Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 6, Caput XXXI
1 | (Vers. 1.) In tempore illo dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel (sive generi Israel) et ipsi erunt mihi in populum. Nisi cogitatio Domini fuerit impleta, et furor eius requieverit super impiorum caput, universitatis Dominus cognationibus Israel Deus esse non poterit. Hoc autem dicit reliquiis, quae salvae factae sunt. |
2 | Quod si opponitur nobis id, quod dictum est: Ero Deus generi Israel, sive universis cognationibus Israel, assumamus exemplum: Si filii essetis Abrahae, faceretis opera patris vestri [Ioan. VIII, 39]. Et Apostolus scribit: Videte Israel secundum carnem [I Cor. X, 8]. Ex quo docet esse alium Israel secundum spiritum. |
3 | Ille igitur Israel est, qui mente cernit Deum, sive rectissimus Domini est, et huiuscemodi Israel erit populus Dei. |
4 | (Vers. 2.) Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio, vadat ad requiem suam Israel. LXX: Sic dicit Dominus: Inveni calidum in deserto cum his, qui perierant gladio. Ite et nolite interficere Israel. Ridicule Latini codices in hoc loco ambiguitate verbi Graeci, pro calido, lupinos interpretati sunt: Graecum enim θερμὸν utrumque significat, quod et ipsum non habetur in Hebraeo. Est enim scriptum HEN , quod Aquila, Symmachus, et Theodotio χάριν, hoc est gratiam interpretati sunt. |
5 | Soli Septuaginta posuerunt calidum, putantes ultimam litteram MEM esse. Si enim legamus HEN per litteram NUN, gratia dicitur, si per MEM, calor interpretatur. Est autem sensus iuxta Hebraicum: Populus Iudaeorum, qui Romano remanserat gladio; vel certe iram furoris Domini potuerat evitare [Al. evadere], invenit gratiam in deserto gentium; ut intra turbam nationum in Ecclesia salvetur, unde et vadet et inveniet requiem suam Israel, quam semper speraverat, quam ei Prophetarum promiserant vaticinia. |
6 | Porro iuxta LXX haec intelligentia est: Dominus invenit calidos, atque viventes Apostolos, et socios eorum in deserto gentium, inter eos qui infidelitate sua interfecti fuerant, nec habebant calorem vitae. Unde praecipitur Angelis, et his qui in ministerio Dei sunt, ne omnes interficiant, ne Israel penitus deleatur, diciturque eis: Ite, et nolite interficere Israel; sint alioqui [Al. aliqui] qui vivant, sint qui caleant ardore fidei, sint qui frigus infidelitatis et mortis effugiant, quos Dominus inveniat in deserto. |
7 | (Vers. 3 seqq.) Longe Dominus apparuit mihi (sive ei): et in charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi te miserans. Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel: adhuc ornaberis [Al. coronaberis] tympanis tuis (sive assumes tympana tua) et egredieris in choro ludentium: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae: plantate plantaria, et vindemiate: erit enim dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. Quia offenderat Israel Dominum, et dixerat: Non habemus regem nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Et: Venite et interficiamus eum, et nostra erit haereditas [Marc. XII, 7]; et longe recesserat a Deo: propterea Dominus post multum tempus apparuit ei, non tempore Zorobabel et Ezrae, postquam rursum capti sunt, sed in charitate perpetua dilexit eum quae nullo fine delebitur. Et attraxit eum miserans. Nequaquam enim merito, sed clementia salvatus est. |
8 | Rursumque ait: Aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel. Hoc proprie intelligamus in Ecclesia. Delirant enim qui auream atque gemmatam suspirant Ierusalem, suam avaritiam in mysterio urbis Domini consecrantes. Adhuc ornaberis tympanis tuis, ut canas Domino in Ecclesiis, omni in te malorum operum carne consumpta. Et egredieris in choro ludentium cum gentium turbis, plantabis vineas in montibus Samariae. Nequaquam in vallibus et humilibus locis; sed in montibus Samariae, qui post captivitatem populi Israel ab alienigenis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria, et vindemiate. Tunc fuit dies Domini, in qua clamaverunt custodes Apostoli videlicet, et apostolici viri in monte Samariae, et in monte Ephraim, quorum alterum custodiam, alterum ubertatem sonat. |
9 | Quid vero dicunt custodes Samariae, immo quid clamant in monte Ephraim? Surgite qui iacetis, humilia relinquite, victimarum hostias spernite. Sacrificium Domino spiritus contribulatus [Psal. L]. Ascendamus in Sion, hoc est, in Ecclesiam, ubi est speculatio et intuitus Dei. Cumque fuerimus in Sion, immo ascenderimus ad eam, ascendamus pariter ad Dominum Deum nostrum. |
10 | (Vers. 7.) Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia Iacob, et hinnite contra caput gentium: personate, canite , et dicite: Salvum fac, Domine, populum tuum, reliquias Israel. Significanter non totus salvatur Israel, sed reliquiae Israel, praecipiente Domino atque dicente: Exsultate in laetitia, qui estis de Iacob, et hinnite, ad caput gentium referentes cuncta, quia cauda quondam versa est in caput. |
11 | Personate, canite, et dicite. Quid est illud quod iubentur dicere? Salvum fac, Domine, populum tuum. Quem populum? Utique reliquias Israel, quae secundum electionem salvae factae sunt. De quibus et Paulus assumens testimonium Isaiae loquitur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus [Isa. I, 9] [Rom. IX, 29]. |
12 | (Vers. 8.) Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae. Quod sequitur: In solemnitate Phase, et generabit filios multos, in Hebraico non habetur, sed in Septuaginta tantum legitur, pro quo apud Hebraeos scriptum est: |
13 | Inter quos erunt caecus, et claudus, et praegnans, et pariens simul: Ecclesia magna revertentium huc. Congregantur reliquiae populi Israel per Apostolos, et apostolicos viros, de quibus supra legimus: Clamabunt custodes in monte, et quibus praecipitur: Personate, canite, et dicite, ut salvae fiant reliquiae Israel. |
14 | Ipse quoque Dominus pollicetur se reducturum eos de terra Aquilonis, qui est ventus durissimus, nomine autem dexter vocatur, de incredulitate, de frigore Dominicae charitatis; et congregare eos ab extremis terrae, non in alio tempore, sed in solemnitate Phase, hoc est, feriis Dominicae passionis: quando crucifixus Dominus est, impletumque illud quod ipse in Evangelio repromisit. Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me [Ioan. XII, 23]. Tunc generavit multum populum, ut illud impleretur Isaiae: Quia nata est genus semel [Isai. LXVI, sec. LXX]. Uno enim die tria millia, altero quinque millia hominum crediderunt [Act. II ] [et IV]. Quodque in Hebraico scribitur: Inter quos erunt caecus et claudus, et praegnans, et pariens simul, ecclesia magna revertentium huc: quamquam et iuxta litteram impletum sit, quod caeci viderint, claudi ambulaverint: tamen melius iuxta anagogen intelligi potest, quod qui prius erant caeci perfidia, postea crediderint Salvatori; et qui claudi, quibus quondam loquebatur Elias: Usquequo claudicatis utroque pede [III Reg. XVIII, 21]? postea ambulaverint [Al. viderint]. Et: Populus qui sedebat in tenebris et umbra mortis, magnum lumen aspexerit [Isai. IX, 2]; claudique cucurrerint, et praegnans pepererit filios, Ecclesiam magnam revertentium ad fidem. Iudaei putant hoc esse completum, quando sub Ezra post diem Phase egressi sunt de Babylone ut reverterentur Ierusalem, in quo typus fuit, et non veritas. Neque enim in illo tempore universa, quae legimus et lecturi sumus, fuisse completa poterunt [Al. poterant] approbare. |
15 | (Vers. 9.) In fletu venient (sive egredientur): et in misericordia reducam eos, et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent (sive non errabunt) in ea. Quia factus sum Israel pater, et Ephraim primogenitus meus est. Si iuxta Hebraicum legerimus, in fletu venient: hoc enim indicat IABU; dicemus quod interdum, et nimii gaudii fletus indicium sit, iuxta illud: Lacrymor gaudio. |
16 | Sin autem iuxta Septuaginta qui dixerunt: In fletu egredietur, et in misericordia, sive in consolationem reducam eos, illum sensu ponemus, qui et in psalmis dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 7, 8]. Fleverunt enim, quando captivi ducti sunt: et consolationem maximam receperunt, quando misericordia Domini sunt reducti. |
17 | Et adduxit eos Dominus per apostolos, et apostolicos viros, plenos aquarum et largissimi fluminis, in via recta [Al. rectae], videlicet fidei, non in perfidia Iudaeorum. Et non, inquit, impingent in ea, quia caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero quia dicitis: videmus, peccatum vestrum manet [Ioan. IX, 41]. Possumus viam rectam, et Christum intelligere, in qua quicumque ambulaverit, non impinget [Rom. V]. Factus sum, ait, Israel pater, qui reductus est, et Ephraim primogenitus meus est. Ubi enim quondam abundavit peccatum, superabundavit gratia. |
18 | Ephraim autem in typo esse populi de gentibus congregati, Scriptura testatur. Fuit enim posterior filius Ioseph, et surripuit primogenita Manasse, qui natura primitivus erat [Genes. XLVIII]; sed in mysterio crucis decussatis manibus, qui stabat ad sinistram Iacob, dextrae manus eius suscepit benedictionem. Et qui steterat ad dexteram, sinistra benedictus, in secundum redactus est gradum. |
19 | Et quomodo Iacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita. Omnisque populus decem tribuum vocatus est Ephraim, quia Ieroboam filius Nabath, ex hac tribu regnum primus obtinuit in Samaria [Ibid., 27]. |
20 | (Vers. 10 seqq.) Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel, congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit Dominus Iacob, et liberavit [Vulg. redimet et liberabit] eum de manu potentioris (sive de manu fortioris). Et venient, et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona Domini super frumento, et vino, et oleo, et fetu pecorum, et armentorum. |
21 | Eritque anima eorum quasi hortus irriguus (sive quasi lignum fructiferum), et ultra non esurient. Tunc laetabitur virgo in choro (sive virgines) et iuvenes et senes simul, et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo. Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine (sive filiorum Levi) et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. Perspicue vocatio gentium demonstratur, Scriptura dicente: Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite. Quid annuntiant insulis quae procul sitae sunt? Quod Dominus, qui dispersit Israel, ipse congregabit eum. |
22 | Nequaquam ergo ut dispergerentur, potentiae fuit adversariorum, sed Domini voluntatis. Et custodiet eum sicut pastor gregem suum. Pastor enim bonus ponit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X]. Quia redemit Dominus Iacob, pretio sanguinis sui, et liberavit eum de manu potentioris, sive fortioris. Per quae ostenduntur fortiores adversariae potestates natura fragilitatis humanae. Et quantum in utrisque virium est, illas fortiores esse natura, sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem, et domum eius diripere. |
23 | Et venient, inquit, haud dubium quin liberati de manu potentium, et laudabunt liberatorem suum in monte Sion, hoc est, in Ecclesia, et confluent ad bona Domini, rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus, et cibis carnis istius, sed in virtutum varietate sentitur. Super frumento, inquit, et vino, et oleo, de quo conficitur panis Domini, et sanguinis eius impletur typus, et benedictio sanctificationis ostenditur, dicente Scriptura: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Et fetu pecorum, qui in Ecclesiasimplices sunt, et armentorum, quae cornuta sunt, et adversarios ventilant. |
24 | Ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur: Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum, quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus Domini in deliciis [Psal. I]. Et ultra, ait, non esurient. Nequaquam ea esurie, de qua scriptum est: Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]; sed ea quae saturitate mutatur, et rerum omnium excludit penuriam. |
25 | Tunc laetabitur virgo in choro, de qua scribit Apostolus: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]. Et iuvenes, ad quos loquitur Ioannes: Scribo vobis, iuvenes, quoniam vicistis malignum: Et senes, ad quos idem mystico sermone testatur: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est [I Ioan. II, 14]. Et convertam, inquit, luctum eorum in gaudium, ut quos terruerat crux, laetificet resurrectio. Et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo, iuxta illud quod Dominus loquitur: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Et inebriabo animam Sacerdotum, qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem Domini, qui credunt in eum, ad quem Propheta canit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX, 4]. Quod autem sequitur iuxta Septuaginta: Filiorum Levi, in Hebraico non habetur. |
26 | Et perspicuum est, nequaquam id dici de his sacerdotibus qui sunt filii Levi, sed de his, in quorum typum praecessit Melchisedech. Ebrietas autem sacerdotum et in Apostolis comprobatur, quando fervebant fide, et musto pleni dicebantur [Act. II]. Unde et locus, in quo comprehensus Dominus est, vocatur Gethsemani [Matth. XXVI, 36], quod in lingua nostra vallem pinguedinis sonat. |
27 | Cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina Domini, et inebriati in convivio Ioseph dixerint: Calix tuus inebrians quam praeclarus est [Genes. XLIII ] [et XLIV]! tunc erit et hoc quod nunc Dominus pollicetur: Et populus meus bonis meis adimplebitur [Psal. XXII, 5]. Quae omnia nunc ex parte tribuuntur: tunc autem dabuntur in pleno, quando viderimus facie ad faciem, et corpus humilitatis nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum. |
28 | (Vers. 15.) Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, fletus et luctus, Rachel plorantis filios suos, et noluit [Vulg. nolentis] consolari super filiis suis [Vulg. eis], quia non sunt. LXX: Sic dicit Dominus: Vox in Rama audita est, lamentatio et fletus, et luctus, Rachel plorantis filios suos, et noluit conquiescere, quia non sunt. Nec iuxta Hebraicum, nec iuxta Septuaginta, Matthaeus sumpsit testimonium. |
29 | Legimus enim in eo post descriptionem infantium necis: Tunc impletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel, flentis [Al. plorans] filios suos, et noluit consolari, quia non sunt [Matth. II, 17, 18]. Ex quo perspicuum est, Evangelistas et Apostolos, nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicuius secutos; sed quasi Hebraeos ex Hebraeis, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. |
30 | Rachel mater Ioseph, cum veniret Bethleem, subito partus dolore correpta, peperit filium, quem obstetrix, quia moriebatur pariens, vocavit Benoni, hoc est, filius doloris mei. Pater autem Iacob mutavit vocabulum, et appellavit eum Beniamin, hoc est, filius dextrae [Gen. XXXV, 18]. Quaeritur itaque, quomodo Matthaeus evangelista testimonium Prophetae ad interfectionem transtulerit parvulorum: cum perspicue de decem tribubus scriptum sit, quarum princeps non fuit Ephratha, et nequaquam sit in tribu Ephraim, sed in tribu Iuda: ipsa est enim, et Bethleem δυωνύμως. Unde et nomina utriusque concordant. |
31 | Bethleem vocatur domus panis. Ephrata, καρποφορία, quam nos ubertatem possumus dicere. Quia igitur Rachel in Ephrata, hoc est, in Bethleem condita est, sicut et Scriptura sancta, et titulus sepulcri eius hodieque testantur, flere dicitur pueros, qui iuxta se, et in suis regionibus interfecti sunt. |
32 | Quidam Iudaeorum hunc locum sic interpretantur, quod capta Ierusalem sub Vespasiano, per hanc viam Gazam, et Alexandriam infinita millia captivorum Romam directa sint. Alii vero, quod ultima captivitate sub Adriano, quando et urbs Ierusalem subversa est, innumerabilis populus diversae aetatis, et utriusque sexus in mercato Terebinthi venumdatus sit. |
33 | Et idcirco exsecrabile esse Iudaeis mercatum celeberrimum visere. Dicant illi quod volunt, nos recte testimonium sumpsisse dicemus Evangelistam Matthaeum, pro loco in quo Rachel condita est, ut vicinarum in circuitu villarum filios quasi suos fleverit. |
34 | (Vers. 16, 17.) Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus. Et revertentur de terra inimici (sive inimicorum) et erit [Vulg. est] spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii ad terminos suos. Hoc iuxta litteram necdum factum est, neque enim decem tribus, quae in civitatibus Medorum exsulant, atque Persarum, reversas in terram Iudaeam legimus: sed iuxta spiritum, et in passione Domini completum est, et hucusque completur: quando de toto orbe salvatur Israel, et Rachel dicitur: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis. Et est sensus: Plorare desiste, priora enim opera tua respexit Dominus: Et revertentur filii tui de terra inimici, ne praesenti dolore tenearis. |
35 | Est enim spes novissimis tuis, ait Dominus. Et revertentur filii tui ad terminos suos, quos habuerunt patres eorum Abraham, Isaac, et Iacob. Melius autem de parvulis intelligimus, quod mercedem habeant effusi sanguinis pro Christo: et pro terra Herodis inimici, teneant regna coelorum: et reversuri sint in sedem pristinam, quando pro corpore humilitatis, corpus receperint gloriosum. Ista est spes novissima, quando iusti fulgebunt sicut sol [Sap. III], et infantes quondam parvuli, atque lactentes, absque aetatum incremento, et iniuriis ac labore corporeo resurgent in virum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi [Ephes. IV]. |
36 | (Vers. 18, 19.) Audiens audivi Ephraim transmigrantem (sive lamentantem); castigasti me, et eruditus sum sicut iuvencus indomitus (sive sicut vitulus, et non didici); converte me, et convertar; quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me (sive captus sum) egi poenitentiam. Et postquam cognovi (sive ostendisti mihi), percussi femur meum (sive ingemui), confusus sum, et erubui (sive ex die confusionis, et ostendi te), quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Loquitur Deus, quod Ephraim dicentem audierit, et lamentantem. |
37 | Nulli autem dubium, quin decem tribus significet, quibus primus imperavit Ieroboam filius Nabath, qui et vitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus, Deum Israel colere et adorare desisteret. Castigasti me, inquit, et castigatus sum. Omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens videtur esse tristitiae; et postea fructus affert pacificos. Quodque ait: Quasi iuvencus indomitus, sive sicut vitulus, et non didici, hoc significat, quod multo labore atque verberibus eruditus sit, ut ad poenitentiam converteretur, et non profecerit. |
38 | Converte, inquit, me, et convertar. Ergo idipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dei nitamur auxilio, implere non possumus. Postquam enim converteris me, et ad te conversus fuero, tunc cognoscam, quia tu Dominus Deus meus es, et nequaquam errores mei atque peccata interficient me. Et postquam convertisti me, egi poenitentiam. |
39 | Vide quantum sit auxilium Dei, et quam fragilis humana conditio: ut hoc ipsum, quod agimus poenitentiam, nisi nos Dominus ante converterit, nequaquam implere valeamus. Et postquam, inquit, ostendisti mihi, vel ipsam poenitentiam, vel tui notitiam, sive cognovi te, percussi femur meum. Quod dolentis et plangentis, et super errore pristino plorantis indicium est, ut femur manu percutiat, et stultum se ante fuisse fateatur. |
40 | Confusus, inquit, sum, et erubui, sive ex die confusionis. Quod enim tempus non est confusionis nostrae, si recordemur antiqua peccata, et omnium, quae male egimus capiamus memoriam? Quodque dixere LXX, et ostendi te, significat, quod postquam ingemuit, et sua delicta cognovit, tunc in tantum profectum venerit, ut etiam aliis ignorantibus Deum ostenderit, iuxta id quod David poenitens loquitur: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur [Psal. L, 15]. Et quod dicit: Quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae, per aetatis ignorantiam peccasse se dicit, ut facilius veniam consequatur, iuxta illud quod David canit: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris [Psal. XXIV, 7]. Unde et in consequentibus Deus parvulum eum vocat et deliciis affluentem. |
41 | Hoc autem dicit propter divitiarum magnitudinem et terrae fertilitatem, qua Ephraim tribus usque hodie luxuriat. |
42 | (Vers. 20.) Si filius honorabilis (sive dilectus) mihi Ephraim: si puer delicatus, quia ex quo locutus sum de eo (sive verba mea in eo), recordans [A Vulg. abest recordans] recordabor eius adhuc: idcirco conturbata sunt viscera mea super eo: miserans miserebor eius, ait Dominus. Poenitentiam agente Ephraim, et dicente: In principio erudisti me, et eruditus sum quasi iuvencus indomitus; et in fine: Quoniam sustinuisti opprobrium adolescentiae meae; respondit Dominus, et plena ad se mente conversum, tali sustentat oraculo: Filius dilectus mihi Ephraim [Genes. XLVIII], quem in tantum dilexi ab initio, ut fratri praeferrem Manasse. |
43 | Filius honorabilis, qui contra naturae ordinem, honorem primogeniti Domini dignatione suscepit. Puer delicatus, de quo scribitur: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli [Psal. LXXVII, 9]. Contra quem et ad quem, totus Osee liber est prophetae, cui benedixit Iacob. |
44 | Delicias autem in hoc loco iuxta illud accipiamus, quod in psalmo dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [Psal. XXXVI, 4]. Pro quo in Graeco, et in Hebraico habetur, deliciis afflue. Unde et paradisus in Eden, deliciarum paradisus appellatur. Quia, inquit, fuerunt verba mea in eo, recordatione memor ero eius adhuc. |
45 | Ne putaretur gratuita benedictio, et ex indulgentia potius largitoris, quam merito eius, in quem conferebatur, esse collata, ideo ait: Recordabor eius, quia verba mea fuerunt in eo. Non in ore eius, non in labiis, sed in imo cordis affectu. Propter quam causam et conturbata sunt viscera mea super eo. |
46 | Cui loquitur et per Osee: Quid tibi faciam, Ephraim? quid tibi faciam, Israel? quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim [Ose. VI, 4; XI, 8]. Conversum est in me cor meum: conturbata sunt viscera mea. Non faciam furorem irae meae, et non disperdam Ephraim. Miserans miserebor eius, ait Dominus. Fuerunt quidem sermones mei in eo, et omnia mandata mea avido suscepit animo, et in suo corde servavit: sed tamen miserans miserebor eius, ait Dominus, ut ostenderet omnem hominum iustitiam indigere misericordia Dei. |
47 | (Vers. 21, 22.) Statue tibi speculas, pone tibi amaritudines: dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti. Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. LXX: Statue tibi speculatores: fac poenam: da cor tuum in humeros tuos: viam in qua ambulasti. |
48 | Revertere, virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens. Usquequo converteris, filia despecta? quoniam creavit te Dominus salute in plantationem novam: in salute tua circuibunt homines. Ubi nos diximus, usquequo deliciis dissolveris, Symmachus posuit, Usquequo demergeris in profundum? Utramque autem editionem ex toto posui, ut caput obscurissimum, et Ecclesiae continens sacramenta, a Septuaginta (sive quis alius hunc prophetam interpretatus est) aut ignoratum, aut omissum ostenderem. |
49 | Verbum Hebraicum SIONIM, vel in speculatores, vel in speculas vertitur; ut Aquila, et Symmachus interpretati sunt. Unde miror, quid sibi voluerit Vulgata editio, ut pro SIONIM, hoc est, pro speculatoribus, Sion poneret, turbaretque lectoris intelligentiam, quo putaret post Ephraim ad Sion, et ad tribum Iuda repente Dei factum esse sermonem, cum perpetua oratio sit Ephraim, cui supra locutus est: Audiens audivi Ephraim. Et: Filius honorabilis mihi Ephraim, sive puer delicatus, cui et nunc loquitur: Statue tibi speculas, sive speculatores, qui tibi praenuntient advenire tantam rerum omnium felicitatem. |
50 | Quodque sequitur, amaritudines, quae Hebraice dicuntur THEMRURIM, pro quibus Symmachus interpretatus est, transmutationes, hoc indicat, quod flere debeat vel antiqua peccata, vel gaudii magnitudine, et tota ad Dominum mente converti, et ponere, sive dirigere cor suum in viam, per quam profecta est, inde enim illam esse redituram. |
51 | Quodque pro hoc dixere Septuaginta: Da cor tuum in humeros, illud significat, quod cogitationes debeat operibus iungere, sive humeros contemplari portantium se, de captivitate reducentium. Quod Isaias plenius exsequitur in camelis, et curribus ac basternis eos asserens reducendos [Isai. LX]. Revertere, inquit, virgo Israel, revertere ad civitates tuas, quas captivus deseruisti: usquequo negligentia dissolveris, et profundo errore vagaberis? Respice quid dicturus sum, et unde tibi tanta beatitudo exspectanda [Al. speranda] sit, diligenter attende. Audi quod numquam ante cognoveras. Novam rem creavit Dominus super terram. Absque viri semine, absque ullo coitu atque conceptu, femina circumdabit virum gremio uteri sui, qui iuxta incrementa quidem aetatis per vagitus, et infantiam proficere videbitur sapientia et aetate; sed perfectus vir in ventre femineo solitis mensibus continebitur. Unde Symmachus et Aquila iuxta nostram editionem interpretati sunt. |
52 | Quid sibi autem in loco hoc voluerit editio Vulgata, possem dicere, et sensum aliquem reperire, nisi de verbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegum; Theodotio autem, et ipse Vulgatae editioni consentiens, interpretatus est: Creavit Dominus salutem novam, in salute circuibit homo, singulare ponens pro plurali. Simulque et hoc notandum, quod nativitas Salvatoris, atque conceptus Dei, creatio nuncupetur. |
53 | (Vers. 23, 24.) Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Iuda, et in urbibus eius, cum convertero captivitatem eorum: benedicat tibi Dominus, pulchritudo iustitiae, mons sanctus. Et habitabunt in eo Iudas, et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges. LXX: Sic dixit Dominus virtutum, Deus Israel: Adhuc dicent sermonem istum in terra Iuda, et in urbibus eius, quando reduxero transmigrationem eius: benedictus Dominus super iustum montem sanctum eius, et qui habitant in terra Iudaea, et in omni civitate eius, cum agricola, et elevabitur in grege. Iuxta Hebraicum manifestum est, quod in reditu Israel, et in terram suam captivitate conversa, habitent urbes Iuda, et dicatur eis per singula: Benedicat tibi Dominus, qui est vere pulchritudo iustitiae, et mons sanctus, in quo qui habitaverit, nullas timebit insidias. |
54 | Et habitabit absque iniquitate Iudas in civitatibus suis: eruntque agricolae, et pecorum multitudo, quod ex parte videtur sub Zorobabel et Ezra esse completum. Plenitudo autem vaticinii ad Christi tempora referatur: vel in primo adventu, quando spiritualiter haec facta sunt; vel in secundo universa complentur, iuxta nos spiritualiter, iuxta Iudaeos et nostros iudaizantes carnaliter. |
55 | Porro iuxta Septuaginta hic sensus est: Adhuc sermo iste dicetur in terra Iuda, et in civitatibus eius, quando convertero captivitatem eius. Quid dicetur? Benedictus Dominus super iustum montem sanctum eius. Mons qui iustitiae, et sanctitatis mereatur significationem accipere, nullus est alius, nisi Salvator. |
56 | Caeterum stultum est, irrationalem et insensibilem montem errore Iudaico iustum et sanctum credere. Ipse est, de quo et in consequentibus scribitur: Et in omni civitate eius, subauditur Salvatoris: cum agricola, non dubium quin Dominum significet, de quo in Evangelio scriptum est: Ego sum vitis, vos palmites: Pater meus agricola [Ioan. XV, 1]. Unde et Apostolus loquitur: Dei agricultura estis: Dei aedificatio estis [I Cor. III, 9]. Quodque sequitur: Et elevabitur in grege, hoc ostendit, quod in singulis gregibus iustus, et sanctus, et agricola ipse Dominus elevetur, et in servis suis atque credentibus ad excelsa conscendat. |
57 | (Vers. 25, 26.) Quia inebriavi animam lassam (sive quia inebriavi omnem animam sitientem) et omnem animam esurientem saturavi (sive replevi): ideo expergefactus sum, et vidi: et somnus meus dulcis fuit mihi. Mutatio personarum facit obscuram intelligentiam Prophetarum. |
58 | Dixerat Dominus, Adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius, cum convertero captivitatem eorum. Quid autem dicent? haud dubium quin hoc quod sequitur: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo iustitiae, mons sanctus, etc. Rursumque illis ista dicentibus respondit Dominus: Quia inebriavi animam lassam, sive sitientem, et omnem animam esurientem saturavi. Illoque ista dicente, respondit populus, qui de captivitate venerat: Ideo expergefactus sum, et vidi, et somnus meus dulcis fuit mihi. Quia Dominus inebriat animam lassam, sive sitientem, et dicit in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat [Ioan. VII, 37]. Et: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ibid., 38]. Et omnem animam esurientem satiat, atque sitientem. |
59 | De qua siti et esurie idem in Evangelio testatur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Notandumque, quod ebrietas in hoc loco in bonam partem ponatur, de qua in Cantico dicitur: Comedite, amici, bibite, et inebriamini, charissimi [Cant. V, 1]. Qua ebrietate et Ioseph inebriatus est cum fratribus suis in meridie [Gen. XLIII]. Inebriati autem, atque saturati hi, qui lassi fuerant, atque esurierant, agunt gratias, respondentes: Expergefactus sum, et vidi Dominum, scilicet suscitantem atque dicentem: Surge, qui dormis, et elevare a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Et somnus, inquit, meus dulcis fuit mihi, ut imitarer Domini mei verba dicentis: Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit [Al. suscipiet me] [Psal. III, 6]. |
60 | (Vers. 27 seqq.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel, et domum Iuda semine hominum [Vulg. hominis], et semine iumentorum. Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. In diebus illis non dicent ultra, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescent, sed unusquisque in iniquitate sua morietur. |
61 | Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius. Domum et domum, id est, domum Israel, et domum Iuda, in Septuaginta non habetur: sed tantum Israel et Iudam, ut sit: et seminabo Israel et Iudam. Quodque intulit: Semine hominum et iumentorum, ad rationales et simplices referre debemus. Et sicut in principio Ieremiae dictum est ad eum: Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes; et vigilavi super eos ut facerem quod minatus sum: sic, inquit, vigilabo nunc super eos, ut aedificem et plantem. |
62 | Dei enim agricultura, Dei aedificatio estis [I Cor. III, 9]. Omnes huiuscemodi repromissiones iuxta Iudaeos et nostros Iudaizantes, in mille annorum regno putantur esse complendae. Nos autem, dicente Apostolo: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit [Ibid., 6]: et Isaia propheta, quod Salvator aedificator sepium, et domorum esse memoretur [Isai. LVIII], in primo adventu Christi spiritualiter impleta defendimus, et impleta ex parte, non ex toto: quia nunc in speculo videmus, et in aenigmate, et nescimus sicut oportet nos scire [I Cor. XIII]. Cum autem quod perfectum est venerit, tunc quod ex parte est destruetur. |
63 | Aut certe in secundo complenda credimus, quando in sua maiestate Dominus apparebit, et subintraverit plenitudo gentium, ut omnis Israel salvus fiat, et nequaquam ex parte per singulos, sed sit Deus omnia in omnibus [Rom. XI, ] [et I Cor. XV]. Quodque infertur: In diebus illis non dicent ultra, patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescent, et reliqua, in explanationibus Ezechielis plenius disseruimus, quando interpretati sumus illum locum: Fili hominis, quid vobis et parabolae istae inter filios Israel dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. |
64 | Vivo ego, dicit Dominus, si fuerit ultra haec parabola in Israel, quia omnes animae meae sunt, sicut anima patris, sic et anima filii. Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 1 seqq]. Per quae discimus, mortem non facere Dominum, sed peccatum. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Hocque in praesenti loco dicitur, quod nequaquam peccatis patrum in aeternum offenderit Israel; sed propriis meritis, et fide in Christum post tempora multa salvetur. |
65 | Et observandum quod vitia atque peccata uva acerba dicantur, ut comedentium dentes obstupescant, et non possint eius suavitatem sentire, de quo dicitur: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Quicumque Scripturas non ita intelligit ut rei veritas habet, uvam acerbam comedit. |
66 | Unde omnes haeretici perversa credentes, panem de coelo descendentem comedere non possunt, sed obstupescunt dentes eorum, non ciborum austeritate, sed vitio dentium. |
67 | (Vers. 31, 32.) Ecce dies veniunt [Vulg. venient], dicit Dominus, et feriam (sive disponam) domui Israel, et domui Iuda, pactum (sive testamentum) novum, non secundum pactum (sive testamentum) quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Pactum (sive testamentum) quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum (sive ego neglexi eos) dicit Dominus. Et [Vulg. sed] hoc erit pactum (sive testamentum) quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus (sive in mente) eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. |
68 | Et non docebunt ultra unusquisque [Vulg. vir et vir] proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognoscite Dominum, quia omnes scient me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propiliabor iniquitati eorum, et peccati eorum non ero memor amplius. Hoc testimonio apostolus Paulus, sive quis alius scripsit Epistolam, usus est ad Hebraeos, omnesque deinceps Ecclesiastici viri in primo Salvatoris adventu dicunt universa completa, et novum Testamentum, hoc est Evangelium, successisse veteri Testamento, a quo legem litterae, lege spiritus commutatam, ut omnia quoque sacrificia, et circumcisio, et sabbatum spiritualiter complerentur. |
69 | Quod autem pactum pro Testamento ponimus, Hebraicae veritatis est, licet Testamentum recte pactum appelletur; quia voluntas in eo atque testatio eorum, qui pactum ineunt, continetur. Quando eductus est Israel de terra Aegypti, tanta Dei in illo populo familiaritas fuit, ut manum eorum apprehendisse dicatur, et dedisse pactum, quod illi fecerunt irritum, et propterea Dominus neglexit eos. |
70 | Nunc autem in Evangelio post crucem, resurrectionem, et ascensionem, dare se pactum, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur. Cumque scriptum fuerit Domini Testamentum in mente credentium, ipsum esse eis in Deum, et illos esse in populum, ut nequaquam Iudaicos quaerant magistros, et traditiones, et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen audire mereantur: Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 19]. Spiritus autem spirat ubi vult, et diversas habet gratias. |
71 | Notitiaque unius Dei, omnium virtutum possessio est. Et hoc, inquit, fiet, quia propitius ero iniquitati eorum; et peccati eorum non recordabor amplius. Ex quo perspicuum est secundum huius περικοπῆς intelligentiam, superiora in primo intelligenda Salvatoris adventu, quando uterque populus sibi Israel et Iuda copulatus est. |
72 | Si cui autem scrupulum facit, quare dixerit: Disponam domui Israel et domui Iuda pactum, sive Testamentum novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, intelligat primum Ecclesiam Christi ex Iudaeis, et ad illos venisse Dominum Salvatorem atque dixisse: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel [Matth. XV, 24]; et id ipsum Apostolos confirmasse: Vobis quidem primum oportebat loqui verbum Dei; quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Non enim oportebat panem filiorum dare canibus, sed quia filii patrem in sua venientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut qui receperint eum, fiant filii Dei [Matth. XV] [Ioan. I]. |
73 | (Vers. 35, 36.) Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus eius: Dominus exercituum nomen illi. Si cessaverint leges istae (sive statuta haec) coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. Et in Genesis principio legimus solem in coelo positum in lumine diei, lunam quoque et stellas in lumine noctis [Gen. I]. Et in psalmo: Dies diei annuntiat verbum, et nox nocti indicat scientiam [Psal. XVIII, 2], quod invicem sibi nox diesque succedant. |
74 | Quomodo, inquit, rerum et maxime coelestium astrorum non potest ordo mutari, et sonantis maris fluctus volvuntur ad littora, fragorque gurgitum et undarum intumescentium terribilis auditur, nec potest ultra procedere, quam Dei iussione praeceptum est, iuxta illud: Terminum posuisti quem non transibunt, neque convertentur operire terram [Psal. CIII, 9]: sic, inquit, semen et genus Israel, Domini erit voluntate perpetuum, nec aliquando deficiet. |
75 | Leges autem hic, Mosaicae non sunt intelligendae, sed constitutio et ordo naturae. Interrogemus Iudaeos, si coeli peribunt, et omnes quasi vestimentum veterascent; et ad Dominum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 28], quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Aut enim pereuntibus coelis, peribit et semen Israel; aut si fuerit perpetuum, ergo nec coeli peribunt. |
76 | Quod si Scriptura mentiri non potest, et perituri sunt coeli, peribit igitur et semen Israel, maxime cum et Iacob loquatur ad filios: Venite, et annuntiabo vobis quid futurum sit in novissimis diebus [Gen. XLIX, 1]. Quando autem dicitur, in novissimis diebus, ergo mundus esse cessabit, et alia fiet rerum dispositio [Al. dispensatio]. Hoc adversum illos. Caeterum nostris mundum istum non esse perpetuum, etiam Evangelium demonstrat, dicens: Coelum et terra transibunt [Matth. XXIV, 35]. Et: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Dicamus et aliter: Quamdiu mundus iste fuerit, semen Israel et gentem Iudaicam permansuram, non in his qui nunc increduli sunt, sed in his qui cum Apostolis et per Apostolos crediderunt, ut reliquiae salvae fierent. |
77 | (Vers. 37). Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint coeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Si elevatum fuerit coelum sublimius, et si humiliatum pavimentum terrae deorsum, et ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. Multum in hoc loco distat Hebraicum ab editione Vulgata. |
78 | Dicamus primum iuxta Hebraicum: Si mensurari potuerint coeli sursum, et eorum altitudo cognosci, vel investigari fundamenta terrae, et extrema eorum ratione comprehendi, et ego, inquit, abiiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. Quomodo autem illud impossibile est, ut coelorum summitatem et terrae fundamenta noscamus, sic et hoc impossibile erit, ut abiiciam universum semen Israel. Sin autem abiecero universum semen Israel, ergo mensurabitur coelorum summitas, et extrema terrarum. Hic syllogismus et in Evangelio texitur: quando impossibile impossibili comparatur: Facilius camelus intrabit per foramen acus, quam dives intrare possit in regna coelorum [Matth. XIX]. Quomodo enim illud [Al. impossibile] fieri non potest, sic nec hoc fieri poterit; quod si hoc factum fuerit, ergo fiet illud, quod impossibile putabatur. |
79 | Errant ergo qui hunc locum aliter edisserunt, ponentes et illud testimonium, quod potuerit petere Patrem Filius, et duodecim legiones Angelorum adducere in suum auxilium. Huic sensui Septuaginta contrarium transtulerunt, dicentes: Si exaltatum fuerit coelum sublimius, et humiliatum pavimentum terrae deorsum; et ego, inquit, non reprobabo semen Israel, dicit Dominus, propter omnia quae fecerunt. Quod si ita est, reprobabitur genus Israel. |
80 | Quomodo enim coelum non potest eo quod est, esse sublimius, nec terra humilior esse eo quod est: sic et genus Israel nequaquam poterit reprobari. Si viderimus Iudaeos iuxta Hebraicum hoc testimonio gloriari, assentiamur eis quod non sit abiectum universum semen Israel. |
81 | Non enim omnes abiecti sunt, sed hi tantum, qui fuerunt increduli. |
82 | (Vers. 38). Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Ananeel [Al. Anamehel] usque ad portam anguli, et exibit ultra norma (sive iuxta Symmachum) funiculus mensurae eius contra eam super collem Gareb, et circuibit Goatha (sive iuxta Septuaginta, de electis lapidibus). Et omnem vallem ruinarum (pro quibus Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHAGARIM, et cineres et omnem Asaremoth (quod melius legimus ASADEMOTH, pro quo Aquila suburbana interpretatus est) usque ad torrentem Cedron, usque ad angulum portae equorum Orientalis, sanctum Domini non evelletur et non destruetur usque in perpetuum. Qui mille annorum in terra Iudaea regnum Christi recipiunt, Iudaei videlicet et nostri iudaizantes, conantur ostendere turrem Ananeel et portam anguli, et collem Gareb, et Goatha, et vallem Phagarim, et omnem Asademoth, et torrentem Cedron, et locum anguli portae equorum orientalis: et ibi dicunt sanctuarium Domini, id est, templum esse condendum, mansurumque in perpetuum. |
83 | Quod quia post captivitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare completum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse venturum, ut aurea atque gemmata iuxta Apocalypsim Ioannis descendat Ierusalem, et hoc terrae spatio, id est, ab illo loco usque ad illum locum aedificetur per circuitum [Apoc. XXI]. Suspicionisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathoth, quae hodie appellatur Ieremiae, tribus a Ierusalem millibus separata, usque ad torrentem Cedron, qui scribitur in Evangelio [Ioan. XVIII], et est in valle Iosaphat, ubi hortus erat, in quo et Iudas proditor tradidit Salvatorem, civitatis fundamenta iaciantur. |
84 | Lecturi, inquiunt, sumus in consequentibus Anameel filium Sallum patruelem fuisse Ieremiae, cuius emit agrum, et haec est turris Ananeel, ignorantes Hebraicam veritatem. Hic enim iuxta Hebraicum scribitur, a turre ANANEEL per NUN videlicet mediam litteram; ibi autem: Ecce ANAMEEL filius Sallum patruelis tuus veniet ad te, per mediam MEM litteram. |
85 | Invocantes igitur Dominum Salvatorem, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit; qui signatum quoque Isaiae librum et omnium Prophetarum aperuit [Isai. XXII]; et adoraverunt viginti quatuor seniores tenentes citharas [Apoc. III], quod solus potuerit divina reserare mysteria, aggrediamur aedificium civitatis ad quam propheticus sermo dirigitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Psal. LXXXV, 2]; et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 4]. Aedificatur itaque Ecclesia a turre obedientiae, sive gratiae, et donorum Dei (hoc enim interpretatur Ananeel), usque ad portam anguli, quae licet videatur initium habere sublime, quamdiu in ista carne subsistimus, rectam veritatis lineam non possumus possidere: sed in angulo stamus et fractis [Al. facti] lineis, exitque ultra funiculus mensurae contra eam, id est, portam anguli, super collem Gareb, qui in lingua nostra vertitur aut incolatus, aut scabies: ut doceat nos advenas esse atque peregrinos, et non auribus prurientes, et ad novitatem dogmatum pessimorum facile non praebere consensum. |
86 | Et circuibit, inquit, Goatha, pro quo interpretati sunt LXX per gyrum, electis lapidibus, qui volvuntur super faciem terrae, et angulari lapide constringuntur, dicente apostolo Petro: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias et acceptabiles Deo per Iesum Christum [I Petr. II, 5]. Et omnem, inquit, vallem Phagarim, quod interpretatur ruinarum; et cineres, subauditur circuibit, ut quamquam nobis videamur in collibus: tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres; et poenitentes dicamus cum David: Quia cinerem quasi panem manducavi, et poculum meum cum fletu miscebam [Psal. CI, 10]. Unde et iacentibus dicitur: Numquid qui cadit non resurgit? dicit Dominus [Ierem. VIII, 4]. Et universam, inquit, sademoth, quod nos vertimus in regionem mortis: unum nomen in duo verba dividentes; SADE, quod dicitur regio, et MOTH, quod interpretatur mortis: pro quo Aquila vertit suburbana, sive arva, et rura. Regio autem mortis regio peccatorum est; et suburbana regio voluptatum, quae pergit usque ad torrentem Cedron, ubi traditus est Dominus, qui interpretatur tenebrae [Ioan. XVIII]. Vide quanta habeat loca Ecclesia, et quomodo illud Apostolicum: Ut sit sine macula et ruga [Ephes. V, 27], in futuro et in coelestibus servetur. Audis angulos, audis scabiem, audis ruinas et cineres, et regionem mortis, et tenebras, et de tua virtute et impeccantia gloriaris. |
87 | Denique sequitur: et usque ad angulum portae. Et hic angulus, ne ulla vera iustitia, ne certa victoria in isto saeculo demonstretur. Ipse quoque angulus portae quamquam sit Orientalis, unde lumen egreditur; tamen equorum appellatur: ut indigere nos doceat cursu atque certamine, et tandem cum Domino audire mereamur: Ascendisti equos tuos, et equitatio tua salus [Abac. III, 8]. In porta Orientali, in porta quadrigarum, sanctificatio Domini est. Et [Al. Ut] tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad Dominum: Currus Dei decem millium multiplex millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto [Psal. LXVII, 18]. Istiusmodi aedificatio, quae super fundamentum Christi posita est, de qua loquitur et Apostolus: Ut sapiens architectus fundamentum posui [I Cor. III, 10], numquam destruetur, sed permanebit in perpetuum. Obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta brevius percurramus. |