Hieronymus, Commentarii, in Ioelem, Caput II
1 | (Vers. 1 seqq.) Canite tuba in Sion: ululate in monte sancto meo: conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes, populus multus ac fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. |
2 | Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma; quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti: neque est qui effugiat eum: quasi aspectus equorum, aspectus eorum, et quasi equites sic current, sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium, a facie eius cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam, sicut fortes current, quasi viri bellatores ascenderunt [Al. ascendent] murum: viri in viis suis gradientur [Vulg. vir . . . . gradietur], et non declinabunt a semitis suis: unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt. |
3 | Sed et per fenestras cadent, et non demolientur, urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur: a facie eius contremuit terra, moti sunt coeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum, et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius. |
4 | Magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? LXX: Canite tuba in Sion, praedicate in monte sancto meo: conturbentur omnes habitatores terrae: quoniam adest dies Domini, quoniam iuxta est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et pruinae; sicut mane fundetur super montes populus multus et fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque ad annos generationis generationum. Ante eum consumens ignis, et post eum flamma succensa. |
5 | Sicut paradisus voluptatis terra ante faciem eius; et posteriora illius, sicut campus solitudinis, et qui salvetur non erit ei; sicut aspectus equorum, aspectus eorum, et sicut equites sic persequentur. Sicut vox quadrigarum super vertices montium exsilient, et sicut vox flammae ignis devorantis stipulam, et sicut populus multus et fortis praeparatus ad praelium, a facie eius conterentur populi, omnis vultus sicut adustio ollae, sicut pugnatores current, et sicut viri bellatores ascendent super muros, et unusquisque in via sua ambulabit, et non declinabunt a semitis suis, singuli a proximo suo non recedent, aggravati armis suis ibunt, et in iaculis suis cadent, et non consumentur, urbem apprehendent, et super muros discurrent: super domos ascendent, et per fenestras intrabunt sicut fures, a facie eius confundetur terra, et commovebitur coelum, sol et luna contenebrabuntur, et stellae auferent lumen suum, et Dominus dabit vocem suam a facie fortitudinis suae, quoniam multa sunt nimis castra eius, quoniam fortia opera sermonum illius, quia magna dies Domini, magna et illustris nimis, et quis erit sufficiens ad eam? Rursum per metaphoram locustarum, describitur impetus Chaldaeorum, et iubetur propheta, immo per prophetam omnibus qui possunt Dei audire sermonem, ut quasi tuba exaltent vocem suam, et in Sion praedicent, et clangant in monte sancto eius, ut ad strepitum clamoris et buccinae omnis Ierusalem populus contremiscat. |
6 | Cumque, ait, cecineritis, hoc dicite: Nequaquam dies Domini ultra differetur, id est, dies ultionis atque vindictae; adest vicina captivitas, iam de suo loco Babyloniorum est egressus exercitus, prope est dies tenebrarum, et angustiae, dies caliginis et nubis et turbinis, in qua auferetur lumen omne laetitiae [Al. iustitiae], et cuncta tenebris opprimentur. |
7 | Sicut, inquit, mane et diluculum subito tenebras fugat, et cunctos montes aurora collustrat: ita Babyloniorum super omnem terram vestram fundetur exercitus. Nec putetis turbam esse invalidam, populus multus et fortis est, cuius similis nec in praeterito, nec in futuro, ulla gens alia poterit inveniri: quidquid attigerit, quasi vorax flamma consumet, nihilque post se integrum derelinquet; quasi hortus et paradisus voluptatis omnis terra est, quam non tetigerit: quasi solitudo et desertum, quidquid fuerit depraedatus, neque ullus poterit inveniri qui illius effugiat manus. |
8 | Aspectus eorum quasi ferocium equorum, et quasi equites huc illucque discurrent. Non quo Babylonii equitibus comparentur; sed quo locustae per translationem hostium quasi equites dicantur huc illucque discurrere: Sicut sonitus, inquit, quadrigarum et curruum, sic erit sonitus locustarum. Super capita montium exsilient, ut omnia excelsa conscendant; et sicut stipulam cito flamma consumit, ita sonitus et terror vocis eorum cuncta populabitur. |
9 | Quodque infert: Velut populus fortis praeparatus ad praelium, rursum ad locustas refert, ut non quasi de hostibus, sed quasi de locustis referre videatur; et tamen dum locustas legimus, Babylonios cogitemus. Tantus terror erit, ut omnes per circuitum nationes, et animo et corpore perhorrescant, immo crucientur: et pavoris magnitudine, vultus omnium in ollae similitudinem convertantur, quae igne combusta, nigredinem et fuliginem foedi monstret aspectus. |
10 | Discurrent, inquit, quasi viri fortes, haud dubium quin locustae: et quasi viri bellatores ascendent murum, ut murorum sublimitas impetum fortium prohibere non valeat, et nequaquam per portas, sed per muros ingrediantur: Singulis in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. Hoc nuper in hac provincia vidimus. Cum enim locustarum agmina venirent, et aerem qui inter coelum et terram est occuparent, tanto ordine ex dispositione iubentis Dei volitant, ut instar tesserularum quae in pavimentis artificis figuntur manu, suum locum teneant, et ne puncto quidem, et, ut ita dicam, ungue transverso declinent ad alteram. |
11 | Et ut apertam faceret metaphoram, et per fenestras, ait, cadent, et non demolientur. Nihil enim locustis invium est, cum et agros, et sata, et arbores, et urbes, et domos, et cubiculorum secreta penetrent. Hoc autem de locustis dicitur, ut de hostibus intelligatur. Quodque nos interpretati sumus per fenestras cadent, et non demolientur, LXX transtulerunt, aggravati in armis suis ibunt, et in iaculis suis cadent et non consumentur: quod nequaquam mihi videtur expositionis ordini convenire, sed in eo errorem esse generatum, quia SALA verbum Hebraicum, illi iacula, nos fenestras intelleximus. Servatque coeptam narrationem, ut eos dicat urbem ingredi, in muris discurrere, domosque conscendere, et per fenestras intrare quasi fures, non quod furum timorem habeant qui victores sunt; sed ut fures solent ingredi per fenestras, et occulte rapere, sic illi, clausis ianuis, ne ulla sit mora, per fenestras tota irrumpent audacia. |
12 | A facie istiusmodi locustarum terra contremuit, et coeli moti sunt, quae dicta hyperbolice sentiamus, non quod locustarum aut hostium tanta vis sit, ut possit movere coelos, et terram concutere; sed quod adversa patientibus prae terroris magnitudine, et coelum ruere et terra fluctuare videatur. |
13 | Denique prae multitudine locustarum obtexentium coelum, sol et luna convertentur in tenebras, et stellae retrahent splendorem suum: dum lumen in medio nubes posita locustarum, ad terram non sinit pervenire. Dominus quoque dabit vocem suam ante faciem tam potentis exercitus, quia multa sunt castra eius, et magnitudo virtutis illius in parvis quoque animantibus demonstratur. |
14 | Haec autem multa castra, et innumerabilia fortia sunt nimis, et facientia verbum illius. Quo dicto ostenditur Babylonios Dei voluntate venturos, et illius imperio parituros. Magnus est, inquit, dies Domini, quo capienda est Ierusalem, et valde terribilis, et nullus eum poterit sustinere, et de necessitate captivitatis aut mortis evadere. |
15 | Iunctam et cohaerentem sibi pericopen dividere nolui, ne quod sensu unum erat, diversis capitulis carperetur. Transeamus ad intelligentiam spiritualem, singula quaeque repetentes. Tubarum buccinarumque clangorem non solum in Levitico et Numerorum libro legimus [Num. X], in quibus iubetur, ut duas argenteas tubas faciat Moyses, quibus et in kalendis, et in septimo mense, prima die mensis, et in iubilaeo, et in caeteris festivitatibus, et quando ad bella procedunt, canant hi qui huic officio mancipati sunt; sed etiam muros Iericho ad tubarum clangorem scriptum est corruisse (Iosue VI). Et Dominus angelum missurum se dicit esse cum clangore tubae [Matth. XXIV], et Apostolus resurrectionem mortuorum, ad tubae sonitum fieri praedicat [I Cor. XV]. Et in Apocalypsi quoque Ioannis legimus, septem angelos accepisse tubas singulas, quibus per ordinem canentibus, facta sunt quae Scriptura describit [Apocal. VIII]. Praecipitur ergo nunc sacerdotibus et magistris, ut exaltent quasi tuba vocem suam, et impleant illud quod scriptum est: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion: exalta vocem tuam qui annuntias Ierusalem [Isai. XLVIII, 9], ut canat tuba in Sion, id est, in Ecclesia, quae interpretatur specula atque sublimitas. |
16 | Et in sancto Dei monte qui Christus est, ut conturbentur, sive confundantur omnes habitatores terrae, et confusio eos pertrahat ad salutem. Diem autem Domini, diem intellige iudicii, sive diem exitus uniuscuiusque de corpore. Quod enim in die iudicii futurum est omnibus, hoc in singulis die mortis impletur. Dies tenebrarum est et angustiae, dies nubis et turbinis; quia cuncta poenarum plena sunt atque cruciatuum. |
17 | Veniet angelorum populus multus et fortis, ut reddat unicuique secundum opera sua; et sicut mane et aurora consurgens primum occupat montes, sic iudicium ab excelsis et potentibus incipiet, ut potentes potenter tormenta patiantur. Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque ad annos generationis et generationis [Sapien. VI]. Omnia enim mala, quae veteribus historiis continentur, et aut inundatione maris, aut illuvione fluminum, aut pestilentia, morbis, fame, bestiis, hostium vastitate, hominibus acciderunt, his suppliciis, quae in die sunt reddenda iudicii, non poterunt comparari. |
18 | Ante faciem huius populi qui fortis et multus est, erit ignis vorans, sive consumens, ut omne in nobis fenum, ligna, stipulamque consumat. Unde et de Deo dicitur: Deus ignis consumens est, et post eum urens flamma [Deut. IV, 24]; ut nihil absque suppliciis derelinquat. Quemcumque hic populus non attigerit, nec in venerit in eo combustionis materiam, horto Dei et paradiso assimilabitur voluptatis, qui Hebraice dicitur EDEN. Si quem autem exusserit, quasi solitudinem in cinerem rediget ac favillas, nec est qui furorem eius possit evadere, cuius crudelis aspectus frementium equorum habebit similitudinem, et sic discurrent ad cruciandos quos in potestatem acceperint, quasi equites huc illucque volitantes: terribilis erit sonitus eorum, quasi quadrigarum per prona currentium; et super capita montium exsilient, excelsos quosque et in Ecclesiae culmine constitutos cruciare cupientes. |
19 | Et quia ante faciem eorum ignis est vorax, atque consumens, sic cuncta vastabunt, quomodo stipulam flamma consumit: ita venient ad puniendum: ita expediti erunt et parati, ut populus fortis ad praelium. Tantus erit timor omnium, tanta conscientia peccatorum, ut nullus luceat, nec splendorem habeat gaudii, sed instar adustae ollae facies eius vertatur in tenebras. |
20 | Ascendent murum et omnem munitionem; iniunctumque sibi explentes opus, non declinabunt in partem alteram; sed inhiabunt miserorum suppliciis, nec tormentis eorum satiabuntur; sed unusquisque credita sibi in peccatores supplicia prosequetur. Sed et per fenestras intrabunt, sive cadent; vel aggravati armis suis ambulabunt, et in iaculis eorum [Al. suis] cadent hi, quos acceperint consumendos. |
21 | Hae sunt fenestrae, de quibus et Ieremias dicit: Mors intrabit per fenestras nostras [Ier. VI, 21]: omnes enim sensus nostros ingredi hostes desiderant, et capere urbem bonae conscientiae, et per nostra munimenta discurrere, domosque quas nobis bonis operibus aedificavimus, destruere. |
22 | Omnia autem faciunt introeuntes per fenestras, quasi fur: libere enim non ingrediuntur, ut sagittent in obscuro rectos corde [Psal. X]. A facie istius populi, qui est multus et fortis, terra contremuit, et coeli commoti sunt. Coelum enim et terra transibunt, verbum autem Domini permanet in aeternum [Matth. 24]. Sed et sol et luna tanta miserorum supplicia videre non poterunt, et moerebunt, non habentia officii sui iustitiam, et pro claro lumine, tenebris operientur horrendis; stellae quoque retrahent fulgorem suum, dum etiam qui sancti sunt praesentiam Domini absque formidine non videbunt. In his omnibus dabit Dominus vocem suam, ante faciem exercitus sui. |
23 | Quomodo enim Babylonii punientes Ierusalem, Dei vocantur exercitus: sic angeli pessimi (de quibus scriptum est: Furorem et iram et angustiam, immissionem per angelos pessimos [Psal. LXXVII, 49] Dei exercitus dicuntur, et castra illius nominantur, dum Domini faciunt voluntatem. Magnus est dies Domini atque terribilis, de quo alibi scriptum est: Ut quid desideratis diem Domini (Amos V)? et hic est tenebrae, et non lux; et terribilis valde; rarusque aut nullus eum poterit sustinere, quin in se praebeat materiam saeviendi. |
24 | (Vers. 12 seqq.) Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia: quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo nostro [Vulg. vestro]? LXX: Et nunc dicit Dominus Deus noster: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, in cilicio, in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia misericors et miserator est, patiens et multae misericordiae, et poenitens super malitiis: quis novit si revertatur et poeniteat eum, et dimittat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo nostro? Superius capitulum ab eo loco ubi scriptum est: Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo: conturbentur omnes habitatores terrae, usque ad eum locum, ubi legimus: Magnus est dies Domini et terribilis valde, quis sustinebit eum? per translationem locustarum, adventum nuntiat Chaldaeorum, et quae mala ventura sint populo. Nunc eos ad poenitentiam provocat, et converti ad Dominum cohortatur, ut tota mente correcti, non patiantur quae Dominus comminatur, et est sensus: Omnia quae sermone praeterito continentur, propterea sum locutus, ut vos comminatione mea terrerem. Unde convertimini ad me in toto corde vestro, et animi poenitentiam ieiunio et fletu et planctibus indicate; ut nunc ieiunantes postea saturemini, nunc flentes postea rideatis, nunc plangentes postea consolemini. |
25 | Et quia consuetudinis est, ut in tristibus atque adversis scindatis vestes, quod et pontifex ad Domini Salvatoris crimen augendum in Evangelio fecisse memoratur [Matth. XXVI], et Paulum et Barnabam audientes verba blasphemiae, legimus perpetrasse [Act. XIV]: idcirco ego praecipio vobis, ut nequaquam scindatis vestimenta, sed corda quae plena sunt peccatis, quae instar utrium, nisi scissa fuerint, sponte rumpentur. Cumque hoc feceritis, redite ad Dominum Deum vestrum, quem vobis priora peccata alienum fecerant: nec desperetis veniam scelerum magnitudine; quia magna peccata magna delebit misericordia. Est enim benignus et misericors, malens poenitentiam peccatorum, quam mortem [Ezech. XXXIII], patiens et multus in misericordia, qui non humanam imitatur impatientiam; sed longo tempore nostram praestolatur poenitentiam: et praestabilis, sive poenitens super malitiis, ut si nos egerimus super peccatis poenitentiam, et ipsum poeniteat comminationis suae, et mala quae comminatus est nobis non inferat, nostraeque mutatione sententiae, et ipse mutetur. Malitiam autem in hoc loco non contrariam virtuti debemus accipere, sed afflictionem, iuxta illud quod alibi legimus: Sufficit diei malitia sua [Matt. VI, 34]. Et: Si est in civitate malitia, quam Dominus non fecerit (Amos III, 6). Similiterque quia supra dixerat, benignus et misericors, patiens et multus in misecordia, et praestabilis, sive poenitens super malitiis, ne forsitan magnitudo clementiae nos faceret negligentes, ex persona Prophetae iungit et dicit: Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem? Ego, inquit, hortor, quod meum est, ad poenitentiam, et Deum ineffabiliter novi esse clementem, dicente David: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam [Psal. L, 1, 2]. Sed quia profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei nosse non possumus, sententiam tempero, et opto potius quam praesumo, dicens: quis scit si convertatur et ignoscat? Quod ait quis, aut impossibile, aut difficile sentiendum est: Sacrificium et libamen Domino Deo nostro; ut postquam dederit benedictionem, et nostra nobis peccata donaverit, Deo hostias offerre valeamus. |
26 | (Vers. 15 seqq.) Canite tuba in Sion: sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate populum: sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera. Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo: inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine [Vulg. add. parce], populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? LXX: Clangite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, praedicate curationem, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, eligite senes: congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. |
27 | Inter crepidinem et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, populo tuo, et ne dederis haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eorum gentes, ne dicant in nationibus: Ubi est Deus eorum? Adhuc eos ad poenitentiam cohortatur, antequam veniat hostilis exercitus. Supra, inquit, dixeram: Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, et reliqua, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis, annuntians vobis populum multum et fortem esse venturum, qui vestras possessiones urbesque subverteret. |
28 | Nunc quia benignus sum et misericors, patiens, et multus misericordia, rursum praecipio et dico: Clangite tuba in Sion, et poenitentiam in populis praedicate; sanctificate ieiunium, praedicate curationem, sive coetum, de quibus iam ante diximus: congregate populum, ut qui dispersus peccaverat, congregatus peccare desistat. Sanctificate Ecclesiam, ut nullus in Ecclesia non sanctus sit, ne forsitan impediantur orationes vestrae, et modicum fermentum totam massam corrumpat [I Cor. V]. Coadunate, sive eligite senes, ut non aetas in eis, sed sanctitas deligatur. |
29 | Congregate quoque parvulos et sugentes ubera, ne ulla sit aetas quae non convertatur ad Dominum. Parvulos atque lactentes, de quibus in Psalmis et in Evangelio legimus: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [Psal. VIII, 3] [Matth. XXI, 16]. Quos Petrus rationali et absque dolo dicit lacte nutritos [I Petr. II]: quibus [Al. de quibus] Paulus loquitur: Lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 2]: quorum et Salvator meminit: Ne contempseritis unum de minimis istis [Mat. XVIII, 10]. Egrediatur quoque sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo: ut in tempore ieiunii, vocationis et coetus, sanctificationis Ecclesiae, electionis senum, congregationis parvulorum et sugentium ubera, non serviat sponsus et sponsa operi nuptiali, quibus et Lege permissum est, ut ad bella non procedant. |
30 | Unde et Apostolus recedendum parumper a coitu praecepit, ut vacare possimus orationi [I Cor. VII]. Ergo qui in castigatione victus, et ieiunio atque eleemosynis dicit se agere poenitentiam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et sanctum purumque ieiunium pudica expleat poenitentia. Quodque sequitur: Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes, pro vestibulo LXX crepidinem interpretati sunt: Symmachus προπύλαιον: Aquila πρόδομον: Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit ULAM: quam nos ante fores templi porticumque possumus dicere. Et nota quae [Al. quod] sacerdotibus praecipiat qui sunt ministri Domini, ut plorent inter templum et altare, et dicant cum Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 29]? Et: Flere cum flentibus. Locusque aptus poenitentiae et confessioni, templum est et altare: docetque quid dicere debeant sacerdotes, immo quomodo Dominum deprecari: Parce, Domine, populo tuo; qui quando peccabat, vocabatur non populus tuus: nunc postquam recessit a vitiis, appellatur populus tuus. |
31 | Et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Apertum est aenigma quod latebat. Populus enim ille multus et fortis, qui supra sub erucae, et locustae, et bruchi, et rubiginis descriptus est nomine, nunc manifestius qui sit ostenditur: Ut dominentur, inquit, eis nationes. Datur autem in opprobrium haereditas Domini, quando servierint hostibus, et dixerint nationes: Ubi est Deus eorum, quem sibi praesulem, quem defensorem esse iactabant? Possumus nationes interpretari et adversarias potestates, quae quamdiu non agimus poenitentiam, dominantur nostri, et exprobrant et dicunt: Ubi est Deus eorum? Iudaei istum locum ad Gog et Magog referunt, saevissimas nationes, quas in ultimo tempore contra Israel dicunt esse venturas, de quibus plenius scribitur in Ezechiel. |
32 | (Vers. 18 seqq.) Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo: et respondit Dominus et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eo, et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus: et eum qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: facies [Vulg. faciem] eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet fetor eius, et ascendet putredo illius, qui [Vulg. quia] superbe egit. LXX: Et zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo, et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et implebimini ex eis, et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus, et eum qui ab Aquilone est repellam a vobis, et educam eum in terram quae est sine aqua, et disperdam faciem eius in mare primum, et posteriora eius in mare novissimum: et ascendet fetor eius, et ascendet putredo illius, quoniam magnificata sunt opera eius. Postquam sacerdotes pro populo deprecati sunt, et dixerunt: Parce, Domine, populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, fecitque populus quod praeceptum est, ut sanctificaret ieiunium, praedicaret curationem, congregaret [Al. cogeret] multitudinem, sanctificaret Ecclesiam, eligeret senes, parvulos et sugentes ubera congregaret, et egrederetur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, et nequaquam carni et voluptati, sed animae et fletibus inservirent. |
33 | Zelatus est Dominus terram suam, quam prius quasi alienam contempserat, et passus fuerat locusta vastante populari, et intantum pepercit poenitentibus, ut eos dignos sua responsione faceret, diceretque, quoniam omnes fruges vestras, locusta, bruchus, rubigoque vastavit: ideo dabo vobis frumentum, et caetera quae propheta describit, et ultra vos non tradam captivitati. |
34 | Et Assyrium atque Chaldaeum qui ab aquilone [Al. a Babylone] est, procul faciam a vobis, de quo supra scriptum est: Populus multus et fortis, ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma, quasi aspectus equorum aspectus eorum. Et expellam, inquit, eum in terram solitudinis, et primae partes illius cadent in mare Orientale, et posteriores in mare novissimum, et ascendet fetor eius, id est, qui ab Aquilone est, et putredo, quia superbe egit. |
35 | Saepe commonui sub translatione locustarum describi impetum Chaldaeorum, quo Iudaea vastata est. Itaque servat metaphoram in reliquis, et iuxta situm provinciae sic loquitur, quasi non de hostibus, sed de locustis referre videatur. Etiam nostris temporibus vidimus agmina locustarum terram texisse Iudaeam, quae postea misericordia Domini inter vestibulum et altare, hoc est, inter crucis et resurrectionis locum, sacerdotibus et populis Dominum deprecantibus atque dicentibus: Parce populo tuo, vento surgente, in mare primum et novissimum praecipitatae sunt. Mare primum quod iuxta solitudinem est, et vergit ad Orientem, illud intellige, in quo fuit quondam Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim, quod nunc Mortuum nominatur, eo quod nulla ibi vivant animantia. |
36 | Mare autem novissimum, hoc quod ad Occidentem est, et quod ducit in Aegyptum, in cuius littore Gaza, et Ascalon, Azotusque et Ioppe, et Caesarea, et caeterae urbes maritimae sitae sunt. Cumque littora utriusque maris acervis mortuarum locustarum, quas aquae evomuerant, implerentur, putredo earum et fetor intantum noxius fuit, ut aerem quoque corrumperet, et pestilentia tam iumentorum quam hominum gigneretur. |
37 | Quaerat eruditus lector ubi hoc iuxta litteram factum sit de Chaldaeis? Non multo post tempore quam haec prophetata sunt, siquidem in Isaia legimus, centum octoginta quinque millia Chaldaeorum sub rege Ezechia in una nocte angelo saeviente percussa [Isai. XXXVII]. Hoc iuxta historiam dixerimus. Caeterum iuxta tropologiam, omnis anima terra est Domini, in qua seminat pater familias sementem suam, quae cum pro tritico zizania fecerit, id est, avenas et lolium, et offenderit Dominum suum, et postea egerit poenitentiam, plangensque dixerit: Parce, Domine, populo tuo, zelatur Dominus terram suam, et parcet ei quam dudum contempserat, suoque eam dignatur alloquio et dicit: Mittam tibi frumentum, de quo scriptum est: Amen amen, dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multos fructus facit [Ioan. XII]: et vinum quod laetificat cor hominis, et oleum quod exhilarat faciem, ut vetus tristitia peccatorum, frumenti et vini et olei, id est, virtutum laetitia temperetur, tantamque habebunt bonorum omnium abundantiam, ut repleantur eis atque saturentur. Cumque hoc fuerint consecuti, nequaquam tradentur in opprobrium gentibus, de quibus Apostolus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates: adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]. Eum quoque qui ab Aquilone est (de quo Ieremias loquitur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae [Ierem. I, 14]: de quo et Salomon scribit: Aquilo ventus durissimus) procul, inquit, a vobis faciam, et expellam eum in terram inviam et desertam, quae non habet notitiam Dei, in qua non habitat Spiritus sanctus. |
38 | Faciesque eius erit in mari primo et in mari novissimo, in his qui aperuerint ei ianuam peccatorum, et apud quos usque ad extremum vitae tempus permanserint, et fetor illius et putredo ascendit etiam in eos qui sibi magna promittunt, et cadunt per superbiam: quia numquam tuta est humana fragilitas, et quanto virtutibus crescimus, tanto magis timere debemus ne de sublimibus corruamus. |
39 | Iuxta litteram, greges locustarum magis Auster quam Aquilo consuevit adducere, id est, non ex frigore veniunt, sed ex calore: verum quoniam de Assyriis loquebatur, locustarum ponens similitudinem, ideo Aquilonem interposuit, ut non veram locustam, quae ab Austro venire consuevit, sed sub locusta intelligamus Assyrios atque Chaldaeos. |
40 | (Vers. 22 seqq.) Noli timere, terra: exsulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret: nolite timere, animalia regionis; quia germinaverunt speciosa deserti, quoniam [Vulg. quia] lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam: et filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum, et serotinum [Vulg. addit sicut] in principio, et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo, et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca. |
41 | Fortitudo mea magna quam misi in vos: et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis nomen [Vulg. addit Domini] Dei vestri, qui fecit nobiscum [Vulg. vobiscum] mirabilia, et non confundetur populus meus in sempiternum: et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius, et non confundetur populus meus in sempiternum. LXX: Confide, terra, gaude atque laetare, quia magnificavit Dominus ut faceret: confidite, iumenta campi, quoniam germinaverunt campi solitudinis, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt fortitudinem suam: et filii Sion, gaudete atque laetamini in Domino Deo vestro, quoniam dedit vobis escas iustitiae, et pluit vobis imbrem temporaneum et serotinum, sicut a principio, et replebuntur areae tritico, et redundabunt torcularia vino et oleo. |
42 | Et reddam vobis pro annis in quibus comedit locusta, et bruchus et rubigo, et eruca. Fortitudo mea magna quam misi in vos, et vescemini comedentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in aeternum, et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius praeter me, et non confundetur populus meus in aeternum. Omnibus quae [Al. quibus] supra fuerat comminatus, nunc contraria pollicetur. |
43 | Supra dixerat: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis, et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te: quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. Nunc laetis tristitiam mitigat, et lacrymas vertit in risum. Nolite, inquit, timere, animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti: quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam: et tanta erit rerum omnium abundantia, ut nequaquam desit [Al. dem] vobis frumentum, vinum et oleum quo saturemini; sed adimpleantur areae frumento, et redundent torcularia vino et oleo, ut non solum ipsi comedere, sed etiam aliis praebere valeatis. |
44 | Ad filios quoque Sion specialiter loquitur, ut exsultent et gaudeant, non in quacumque re levi; sed in Domino Deo suo, qui dedit eis alimenta iustitiae: et ut Septuaginta transtulerunt, et imbrem temporaneum et serotinum, ut comedant atque laetentur, et laudent nomen Domini Dei sui, qui fecit cum eis mirabilia, et nequaquam confundantur: et sciant quia Dominus Deus Israel habitet in medio eorum, et praeter illum nullus sit alius, quia Pater in Filio, et Filius in Patre: et non confundetur populus illius [Al. meus] in aeternum. |
45 | Haec iuxta litteram, quia a Domino repromissa sunt, credimus accidisse, et sterilitatem praeteritam novis frugibus compensatam: ut quidquid locusta, bruchus, et rubigo, et eruca consumpserat, annis sequentibus impleretur. Quaerimus cur eruca fortitudo, vel virtus Domini appellata sit, et non solum virtus, sed virtus magna? Quomodo potentia Dei in Aegyptiis plagis ostensa est per parva animalia, et praecipue ciniphes, qui tam parvi sunt culices, ut vix cernantur oculis. |
46 | Sic et nunc in parvo tardoque vermiculo, qui vix moveri potest, et levi tactu conteritur, Dei potentia et humana fragilitas demonstratur. Non quo Deus ad nutum suum et potentiae maiestatem nequeat terras subvertere, et operire cuncta diluvio, vel fulmine concremare; sed per parva, et, ut ita dicam, puncta corporum, ostendit humanam fragilitatem. |
47 | Unde et illud solemus Marcioni et caeteris respondere haereticis qui vetus laniant Testamentum, quod et pulices et culices et cimices, et huiuscemodi animantia idcirco fecerit Deus, ut fragilitatem et imbecillitatem nostrae carnis ostenderet, quae intantum nihil est, ut ab his quae parva sunt vulneretur. Si autem eruca tardus parvusque vermiculus fortior homine est, quid gloriatur terra et cinis; et elata per superbiam (cum ex humo sit, a quo homo appellatur) humana contemnit? Quidam locum istum sic interpretantur: A dextris et a sinistris virtutes et fortitudines Dei legimus, quas Graeci δυνάμεις vocant. |
48 | A dextris Seraphim et Cherubim, cunctasque angelicas potestates, a sinistris contrarias fortitudines, de quibus scriptum est: Misit in eos iram indignationis suae, furorem et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos [Ps. LXXVII, 49]; de quibus et Michaeas in Regnorum [Al. Regum] volumine loquitur: Vidi Dominum Deum Israel sedentem super thronum suum, et omnis exercitus coeli stabat iuxta eum a dextris, et sinistris eius [III Reg. XXIII]. Ego puto sinistrum fuisse spiritum, qui egressus est, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam Achab, et egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum eius. Ad quam sinistram et contrariam potestatem, quae apta erat ad decipiendum, et exercitata ad ruinas, et multos ante deceperat, loquitur Deus: Decipies et praevalebis: egredere et fac sic. Spiritus quoque ille qui suffocabat Saul, de quo dixerunt ad eum pueri sui: Ecce spiritus Dei malus obstupescere te facit [I Reg. XVI, 15], de sinistris partibus erat, qui ministrant Domino ad puniendos eos qui cruciari propter peccata meruerunt. Non solum enim homines ministri sunt, et ultores irae eius, in his qui malum operantur, et non sine causa portant gladium; sed etiam contrariae fortitudines, quae appellantur furor et ira Dei, quos propheta declinans ait: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me [Ps. VI, 1]. Istiusmodi (ut ita dicam) quaestionariis atque tortoribus tradidit Apostolus peccatorem in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret [I Cor. V], de quibus et Satanas est, cui tradidit alios ut discerent non blasphemare [I Tim. I]. Haec de eruca cur Dei appellata sit virtus. |
49 | Transeamus ad ordinem intelligentiae spiritualis: Ne timeas, terra, immo confide atque laetare, quae prius sementem dominicam tua ariditate perdideras: quia magnificavit Dominus, ut faceret tecum misericordiam, intantum, ut etiam iumenta regionis et desertae solitudinis laetis novalibus complerentur, et lignum crucis afferret fructum suum, et Spiritus sancti dona dulcissima suam cunctis tribuerent largitatem. Vos quoque quos iuste post poenitentiam voco filios Sion et Ecclesiae, laetamini atque gaudete, quia dedit vobis Deus pater doctorem iustitiae, sive tribuit vobis alimenta iustitiae, et descendere fecit ad vos pluvias temporaneas atque serotinas [Isai. XXX]. Pluvia tempestiva est quando primum doctrinam suscipimus pluvia; serotina quando laboris nostri fructus recipimus, et ad perfectam sanctarum Scripturarum scientiam pervenimus. |
50 | Potest pluvia temporanea et serotina, vetus et novum accipi Testamentum. Et non solum, inquit, hoc dedit; sed fecit vos novis virtutum frugibus abundare, et saturari atque inebriari frumento, vino et oleo, de quo saepe diximus. Et annos quos perturbationibus ante regnantibus perdideratis in vobis, quando opera vestra locusta, bruchus, rubigo, erucaque consumpserant, Deus vobis perire non passus est. |
51 | Tunc comedetis fructus iustitiae, et saturabimini, et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia. Si autem post poenitentiam tantam ubertatem Deus rerum omnium pollicetur, quid respondebit Novatus negans poenitentiam, et reformari posse peccatores in pristinum statum, si digna fecerint opera poenitentiae? Intantum enim Deus recipit poenitentes, ut vocet eos populum suum, et nequaquam asserat confundendos; et habitaturum se in eorum medio repromittat, nec amplius eos alium habituros Deum; sed in eum toto animo confisuros, qui in illis maneat in aeternum. |
52 | (Vers. 28 seqq.) Et erit post haec, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; sed et super servos meos et [Vulg. addit super] ancillas meas [Vulg. tacet meas] in diebus illis effundam spiritum meum, et dabo prodigia in coelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vapores fumi. Sol convertetur [Vulg. vertetur] in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. |
53 | Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. LXX: Et erit post haec, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt: et super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et dabo prodigia in coelo, et super terram sanguinem, ignem, et vaporem fumi. |
54 | Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et illustris. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hunc locum beatus apostolus Petrus impletum tempore Dominicae passionis exposuit, quando descendit die Pentecostes Spiritus sanctus super credentes, et omnes loquebantur sicut Spiritus sanctus dabat eis: ita ut mirarentur qui aderant, et dicerent: Nonne omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt; et quomodo nos audivimus linguam nostram in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae [Act. II], et reliqui; alii vero dicebant, quid vult hoc esse? Irridentibusque aliis atque dicentibus: musto pleni sunt, stans Petrus cum undecim elevavit vocem suam, et ait: Viri Iudaei, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc notum sit vobis, et auribus percipite verba mea: Neque enim ut vos aestimatis, isti ebrii sunt, cum sit hora tertia diei; sed hoc est quod dictum est per prophetam Ioel. |
55 | Et erit post haec, dicit Dominus: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt, et reliqua usque ad eum locum, quem in capitulo proposuimus. Cum igitur Petrus illo tempore quo passus est Dominus, prophetiam Ioel impletam esse memoret, hoc tantum quaerimus, quomodo et superiora et media, et quae sequuntur usque ad finem voluminis sibi valeant cohaerere, ne sub uno textu consequentiaque sermonis, diversa et dissonans inter se explanatio scatere videatur? A principio ergo usque ad eum locum ubi scriptum est: Magnus dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? comminatio est atque descriptio, quae peccatori populo Dominus illaturus sit. |
56 | Ab eo autem loco ubi legimus: Convertimini ad me in toto corde, et in ieiunio, et in fletu, et in planctu, usque ad eum locum, ubi ait: Quare dicunt in populis, ubi est Deus eorum? cohortatio Domini est post poenas atque supplicia ad poenitentiam provocantis. Rursum ab eo loco qui sequitur: Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo, et respondens Dominus dixit, usque ad eum locum, ubi scriptum est: Et non confundetur populus meus in aeternum, repromissio futurorum est, quae bona postquam egerint poenitentiam, debeant praestolari. |
57 | Et post multa quae nunc longum est retexere, haec quoque in promissione dicuntur, quae in praesentiarum conamur exponere: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et reliqua. Videor mihi a principio usque ad hunc locum, textum servasse sermonis. |
58 | Laboris est maximi, quomodo quae sequuntur, his quae nunc disserimus, coaptanda sint. Alius dicit quae generaliter in ultimo tempore repromissa sunt, nunc ex parte completa. Et quia praemium futurorum in primo adventu Domini apostoli sentiebant, libamenta quaedam et primitias mirabilium expletas memorare, ut donec veniat quod perfectum est, id quod ex parte praecesserat, sentiremus. Alius vero apostolicae esse asserit consuetudinis, iuxta illud quod de sancto viro scriptum est: Dispensabit sermones suos in iudicio [Ps. CXI, 5]: ut quidquid utile audientibus esse cernebant, et non repugnare praesentibus, de alterius temporis testimoniis roborarent, non quod abuterentur audientium simplicitate et imperitia, ut impius calumniatur Porphyrius, sed iuxta apostolum Paulum, praedicarent opportune, importune [II Tim. IV]. Et sequentes regulam prophetarum, quidquid Iudaei in ultimo tempore sibi carnaliter repromittunt, spiritualiter in primo adventu Domini Salvatoris dicerent esse completum: maxime cum et illi, et nos quae promissa sunt, in Christo dicamus esse complenda: in hoc tantummodo discrepantes, quod illi futura contendunt, nos iam facta convincimus: de quo in his quae sequuntur, plenius disserendum est. |
59 | Omnis autem caro super quam effusurum se de spiritu suo Dominus pollicetur, illa est de qua Isaias loquitur: Et videbit omnis caro salutare Dei [Isai. XL, 5]. Ergo salutare Dei videri non potest, nisi Spiritus sanctus effundatur. Et quicumque credere se dicit in Christum, non credens in Spiritum sanctum, perfectae fidei oculos non habebit. |
60 | Unde et in Actibus apostolorum, qui baptizati erant baptismate Ioannis in eum qui venturus erat, hoc est, in nomine Domini Iesu: quia responderunt Paulo interroganti: Sed ne si sit quidem Spiritus sanctus, novimus [Act. XIX], iterum baptizantur: immo verum baptisma accipiunt, quia sine Spiritu sancto et mysterio Trinitatis, quidquid in unam et alteram personam accipitur, imperfectum est. |
61 | Neque vero omnis qui acceperit Spiritum sanctum, statim habebit et gratiam spiritualem; sed per effusionem Spiritus sancti diversas gratias consequetur [I Cor. XII]. Alii prophetiam, ut filii et filiae qui maioris sunt meriti; alii somnia, ut senes iam provectioris aetatis: alii visiones, ut iuvenes qui vicerunt malignum. Servi vero et ancillae qui adhuc spiritum timoris habent, et non dilectionis, quia perfecta dilectio foras mittit timorem, non habebunt prophetiam, non somnia, non visiones; sed, Spiritus sancti effusione contenti, fidei tantum et salutis gratiam possidebunt. |
62 | Tunc dabit prodigia Dominus in coelo et in terra: in coelo, quia sol est versus in tenebras, et luna in sanguinem: in terra, quia tam vehementi et insolito motu terra contremuit, ut monumenta aperta, et saxa disrupta sint. Quod autem dicit, sanguinem et vapores, sive vaporem fumi, sanguis ille est, de quo in Psalmis legimus: Ut intingatur pes tuus in sanguine [Psal. XLVII, 24]. Et in Isaia: Quam rubicunda sunt vestimenta tua [Isai. XCIII, 2]! et quem, percusso latere Salvatoris, mixtis aquis Romanus miles effudit [Ioan. XIX]. Et ignis Spiritus sancti, qui descendit de coelo, ut in Actibus apostolorum legimus: Apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt eloquit variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis [Act. II, 3 seqq.]. Hic est ignis quem venit Dominus mittere super terram, et antequam pateretur, in discipulis suis optabat ardere [Luc. XII]. Ignis naturae est duplicis: habet lumen credentibus; habet tenebras suppliciaque incredulis, qui appellantur vapores fumi. |
63 | Iste fumus est amarissimus, qui excaecavit oculos Iudaeorum, de quo in proverbiis legimus: Sicut fumus noxius est oculis, et immatura uva dentibus, sic iniquitas utentibus ea [Prov. X, 26]. De hoc fumo et Isaias in visione magna loquitur, in qua praedicebatur caecitas Iudaeorum: Et superliminare motum est, et domus impleta est fumo. Unde postea sequitur: Vade, et dic populo huic: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes aspicietis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt [Isai. VI, 9, 10]. Sol quoque est versus in tenebras, quando pendentem Dominum suum videre non ausus est, et luna in sanguinem, quod aut iuxta historiam factum esse credamus et ab evangelistis silentio praetermissum, neque enim omnia quae fecit Iesus, scripta referuntur, quae si scriberentur per singula, ne ipsum quidem arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros [Ioan. XXI]. Aut certe quomodo sol versus in tenebras est, non quod ipse sit mutatus in tenebras, sed quod tenebras mundo induxerit: sic et luna non est versa in sanguinem, sed Iudaeos blasphemiarum et negationis in Christum horrore coopertos, aeterno testimonii sui sanguine condemnavit, dicentes: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Haec omnia priusquam dies Domini veniat magnus et horribilis, futura describit. Dies autem Domini magnus et horribilis aut resurrectionis esse credendus est, aut certe, multa post tempora, dies iudicii, qui vere magnus est et horribilis. Sed quia sequitur: Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, et hoc apostolus Paulus refert ad tempus Dominicae passionis, magis de resurrectionis die intelligendum est. |
64 | Ait enim scribens ad Romanos: Non est distinctio Iudaei et Graeci. Idem enim ipse Dominus omnium: dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo autem praedicabunt nisi mittantur [Rom. XVIII, 12 seqq.]. Quodque ait: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, non leve esse credamus, licet enim idem apostolus scribat: Nemo dicit Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]; tamen hoc ipsum dicere, non sermone, sed affectu cordis est ponderandum. |
65 | Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Unde et Paulus et Sostenes scribunt Ecclesiae Dei quae est Corinthi: Sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum universis qui invocant nomen Domini Iesu Christi [I Cor. I]: secundum illud quod in Psalmis legimus: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius. |
66 | Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos [Ps. XCVIII, 9]. Si igitur de credentibus Corinthiis, et de Moyse et Aaron ac Samuele scribitur, quod invocaverint nomen Domini, non incipientium, sed perfectorum, hanc gratiam esse credamus. Verbum quoque effusionis, quod Hebraice dicitur ESPHOCH, et omnes similiter transtulerunt, ostendit muneris largitatem, quod nequaquam in paucos Prophetas (ut olim fiebat in veteri Testamento), sed in omnes credentes in nomine Salvatoris, Spiritus sancti dona descenderint [Al. descenderent]: nequaquam in hunc et illum, sed in omnem carnem. |
67 | Neque enim est distinctio Iudaei et Graeci, servi et liberi, viri et feminae: quia omnes in Christo unum sumus [Rom. X]. Unde et Agabus Caesareae prophetavit [Act. XXI], et in Antiochia erant prophetae plurimi: et Apostolus praecipit, ut si, altero prophetante, alteri fuerit revelatum, prior taceat [I Cor. XIV]. Et quatuor filias Philippi evangelistae legimus prophetasse [Act. XXI]. Senes quoque viderunt somnia, quando Paulus iam senex audivit virum Macedonem, dicentem sibi: Transiens in Macedoniam adiuva nos [Act. XVI, 9]. Et omnes iuvenes qui in Christo exstitere fortissimi, et Domini bella bellarunt, viderunt visiones, Domino sua promissa complente: Ego visiones multiplico [Al. multiplicabo], et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee X, 12). |
68 | (Vers. 32.) Quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio: sicut dixit Dominus: et in residuis quos Dominus vocaverit. LXX: Quia in monte Sion et in Ierusalem erit qui salvatus fuerit: sicut dixit Dominus: et annuntians quos Dominus vocavit. In eo loco, in quo nos posuimus, salvatio, sive salvatus, et in Hebraico scriptum est PHALETA, Symmachus transtulit, qui fugerit. Et rursum ubi nos diximus, in residuis, et LXX transtulerunt, annuntians, in Hebraico legitur SARIDIM [Al. SARADIM], quod Iudaei loci nomen existimant. |
69 | Postquam igitur venit dies Domini magnus et horribilis: et salvus effectus est, quicumque post Domini resurrectionem nomen illius invocavit, omnis qui fuit in monte Sion, et in Ierusalem salvatus est: de Sion enim egressa est lex: et verbum Domini, de Ierusalem [Isai. II], de qua scriptum est: Non capit prophetam perire extra Ierusalem [Luc. XIII, 33]. Principium ergo eorum qui salvati sunt fuit in Sion et Ierusalem, in specula, et in visione pacis, et in his qui residui fuerunt, quos vocavit Dominus. |
70 | Residuos eos debemus intelligere, qui de Iudaeorum populo crediderunt, de quibus Isaias loquitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus [Isai. I, 9]. Hos residuos Dominus vocavit, sive evangelizavit eos, quos vocavit: sic enim LXX interpretati sunt. |
71 | Locus hic difficillimus est, et multiplicem recipiens explanationem: ut sub tropologia omnia quae dicta sunt, ad illa tempora referamus, ad quae Petrus et Paulus apostoli retulerunt, hoc est, quando passus est Dominus et resurrexit. Neque enim fieri potest, ut superiora in tempore passionis, et quae sequuntur intelligamus in die iudicii, maxime cum sequatur: Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, et iste versiculus, praecedentibus inferiora connectens, uno dicat cuncta tempore perpetrata. |