymianae, Isaias habet versus 3580, liber autem duodecim Prophetarum 3800. MARTIAN.] aut aequalis, aut maior sit. Sicubi autem praetermissis LXX de Hebraico disputavi, illud in causa est quod aut eadem, aut similia sunt pleraque cum caeteris, et duplici editione proposita, nolui libros explanationis extendere, qui etiam in simplici explanatione modum brevitatis excedunt.
16 Sed iam propositum exsequamur.
Hieronymus HOME



>>> Hieronymus, in Isaiam, , I
monumenta.ch > Hieronymus >