monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Ioele, I

Hieronymus, Commentarii, in Ioelem, Prologus

1 Non idem ordo est duodecim prophetarum apud septuaginta interpretes, qui in Hebraica veritate retinetur. Illi enim ponunt secundum Amos, tertium Michaeam, quartum Ioel, quintum Abdiam, sextum Ionam, septimum Naum, octavum Abacuc, nonum Sophoniam, decimum Aggaeum, undecimum Zachariam, duodecimum Malachiam: Hebraei autem post Osee, qui apud utrosque primus est, secundum legunt Ioel, tertium Amos, quartum Abdiam, quintum Ionam, sextum Michaeam, septimum Naum, octavum Abacuc, nonum Sophoniam, decimum Aggaeum, undecimum Zachariam, duodecimum, qui et ultimus est, Malachiam.
2 Et quia semel omnes unius voluminis prophetas enumeravimus, utile nobis videtur ἐτυμολογίας singulorum et Graece et Latine breviter annotare. Osee interpretatur σώζων, quem nos salvatorem possumus dicere. Ioel ἀρχόμενος, id est, incipiens. Amos, βαστάζων, qui apud Latinos portans dicitur.
3 Abdias δοῦλος Κυρίου, id est, servus Domini. Ionas, περιστερὰ, hoc est, columba. Michaeas, τίς ὡς [Al. gr|ὀστισοῦν],|gr ex duabus orationis partibus nomen compositum, quod apud nos sonat, quis quasi, aut quis velut? Naum, παράκλησις, id est, consolatio. Abacuc, περιλαμβάνων, id est, amplexus sive luctans [Al. amplexans]. Sophonia, κεκρυμμένος Κυρίου, hoc est, arcanus Domini. Aggaeus, ἑορτάζόν, quem nos festivum, sive solemnem possumus dicere.
4 Zacharias, μνήμη Κυρίου, id est, memoria Domini. Malachias, ἄγγελός μου, id est, nuntius meus. Quae omnia quo sensu accipienda sint, in suis voluminibus disseretur.
5 Quatuor autem reliqui prophetae, ut sedecim compleamus, Isaias, Ezechiel, Ieremias, Daniel, hanc habent intelligentiam: Isaias σωτηρία Κυρίου dicitur, id est, salus Domini: Ezechiel κράτος Κυρίου, quod nos robur vel imperium Domini possumus appellare: Ieremias ὐψηλὸς Κυρίου, id est, excelsus Domini: Daniel, ἔκρινε με Κύριος, id est, iudicavit me Dominus. Quae cum ita se habeant, obsecro, mi Pammachi, qui omni arte [Verbum pugnandi duo mss. ignorant. Alludit Pammachii nomen.] pugnandi adversum diabolum dimicas, ut nobis contra Amalec pugnantibus leves cum Moyse ad Dominum manus, et adversarios Israel orationibus superes.
6 Nuper de Aegypto egressi sumus, et in Osee Pharaone submerso, Rubrum transivimus mare [Exod. XIV ] [et XV]: nunc post latam eremi vastitatem, multo nobis labore sudandum est, ut ad Septuaginta palmas et fontes apostolicos pervenire valeamus. Insurgat licet scorpio, et arcuato vulnere ferire conetur: tu comes itineris, et excantator venenatorum morsuum, [Quanta sit depravatio huius vocis et sententiae Hieronymi, vix poterit mente comprehendere, qui eam oculis viderit in antiquis editionibus Erasmi et Mariani, qui absurdissimum ostendunt S. Hieronymum legentes Ψηφιστὴν, id est, suffragatorem, vel calculatorem, non ψυλλέα, hoc est, Psyllum iuxta fidem omnium mss. codicum. Sunt autem Psylli populi Libyae in Africa, a Psyllo rege dicti, quibus est virus ingenitum exitiale serpentibus, et cuius odore eos possunt sopire. Vide Plin. lib. VII, cap. 2. Scribit porro Plutarchus in Catone, eumdem Catonem per deserta Libyae iter facientem, secum Psyllos duxisse, qui morsibus serpentum mederentur, ore trahentes venenum, et ipsos serpentes cantibus mitigantes. Totum hunc locum respicit S. Doctor, qui in Pammachio spiritualem cupit habere Psyllum, ad aemulorum atque haereticorum virus ac venena superanda, ut prudenti lectori manifestum est. MART.---Alludit, quam Plutarchus narrat, de Catone historiam, qui Libyae deserta penetraturus, itineris comites et excantatores venenatorum morsuum Psyllos habuit. Psyllorum porro, hominum Cyrenaicam regionem olim incolentium, notissima ea est apud veteres scriptores ingenita virtus contra serpentes et feras, a quibus non modo ipsi non laederentur, sed et alios innocuos facerent. Videndus in hanc rem prae caeteris Strabo lib. XVII, et Dio Cassius in Caesar. Octaviano, ubi Cleopatrae corpori, ut vitae restitueret, Psyllos tradit adhibuisse. Plinius quoque lib. VII, cap. 2, et quae Lucanus cecinit lib. IX: Gens unica terras Incolit a saevo serpentum innoxia morsu, Marmaridae Psylli: par lingua potentibus herbis; Ipse cruor tutus, nullumque admittere virus, Vel cantu cessante, potest. Natura locorum Iussit, ut immunes mixti serpentibus essent. Hic penes Hieronymum pro ψυλλέα aut ψύλλον, Erasmus et Victor. legerant ψηφιστὴν, id est, suffragatorem: quos supra meritum acerbe castigat Martianaeus, suam ipse annotationem e Calepino describens.] spiritualem nobis ψυλλέα exhibe quodque sanctae ac venerabili Paulae parenti tuae polliciti sumus, pius haeres suscipe, et quidquid vel ingenio vel doctrina minus tua exspectatione possumus, amici favore sustenta, nec in nobis vires consideres, sed voluntatem.
Hieronymus HOME