monumenta.ch > Hieronymus > 1
Hieronymus, in Iona, Prologus <<<     >>> II

Hieronymus, Commentarii, in Ionam, Caput I

1 (Vers. 1.) Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi, dicens: Surge, et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea; quia ascendit malitia eius coram me. Septuaginta, excepto eo quod dixerunt, ascendit clamor malitiae eius ad me, caetera similiter transtulerunt. In condemnationem Israelis Ionas ad gentes mittitur, quod Ninive agente poenitentiam, illi in malitia perseverent.
2 Porro quod ait, ascendit malitia eius coram me, sive, clamor malitiae eius ad me, hoc ipsum est quod in Genesi dicitur: Clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est [Gen. XVIII, 20]. Et ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra [Gen. IV, 10]. Iuxta tropologiam vero Dominus noster, Ionas, hoc est, columba, sive dolens (utrumque enim interpretatur, vel quia Spiritus sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo [Luc. XIX], vel quia nostris doluit ipse vulneribus, et flevit super Ierusalem, et livore eius sanati sumus [Isai. LIII]: vere filius veritatis; Deus quippe veritas est), mittitur ad Niniven pulchram, id est, mundum, quo nihil pulchrius oculis carnis [Al. carneis] aspicimus [Ioan. XIV]. Unde et apud Graecos ab ornatu nomen accepit [Graecum κόσμος, ex mss. post Victorium suffecimus; mox pro de eo, legunt quidam a Deo.] κόσμος: consummatisque operibus singulis, de eo dicit: Vidit Deus quia bonum est. Ad Niniven, inquam, civitatem magnam, ut quia Israel audire contempsit, totus gentium mundus exaudiat.
3 Et hoc propterea, quia ascenderit malitia eius coram Deo. Cum enim Deus quasi quamdam pulcherrimam domum servituro sibi homini exstruxerit, depravatus est homo propria voluntate, et a pueritia diligenter appositum est ad malum cor eius [Gen. VIII]: posuitque in coelum os suum, et exstructa turre superbiae [Gen. XI], meretur ad se descendentem Filium Dei, ut per [Post Victorium ad Brixianorum codicum fidem restituimus, per poenitentiae ruinam, pro quo Martianaeus retinuit, per poenitentiam ruinae. Turris erectionem S. Doctor superbiae comparat, eiusque ruinam poenitentiae.] poenitentiae ruinam conscendat ad coelum, qui per tumorem superbiae [Al. subire] non potuit.
4 Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini. LXX similiter. Scit propheta, sancto sibi Spiritu suggerente, quod poenitentia gentium, ruina sit Iudaeorum. Idcirco amator patriae suae, non tam saluti invidet Ninive, quam non vult perire populum suum. Alioquin legerat Moyse rogantem dixisse pro eo: Si dimittis eis peccatum, dimitte: sin autem non dimittis, et me dele de libro tuo, quem scripsisti [Exod. XXXII, 31, 32], et ad preces illius servatum Israel, et Moysen de libro non fuisse deletum, quin potius Dominum occasionem accepisse per servum, ut caeteris conservis illius parceret.
5 Dum enim dicit, dimitte me, ostendit se posse retineri. Tale quid et Apostolus loquitur: Optabam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae secundum carnem [Rom. IX, 3]. Non quod ipse perire desideret, cui vivere Christus est, et mori lucrum [Philipp. I]; sed magis meretur vitam, dum salvare vult caeteros. Praeterea videns Ionas comprophetas suos mitti ad oves perditas domus Israel, ut ad poenitentiam populum provocarent, Balaam quoque divinum de salute Israelitici populi prophetasse [Num. XXII], delet se solum electum, qui mitteretur ad Assyrios inimicos Israel, et ad civitatem hostium maximam, ubi idololatria, ubi ignoratio Dei: et quod his maius est, timebat ne per occasionem praedicationis suae, illis conversis ad poenitentiam, Israel penitus relinqueretur. Noverat enim eodem spiritu, quo illi gentium praeconium credebatur, quod quando nationes credidissent, tunc periret domus Israel, et quod aliquando futurum erat, hoc ne in suo fieret tempore, verebatur. Unde imitatus Cain Ionas [Genes. IV], et recedens a facie Domini, fugere voluit in Tharsis, quam Iosephus interpretatur Tharsum Ciliciae civitatem, [Palatin. ms., prima tantum littera. Caeterum vide quae in caput Isaiae II hac de re observamus, epistolam quoque ad Marcellam in nostra recensione 37.] prima tamen littera commutata: quantum vero in Paralipomenon libris intelligi datur, quidam locus Indiae sic vocatur.
6 Porro Hebraei THARSIS, mare dici generaliter autumant secundum illud: In spiritu vehementi confringes naves Tharsis [Ps. XLVII, 8], id est, maris. Et in Isaia: Ululate, naves Tharsis [Isai. II, 14]. Super quo ante annos plurimos in epistola quadam ad Marcellam dixisse me memini: Non igitur propheta ad certum fugere cupiebat locum; sed mare ingrediens, quocumque pergere festinabat: et magis hoc convenit fugitivo, et timido, non locum fugae otiosae eligere; sed primam occasionem arripere navigandi. Hoc quoque possumus dicere, qui notum tantum putabat in Iudaea Deum [Psal. LXXV], et in Israel magnum nomen eius, postquam illum sensit in fluctibus, confitetur, et dicit: Hebraeus ego sum, et Dominum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam: si autem ipse fecit mare et aridam, cur aridam relinquens arbitraris te conditorem maris in mari posse vitare? Simulque instruitur per salutem conversionemque nautarum, etiam tantam multitudinem Ninive simili posse [Victorius, pro confessione, reponit ex Florentiae codicibus conversione.] confessione salvari. De Domino autem et Salvatore nostro possumus dicere, quod dimiserit domum, et patriam suam, et assumpta carne, quodammodo de coelestibus fugerit, veneritque in Tharsis, hoc est, in mare istius saeculi, secundum quod alibi dicitur: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia, quorum non est numerus.
7 Animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt [Al. perambulabunt]. Draco iste quem formasti ad illudendum ei [Ps. CIII, 25 seqq.]. Idcirco enim et in passione dicebat: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me: ne populo conclamante: Crucifige, crucifige talem [Luc. XXII, 42]. Et: Nos non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15], plenitudo gentium subintraret, et frangerentur rami olivae, pro quibus oleastri virgulta succrescerent [Rom. XI]. Tantaeque pietatis et amoris fuit in populum pro electione patrum, et repromissione ad Abraham, ut in cruce positus diceret: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 24]. Vel certe quoniam Tharsis interpretatur contemplatio gaudii, veniens ad Ioppen propheta, quae et ipsa speciosam sonat, ire festinat ad gaudium, et quietis beatitudine [Idem ad Brixiae codd., perfruens.] perfrui, totum se tradere theoriae, melius esse arbitrans pulchritudine et varietate scientiae perfrui, quam per occasionem salutis gentium caeterarum perire populum, de quo Christus in carne generandus sit.
8 (Vers. 3.) Et descendit in Ioppen, et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum eius, et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. LXX: Et ascendit in Ioppen, et invenit navem euntem in Tharsis: deditque naulum suum, ascendit in eam, ut navigaret cum eis in Tharsis a facie Domini. Ioppen portum esse Iudaeae, et in Regnorum [Victorius ait, Haec Hiram historia scribitur III Reg. V, et II Paral. II. Verum quod de Ioppe mentio fiat in libris Regum, equidem adhuc non inveni. Scribitur tamen de ea in libro Iosue, Numeris, Ezdra, Machabaeis, et Actis Apostolorum. Nihil tamen mutatum, quia cum ibi quoque eadem tractetur historia, non res, sed nomen tantum omissum videtur. Sappho Ioppe hodie vocatur: Plinius a Phoenicibus conditam ante terrarum inundationem prodit. Est enim oppidum, a quo portui quoque nomen est inditum. Pulchram, speciosamque Hebraice Ioppe significat. Hoc enim sonat vox . Vide quae in epist. 108, ad Eustochium, num. 8, annotamus.] et Paralipomenon libris legimus [II Paral. II], ad quem Hiram quoque rex Tyri ligna de Libano ratibus transferebat, quae Ierusalem terreno itinere perveherentur.
9 Hic locus est, in quo usque hodie saxa monstrantur in littore, in quibus Andromeda religata, Persei quondam sit liberata praesidio. Scit eruditus lector historiam; sed et iuxta regionis naturam de montanis et arduis ad Ioppen et campestria veniens propheta, recte dicitur descendisse, et invenisse navem funem solventem e littore, et ingredientem mare, deditque naulum eius, sive mercedem navis, id est, subvectionis eius, iuxta Hebraicum, sive naulum pro se [Al. suum], ut Septuaginta transtulerunt.
10 Et descendit in eam, ut proprie continetur in Hebraico: IERED enim descendit dicitur: ut fugitivus sollicite latebras quaereret. Vel ascendit, ut scriptum est in editione Vulgata: ut quocumque navis pergeret, perveniret: evasisse se putans, si Iudaeam relinqueret. Sed et Dominus noster in extremo Iudaeae littore (quod, quia in Iudaea erat, appellabatur pulcherrimum) non vult tollere panem filiorum, et dare eum canibus [Matth. XV]; sed quia venerat ad oves perditas domus Israel, dat vectoribus pretium, ut qui primum suum sanare [Al. salvare] vult populum, salvet accolas maris, et inter turbines ac tempestates, id est, passionem suam, crucisque convicia submersus in inferno, salvet eos, quos quasi in navi dormiens negligebat [Matth. VIII]. Prudens rogandus est lector, ne eumdem velit ordinem tropologiae, quem et historiae quaerere.
11 Nam et Apostolus, Agar et Saram ad duo Testamenta refert: et tamen non omnia quae in historia illa narrantur, tropologice interpretari possumus. Et ad Ephesios de Adam et Eva disputans, ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: Sacramentum hoc magnum est: Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia [Ephes. V, 31, 32]. Numquid totum principium Geneseos, et fabricam mundi, et hominum conditionem ad Christum, et ad Ecclesiam referre possumus, quia hoc testimonio sic abusus est Apostolus? Fac enim hoc quod scriptum est: Ideo relinquet homo patrem suum, referamus ad Christum, ut dicamus eum Patrem in coelis reliquisse Deum, ut gentium [Suffecimus vocem populus, quam mutilo sensu Martianaeus praetermisit.] populus iungeretur Ecclesiae: hoc quod sequitur, matrem suam, quomodo possumus interpretari, nisi forte dicamus reliquisse eum coelestem Ierusalem, quae est mater Sanctorum, et caetera multo his difficiliora? Illud etiam quod ab eodem Apostolo scribitur: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus [I Cor. X, 4], nequaquam nos arctat ut omnem Exodi librum referamus ad Christum.
12 Quid enim possumus dicere? quod haec petra a Moyse percussa sit, non semel sed bis [Exod. XVII], quod aquae fluxerint, et torrentes repleti sint. Num universam loci huius historiam per hanc occasionem cogemus sub lege allegoriae? et non potius unusquisque locus secundum historiae diversitatem, diversam recipiet intelligentiam spiritualem? Igitur sicut haec testimonia suas interpretationes habent, et nec praecedentia, nec consequentia eamdem desiderant allegoriam: sic et Ionas propheta non absque periculo interpretantis, totus referri ad Dominum poterit. Nec ex eo quod in Evangelio dicitur: Generatio pessima [Al. prava] et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae Prophetae. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae, tribus diebus et tribus noctibus [Mat. XII, 39].
13 (Vers. 4.) Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. LXX: Et Dominus suscitavit spiritum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. Potest fuga prophetae et ad hominis referri in communi personam, qui Dei praecepta contemnens, recessit a facie eius, et se mundo tradidit, ubi postea malorum tempestate, et totius mundi contra se saeviente naufragio, compulsus est sentire Deum, et reverti ad eum quem fugerat.
14 Unde intelligimus etiam ea quae sibi homines aestimant salutaria, Deo nolente [Al. volente], verti in perniciem, et non solum non prodesse auxilium his, quibus praebetur; sed et ipsos qui praebent, pariter conteri. Sicut legimus victam ab Assyriis Aegyptum, quia opitulabatur Israeli contra Domini voluntatem. Periclitatur navis quae periclitantem susceperat: vento maria concitantur, in tranquillitate tempestas oritur, nihil, Deo adversante, securum est.
15 (Vers. 5.) Et timuerunt nautae, et [Duo Palatini mss., et clamaverunt ad Dominum Deum suum.] clamaverunt viri ad Deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi in mare, ut alleviaretur ab eis. LXX: Et timuerunt qui navigabant, et clamaverunt unusquisque ad Deum suum, et iactum fecerunt vasorum navis in mare, ut alleviaretur navis. Arbitrantur navem solito onere praegravari, et non intelligunt totum pondus esse fugitivi prophetae.
16 Timent nautae, clamat unusquisque ad Deum suum; ignorantes veritatem, non ignorant providentiam, et sub errore religionis sciunt aliquid esse venerandum: proiiciunt onera in mare, ut magnitudinem fluctuum classis levior transiliret. At contra Israel nec bonis nec malis intelligit Deum; plangente Christo populum, siccos oculos habet.
17 Et Ionas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. LXX: Ionas autem descendit in ventrem navis, et dormiebat, et stertebat. Quantum ad historiam pertinet, prophetae mens secura describitur: non tempestate, non periculis conturbatur, eumdem et in tranquillo, et imminente naufragio animum gerens.
18 Denique alii clamant ad deos suos, vasa proiiciunt, nititur unusquisque quod potest. Iste tam quietus est et securus, animique tranquilli, ut ad navis interiora descendens, somno placido perfruatur. Sed et hoc dici potest: Conscius erat fugae et peccati, quo Domini praecepta neglexerat: et tempestatem, ignorantibus caeteris, contra se saevire cernebat: ideo descendit ad interiora navis, et tristis absconditur, ne quasi Dei vindices fluctus adversum se videret intumescere.
19 Quod autem dormit, non securitatis est, sed moeroris. Nam et Apostolos legimus in Domini passione prae tristitiae magnitudine somno fuisse depressos [Matth. XXVI]. Sin autem interpretamur in typo, somnus prophetae et gravissimus sopor hominem significat erroris sopore torpentem, cui non suffecerat fugisse a facie Dei, nisi et quadam vecordia mens illius obruta, ignoraret iracundiam Dei, et quasi securus dormiret et profundissimum somnum rauca nare [Alias, rhonca nare, et rhonco nare sonaret: maluisset Victor. rhonco naris: est quippe rhoncus stertentis sonus.] resonaret.
20 (Vers. 6.) Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus, LXX: Et accessit ad eum proreta, et [Palatin. mss., et dixit ei, quid tu sopore deprimeris? surge, etc.] dixit ei, quid tu stertis? Surge, invoca Deum tuum, si quomodo salvos faciat nos Deus, et non pereamus. Naturale est unumquemque in suo periculo de alio plus sperare: unde gubernator, sive proreta, qui vectores timidos debuerat consolari, cernens discriminis magnitudinem, excitat dormientem, et arguit improvidae securitatis, commonetque ut ipse quoque pro virili portione deprecetur Deum suum: ut cuius erat commune periculum, communis esset oratio. Porro iuxta tropologiam plures sunt qui cum Iona navigantes, et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant.
21 Sed postquam Ionas fuerit sorte deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, marique tranquillitas reddita, tunc unus adorabitur Deus, et immolabuntur victimae spirituales, quas utique iuxta litteram in mediis fluctibus non habebant.
22 (Vers. 7.) Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis: et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. LXX: Et dixit unusquisque ad proximum suum: Venite, mittamus sortes, et cognoscamus [Iidem mss., propter quem malitia haec est super nos: caeteris quae subsequuntur huius testimonii praetermissis.] cuius gratia malitia haec est super nos: et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. Noverant naturam maris, et tanto tempore navigantes sciebant tempestatum ventorumque rationes, et utique si solitos, et quos aliquando experti fuerant, fluctus vidissent consurgere, numquam forte auctorem naufragii quaererent, et per rem incertam, certum cuperent evitare discrimen. Nec statim debemus sub hoc exemplo sortibus credere, vel illud de Actibus Apostolorum huic testimonio copulare, ubi sorte in Apostolatum Matthias eligitur [Actor. I], cum privilegia singulorum non possint legem facere communem.
23 Sicut enim in condemnationem Balaam asina loquitur [Num. XXII], et Pharao [Gen. XLI], et Nabuchodonosor in iudicium sui [Dan. II, 4], somniis futura cognoscunt, et tamen Deum non intelligunt revelantem: Caiphas quoque prophetat ignorans, quod expediret unum perire pro cunctis [Ioan. XI ] [et XVIII]: ita et hic fugitivus sorte deprehenditur, non viribus sortium, et maxime sortibus ethnicorum, sed voluntate eius qui sortes regebat incertas.
24 Quod autem dicitur: Et cognoscamus propter quem malitia haec est super nos, hic malitiam pro afflictione et calamitate accipere debemus, secundum illud: Sufficit diei malitia sua [Matth. VI, 34]. Et in Amos propheta: Si est malitia in civitate quam Dominus non fecerit (Amos III, 6). Et in Isaia: Ego Dominus qui facio pacem, et creo mala [Isai. XLV, 7]. In alio vero loco malitia contraria virtuti [Al. veritati] intelligitur, iuxta quod in hoc eodem propheta supra legimus: Ascendit clamor malitiae eius ad me.
25 (Vers. 8.) Et dixerunt ad eum: Indica nobis, cuius causa malum istud sit nobis, quod opus [Vulg. addit est] tuum, quae terra tua, [Verba, et quo vadis, cum hic, tum penes LXX interpretationem in Palatin. mss. non sunt.] et quo vadis, vel ex quo populo es tu? LXX: Et dixerunt ad eum: Annuntia nobis cuius gratia haec malitia est in nobis, quod opus tuum, et unde venis, et quo vadis, et ex qua regione es, et ex quo populo es tu? Quem sors indicaverat, cogunt voce propria confiteri, cur tanta tempestas sit, vel quare contra eos Dei ira desaeviat: Indica, inquiunt, nobis cuius causa malum istud sit super nos: quid operis agas, de qua terra, de quo populo proficiscaris, quo abire festines.
26 Et notanda brevitas, quam admirari in Virgilio (Verg. Aen. 8, 112) solebamus:
                              Iuvenes, quae causa subegit
Ignotas tentare vias, quo tenditis, inquit:
Qui genus: unde domo, pacemne huc fertis, an arma?
Interrogatur persona, regio, iter, civitas: ut ex his cognoscatur et causa discriminis.
27 (Vers. 9.) Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. LXX: Et dixit ad eos: Servus Domini ego sum, et Deum coeli ego colo, qui fecit mare et aridam. Non dixit, Iudaeus ego sum, quod scissura decem tribuum a duabus populo nomen imposuit; sed, Hebraeus sum, hoc est περατὴς, transitor, sicut et Abraham, qui dicere poterat: Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 13]: de quo in alio psalmo scribitur: Transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum [Ps. CIV, 13]. Moyses, Transeam, inquit, et videbo visionem hanc magnam [Exod. III, 3]. Et Dominum Deum coeli ego timeo: non deos quos invocatis, et qui salvare non possunt, sed Deum coeli, qui mare fecit et aridam. Mare, in quo fugio; aridam, de qua fugio.
28 Et eleganter ad distinctionem maris, non terra, sed arida nuncupatur. Et in brevi universitatis factor ostenditur, qui et coeli Dominus est, et terrae, et maris. Quaeritur autem, quomodo vere dicere comprobetur: Dominum Deum coeli ego timeo, cum eius praecepta non faciat. Nisi forte respondeamus, quod et peccatores timeant Deum, servorumque sit non diligere, sed timere; quamquam in hoc loco timor pro cultu possit intelligi, iuxta sensum eorum qui audiebant, et adhuc ignorabant Deum.
29 (Vers. 10.) Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum, quid hoc fecisti? Cognoverunt [Vulg. cognoverant] enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. LXX: Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum, quid hoc fecisti? Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, eo quod indicasset eis. Historiae ordo praeposterus est: quia enim poterat dici, nulla causa timoris fuit, ex eo quod eis confessus est, dicens: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam: statim subnectitur quod idcirco timuerunt, quia eis indicaverat, se Domini fugere conspectum, et eius non fecisse praecepta.
30 Denique causantur, et dicunt: quid hoc fecisti? id est, si times Deum, cur fugis? Si tantae potentiae praedicas quem colis, quomodo te putas eum posse evadere? Timent autem timore magno, quod intelligunt sanctum, et sanctae gentis virum (de Ioppe quippe solventes funem, Hebraeae gentis noverant privilegium), et tamen fugitivum celare non possunt.
31 Magnus est qui fugit, sed maior ille qui quaerit: non audent tradere, celare non possunt. Reprehendunt culpam, timorem confitentur: rogant ut ipse remedio sit, qui auctor peccati fuerat. Vel certe quod dicunt: quid hoc fecisti? non increpant, sed interrogant, volentes causam fugae nosse, servi a Domino, filii a patre, hominis a Deo.
32 Quod est, inquiunt, tantum mysterium, ut terra deseratur, expetantur maria, relinquatur patria, loca appetantur aliena?
33 (Vers. 11.) Et dixerunt ad eum: quid faciamus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. LXX: Et dixerunt ad eum, quid tibi faciemus, et quiescet mare a nobis? quia mare ibat, et suscitabat magis fluctus. Propter te dicis, ventos, fluctus, mare, gurgites concitatos? exposuisti causam morbi, indica sanitatis.
34 Ex eo quod contra nos surgit mare, intelligimus iram esse susceptionis tuae. Si culpa est quod suscepimus, quid facere possumus, ne Dominus irascatur? quid faciemus tibi? [Voces, hoc est, Victorii editio non agnoscit: tum pro cultor es, uno verbo cultorem legit.] hoc est, interficiemus te? sed cultor es Domini: servabimus? sed Deum fugis. Nostrum est praebere manus; quid fieri iubeas, tuum est imperare, quo facto quiescat mare, quod nunc Creatoris iram suo tumore testatur.
35 Statimque historicus causam iungit istiusmodi quaestionis, mare, dicens, ibat, et intumescebat. Ibat, ut iussum fuerat: ibat in vindictam Domini sui: ibat, persequens fugitivum prophetam. Intumescebat autem per singula momenta temporum, et quasi nautis morantibus, in fluctus maiores suscitabatur, ut ostenderet ultionem Creatoris se differre non posse.
36 (Vers. 12.) Et dixit ad eos, tollite me, et mittite me [Vulg. tacet me] in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim [Vulg. addit ego] quia propter me tempestas haec grandis est [Vulg. venit] super vos. LXX: Et dixit Ionas ad eos, tollite me, et mittite me in mare, et quiescet mare a vobis: ego enim novi quod propter me fluctus magni contra vos sunt. Contra me tempestas detonat, me quaerit, naufragium vobis minatur, ut me prehendat: me prehendet, ut mea morte vivatis. Scio, inquit, quia propter me tempestas haec grandis est. Non ignoro in meam poenam elementa turbari, mundi esse confusionem, mihi irasci, in vos saevire naufragium: fluctus ipsi imperant vobis, ut me mittatis in mare.
37 Si ego sensero tempestatem, vos recuperabitis tranquillitatem. Et animadvertenda pariter fugitivi nostri magnanimitas, non tergiversatur, non dissimulat, non negat; sed qui confessus fuerat de fuga, poenam libenter assumit, se cupiens perire, ne propter se et caeteri pereant, et ad peccatum fugae, alienae quoque delictum addatur necis. Hoc quantum ad historiam: caeterum non ignoramus, flantes ventos, quibus in Evangelio, ut quiescerent, Dominus imperavit [Matth. VIII], et periclitantem naviculam, in qua dormiebat Ionas, et intumescens mare quod increpatur: tace et obmutesce, referri ad Dominum Salvatorem, et periclitantem Ecclesiam, vel Apostolos suscitantem [Al. sustantes], qui eum deserentes in passione, quodammodo in fluctus praecipitabant: Iste Ionas dicit: Scio quia propter me tempestas grandis est super vos, quia me vident venti vobiscum ire in Tharsis, hoc est, ad contemplationem laetitiae navigare, ut vos mecum perducam ad gaudium: ut ubi ego sum et Pater, ibi et vos sitis [Ioan. XIV, 3]. Idcirco saeviunt, idcirco mundus, qui in maligno positus est, fremit [I Ioan. V, 19]: ideo elementa turbantur: me cupit devorare mors, ut vos pariter occidat; et non intelligit, quia velut in hamo escam capit, ut mea morte moriatur. Tollite me, et mittite in mare. Non est enim nostrum, mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter excipere.
38 Unde et in persecutionibus non licet propria perire manu, absque eo ubi [Confer librum primum contra Iovinian., num. 41, ubi de Milesiis virginibus. Simile quid laudat Cicero oratione de Provinciis Consularibus: et Epigramma vetus, Antholog. lib. III, tit. de Iuvenibus. ὠχόμεθ᾽ ᾠ Μίλητε, etc. Plura autem eius strenuitatis exempla apud veteres, et passim in Martyrologiis.] castitas periclitatur; sed percutienti colla submittere. Sic, inquit, placate ventos, sic in maria libamina fundite: tempestas quae propter me saevit contra vos, me moriente, sedabitur.
39 (Vers. 13.) Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. LXX: Et conabantur viri, ut reverterentur ad terram, et non poterant, quia mare ibat, et insurgebat magis contra eos. Protulerat propheta contra se sententiam; sed illi cultorem audientes Dei, manus iniicere non audebant, propterea nitebantur reverti ad aridam, et effugere discrimen, ne sanguinem funderent, magis volentes perire, quam perdere. O rerum quanta mutatio! populus qui servierat Deo, dicit: Crucifige, crucifige talem [Ioan. XIX, 6]. Istis imperatur ut occidant, mare furit, tempestas iubet, et proprium periculum negligentes, de aliena salute solliciti sunt.
40 Quamobrem et Septuaginta παρεβιάζοντο inquiunt, id est, vim cupiebant facere et naturam rerum vincere, ne violarent prophetam Dei. Quod autem [Quod pridem Victorius expunxerat verbum dicit, utpote supervacaneum, duo Palatini mss. hic retinent.] remigabant viri, ut reverterentur ad aridam, putabant absque sacramento eius qui passurus erat, posse navem de periculo liberari: cum Ionae subversio, navis fuerat [Al. fuerit] relevatio.
41 (Vers. 14.) Et Clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem, quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. LXX: Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: nequaquam, Domine, ne pereamus propter animam viri huius, et non des super nos sanguinem iustum, tu enim, Domine, sicut voluisti, fecisti. Grandis vectorum fides: periclitantur ipsi, et pro alterius anima deprecantur. Sciunt enim peiorem mortem peccati esse, quam vitae. Et ne des, inquiunt, super nos sanguinem innocentem. Contestantur Dominum, ut quodcumque facturi sunt, non sibi reputetur, et quodammodo dicunt, nolumus interficere prophetam tuum, sed iram tuam et ipse confessus est, et tempestas loquitur, quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti; voluntas tua expletur per nostras manus.
42 Nonne nobis videtur nautarum vox, Pilati esse confessio, qui lavat manus suas, et dicit: Mundus sum ego a sanguine viri huius [Matth. XXVII, 25]. Nolunt Christum perire gentes, innocentem sanguinem protestantur. Et Iudaei dicunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Et ideo si levaverint manus, non exaudientur, quia plenae sunt sanguine: Quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti: Quod nos suscepimus, quod turbo consurgit, quod venti saeviunt, quod mare suscitatur in fluctus, quod proditur sorte fugitivus, quod indicat quid fieri debeat, tuae est, Domine, voluntatis, tu enim sicut voluisti, fecisti.
43 Unde et Salvator dicit in psalmo: Domine, ut facerem voluntatem tuam, volui [Psal. XXXIX, 9].
44 (Vers. 15.) Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare, et stetit mare a fervore suo. LXX: Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare, et stetit mare a commotione sua. Non dixit arripuerunt, non ait invaserunt, sed tulerunt: quasi cum obsequio et honore portantes, miserunt in mare non repugnantem, sed praebentem manus ipsorum voluntati.
45 Et stetit mare, quia invenerat quem quaerebat. Velut si quis persequatur fugitivum, et concito pergat gradu, postquam fuerit consecutus, desistit currere, et stat ac tenet quem apprehenderit. Ita et mare quod, absente Iona, irascebatur, in visceribus suis desideratum tenens, gaudet et confovet, et ex gaudio tranquillitas redit.
46 Si consideremus ante passionem Christi, errores mundi, et diversorum dogmatum flatus contrarios, et naviculam totumque humanum genus, id est, creaturam Domini periclitantem, et post passionem eius tranquillitatem fidei, et orbis pacem, et secura omnia, et conversionem ad Deum, videbimus quomodo post praecipitationem Ionae steterit mare a fervore [Al. furore] suo.
47 (Vers. 16.) Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. [Isthaec verba, LXX similiter, quae saepe alibi, hic quoque suffecimus ex mss.] LXX similiter. Ante Domini passionem timentes clamaverunt ad deos suos: post passionem eius Dominum timent, id est, venerantur et colunt, et non timent simpliciter, ut in principio legimus, sed timore magno, iuxta illud quod dicitur: Ex tota anima, et ex toto corde, et ex tota mente tua [Matth. XXII, 37]. Et immolaverunt hostias, quas certe iuxta litteram in mediis fluctibus non habebant: sed quia sacrificium Deo spiritus contribulatus est [Psal. L]. Et in alio loco dicitur: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua [Ps. XLIX, 14]. Et rursum: Reddemus tibi vitulos labiorum nostrorum: idcirco in mari immolant hostias, et alias sponte promittunt vota facientes: se numquam ab eo quem colere coeperant, recessuros.
48 Timuerunt enim timore magno: quia ex tranquillitate maris et tempestatis fuga, vera prophetae verba cernebant. Ionas in mari fugitivus, naufragus, mortuus, salvat naviculam fluctuantem: salvat ethnicos in diversas prius sententias mundi errore iactatos. Et Osee, Amos, Isaias, Ioel, qui eodem tempore prophetabant, populum in Iudaea nequeunt emendare.
49 Ex quo ostenditur sedari non posse naufragium, nisi morte fugitivi.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Iona, Prologus <<<     >>> II
monumenta.ch > Hieronymus > 1