Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 6, Caput XXX
1 | (Vers. 1 seqq.) Hoc verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda, ait Dominus , et convertam eos (sive sedere faciam) in terra, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. Pro mittentibus in Babylonem pseudoprophetis cito populum, qui cum Iechonia captus fuerat, reversurum, et Anania filio Azur in Ierusalem eadem praedicante, Ieremias propheta, et illud quidem futurum asseruit, non intra biennium, ut illi mentiebantur, sed finitis septuaginta annis: et tunc iubetur in libro scribere, et memoriae tradere, quae Dominus ventura praenuntiet. |
2 | Ex quo manifestum est, nequaquam vicinum tempus esse vaticinii, sed multa post tempora haec explenda, quando Israel et Iuda reversuri sunt in terram suam, et implendum illud quod Ezechiel prophetavit: duas virgas sibi pariter copulandas, et imperaturum David regem, de quo scribit: Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum [Ezech. XXXVII, 24]. Si quid igitur in illa prophetia diximus, etiam in praesenti loco intelligendum est, praesertim cum eadem, et eo tempore Ezechiel in Babylone, et Ieremias in Ierusalem prophetaverint. |
3 | (Vers. 4 seqq.) Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam, quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris (sive timoris) audivimus, formido, et non est pax. Interrogate et videte si generat masculus. Quare ergo vidi omnis viri manum super lumbos suos quasi parientis [Vulg. parturientis], et conversae sunt universae facies in auruginem? Primum tristia annuntiantur, ut post malorum magnitudinem, laeta succedant. |
4 | Gratior quippe sanitas est aegrotatione depulsa; et doloris magnitudo in magnitudinem vertitur gaudiorum. Quod autem dicit, hoc est, tantus erit timor, tantaque formido, ut fugata pace, bellis et sanguine omnia compleantur, et viros quoque (quorum proprium est contra adversarios dimicare) muliebris timor obtineat: manusque nequaquam ad arma, sed ad renes tenendos conferant, quasi si mulier pariens ilia lumbosque contineat. |
5 | Unde et cunctorum facies vertentur in auruginem, pavorem cordis, vultus pallore testantes. Quidam hunc locum secundum tropologiam sic interpretantur, ut putent illud testimonium: A timore, tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus: spiritum salutis tuae fecimus super terram [Isai. XXVI, 17, 18], et illud Apostolicum in quo dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19], huic exemplo comparari: quod manifestum est non ad terrorem, sed ad gaudium pertinere, cum praesens Scriptura vastationis Israel, et ruinae tempus significet. |
6 | (Vers. 7.) Vae quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. Praedicit tempus miseriae, ut inferat tempus gaudii. Cum, inquit, tanta praecesserint mala, ut dolor virorum omnium dolori parturientis feminae comparetur: tamen tempus tribulationis Iacob, hoc est, populi Dei mutabitur in prospera; et ex ipso quoque salvabitur, subauditur tempore, de quo sermo processerat. |
7 | Iacob autem duodecim tribus intellige, quae nequaquam sub Zorobabel, ut nonnulli falso putant; sed de Evangelica vocatione salvatae sunt. |
8 | (Vers. 8, 9.) Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo, et vincula illius disrumpam: et non dominabuntur eis [Vulg. ei] amplius alieni, sed servient (sive operabuntur) Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. Iste est David, cuius et Evangelium meminit [Luc. I], daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi; in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Quomodo enim primus Adam, et secundus Adam scribuntur iuxta corporis veritatem; sic et David Dominus atque Salvator: quia iuxta carnem ex David, totum in eo sancta Maria conferente, quidquid fuit ex stirpe David, et habente originem atque conceptum de Spiritu sancto. |
9 | Quodque ait: Conteram iugum eius de collo tuo, et vincula illius disrumpam, non dubium, quin sub typo Nabuchodonosor de diabolo sentiendum sit. |
10 | (Vers. 10, 11.) Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus; neque paveas, Israel. Quia ecce ego salvum te faciam de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob, et requiescet, et cunctis affluent bonis, et non erit quem formidet: quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. |
11 | Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te. Te autem non faciam in consummationem: sed castigabo (sive erudiam) te in iudicio, ut non tibi videaris innoxius (sive et mundans non mundabo te). Haec περικοπὴ in Septuaginta non habetur, et in plerisque codicibus Vulgatae editionis sub asteriscis de Theodotione addita est. |
12 | Pollicetur autem sermo divinus, et familiariter [Al. familiarem] vocat servum suum Iacob, et Israel, sicut Abraham, Isaac, et Iacob vocantur servi Dei (Moyses quoque, et alii prophetae, et apostolus Paulus in principio Epistolarum suarum hoc titulo gloriatur); ut duae et decem tribus, id est, duodecim sciant se de terra longinqua esse salvandas, et solvendam captivitatem, reddendamque pacem, et omni eas replendas abundantia, iuxta illud quod in psalmo dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis [Psal. CXXI, 7]. Hoc autem erit, quia praesentia Domini perfruentur, quando et gentes adversariae, quae eos ceperant, disperibunt, et isti liberabuntur ex gentibus. |
13 | Docetque eos nequaquam poenae, sed eruditioni traditos, ut iudicarentur quasi proprii, et non perderentur quasi alieni. Qui enim non credit, iam iudicatus est [Ioan. III, 18], hoc est, praeiudicatus in interitum. Quod autem intulit: Ut non tibi videaris innoxius, sive iuxta Symmachum, et mundans non mundabo te; vel iuxta Aquilam, cum te erudiero per iudicium, nequaquam innocentem faciam, illud significat, quod omnis mundus [Al. immundus] indigeat misericordia Dei, et nullus, quamvis sanctus sit, securus pergat ad iudicem: contra novam ex veteri haeresim, quae putat in isto saeculo, et in ista carne mortali, antequam corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale induat immortalitatem, perfectionem esse in quoquam, et omnes simul iustum posse implere virtutes. |
14 | (Vers. 12 seqq.) Quia haec dicit Dominus, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum, curationum utilitas non est tibi. Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerent. Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli (sive forti) propter multitudinem iniquitatis tuae, dura facta sunt (sive multiplicata sunt) peccata tua. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus, propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi. Quasi ad speciosam mulierem loquitur, cui supra dixerat: Castigabo te in iudicio, ut non tibi videaris innoxius, sive innoxia; et per metaphoram [Al. additur loquitur] ad Ierusalem, quod Dei iudicio pessime vulnerata sit, et nequaquam alio, nisi ipso qui percusserat, possit curante sanari. |
15 | Non est, ait Dominus, qui iudicet iudicium tuum: nec altissimo vulneri valeat cutem cicatricis obducere. Quocumque te converteris, utilitas non est tibi, quia offendisti eum qui verus, et solus est medicus. Omnes amatores tui obliti sunt tui, vel sacerdotes, vel principes, aut certe Angelorum praesidia, quibus priusquam offenderes Dominum, vallabaris. |
16 | Te non quaerent, facientes contra Apostolum, qui quaerebant credentes, et non ea quae erant credentium [II Cor. XII]. Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli. Aliter amicus, aliter inimicus percutit: aliter pater, aliter hostis. Ille caedit ut corrigat, iste percutit ut occidat [Psal. VI]. Unde et Propheta lacrymabiliter dicit: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me [Psal. XXXVII, 1]. Hoc autem factum est, quia propter multitudinem iniquitatis tuae, dura facta sunt peccata tua. |
17 | Quodque sequitur: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae, in Septuaginta non habetur; videlicet quia secundo dicitur, propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua; et qui scribebant a principio, additum putaverunt. |
18 | Et est sensus: Ut inimici te plaga percuterem, et caederem castigatione crudeli, fecit multitudo iniquitatis tuae, et dura peccata tua, quae sanari non poterant, nisi mordacissimo pulvere, et ardenti cauterio, et ferro acutissimo, quo putridas carnes, et insanabiles amputarem. Et tamen propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua, feci haec tibi, non mea voluntate, sed medicinae ratione cogente. |
19 | (Vers. 16, 17.) Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant, vastabuntur: cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia eiectam (sive dispersam) vocaverunt te Sion. Haec est quae non habebat requirentem. Et sub Zorobabel haec facta cognoscimus, quando Assyrios, hoc est, Niniven vastavere Babylonii atque Chaldaei, et rursum Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque ceperunt, et Babylon destructa est. |
20 | Tunc Sion coepit habere Dominum requirentem, et obducta est cicatrix vulneribus illius, et sanata est a plagis suis, quod plenius atque perfectius completur [Al. complebitur] in Christo. |
21 | (Vers. 18 seqq.) Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob: et tectis (sive captivitati) eorum [Vulg. eius] miserebor. Et aedificabitur civitas in excelso suo, et Templum iuxta ordinem suum fundabitur. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur. (Quodque sequitur: Et glorificabo eos, et non attenuabuntur, in LXX non habetur). Et erunt, inquit, filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. |
22 | Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius producetur. Et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi, ait Dominus? (Rursumque et hoc in LXX non habetur.) Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Quorum typus praecessit in Zorobabel et Ezra, quando reversus est populus, et coepta est aedificari civitas in excelso suo, Templique observari religio, et caetera quae ipsius Ezrae volumine continentur. |
23 | Plenius autem atque perfectius in Domino Salvatore, Apostolisque completum est, quando aedificata est civitas in excelso suo, de qua scriptum est: Non potest abscondi civitas quae in monte sita est [Matth. V, 14]: et Templum iuxta ordinem suum caeremoniasque fundatum, ut quidquid in priori populo fiebat carnaliter, in Ecclesia spiritualiter compleretur. |
24 | Tunc egressa est laus sive gratiarum actio. Hoc enim significat THODA, ut omnes Apostoli dicerent: Gratia vobis et pax [I Cor. I, 3]. Voxque ludentium, non illo ludo, quo manducavit populus et bibit et surrexit ut luderet [Exod. XXIII]; sed eo quo coram Arca Domini lusit David [II Reg. VI]. Et multiplicati sunt et non imminuti, ut totus orbis crederet in Dominum Salvatorem: et glorificati sunt, ut impleretur quod scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Psal. LXXXVI, 2]. Fueruntque filii eius, hoc est, Apostoli sicut fuerunt a principio, Abraham, et Isaac, et Iacob, principes generis Israelitici. |
25 | Tunc visitavit Dominus adversum omnes qui tribulaverunt populum Dei, adversarias videlicet potestates. Et fuit dux eius ex eo: haud dubium quin Dominus et Salvator secundum carnem ex genere Israel, et princeps de medio eius productus est. Applicavit eum Pater ad se, et accessit ad eum, ut diceret Filius: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. XIV, 11]: quia nullus potest sic cor suum applicare Deo, nec ita ut Filius Patri esse coniunctus. Quodque dicit iuxta Septuaginta: Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, cernimus opere completum ex parte in Israel, et ex toto in gentium multitudine. |
26 | (Vers. 23, 24.) Ecce turbo Domini furor egrediens, et procella ruens, in capite impiorum conquiescet. Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui, in novissimo dierum intelligetis ea. Turbo furoris Domini et procella ruens atque tempestas requiescet in capite eorum, vel daemonum, vel eorum qui Dei filium blasphemaverunt: et non avertet iram indignationis suae, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui; et circumdetur exercitu Ierusalem, et penitus deleatur. Quomodo autem artifex non potest intelligi nisi opere completo; nec medicinae industria, nisi postquam fuerit sanitas consecuta: ita cum eversio fuerit Ierusalem, et prioris populi abiectio, tunc intelligent credentes, quod repulsio Iudaeorum, nostrae salutis occasio sit. |