monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 6, Praefatio

1 Prolixitas voluminis Ieremiae prophetae vincit nostrum propositum, ut quamvis breviter, tamen multa dicamus. Unde et praesens sextus liber Commentariorum in Ieremiam repromissiones mysticas continebit, quas Iudaei putant, et nostri iudaizantes in consummatione mundi esse complendas: nec dum enim sub Zorobabel possunt expletas convincere.
2 Nos autem sequentes auctoritatem Apostolorum et Evangelistarum, et maxime apostoli Pauli, quidquid populo Israel carnaliter repromittitur, in nobis spiritualiter completum esse monstramus, hodieque compleri: nec inter Iudaeos et Christianos ullum aliud esse certamen, nisi hoc: ut [Cisterc. ms., ut cum illis nos credamus, etc.] cum illi nosque credamus Christum Dei Filium repromissum; et ea, quae sunt futura sub Christo a nobis expleta, ab illis explenda dicantur. Qui [Al. Quia] igitur Christum venisse iam credimus, necesse est ut ea, quae sub Christo futura dicuntur, expleta doceamus; nosque esse filios Abraham, de quibus scriptum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham [Matth. III, 9], ad quem facta est repromissio: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]. Quam benedictionem vas electionis in Christo expletam docens: Non dixit, inquit, in seminibus, sed in semine, qui est Christus [Gal. III, 16]. Ora igitur, frater Eusebi, Dominum Iesum Christum, ut eodem labore et Spiritus gratia, quo aliorum prophetarum, et praecipue Isaiae repromissiones interpretati sumus, etiam huius prophetae explanare valeamus. Qui quantum in verbis simplex videtur et facilis, tantum in maiestate sensuum profundissimus est.
Hieronymus HOME

bnf602.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik