Hieronymus, Commentarii, in Ioelem, Caput I
1 | (Vers. 1.) Verbum Domini quod factum est ad Ioel filium Phatuel. Septuaginta interpretes pro PHATUEL verterunt Bathuel; quod apud Hebraeos omnino nil resonat. Phatuel autem in linguam nostram vertitur latitudo Dei, vel aperiens Deus, ut in Marco legimus Salvatorem ad surdum mutumque dicentem: EPHPHETA, quod est, adaperire [Marc. VII]. Quia enim cum Apostolo dicere poterat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est [II Cor. VI, 11]: et audiebat a Domino: Dilata os tuum, et implebo illud [Ps. LXXX, 11]: ipsa quoque oris adapertio, non in hominis, sed in Dei potestate est, Paulo dicente: Ostium mihi apertum est magnum et evidens; sed adversarii multi [I Cor. XVI, 9]; idcirco aperiens dicitur Deus. Cumque sanctus semper proficiat, ex parte cognoscens et ex parte prophetans, donec veniat quod perfectum est, de latitudine et adapertione generatus, appellatur Ioel, quod apud nos sonat incipiens, vel est Deus, dicente Apostolo: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse [Phil. III, 13]; qua humilitate succrescens cum Moyse meretur audire: Qui est, misit me [Exod. III]. Ad distinctionem enim eorum qui non sunt, de quibus et in Esther legimus: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11), Deus et sancti eius esse monstrantur. Haec de nomine Ioel et patris eius perstricta sint breviter, ut recte verbum Dei, quod erat in principio apud Deum, factum esse narretur, Baptista Ioanne referente: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat [Ioan. I, 30]. Porro factum esse sermonem ad meritum eius refertur, cui fit, non ad conditionem illius qui fieri dicitur, ut alibi legimus: Dominus mihi factus est in salutem [Ps. CXVII, 21]. Quomodo autem in Osee propheta, quem in principio duodecim prophetarum ante hunc librum explanavimus, sub nomine Ephraim ad decem tribus confertur vaticinium, quae vel Samaria, vel Israel saepe memorantur: sic in Ioel, qui iuxta Hebraeos secundus est, omne quod dicitur ad tribum Iuda, et ad Ierusalem pertinere credendum est, et nullam omnino Israelis, id est, decem tribuum in hoc fieri mentionem. |
2 | Tempora quoque, in quibus prophetavit, eadem debemus accipere, quae et in Osee legimus: In diebus Oziae, Ioathan et Achaz et Ezechiae, regum Iuda, et in diebus Ieroboam, filii Ioas, regis Israel. |
3 | (Vers. 2, 3.) Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est illud [Vulg. istud], in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum: super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteri. LXX: Audite haec, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si facta sunt talia in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum: pro his, filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum in generationem alteram. Senes iubentur audire, habitatores terrae auribus percipere. |
4 | Senibus non dicitur, Audite, omnes; habitatoribus terrae additur, Auribus percipite, omnes. Auditus enim in Scripturis sanctis non est iste qui in aure resonat: sed qui corde percipitur, iuxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat [Mat. XIII, 9]. Quod autem nos interpretati sumus, auribus percipite, et apud Graecos et apud Hebraeos unum verbum est, apud Graecos ἐνωτίσασθε; apud Hebraeos EEZINU, quod proprie non corde, sed aure percipitur. |
5 | Et ut sciamus sacratiorem esse auditum, quam id quod in auribus resonat, Isaia. loquente, discamus: Audi, coelum, et auribus percipe, terra [Isai. I, 2]. Qui senes sunt et coelestes, audiunt spiritaliter; qui habitant in terra, appellanturque terreni, auribus percipiunt. Et hoc in omnibus Scripturis notandum, ubi haec duo verba iuncta ponuntur. |
6 | Quod in Lamech quoque legimus peccatore, qui locutus est ad uxores suas Ada et Sella: Audite verba mea, uxores Lamech, auribus percipite verba mea, quia virum occidi in vulnus meum, et iuvenem in livorem meum [Gen. IV, 23]: sciebat obscura esse quae loquebatur, et idcirco uxores suas non ad simplicem tantum verborum sonum, sed ad reconditam quoque dictorum intelligentiam provocabat. |
7 | Si quis igitur senex est, et maturae aetatis in Domino electus [Al. et laetus est] senex, ut in consequentibus iuxta Septuaginta Interpretes legimus, ac parvulorum reliquit infantiam, audiat quae dicuntur. Qui autem adhuc habitat in terra, et non potest dicere: Advena sum et peregrinus sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 14], auribus percipiat. |
8 | Si factum est, inquit, istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum. Arte rhetorica ex rerum magnitudine attentum auditorem facit: nulla haec, inquit, aetas meminit, quae dicturus sum, nec vestro, nec patrum vestrorum atque maiorum facta sunt tempore. Patres autem avos atavosque cognosce et filios filiorum, omnem deinceps sobolem, iuxta illud Virgilianum (Verg. Aen. 3, 98): Et nati natorum, et qui nascentur ab illis: |
|
9 | Et senes ergo et habitatores terrae, filiis vestris posterisque narrate; qui senex est, liberos suos doceat sacramenta: qui habitator est terrae, simplicem narret historiam. Unde usque hodie nos qui in Christo credimus, quorum cum Moyse ablatum est velamen ab oculis, et de quibus dicitur: Cani hominis sapientia eius [Sapien. IV, 8], filiis nostris secreta et mira narramus. |
10 | Iudaei autem qui habitant in terra, loquuntur terrena, et humi cohaerentia, de quibus scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est [Ioan. III, 31]. |
11 | (Vers. 4.) Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. LXX similiter. Exordium sequitur narratio: ibi ut attentum faceret auditorem, magna et incredibilia se dicturum esse promisit, quae nec vetus sciret historia, nec praesens aetas facta cognosceret. |
12 | Hic erucam, et locustam, et bruchum, et rubiginem posuit, ut quae singula raro eveniunt, omnia simul facta memorentur, et ideo mirabilia sint. Erucam quae Hebraice GEZEM, Graece dicitur κάμπη, Hebraei Assyrios interpretantur, Babylonios atque Chaldaeos, qui de uno orbis climate procedentes, tam decem tribuum quam duarum, hoc est, Israelitici populi cuncta vastarunt. Locustam autem, Medos interpretantur et Persas, qui subverso imperio Chaldaeorum, Iudaeos habuere captivos. |
13 | Bruchum, Macedonas, et omnes Alexandri successores, maximeque regem Antiochum cognomento Epiphanem, qui instar bruchi sedit in Iudaea, et omnes priorum regum reliquias devoravit, sub quo Machabaeorum bella narrantur. Rubiginem referunt ad imperium Romanorum, qui quarti et ultimi intantum oppressere Iudaeos, ut de suis finibus eos pellerent. Scribit plenius Iosephus septem voluminibus, Vespasiani et Titi narrans triumphos. |
14 | Elii quoque Hadriani contra Iudaeos expeditionem legimus, qui ita Ierusalem murosque subvertit, ut de urbis reliquiis ac favillis, sui nominis Eliam conderet civitatem. Haec quatuor regna quae subvertere Iudaeam, in quatuor cornibus Zacharias vidisse se scribit, dicente ad eum Angelo: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem [Zach. I, 19]. Et rursum: Levavi, inquit, oculos meos et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes, montes aenei: in quadriga prima, equi rufi; et in quadriga secunda, equi nigri; et in quadriga tertia, equi albi; et in quadriga quarta, equi varii fortes [Zach. VI, 1]. Cumque propheta dixisset ad angelum qui loquebatur in eo: Quid sunt haec, Domine mi? respondit angelus: Isti sunt quatuor venti coeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae: et est sensus: isti sunt qui egrediuntur a facie Domini, ut eius impleant voluntatem. |
15 | Cum habitatoribus terrae percepimus auribus quid eruca, locusta, bruchus, rubigo, significent: nunc cum senibus quod dictum est audiamus. Quatuor esse perturbationes, quibus animarum sanitas subvertatur, omnes philosophorum scholae conclamant. Duae praesentes sibique contrariae, duae futurae mutuo dissidentes. Praesentes, aegritudo et gaudium. |
16 | Aegritudinem animi dicimus, alioquin corporis non aegritudo, sed aegrotatio nominatur. Aut igitur tristes sumus, et moerore conficimur, statusque nostrae mentis evertitur: unde et Apostolus monet, ne abundantiori tristitia absorbeatur frater [I Cor. II]. Aut econtrario gaudemus, gestimusque laetitia, et bona nostra moderanter ferre non possumus; iustique et fortis viri est, nec adversis frangi, nec prosperis sublevari, sed in utroque esse moderatum. Diximus de perturbatione praesentium; dicamus et de futurorum, in quibus metus, aut spes est. |
17 | Adversa timemus, prospera praestolamur; et quod aegritudo et gaudium operantur in praesenti, metus et spes faciunt de futuro, dum aut adversa plus quam decet timemus esse ventura, aut prospera quae speramus intantum nos faciunt exsultare, ut non teneamus modum, maxime in his quae incerta sunt, quia futura sperantur potius quam tenentur. Has perturbationes uno et nec pleno versiculo illustris poeta comprehendit [Aeneid. lib. VI]: Hi metuunt cupiuntque (hoc de futuro), dolent gaudentque (hoc de praesenti) neque auras, inquit, Respiciunt, clausi tenebris et carcere caeco. |
18 | Qui enim perturbationum tenebris obvolvuntur, clarum sapientiae lumen non valent intueri. Cavendum est igitur ne aegritudo, quasi eruca, nos comedat; ne locusta vastet in gaudio, huc illucque volitans, et gestiente laetitia, per diversa se iactans; ne bruchus, id est, pavor et futurorum metus, radices sapientiae devoret, ne rubigo et desiderium futurorum res inutiles concupiscat, et nos perferat ad ruinam: sed ut in omnibus, quatuor quadrigas et quatuor cornua, et quatuor equos rufos, et varios, et albos, et nigros, id est, vel adversa, vel prospera, vel ex utroque sociata, frenis sapientiae gubernemus. |
19 | Ego reor erucam esse incipientem in animo passionem, quae tarda est, et discurrere non potest, et mora ipsa ac pertinacia ebibit et exsugit omnem virorem: quam si non occiderimus, in nobis crescit et avolat, et nunc devorat quidquid attigerit, nunc semesa dimittens, pergit ad alia: revertensque ad pristinam sedem bruchus efficitur, ut non solum fruges, et folia et cortices, sed et ipsam medullam devoret tarditate. |
20 | Sin autem evenerit, quod tamen rarum est, ut etiam post bruchum vitalis quippiam in nobis spiritus resideat, cuncta rubigo populatur, ita ut stipulam et vile fenum vertat in nigredinem, ut non solum esui, sed et fimo inutilia sint. De his quatuor perturbationibus, in principio quoque Amos, si vita comes fuerit, disseremus: ubi scriptum est: Super tribus sceleribus, et super quatuor Damasci, Gazae, Tyri, Idumaeae, filiorum Ammon, et Moab, et Iuda, et Israel, non convertam eos, dicit Dominus (Amos I, 3 seqq.). Quas nos perturbationes interpretati sumus, Graeci πάθη appellant, quae si κακοζήλως in passiones vertamus, verbum magis quam sensum verbi expresserimus. |
21 | (Vers. 5.) Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro. LXX: Evigilate, qui ebrii estis in vino vestro: et plorate et plangite, omnes qui bibitis vinum in ebrietate: quoniam ablatum est de ore vestro. Quasi senes atque presbyteri audire debemus: nulla res ita inebriat ut animi perturbatio. |
22 | Est tristitia quae ducit ad mortem: haec abominanda ebrietas est. Est ira quae iustitiam Dei non operatur, et furori proxima, mentis suae impotem facit: intantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus pallore mutetur. Recteque illud laudatur Archytae Tarentini, qui cum villico suo esset iratus: Iam te, inquit, occiderem, nisi iratus essem. Quid referam de gaudio et voluptate, et maxime amore, qui excaecat cordis oculos: et nihil aliud, amantem, nisi id quod amat, cogitare permittit. Annon est dicenda ebrietas, cum propter vile scortum, et ignominiosam corporis partem, animae libertas in serviles blanditias inclinatur? cum laborem suum alterius facit esse delicias? cum furto, scelere, atque periuriis, opes futurae praeparet voluptatis? et cum videatur ab omnibus, se existimat non videri: dummodo potiatur eo quod desiderat. |
23 | Sed et avaritia excaecat animum eius, cui nihil satis est: et muliebris timor, et dulcium cupido vitiorum. Unde dicitur ad eos: Evigilate et expergiscimini, qui ebrii estis: nequaquam vino, ut in solis LXX continetur, sed omni perturbatione vitiorum: Flete, et plangite, et agite poenitentiam: et assumite tristitiam quae ducit ad vitam, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine [Prov. III], sive, in ebrietate. Dulcia enim sunt vitia: quia mel distillat de labiis mulieris meretricis: et idcirco in Dei sacrificia non offertur: quoniam periit, sive ablatum est de ore vestro vinum, ebrietas atque dulcedo quae vos deceperat. |
24 | Saepe quippe Dei fit providentia, ut qui non cognoverunt Deum in prosperis, cognoscant in adversis: et qui divitiis male abusi sunt, ad virtutes penuria corrigantur. Iuxta hunc sensum audiant senes: habitatores autem terrae percipiant auribus, de illo vino nunc praecipi, in quo est luxuria, et quo qui inebriati fuerint, regnum Dei possidere non possunt [Ephes. V]. Qui vini ebrietate sopitus est, evigilet et ploret ebrium se fuisse, et ululet: ut postea ululatus eius et fletus vertatur in risum, et gaudeat se ebrietatis materiam non habere, quae eum per abundantiam ebrium fecerat et vesanum. |
25 | (Vers. 6, 7.) Gens enim ascendet [Vulg. ascendit] super terram meam fortis et innumerabilis: dentes eius, ut dentes leonis, et molares eius, ut catuli leonis. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius. LXX: Quia gens ascendit super terram fortis et innumerabilis: dentes eius, leonis: et molares eius, ut catuli leonis. Posuit vineam meam in dissipationem, et ficos meas in confractionem: scrutans scrutatus est eam, et proiecit: dealbavit ramos eius. Iudaei putant in diebus Ioel tam innumerabilem locustarum super Iudaeam venisse multitudinem, ut cuncta complerent: et non dicam fruges, sed vinearum quidem et arborum cortices ramosque dimitterent, ita ut, omni virore consumpto, arentes arborum rami, et sicca vinearum flagella remanerent. Hoc utrum factum nec ne sit, liquido affirmare non possumus: neque enim Regum et Paralipomenon narrat historia [III Reg. XVII]. Quod utique si fuisset, quomodo famem sub Elia trium annorum et sex mensium legimus, numquam Scriptura tacuisset. Tantum dicimus, quod sub metaphora locustarum, hostium describatur adventus, sive Assyriorum et Babyloniorum, qui tunc imminebant: sive Medorum atque Persarum, qui post futuri erant: sive Macedonum, quos multo tempore post fuisse cognovimus: sive ultimo Romanorum, de quibus supra diximus. Licet nunc nobis magis de Babyloniis dici videatur atque Chaldaeis, quorum crudelitas in populum Dei feritasque describitur: et, ni fallor, videor mihi in hoc Propheta aliquid reperisse. |
26 | Narratur impietas hostium sub figura locustarum: et rursum sic de ipsis locustis dicitur, quasi hostibus comparentur, ut cum locustas legeris, hostes cogites; cum hostes cogitaveris, redeas ad lucustas. Ascendit ergo gens locustarum de solitudine, sive exercilus Chaldaeorum super terram Dei, et fortis, et innumerabilis. Quid enim locustis innumerabilius et fortius, quibus humana industria resistere non potest? Dentes eius, gentis videlicet locustarum (omnia autem τυπικῶς intellige), quasi dentes leonis; et molares illius, ut catuli leonis, ut qui in fortitudine et multitudine locustis coaequantur, in ferocitate et crudelitate leonibus comparentur. |
27 | Haec, inquit, gens posuit vineam meam in desertum, quam de Aegypto transtuli et plantavi, et ficum meam decorticavit, populum Iudaeorum [Al. meum Iudaicum], ad quem venit Salvator, ut comederet fructus, et non invenit: maledixitque ei, et aruit in aeternum [Matth. XI]. Omnia autem sub metaphora locustarum, dicta noscamus: quae intantum cuncta populantur, ut derodant arborum cortices, exutasque proiiciant, et omni virore consumpto, albos ramos et aridos derelinquant. Diximus iuxta historiam; transeamus ad intelligentiam spiritualem, ut cum senibus audire possimus: Ascendit gens super terram Dei, animam videlicet humanam. |
28 | Omnes enim animae Dei sunt: sicut anima patris, sic et anima filii. Et ascendit gens principum mundi istius, et tenebrarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus, adversum quos nobis est lucta atque certamen, de quibus dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris [Eccl. X, 4]: cuius gentis dentes sunt sicut dentes leonis, de quo Petrus apostolus loquitur: Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret [I Pet. V, 8]. Et molares illius quasi catuli leonis. |
29 | Catulum leonis, vel eum intellige, qui elevatur contra omne quod dicitur, Deus et religio, vel certe omne dogma perversum. De cuius contritis molaribus, qui intrinsecus latent et non videntur, ne facile vitentur, etiam Psalmista laetatur dicens: Molas leonum confringet Dominus [Ps. LVII, 7]. Si ergo dederimus locum huic genti, ut ascendat in nobis, statim ponet vineam nostram in desertum, de qua vinum facere solebamus, quod laetificat cor hominis [Ps. CIII]: et ficus nostras decorticat, sive confringit, ne habeamus in nobis Spiritus sancti dona dulcissima, ne sub nostra vinea et ficu vir sanctus requiescat; sub quibus cum fuerit, adversariorum impetus non timebit. Nec sufficit huic genti vineam disperdere, ficumque confringere, nisi scrutans scrutetur eas, et quidquid in illis vitale fuerit, interficiat: ut, omni virore consumpto, albi atque emortui ramusculi remaneant, et compleatur in nobis: Si in viridi ligno haec faciunt, in sicco quid facient [Luc. XXIII]? |
30 | (Vers. 8.) Plange quasi virgo accincta sacco, super virum pubertatis tuae [Vulg. suae]. LXX: Plange ad me super sponsam accinctam cilicio, super virum suum virgineum. Vir pubertatis, sive, ut Septuaginta transtulerunt, παρθενικὸς, quem vulgo virgineum vocant, eo quod primus florem virginitatis abstulerit, non alius intelligitur nisi Deus, qui in Abraham, Isaac et Iacob despondit sibi virginem sponsam nulla idololatriae sorde maculatam. |
31 | Ad quam et per Ieremiam loquitur: Non ut dominum me vocasti, et patrem, et principem virginitatis tuae [Ierem. III, 4]. Unde et Apostolus ad credentes loquitur: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo [I Cor. XI, 2]. Quamdiu cum hac sponsa sponsus fuerit, non potest ieiunare [Matth. IX], nec plangere, nec absentis sponsi desiderium lacrymis indicare. |
32 | Cum autem ablatus fuerit sponsus ab ea, plangit et plorat, et accingit se sacco et cilicio, et pro zona reste circumdatur. Intelleximus quis sponsus sit virginalis: verum quia iste sponsus, sive maritus, non solum virginem accepit sponsam, sed et meretricem in Osee ducit uxorem, propterea scriptum est in Deuteronomio: Si egressus fueris contra inimicos tuos: et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem: introduces in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues suos, et deponet vestem in qua capta est, sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense, et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua [Deut. XXI, 10 seqq.]. Huiusmodi mulieris non est maritus, id est, dominus virginalis, sed meretricem de gentium sordibus duxit uxorem. |
33 | Quod et de omni anima credentium possumus dicere. Si a parva aetate credidit Domino, habet sponsum Dominum virginalem. Sin autem ex Iudaeis, sive gentilibus, et haereticorum spurcissimis faecibus, ad fidei venerit veritatem, et de tenebris ad lucem transierit, habebit quidem sponsum, sed non virgineum: et de huiuscemodi hominibus dicitur: In Aegypto fractae sunt mammae tuae, et ibi devirginata es [Ezech. XXIII, 3]. |
34 | (Vers. 9 seqq.) Periit sacrificium et libatio de domo Domini: et luxerunt sacerdotes ministri Domini: depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum. Confusum est vinum, elanguit oleum, confusi sunt agricolae. Ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri: vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum. LXX: Ablatum est sacrificium et libatio de domo Domini: lugete, sacerdotes ministri Domini, quoniam desolati sunt campi: lugeat terra, quoniam afflictum [Al. conflictum] est triticum, aruit vinum, imminutum [Al. immutatum] est oleum: aruerunt agricolae [Al. ligna]: lugete, possessiones, pro frumento et hordeo, quia periit vindemia de agro, vinea aruit, et ficus imminutae sunt: malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri arefacta sunt, quoniam confuderunt gaudium filii hominum. Quantum ad historiam pertinet, ob locustarum, sive hostium multitudinem, qui sub earum specie describuntur, vastatis omnibus atque consumptis, periit sacrificium et libatio de domo Domini: quorum alterum de simila, alterum de vino offerre soliti erant. Idcirco luxerunt sacerdotes, qui sunt ministri Domini, nec sacrificiis, nec libamentis rite celebratis: maxime quia et decimae, quas accipere consueverant, nequaquam oblatae sunt. |
35 | Regio enim universa populata est. Luxit humus, μετωνυμικῶς, pro eo quod est, hi qui versantur in humo: triticum, vinum oleumque elanguit: ipsi quoque aricolae et vinitores confusi sunt, et ululaverunt: quia non solum frumentum, sed hordeum quoque, quod vilius fertiliusque est, aruit. |
36 | Et legumina quae ego puto significari in eo quod ait, periit messis agri, id est, cuncta quae solet humus gignere. Quid loquar de frumento, vino, oleoque et hordeo, cum etiam arborum poma siccata sint, ficus elanguerit, et malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna, vel infructuosa, vel frugifera, locusta vastante, consumpta sint? quae facta sunt omnia, ut auferretur, sive confunderetur gaudium a filiis hominum. |
37 | Possumus haec eadem et post adventum dicere Salvatoris accidisse populo Iudaeorum, quando pari furore clamantes dixerunt: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 9 ] [et 15]; quando circumdata est Ierusalem ab exercitu, et in tantam necessitatem venerunt famis ac pestilentiae, ut filiorum necdum maturis corporibus vescerentur: et sacrificia universa sublata sunt, et confusum est gaudium a filiis hominum, quia gaudium recipere noluerunt, de quo angelus loquitur ad pastores: Annuntio vobis gaudium magnum [Luc. II, 10]. Iuxta ἀναγωγὴν iste nobis sensus videtur: Postquam sponsa, quae receperat doctrinam Dei, per peccata a sponso fuerit separata, et pro byssinis lineisque vestibus, cilicio circumdata, id est, habitum lugentis assumpserit, tunc peribit sacrificium, de quo scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus [Ps. L, 19], et vini libatio, quod laetificat cor hominis, de domo Dei, quae est Ecclesia, dicente Apostolo ad Timotheum: Ut scias quomodo in domo Dei converseris, quae est Ecclesia Dei viventis [I Tim. III, 15]. Auferetur autem sacrificium et libatio de domo Domini, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum [Matt. XXIV]: et principes populi ac ministri altaris, viderint campos et plana credentium fructus non afferre virtutum; sed omnia vitiis inhorrescere: quando frumentum et hordeum, vineasque et oleum, eruca, locusta, bruchus, rubigo consumpserint, et nequaquam habuerimus calicem, de quo scriptum est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est [Ps. XXII, 5]! Et perierit oleum, de quo in Ecclesiaste legimus: Omni tempore sint candida vestimenta tua, et oleum de capite tuo non deficiat [Eccl. IX, 8]: quo exhilaratur facies, et caput ieiunantis ungitur. |
38 | Tunc confundentur agricolae, cum viderint in possessionibus suis non nasci triticum, quo aluntur homines, et hordeum quo iumenta irrationabilia sustentantur, et confusam esse vineam, de qua scriptum est: Vinea frondosa Israel, fructus abundans in ea [Isai. V, 2]: exspectante Domino, ut faceret uvas, et fecit spinas. Ficus quoque elanguit sub qua fuit, antequam crederet, Nathanael [Ioan. I], et malogranatum, cuius cortici genae sponsae in Cantico comparantur [Cant. VI], et palma quae, perdito virore, siccata est, de qua olim dicebatur: Iustus autem ut palma florebit. [Ps. XCI, 13]: et malum de quo in eodem Cantico legimus: Sicut malum in medio lignorum: ita fratruelis meus in medio filiorum [Cant. II, 31]. Quid necesse est omnes arbores percurrere, cum universa aruerint, et pro gaudio atque laetitia, filios hominum moeror oppresserit et confusio? |
39 | (Vers. 13, 14.) Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio ; sanctificate ieiunium, vocate caetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum. LXX: Accingite vos et plangite, sacerdotes; lamentamini qui ministratis altari; ingredimini, dormite in saccis, ministri Dei, quoniam defecit de domo Dei vestri sacrificium et libatio; sanctificate ieiunium, praedicate curationem [Al. praedicationem curate]; congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum vehementer. Qui sanctus sacerdos est, et comedit pascha Domini, accingatur balteo castitatis, et audiat cum apostolis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris [Luc. XII, 35]. Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur et plangat, vel propria delicta, vel populi, et ingrediatur Ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et cubet, vel dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas offenderat Deum, vitae austeritate compenset. |
40 | Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt [Matth. XV]. Accingantur autem sacerdotes et plangant et ululent, et dormiant in sacco, propheta eos ad poenitentiam cohortante, qui dicit: Ministri Dei mei, quomodo interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio [Ioel. II], de quibus supra dictum est. |
41 | Nec sufficit flere, vel plangere et habitum lugentis assumere, nisi sanctificent ieiunium, et vocent coetum. Si omne ieiunium placeret Deo, numquam diceret: Sanctificate ieiunium. Et: Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus [Isai. LVIII]. Et in Evangelio condemnantur qui exterminant facies suas, ut videantur hominibus ieiunare [Matth. VI]; et in diebus, inquit, ieiuniorum vestrorum percutitis pugnis, et opprimitis pauperem. |
42 | Idcirco nunc dicit: Sanctificate ieiunium. Ieiunat Manichaeus, et multi haeretici, maximeque Encratitae, quorum princeps Tatianus est, sed hoc ieiunium saturitate et ebrietate deterius est. Et vocate coelum, sive curationem, ut per poenitentiam nostra peccata curemus. Pro coetu in Hebraico legitur, ASARA, quod Symmachus synodum, Aquila diem collectae interpretatus est. |
43 | Congregate senes, quorum aetas vicina morti, maturaeque sententiae, magis timorem et cultum suscipit Dei. Omnes quoque habitatores terrae, de quibus supra dixerat: Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, ut et senes et habitatores terrae in domum Dei, quae est Ecclesia, congregentur. Cumque fuerint in Ecclesia, et de dispari grege sacerdotum et populi, senum et habitatorum terrae, unus grex fuerit effectus, clamate, inquit, ad Dominum in cordibus vestris et dicite: |
44 | (Vers. 15.) Ah, ah, ah diei, quia prope est dies Domini, et quasi vastitas [Al. tempestas] a potente veniet. LXX: Heu mihi, heu mihi, heu mihi in die! quoniam iuxta est dies Domini, et quasi miseria de miseria veniet. Pro eo quod nos transtulimus, a potente, et Hebraice dicitur SADDAI, quod unum esse de decem Dei nominibus, aliquoties diximus, LXX interpretati sunt miseriam, SOD, pro SADDAI legentes. |
45 | Vox igitur sacerdotum et populi ad Dominum clamantis inducitur, ut tertio dicant, Heu mihi! credo, quia propter peccata quae fecerunt, sanctam offenderant Trinitatem. Dies autem retributionis omnium delictorum illa est, de qua universi scribunt prophetae, et maxime Isaias clamitat: Ecce dies Domini insanabilis venit [Al. veniet], furoris et irae, ut ponat universum orbem desertum, et peccatores perdat ex eo [Isai. XIII, 9]. Hic dies recte appellatur insanabilis; quia cum dies iudicii venerit, non erit locus poenitentiae, qui [Al. quia] aeternitati comparatus, prope est, et non longe. |
46 | Quodque sequitur: Et quasi miseria de miseria veniet, sive, vastitas a potente veniet, hic sensus est, quod mala succedant malis, et omnis afflictio Deo iudice dispensetur, qui potens est et corpus et animam perdere in gehennam [Matth. X]. Quod generaliter de die iudicii diximus, specialiter referamus ad tempus Iudaicae captivitatis, quando Ierusalem capta, templumque destructum est; non multo enim post tempore venit et decem et duarum tribuum ab Assyriis Chaldaeisque captivitas: praediciturque ventura, ut cum venerit, non casu accidisse videatur, aut hostium fortitudine; sed ira et comminatione Dei, vel certe, agente populo poenitentiam, non veniat, quae ventura est, si permanserit in delictis. |
47 | (Vers. 16.) Numquid non coram oculis nostris alimenta perierunt; de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio? LXX: Ante oculos vestros alimenta perierunt: de domo Dei nostri laetitia et gaudium. Ante oculos pereunt alimenta peccantium, quando iam speratae fruges e manibus auferuntur, et praevenit locusta messorem, ut quod spe [Al. saepe] in horreis conditum est, bruchus et rubigo consumant. |
48 | His quoque qui in Ecclesia commorantur, pro qualitate meritorum, frumentum spiritus, et hordeum litterae si peccaverint tollitur, ut patiantur famem sermonis Dei. Cumque fuerint alimenta sublata, consequenter gaudium et laetitia tollitur de domo Dei, ut qui audiebant ante Apostolum dicentem: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete [Philip. IV, 4]; postea Dominum audiant ad poenitentiam provocantem: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. |
49 | (Vers. 17, 18.) Computruerunt iumenta in stercore suo: demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum; quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. LXX: Subsaltaverunt vituli in praesepibus suis: dissipati sunt thesauri, suffossa sunt torcularia, quia arefactum est triticum: quid reponemus nobis? fleverunt armenta boum, quia non erant pascua eis, et greges ovium disperierunt. Postquam alimenta perierunt, et de domo Dei gaudium laetitiaque sublata sunt, iumenta quoque computruerunt in stercore suo, sive, iuxta intelligentiam spiritualem, lascivierunt in praesepibus suis, et calcitraverunt contra Creatorem suum, ut impleretur quod scriptum est: Si saturati non fuerint, murmurabunt [Ps. LVIII, 16]. Computrescit in stercore suo cuius Deus venter est, et qui dicit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur [Isai. XXII, 16]: huic demolita sunt horrea futurae felicitatis, et apothecae aeternae abundantiae dissipatae sunt, vel subversa sunt torcularia, quia si frumenta et vina non fuerint, frustra horrea et torcularia praeparantur. Cumque omnia aruerint, tunc voce flebili querentur et dicent: Quid reponemus nobis? Quodque sequitur iuxta LXX: Fleverunt armenta boum, quoniam non sunt eis pascua, compellit nos non de bobus et armentis accipere quae dicta sunt; sed de his, qui propter simplicitatem boves vocantur et oves. De quorum pascuis Salvator loquitur: Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X, 3]. Haec autem omnia intellige sub metaphora, erucae, locustae, bruchi et rubiginis, quod, sublatis frugibus, atque vastatis, fames et pestilentia cuncta possederint. |
50 | (Vers. 19, 20.) Ad te, Domine, clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis; sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. LXX: Ad te, Domine, clamabo, quoniam ignis consumpsit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna agri, et iumenta campi suspexerunt ad te, quoniam arefactae sunt emissiones aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. Propheta clamante ad Dominum, vel populo per prophetam: quia ignis comederit speciosa deserti, et flamma succenderit omnia ligna regionis, bestiae et iumenta agri, sive campi, suspexerunt ad Dominum, quasi areola sitiens imbrem. |
51 | Hoc enim uno verbo significat Aquila dicens, ἐπρασιώθη; et suspexerunt ad eum, quoniam aruerunt fontes, vel emissiones aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti, quod scilicet hoc eruca, et locusta, et bruchus fecerint et rubigo, quod ignis in stipula, flamma in vepribus. |
52 | Speciosa autem deserti, quae Hebraice dicuntur NAOTH, intelligamus aut plana camporum, aut pratorum florentia, aut virentia herbis loca, quae pascua praebuere iumentis. Clamare autem ad Dominum per prophetam, iumenta ad eum suspicere fecit ignis, qui devoravit speciosa deserti, et flamma quae succendit omnia ligna regionis, ut fruges et poma pariter interirent, et quia siccati sunt fontes aquarum, et quidquid in deserto poterat inveniri, vorax flamma consumpsit. Simulque consideremus, quod nisi propter angustiam, et ablationem deliciarum, nec propheta, nec bestiae clamassent ad Dominum, aut ad Dominum suspexissent, quod quidem et ad iustum quondam virum referri potest, qui cum declinaverit et fecerit malum, nequaquam ei virtutes pristinae proderunt; sed iudicabit eum Dominus in quibus invenerit. Speciosa deserti appellare possumus, de quibus scriptum est: Plures filii desertae magis quam eius quae habet virum [Isa. LIV, 1]. Flamma autem quae succendit omnia ligna regionis, illa esse credenda est, quae immittitur ardentibus diaboli sagittis, ut nihil in nobis bonarum frugum remaneat; sed cuncta incendio consumantur. |
53 | Omnes enim adulterantes [Al. omne semen adulterantis], quasi clibanus corda eorum; et non solum propheta, vel populus per prophetam, qui rationale animal est [Ose. VII], sed iumenta quoque, de quibus dictum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine [Ps. XXXV, VII]. Et alibi: Quasi iumentum factus sum apud te [Psal. VII, 23]. Et iterum: Seminabo eos semine hominum et iumentorum [Ier. XXXI, 27], suspexerunt ad Dominum, et rorem illius misericordiae flagitarunt; quia exsiccati sunt fontes aquarum, quos cervus desiderat. |
54 | Et de quibus Dominus loquitur per Ieremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae [Ier. II, 13]. Siccatis autem fontibus aquarum, qui arentia quaeque irrigant atque refrigerant, consequenter quidquid in nobis pulchrum fuit, ignis ardore consumptum est, de quo Dominus loquitur in Evangelio: Videbam Satanam quasi fulgur cadentem de coelo [Luc. X, 18]. |