Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 6, Caput XXXII
1 | (Vers. 1 seqq.) Verbum quod dictum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iuda, ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor. Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias Propheta clausus erat in atrio carceris, qui erat in domo regis Iuda. Clauserat enim eum Sedecias rex Iuda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus. Non solum verba et opera Prophetarum nobis exemplo sunt ad virtutem. Poterat Ieremias prospera nuntiare, et regis Sedeciae frui amicitia; sed malebat Deo magis obedire quam hominibus [Act. V], et ei qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, quam illi qui tantum in corpus habere poterat potestatem [Matth. X]. Et hoc considerandum, quod decimus annus erat regni Sedeciae, obsessa iam Ierusalem, et gladio, fame et peste consumpta, et captivitate vicina, et tamen Sedecias perstat in sententia, et ex parte aliqua illius clementia demonstratur, quod nequaquam eum in carcere, sed in vestibulo recludi iusserit carceris: libera videlicet custodia, ne posset effugere, quasi non omnis Ierusalem clausa munitionibus communis carcer fuerit habitantium. |
2 | Ipse annus est duodevigesimus regni Nabuchodonosor, qui quarto anno regis Ioacim cepit imperium. Omnis autem causa irae regis ista est, cur loquatur ex Dei nomine, quae ei fuerant imperata: |
3 | (Vers. 4, 5.) Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam. Et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manu regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt. Et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, dicit Dominus. Quod si pugnaveritis contra Chaldaeos, nihil prosperum habebitis. Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio veritatem, et tam urbem Ierusalem, quam Sedeciam regem diceret esse capiendum: quodque gravius est, visurum eum ora regis Babylonii, et locuturum humilem atque captivum cum potentissimi regis insania. Gravior enim terror est, videre quem timeas, et ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum. |
4 | Et in Babylonem, inquit, ducet Sedeciam, et ibi erit. Pro quo LXX transtulerunt, et Babylonem ingredietur; quorum alterum invitum trahi, alterum voluntate pergere significat. Et ibi, inquit, erit. Verbum ponit ambiguum, ne videatur cruciatus et miserias prophetare. Quodque sequitur: Donec visitem eum, ait Dominus: et si pugnaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis, in LXX non habetur. Prudenterque sententiam temperavit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest. |
5 | Visitatio enim, ut saepe dixi, et consolationem significat, et supplicium. |
6 | (Vers. 6, 7.) Et dixit Ieremias: factum est verbum Domini ad me dicens: Ecce Anameel [Vulg. Anemeel] filius Sellum (sive Sallom) patruelis tuus (quod Hebraice dicitur DODACH venit [Vulg. veniet] ad te dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate emptio [Vulg. ut emas]. Occultum ad Ieremiam Dei factum esse sermonem, nemo scire poterat, nisi ipso indicante, ad quem factus fuerat: et praedicitur ei quod venturus sit ad eum Anameel patruelis suus, et possessionem agri qui suus fuerat delaturus; esse autem ipsum locum in Anathoth, de suburbanis quae sacerdotibus per singulas tribus et civitates dabantur ex lege: nec licitum erat possessionem de tribu transire ad tribum, nec de familia ad aliam familiam (unde et filiae Salphaad accipiunt sortem inter fratres suos), praecipueque suburbana sacerdotum nulli alii poterant venundari usque ad annum remissionis [Num. XXVII], nisi ei quem propinquitas sanguinis expetebat [Levit. XXV]. Venit ergo ad eum patruelis frater [Al. fratruelis et pater] suus, et offert emptionem, quae illi ex propinquitate debetur. |
7 | Helcias et Sellum fratres fuere germani. Helciae filius, Ieremias: Sellum, Anameel. Helcias interpretatur, pars Domini: Ieremias, sublimitas Domini. Recteque altitudo Domini de parte Domini nascitur. Sellum vero in linguam nostram vertitur pax, sive pacificus. Anameel, donum, vel gratia Dei. |
8 | Nec mirabimur, quod sibi pax iungatur et gratia, cum etiam Epistolarum Apostolicarum hoc principium sit: Gratia vobis et pax [Rom. I, 7]. Primum ergo pacem mereamur Dei, et post pacem nobis gratia nascitur, quae non in possidentis, sed in arbitrio donantis est. Defert autem emptionem gratia Dei illi, qui in sublimibus collocatus est, ut quamvis videatur excelsus, tamen gratia Dei indigeat. Illud quod in Cantico saepe cantatur a sponsa: Fratruelis meus, id est, ὅ ἀδελφιδοῦς μου, in Hebraico DODI dicitur; ergo non fratruelis, sed πατράδελφος, id est, patruelis dicendus est. |
9 | Fuisse autem Ieremiam filium Helciae de Sacerdotibus, qui erant in Anathoth in terra Beniamin, et voluminis huius testatur exordium. |
10 | (Vers. 8.) Et venit ad me Anameel filius patrui mei, secundum Verbum Domini, ad vestibulum (sive atrium) carceris, et ait ad me: Posside (sive eme) agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit haereditas, et tu es propinquus ut possideas (sive emas). Quod futurum Prophetae verbum Domini nuntiarat, statim opere completum est. |
11 | Venit, inquit, ad me Anameel, gratia Dei, filius patrui mei , hoc est, filius pacis. Venit autem in vestibulo carceris, dixitque ad me ea, quae Dominus ab eo dicenda praedixerat. Ager autem iste sacerdotalis, cuius emptio atque possessio Ieremiae deferebatur, in Anathoth est, in terra Beniamin, quorum prius obedientiam, secundum filium dexterae sonat. |
12 | Et consequenter eius appetit emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabantur. Pro quo LXX πρεσβύτερον, id est, seniorem interpretati sunt, quod loco huic non convenit. |
13 | (Vers. 9 seqq.) Intellexi autem, quod verbum Domini esset, et emi agrum ab Anameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum, stateres septem, et decem argenteos. Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. Et accepi librum possessionis signatum, stipulationes, et rata [Al. stipulatione rata], et signa forinsecus. Durum quidem erat et prope inconsequens, risuque dignum, eum qui iam iamque capiendam prophetabat Ierusalem, et omnes ducendos esse captivos, vel gladio, fame et peste perituros, agrum in Anathoth emere, quem non erat possessurus. |
14 | Sed intellexi, inquit, verbum Domini esse, et emptionem meam argumento et vaticinio Domini coaptandam: et ideo acquievi praecepto eius ut emerem; nec frustra ad me super huiuscemodi re Dei factum esse sermonem: et appendi argenti decem et septem siclos, quos nos in stateres vertimus. Siclus autem viginti habet obolos, ut in Ezechielis extremo volumine scribitur [Ezech. XLV]. Emitque Propheta decem et septem siclis, in quo numero cantavit puer Domini David, in die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit: Diligam te, Domine fortitudo mea; Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. |
15 | Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae [Psal. XVII, 1]. Denarium esse mysticum numerum, ostendit Decalogus qui scriptus fuit in tabulis lapideis digito Dei, et dies ieiunii et propitiationis mensis septimi [Exod. XIII]. Septem quoque, in quo verus est sabbatismus et requies, esse sanctum, multis Scripturarum testimoniis comprobamus, de quibus saltem pauca posuissem, nisi otiosum esset docere quae nota sunt. |
16 | In hoc igitur numero a propheta et sacerdote emitur possessio, scribiturque in libro atque signatur, et adhibentur testes, argentumque diligenter appenditur, ut omnia venditionis et emptionis iura serventur, et sit certa possessio, stipulationibus et sponsionibus roborata. Vel hoc audiant, qui falsa testamenta, et interdum ne testamenta quidem sibi adhibitis testibus vindicare conantur. |
17 | (Vers. 12.) Et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae [Vulg. Neri] filii Maasiae in oculis Anameel patruelis mei, et in oculis testium, qui erant scripti in libro emptionis; in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio carceris. Quamquam statim esset possessio reliquenda, immo emenda posteris, et ab eo emenda qui filios non habebat (neque enim uxorem acceperat) tamen obediens imperio Domini, omnia rite celebrat: signatumque librum possessionis dat Baruch filio Neri filii Maasiae. |
18 | Baruch in lingua nostra benedictus dicitur; qui erat filius Neri, qui interpretatur lucerna mea, dicente Propheta: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis ardens [Psal. CXVIII, 105]. Neri quoque pater Baruch filius Maasiae, id est, facturae et operis Domini. Animadvertamus ergo, quantis virtutum privilegiis discipulus Baruch Ieremiae ministraverit, dicente David: Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat [Psal. CVIII, 6]. Unde et Elisaeus minister Eliae in tantum placuit Deo, ut post translationem magistri etiam duplicem spiritum mereretur accipere [IV Reg. II]. Hoc dico ad commonitionem eorum, qui malorum hominum abutuntur ministeriis, et non audent abiicere eos, quos malae conscientiae norunt sibi glutino copulatos. |
19 | Traditur autem liber Baruch tanto et tali viro, vidente Anameel, qui vendiderat, et testibus qui subscripserant, et quorum nomina in emptionis volumine tenebantur. Et, In conspectu, inquit, omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio carceris: qui videlicet vel ad Prophetam venerant consolandum, vel studio timoris Dei, Domini verba audire cupiebant. |
20 | (Vers. 13 seqq.) Et praecepi Baruch coram eis, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra hac. Cunctis quos praeteritus sermo narravit praesentibus et videntibus, Baruch ministro praecipitur et discipulo, non sermonibus praeceptoris, sed Dei iubentis imperio, ut assumat libros, unum signatum, alterum apertum, quae emptionum consuetudo huc usque servatur, ut quod intrinsecus clausum signacula continent, hoc legere cupientibus apertum volumen exhibeat: utrumque in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. |
21 | Firma igitur erat et longo post tempore futura possessio, quae tanta custodia servabatur, ne vel foris emptionis libri positi, paterent rapinae, vel humo conditi, humore terrae solverentur. Hoc autem totum fit ut intelligant qui videbant, rursum habitandam Ierusalem, et possidendos agros, quod licet absque sermone Ieremiae debuerant per se intelligere, tamen Domini sermonibus commonentur, et dicitur ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. Hoc est illud quod Ieremias dudum dixerat: Intellexi verbum esse Domini; et idcirco emit agrum, quem possessurus non erat. |
22 | (Vers. 16 seqq.) Et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus (sive qui es, Domine Deus). Ecce tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento (sive excelso) non erit tibi difficile (sive impossibile) omne verbum (vel iuxta LXX, Nihil apud te est absconditum). Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos, fortissime, magne, potens (quod Hebraice dicitur) GIBBOR: Dominus exercituum (sive virtutum) nomen tibi. Magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. |
23 | Cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam (sive hominum) ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum [Vulg. eius]. Post emptionem agri iure celebratam, et post sententiam Domini, qua pollicitus est domos, agros, et vineas deinceps possidendas, orat Propheta ad Dominum, et dolorem cordis gemitibus exprimit, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus: pro quo LXX transtulerunt, ὁ ὢν, id est, qui es, Domine Deus, iuxta illud quod Moysi dicitur: Vade, dic populo Israel: Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]. Non quo non sint alii; sed aliud est Creatoris esse beneficio, quod subsistat; aliud, aeternitate naturae. |
24 | Laudat Dominum, et ex creaturis praedicat Creatorem. Primumque potentiam eius et misericordiam, atque iustitiam in omne hominum genus elevat vocibus: deinde transit ad Israel, et quanta ei praestiterit, celebri [Al. celeri] sermone describit. Et post tanta beneficia dicit eos immemores bonorum illius, clementiam in amaritudinem provocasse, ita ut obsideatur civitas, et antequam hostium in eam fiat irruptio, fame, et gladio, et peste consumpta sit. |
25 | Haec autem universa praemisit, ut consequenter illud inferret, quod in reprehensionem divinae sententiae facere videbatur. Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? Haec interim tota loci istius continet pericope. Nunc ad singula revertamur. Tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna. |
26 | Et Ioannes dicit de Filio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est [Ioan. I, 3]. Haec est enim Domini fortitudo, Apostolo comprobante: Christus Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 24]. Et in brachio tuo extento, sive excelso, quorum utrumque percutientis indicium est. Hoc est autem brachium, de quo Isaias loquitur: Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Non erit tibi difficile omne verbum. |
27 | Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt; sive cui nihil est absconditum [Mich. XIX], iuxta illud Psalmographi, dicentis: Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur [Psal. CXXXVIII, 12]. Qui facis misericordiam in millibus; et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos. Grandis clementia Creatoris, misericordiam suam in mille generationes extendere, et iustitiam statim in altera generatione monstrare, quae tamen et ipsa est mixta misericordiae. |
28 | Non enim statim punit delinquentem, sed exspectat poenitudinem, ut si liberi imitati fuerint parentum vitia, diu dilata poena reddatur. Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum, sive virtutum, nomen tibi. Ista nomina potentiam indicant Creatoris. Caeterum proprie nomen Dei Pater est, quod in Evangelio per Dominum revelatur dicentem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Magnus consilio. Et audet se quisquam Domini inserere secreto, et de illius iudiciis iudicare. Et incomprehensibilis cogitatu. Quem non comprehendit cogitatio, quomodo potest sermo comprehendere? Cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Frustra ergo homo se putat Dei celare notitiam. |
29 | Quodque infert: Ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum, hoc indicat quod interdum pro nimia patientia, iudicia eius videantur iniusta. Quem locum Apostolus plenius explicat ad Romanos: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortatur? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II, 4, 5]. Quanto igitur serior vindicta peccantium est, tanto iustior: in similitudinem Pharaonis, qui decem plagis admonitus, non punitus, et in duritia perseverans, ad extremum Rubri maris fluctibus obrutus est [Exod. XIV]. |
30 | (Vers. 20 seqq.) Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus (sive terrigenis) et fecisti tibi nomen sicut est dies haec, et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta, et brachio extento, et in terrore magno. Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis terram fluertem lacte et melle. |
31 | Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt; omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et evenerunt eis universa mala haec. De generali transit ad speciale, et quid proprie praestiterit Israeli, brevi sermone percurrit. Qui posuisti, ait, signa et portenta in terra Aegypti, quibus afflicta est Aegyptus usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus sive terrigenis. |
32 | Hoc quod dicitur, usque ad diem hanc, posterioribus copulandum est, ut legamus, et in Israel, et in cunctis mortalibus quotidie tua signa complentur. Sive aliter, signa atque portenta non solum in Aegypto perpetrasti, sed usque hodie eadem tuae misericordiae fortitudo salvavit populum tuum, et universo generi humano Creatoris subvenis potestate. |
33 | Et hoc notandum, quod Israel ab hominibus separat atque terrigenis, iuxta illud: Filius meus primogenitus Israel. Et fecisti tibi nomen sicut dies haec [Exod. IV, 22]. Laudes, inquit, tuae totius orbis sermone celebrantur. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti. Pulchre dixit, populum tuum, eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat. |
34 | Eduxisti autem in signis et portentis, quibus percutiebatur Aegyptus, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno: quando mare Rubrum transeunti populo Israel viam praebuit [Al. praebuisti], et Aegyptium oppressit [Al. oppressisti] exercitum: Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum ut dares eis: Abraham videlicet, Isaac et Iacob. |
35 | Ergo non suo merito terram repromissionis, sed patrum accepere virtutibus, terram fluentem lacte et melle. Necdum enim solidum poterant cibum capere, sed melle et lacte nutriebantur infantiae. Vel certe lacte et melle, rerum omnium ubertate et abundantia. Et ingressi sunt, et possederunt eam. Statimque inter possessionem et inobedientiam nihil fuit medium. |
36 | Ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt, inquit, voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Frustra ergo promisere in eremo dicentes: Omnia quaecumque Dominus praecepit [Al. praeceperit], faciemus [Exod. XIX, 8]. Non enim in sponsione, sed in opere praemium est: ad retundendam eorum impudentiam, qui putant hominem omnia posse complere, quae se facturum esse pollicitus est. |
37 | Omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et certe facturos se promiserant. Et evenerunt eis universa mala haec. Mala patientibus, caeterum iuxta Domini sententiam bona, quae [Al. qui] reddit unicuique secundum vias suas. |
38 | (Vers. 24, 25.) Ecce munitiones exstructae sunt adversus civitatem, ut capiatur: et urbs data est in manus Chaldaeorum, qui praeliantur adversus eam a facie gladii, et famis, et pestilentiae. Et quaecumque locutus es, acciderunt, ut ipse tu cernis: et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? Decimus annus erat regis Sedeciae, ita enim scriptum est: Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino anno decimo Sedeciae regis Iuda: tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta clausus erat in atrio carceris. Recteque nunc dicitur: Ecce munitiones sunt exstructae adversus civitatem, ut capiatur: et urbs tradita est in manus Chaldaeorum; nec habent quos vincant, aut [Al. sed] quos capiant. Iam enim gladio, fame, peste consumpti sunt: et quaecumque dixisti, videmus esse completa; quomodo ergo mihi dicis, Domine: Eme agrum argento, et adhibe testes; cum urbs data sit in manu Chaldaeorum? Igitur non reprehendit, sed interrogat: nec tam sibi, quam aliis vult discere, qui sedebant in atrio carceris; et forsan taciti reprehendebant, quomodo idem propheta, quem verum nuntiare credebant, et urbem dicat esse capiendam et agrum emat quasi possessurus. |
39 | (Vers. 26 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis. Numquid mihi difficile (sive impossibile) erit: aut abscondetur a me omne verbum? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manum Chaldaeorum, et in manu regis Babylonis, et capiet eam. Et venient Chaldaei (sive ingredientur) praeliantes: venient Chaldaei adversus urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. Tristibus laeta subiungit, et post eversionem Ierusalem, captivo populo reditum pollicetur. |
40 | Primumque causas exponit offensae et iusti furoris Dei, ut quanto maior culpa peccantium, tanto amplior in peccatores clementia Creatoris. Ego, inquit, Dominus Deus universae carnis. Nequaquam cunctarum gentium, nec populi Israel, aut certe, ut de sanctis crebro dicere solet, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob: sed Deus dixit universae carnis, ut et rationalia et bruta animantia ipse fecisse credatur. |
41 | Sunt enim qui providentiam Creatoris usque ad rationalia confiteantur: bruta autem fortuitis casibus asserant vel perire, vel vivere. Propheticusque sermo declarat, nihil esse quod fugiat providentiam et scientiam Dei; quia alia propter se, alia in usum hominum sunt creata. Numquid mihi difficile aut impossibile: aut certe abscondetur a me omne verbum? et supra diximus: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Verbum autem hic et in multis aliis locis pro rebus debemus accipere. Quid est, ait, quod factum est verbum? Propterea haec dicit Dominus. Quid enim praecesserat, ut causalem coniunctionem poneret, dicens: Propterea haec dicit Dominus. Quia, inquit, curae meae est omnia regere, universa disponere, et reddere singulis iuxta vias suas: idcirco ego tradam civitatem istam in manu Chaldaeorum, et in manu regis Babylonis, et capient eam. Primum enim vallatur exercitu, et absente capitur Nabuchodonosor, Sedeciasque ducitur in Reblatha, et ibi regi traditur. |
42 | Et venient, inquit, Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc. Melius Aquila qui pro eo quod scriptum est, venient, transtulit εἰσελεύσονται, hoc est, ingredientur civitatem. Neque enim absentes erant ut venirent, quippe qui circumdederant Ierusalem, sicut Scriptura testatur. |
43 | Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem. Ac deinde: Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur: et urbs data est in manus Chaldaeorum. Quomodo igitur venient qui praesentes erant? Sed hi qui obsidebant urbem, ingredientur, inquit, et capient eam, et succedent, et ad a solum usque comburent (verbum enim Hebraicum BAU, ambiguitate sui, et venient, et ingredientur sonat). Et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal idolo Sidoniorum, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me, ut non errore religionis, sed contentione quadam et in Creatorem contumelia facere viderentur. |
44 | Quomodo autem periturus scribitur mundus, iuxta illud quod scriptum est: Coelum et terra pertransibunt [Matth. XXIV, 35], eo quod in maligno positus sit: sic et domus ipsae et loca in quibus flagitia perpetrata sunt, irae Dei subiacent. Sunt qui contentiose illud quod scriptum est: Locus in quo crucifixus est Dominus atque Salvator, spiritualiter Gomorrha et Aegyptus vocatur [Apoc. XI, 8], ad ipsa loca referant. Alii vero universum mundum sub nomine Aegypti et Gomorrhae significare putant. |
45 | Ut enim Gomorrha divino igne deleta est; ita et mundum iudicio Dei concremandum. |
46 | (Vers. 30.) Erant enim filii Iuda, et filii Israel iugiter (sive soli) facientes mala in oculis meis ab adolescentia sua. Verbum Hebraicum ACH, Aquila interpretatus est πλὴν, quod coniunctionem significat, verumtamen. Symmachi prima editio, et Septuaginta, et Theodotio, solos interpretati sunt. Secunda quippe Symmachi vertit διόλον, quem et nos in praesentiarum secuti sumus, ut diceremus iugiter. Dicamus igitur primum iuxta Hebraicum, filii Israel, et filii Iuda facientes iugiter malum. |
47 | Et decem, inquit, et duae tribus malum sine cessatione fecerunt, et iugis fuit eis in pessimis operibus perseverantia. Si autem iugis et semper in toto populo, ubi est iustitia sempiterna? Porro iuxta LXX, qui dixerunt: Soli facientes malum, oritur quaestio: Num et aliae gentes eo tempore quo Israel Iudasque peccabant, malum non fecerunt? Quod sic solvitur: Qui habet notitiam Dei et recedit ab eo, solus peccat in oculis Dei; qui vero increduli permanserint, quasi illo non vidente et negligente, delinquunt. |
48 | Unde et David vir sanctus, quia corruerat in peccatum uxoris Uriae, Bethsabee, agens postea poenitentiam [II Reg. XII], loquitur: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci [Ps. L, 6], id est in conspectu tuo. Denique iungitur: Soli facientes malum in oculis [Al. addit meis], in conspectu meo ab adolescentia sua. Quodque sequitur: Filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus, in LXX non habetur, et de Hebraico additum est. |
49 | Quia autem ab adolescentia sua usque ad praesentem diem iugiter deliquerunt, ideo iusta sententia Dei est, et merito Scriptura contexit: |
50 | (Vers. 31.) In furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. Si ex eo tempore quo civitatis iacta sunt fundamenta, usque ad hanc diem, quando capta est, atque succensa, et sublata de conspectu Domini, fuit semper in vitio, et indignationem contra se Domini provocavit: ubi est (ut saepe iam diximus) peccatorum quies? |
51 | (Vers. 32.) Propter malitiam, inquit, filiorum Israel, et filiorum Iudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, et principes eorum, sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Iuda et habitatores Ierusalem. Quia supra dixerat: In furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo; et nullum generaliter absque peccato fuisse monstraverat, nunc per partes enumerat, et reges, et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum, et cuncta uno sermone comprehendens: Viri, inquit, Iuda, et habitatores Ierusalem. Pulchreque non dixit: Reges mei, et principes mei, et sacerdotes mei, et prophetae mei: sed quia peccaverunt reges eorum, et principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum. |
52 | Et verterunt ad me terga, et non facies. Iuxta illud quod alibi scriptum est: Et verterunt contra me scapulam recedentem [Zach. VII, 11]. Qui enim precatur, inclinata cervice in terram pronus funditur: qui vero tergum vertit, ipso gestu corporis indicat negligere se comminantem. Et hoc, ait, faciebant. |
53 | (Vers. 33.) Cum docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. Fugatis erroris tenebris, et omni idolorum cultu, mea sententia confutata, quotidie corda eorum illuminare cupiebam, et docere quae recta sunt. Et ut liberum servaret arbitrium, iungit et dicit: Et nollent audire ut acciperent disciplinam. Sequitur: |
54 | (Vers. 34.) Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. Non solum eo tempore Iudas posuit in Templo Dei statuam idoli, quam in Ezechielis principio legimus [Ezech. VIII]: sed usque hodie in domo Dei, quae interpretatur Ecclesia, sive in corde animaque credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur, et iuxta Deuteronomium adoratur in abscondito [Deut. IV]: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 16]. |
55 | (Vers. 35.) Et aedificaverunt excelsa (sive aras) Baal: quae sunt in valle filii Ennom: ut initiarent filios suos, et filias suas idolo Moloch. Pro initiarent, in Hebraico scriptum est EBIR, quod Aquila et Symmachus, transducerent; Septuaginta et Theodotio interpretati sunt, offerrent. De valle filiorum Ennom, quae Hebraice dicitur GEENNOM, supra plenius diximus: quod subiaceat Siloe fontibus, et amoenitate sui, quia locus irriguus est, populum [Al. addit Israel] provocaverit ad luxuriam, quam idolorum cultus sequitur. |
56 | Notandum quoque quod arae et excelsa, Hebraico sermone appellantur BAMOTH, propter eos qui in Samuelis et Regum volumine quid significet hoc verbum dubitant. Moloch idolum Ammonitarum est, quod in regem vertitur. Significat autem Scriptura divina, quod non solum Baal idolo, sed et Moloch cunctisque daemonibus in ipso loco populus servierit. |
57 | Quod non mandavi eis: nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Iudam. Proprie tribus Iuda et Beniamin in fano Baalis et Moloch, daemonum simulacra veneratae sunt [III Reg. XII]. Vitulos autem aureos in Bethel et Dan, et decem tribus, quae appellantur Samaria, Ioseph et Ephraim, incoluisse [Al. voluisse] perspicuum est. Tantumque mali fuit quod a populo factum est, ut testetur Deus se numquam cogitasse, nec ascendisse in cor suum, quae illi facturi fuerint. Omnia autem haec ἀνθρωποπάθως. |
58 | Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio, et in fame, et in peste. Sicut sperantibus auxilium, et in murorum firmitate fidentibus, prophetatur quod subvertenda sit Ierusalem, et populus iam iamque capiendus, et ante captivitatem gladio, fame et peste periturus: sic desperantibus, et post subversionem urbis nullam salutem exspectantibus, suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia, iustam sententiam; et desperatio, atque humilitas Dei mereatur auxilium. |
59 | (Vers. 37 seqq.) Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi, et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter. Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. |
60 | Et feriam eis pactum sempiternum (sive disponam testamentum aeternum), et non desinam eis benefacere, et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. Et laetabor super eis, cum eis benefecero (sive et visitabo eos, ut eis benefaciam). Et plantabo eos in terra ista in veritate (sive in fide), in toto corde meo, et in tota anima mea. Multi hoc putant tempore Zorobabel filii Salathiel, et Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, quando Aggaeus et Zacharias prophetaverunt sub Ezra sacerdote completum, quando aedificatum est Templum, et sub Neemia exstructi muri per circuitum: ut quos ante deiecerat in furore, et in ira, et in indignatione grandi de Ierusalem, et in toto orbe disperserat; postea reductos habitare fecerit confidenter, et fuisse eos in populum Dei; et Dominum fuisse in Deum eorum, et caetera quae Scriptura contexit. Sed quomodo hoc possit illi tempori coaptari: Habitare eos faciam confidenter, et feriam eis pactum sempiternum, sive disponam illis testamentum aeternum, penitus non potest approbari: quippe quos legerimus, et sacra narrat historia, non solum a vicinis gentibus, sed a Persis quoque et Macedonibus, et Aegyptiis Romanisque saepe captos, et hucusque servire. |
61 | Omnia igitur ad adventum referenda sunt Salvatoris: quae nostro et fidei tempore videmus expleta, et electio iuxta Apostolum reliquiarum salva facta est [Rom. IX]. Et qui in Christo habitant confidenter, datum est illis cor unum iuxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una [Act. IV, 32]. Et viam, inquit, unam illum qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Et timeant me universis diebus. |
62 | Principium enim sapientiae timor Domini [Prov. IX]. Universis ait diebus: quod si Iudaeis non competit, de nostro populo accipiendum est: cui et bene fuit, et est, et erit, non solum ipsis, sed et filiis eorum post eos. Nobiscum enim pactum pepigit sempiternum: nec desinet nobis ultra benefacere. Quodque sequitur: Et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me, sic liberum donat arbitrium, ut tamen ipse timor qui tribuitur, gratia permaneat largitoris. Cumque, inquit, eis benefecero, laetabor. |
63 | Gaudet quippe quia videt creaturam suam esse salvatam. Unde et gaudium Angelorum est in coelis super uno peccatore poenitentiam agente [Luc. XV]. Et plantabo, inquit, eos in terra ista in veritate, sive (ut LXX transtulerunt) in fide, ut proprie significet populum Christianum cuius religio fides est. |
64 | In toto corde meo, et in tota anima mea. Si Domini verba sunt Salvatoris, recte cor et anima eius creditur, qui dicit in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam [Ioan. X, 18]. Sin autem ex persona Dei Patris accipimus, secundum illud intelligendum est: Neomenias vestras et sabbata, et dies festos odit anima mea. |
65 | (Vers. 41 seqq.) Quid haec dicit Dominus: sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande: sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo, et iumentum 1092, et data sit in manum Chaldaeorum. Agri pecunia ementur, et scribentur in libro, et imprimetur signaculum, et testis adhibebitur in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iuda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus (sive Sephela) et in civitatibus Nageb (hoc est quae ad austrum sunt), quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. Haec iuxta litteram, licet in typo praecesserint post reditum de Chaldaeis, quando ad Cyri regis imperium reversus est populus in Iudaeam: tamen spiritualiter in Christo et Apostolis verius pleniusque complentur. |
66 | Tunc et homines et iumenta reducti sunt in Ecclesiam iuxta illud quod scriptum est: homines et iumenta salvos facies, Domine, rationales quique et simplices. Tunc agri empti sunt pecunia, ut faceremus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos reciperent in aeterna tabernacula [Luc. XVI]. Et scripti in libro, haud dubium quin viventium. Et impressum est signum vexilli Dominicae crucis atque victoriae; et testes adhibiti sunt Martyres, et omnis sanctorum chorus. |
67 | In terra Beniamin, ubi est Domini fortitudo, et in circuitu Ierusalem, in qua est visio pacis, et aeterna securitas: in civitatibus Iuda, in quibus est Christi vera confessio. Et in civitatibus montanis, de quibus una est, de qua dicitur: non potest civitas abscondi in monte posita [Matth. V]. Et in civitatibus campestribus, quae Hebraice appellantur SEPHELA; ut de profundis atque depressis per camporum aequalitatem ad summa gradiamur. |
68 | Et civitatibus quae ad austrum sunt: quod Nageb LXX transtulerunt, ubi est meridies et plena lux veritatis. Cum autem haec omnia facta fuerint, implebitur quod scriptum est: Convertam captivitatem eorum, ait Dominus, de quo scriptum est: ascendens in altum captivam duxit captivitatem [Psal. LXVII, 19]. Accepit, sive (ut Apostolus ait) dedit dona hominibus [Ephes. IV, 8]. |