Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 5, Caput XXIX
1 | (Vers. 1 seqq.) Et haec sunt verba libri, quem misit Ieremias propheta de Ierusalem, ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem. Postquam egressus est Iechonias rex, et domina (sive regina) et eunuchi, et principes Iudae et Ierusalem (sive optimates) et artifices [Vulg. et faber et inclusor] de Ierusalem in manu Elassa filii Saphan, et Gamariae filii Helchiae, quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Babylonem, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtulit de Ierusalem in Babylonem, aedificate domos et habitate, et plantate hortos (sive pomaria,) et comedite fructum eorum. Accipite uxores, et generate filios et filias; date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias, et multiplicemini [Vulg. multiplicamini], et nolite esse pauci numero. Et quaerite pacem civitatis (sive terrae) ad quam transtuli vos [Vulg. transmigrare vos feci], et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. Haec Epistola, immo libellus Ieremiae prophetae per legatos Sedeciae Ellassam et Gamariam mittitur in Babylonem, ad eos qui cum Iechonia et matre eius translati fuerant a Nabuchodonosor: ut per occasionem legationis regiae suum quoque opus Propheta compleret, et moneret populum transmigratum, quae sibi a Domino fuerant imperata. |
2 | Pulchreque dixit: Egressus est Iechonias rex et domina, et eunuchi, et principes Iudae, et caeteri. Et: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtulit de Ierusalem in Babylonem, ut non potentia regis Babylonis, sed Domini voluntate translati esse videantur. Et primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur: ut secundum ordinem aetatis, prophetae quoque ad eos, qui monebantur, litterae pervenirent. |
3 | Monet autem eos non suis verbis, sed Domini, ut aedificent domos et habitent in eis, et plantent hortos, sive pomaria, et comedant fructum eorum, accipiant uxores, et generent filios et filias, et multiplicentur in loco transmigrationis: et non sint pauci numero, quaerantque pacem civitatis, sive terrae, ad quam eos transtulerit Dominus, et orent pro eis [Al. ea] ad Dominum. |
4 | Causasque reddens, ait, quia in pace illius terrae erit pax vobis. Ieremiae, quia post breve tempus erat Ierusalem secutura captivitas, imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Unde et nobis per Apostolum dicitur: Tempus breve [Al. breviatum] est, superest, ut qui habent uxores tamquam non habentes sint [Al. sic sint quasi non habeant] [I Cor. VII, 19]. Quod si propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur! Hoc autem totum praecipit vaticinium prophetale, ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus in Ierusalem reditum promittebant; sed ut sciant multo se in Babylone tempore moraturos: ita ut uxores accipere, plantare pomaria, hortosque serere, aedificare domos, et generare filios debeant. Quodque intulit: Quaerite pacem civitatis, sive terrae. Et iterum: Quia in pace illius erit pax vobis, illud Apostolicum comparabitur, in quo iubet: Obsecro igitur primum omnium, fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et cunctis qui sunt in sublimitate, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate [II Tim. II, 1, 2]. Porro secundum mysticos intellectus, postquam de Ierusalem, id est, Ecclesia propter peccata nostra eiecti fuerimus, et traditi Nabuchodonosor, de quo dicit idem Apostolus: Tradidi huiuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini [I Cor. V, 5]. Et iterum: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20], non debemus esse securi, nec torpentes otio, salutem penitus desperare; sed primum aedificare domos, non super arenam, sed super petram, et tales domos, quales aedificaverunt obstetrices in Exodo: quia timebant Dominum [Exod. I]. Deinde plantare hortos, sive pomaria, qualem et Dominus plantavit paradisum in Eden, et posuit in eo lignum vitae, de quo scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus [Prov. III, 18]. Tertio accipere uxores, quarum una est sapientia, de qua scribit Salomon: Ama illam, et servabit te; et circumda illam, et exaltabit te [Prov. IV, 6]. Et in alio loco: Hanc exquisivi sponsam accipere mihi, et amator factus sum decoris eius [Sap. VIII, 2]. Nec sufficit nobis una coniux sapientia, nisi habeamus et reliqua, fortitudinem, temperantiam, atque iustitiam, ut plures ex eis generemus filios. Filias quoque nostras demus viris, ut et fidei veritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona iungantur fidei sanitati: talesque filios generantes et filias, multiplicemur in numero, ut destruentes ea quae parvuli sunt, et in perfectum crescentes virum, audire mereamur: Scribo vobis, patres: quoniam agnovistis eum, qui ab initio est [I Ioan. II, 13]; et cum Apostolo dicamus liberis nostris: In Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui [I Cor. IV, 15]. Quaeramus quoque pacem Ecclesiae, civitati, et terrae nostrae: ut ad eam redire mereamur, de qua Domini iudicio translati sumus, ut habitaremus in confusionis errore. Si enim illa susceperit nos, habemus pacem. Simulque consideranda clementia Domini: orare praecepit pro inimicis nostris, et benefacere his qui persequuntur nos, ut non simus nostra tantum salute contenti, sed inimicorum quoque quaeramus salutem [Luc. VI]. |
5 | (Vers. 8, 9.) Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum et divini vestri; et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, quia falsa [Vulg. falso] isti prophetant vobis in nomine meo: et non misi eos, dicit Dominus. Prophetas, immo pseudoprophetas, et divinos et somniatores fuisse in Babylone, inter eos quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius adduxerat, Ezechiel propheta testatur, scribens contra eos, quibus Ieremias quoque praecipit non credendum [Ezech. XIII]. Necdum autem eo tempore, quo haec Epistola dirigebatur, Ezechiel in Babylone coeperat prophetare. |
6 | Hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Exechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat. Porro secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere, qui aliter Scripturarum verba accipiunt quam Spiritus sanctus sonat. Et divinos eos, qui coniecturam mentis suae, et incerta futurorum quasi vera pronuntiant absque divinorum auctoritate verborum. |
7 | Somniatores quoque, qui non audiunt illud scriptum: Nec [Al. Ne] dederis somnum oculis tuis, neque dormitationem palpebris tuis [Prov. VI, 4]; de quibus Iudas apostolus loquitur: Similiter et hi somniantes, carnem quidem maculant: dominationem autem spernunt (Iudae 8): quorum mens nequaquam vigilat, sed arrogantiae et erroris sopore depressa, noctis horrore circumdatur, quibus loquitur et apostolus Paulus: Elevare, quid dormis? et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. |
8 | (Vers. 10 seqq.) Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus: cogitationes pacis, et non afflictionis: ut dem vobis finem [Al. additur bonum] et patientiam (sive spem). Et invocabitis me, et ibitis (sive iuxta Symmachum invenietis), et orabitis [Al. adorabitis] me, et exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro, et inveniar a vobis (sive apparebo vobis), dicit Dominus. Nolite, inquit, credere pseudoprophetis, divinis, et somniatoribus vestris, qui vobis vicinum in Ierusalem reditum pollicentur. |
9 | Nisi enim septuaginta anni expleti fuerint, Cyro rege Persarum laxante captivos, nequaquam in patriam revertemini; et tunc mea promissa complebo, ut reducam vos ad locum istum: Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus. Se dicit nosse quid cogitet: illos autem cum suis prophetis, divinis, et somniatoribus ignorare. Futurorum igitur scientia soli Deo competit. Ut dem vobis, ait, finem et patientiam: finem captivitatis, et patientiam laborum praesentium, sive spem futurorum. Tunc invocabitis me, et ibitis Ierusalem: et orabitis, et exaudiam vos. |
10 | Certe absque invocatione et oratione captivorum, poterat implere Dominus quod promiserat; sed hortatur eos ad preces, ut quod promissum est, mereantur accipere. Quaeritis me, et invenietis, cum quaesieritis in toto corde vestro; iuxta illud Evangelicum: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis [Matt. VII, 7]. Secundum anagogen, tamdiu in saeculi huius confusione versamur, quamdiu requiem septenarii numeri mereamur accipere, et accepta poenitentia, Deus impleat quod promisit, et reducamur ad locum nostrum Ecclesiam. |
11 | Idcirco enim Dominus percutere visus est, ut sanaret: dabitque nobis finem laboris nostri atque patientiae: et invocabimus eum, et revertemur in Ecclesiam, et orabimus, et exaudiemur: quaeremus, et inveniemus eum, cum toto corde quaesierimus illum, et tunc apparebit nobis. Quidam septuaginta annos iuxta illud interpretantur quod scriptum est: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni [Psal. LXXXIX, 10], qui cum fuerint expleti, tunc ad Dominum revertamur in toto corde nostro, et exaudiamur, et finis sit laboris nostri atque patientiae: nunc enim in umbra nos omnia et in imagine possidere. |
12 | (Vers. 14 seqq.). + Et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus. Et reverti vos faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci. Quia dixistis: Suscitavit [Al. suscitabit] nobis Dominus prophetas in Babylone. |
13 | Haec enim dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, et ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem. Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego mittam in eos gladium, famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint. |
14 | Et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia, et dabo eos [Al. vos] in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eiiciam [Al. eieci] eos, eo quod non audierunt [Vulg. audierint] verba mea, dicit Dominus; quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens, et mittens: et non audistis, dicit Dominus. |
15 | Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. + Hucusque in LXX non habetur, quae asteriscis praenotavi. Caetera enim, in quibus vel singuli versus, vel pauca ab eis praetermissa sunt verba, victus taedio, annotare nolui, ne fastidium legentibus facerem. Pollicetur autem Dominus, his qui erant in transmigratione, quod post septuaginta annos captivitatis redire eos faciat de universis gentibus, et de cunctis locis, ad quae expulerit eos, et captivitate laxata, pristinum statum et patriam recipere. Et cum ego haec, inquit, mea sponte facturus sim, et certo tempore redituros vos , frustra decipimini, et putatis vos habere prophetas in Babylone, qui vobis falsa promittunt. |
16 | Ita autem sciatis nequaquam vos reditum nunc sperare debere: sed aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores, et generare filios, et multiplicari numero, et tempus exspectare promissum. Audite quid Dominus loquatur ad Sedeciam, qui nunc regnat in Ierusalem, et ad omnes habitatores urbis eius, id est, ad fratres vestros, qui noluerant meae obedire sententiae, et Babylonem migrare vobiscum, quod nequaquam captivitatem possint effugere, sed gladio, et fame, et peste moriantur. |
17 | Et ponam eos quasi ficus malas; quas Theodotio interpretatus est sudrinas: Secunda pessimas: Symmachus, novissimas: quae Hebraice appellantur SUARIM, sed scriptorum vitio pro media syllaba, sive littera Alpha, Graecum Delta inolevit: ut pro SUARIM legatur SUDRIM. Quomodo autem cophinus, sive calathus, qui habebat ficus bonas, primitivas habuisse dicitur: sic alter cophinus, qui habebat ficus malas, habuisse ficus novissimas scribitur. |
18 | Et persequar, inquit, eos, qui nunc in Ierusalem urbe versantur, gladio, fame, et pestilentia: ut primum obsidione, confestim qui remanere et effugere potuerint, dispergantur in universas terras, et exemplo sint omnibus maledictionis, stuporis, et sibili et opprobii: ad quos ego eiiciam eos [Al. vos], quia non audierunt verba mea, dicit Dominus, quae per servos meos locutus sum ad eos de nocte consurgens, et mittens: et numquam monere cessavi, ut imitarentur vos qui nunc in transmigratione securo otio perfruimini, donec promissio Domini compleatur. |
19 | Vos autem qui meae obedistis sententiae, et regi vos Babylonio tradidistis, audite quae dicturus sim. Et in hoc loco delirus Interpres somniat ruinam coelestis Ierusalem, et ad eos prophetiam dirigi suspicatur, qui in huius mundi Babylonia regione versantur: quod benefecerint in haec corpora sponte descendere, et in terra Chaldaeorum aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores, filios generare, bonisque operibus restitui post septuaginta annos in locum pristinum, et in coelestem Ierusalem. |
20 | Illos autem, qui noluerint propria voluntate ad terrena descendere, haec passuros, quae Dominus Sedeciae, et eius populo comminatur. Qui noluerint imitari fratres suos, nec venire in Babylonem, quod mittat in eos gladium, et famem et pestem, hoc est, rerum omnium penuriam, et ponat quasi ficus pessimas, quae penitus comedi non possunt; et persequatur eos gladio sempiterno, et det in vexationem universis regnis terrae: quo scilicet nequaquam homines, sed daemones fiant aeriae potestates: et sint apud cunctos Angelos, qui praesint singulis provinciis in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus. |
21 | Et hoc eos idcirco passuros, quia verba Prophetarum in coelesti Ierusalem audire noluerint, qui eos hortabantur, ut ad terrena descenderent, et corpus humilitatis assumerent; et acta poenitentia post verum sabbatismum, locum pristinum possiderent. Haec ille dixerit. Quae cum audiunt discipuli eius, et Grunnianae familiae stercora, putant se divina audire mysteria. |
22 | Nosque qui ista contemnimus, quasi pro brutis habent animantibus, et vocant πηλουσιώτας, eo quod in luto istius corporis constituti non possimus sentire coelestia. |
23 | (Vers. 21 seqq.). Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Coliae, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris. Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne, pro eo quod fecerunt [Vulg. fecerint] stultitiam (sive iniquitatem) in Israel, et moechati sunt uxores amicorum (sive civium) suorum: et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: ego sum iudex et testis, dicit Dominus. Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, qui fecerint stultitiam in Israel, et moechati sunt uxores civium suorum, quorum uni loquitur Daniel: Inveterate dierum malorum. Et alteri: Semen Channam, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. |
24 | Sic faciebatis filiabus Israel, et illae metuentes loquebantur vobiscum; sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram [Dan. XIII, 56, 57]. Quodque Propheta nunc loquitur: Et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis, illud significari putant, quod miseras mulierculas quae circumferuntur omni vento doctrinae, sic deceperint, quo dicerent eis, quia de tribu erant Iuda, Christum de suo semine esse generandum: quae illectae cupidine praebebant corpora sua, quasi matres futurae Christi: Sed illud quod in praesentiarum dicitur: quos frixit rex Babylonis in igne, videtur Danielis historiae contraire. |
25 | Ille enim asserit eos ad sententiam Danielis a populo esse lapidatos: hic vero scriptum est, quod frixerit eos rex Babylonis in igne. Unde et a plerisque ac pene omnibus Hebraeis, ipsa quasi fabula non recipitur, nec legitur in synagogis eorum. Qui enim, inquiunt, fieri poterat, ut captivi lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem? Et magis hoc esse verum affirmant, quod scribit Ieremias, convictos quidem esse presbyteros a Daniele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captivos, ut victor et dominus, habebat imperium. |
26 | Quanti et de nostro grege similes Achab et Sedeciae, prophetant in nomine Domini mendacium, et faciunt stultitiam in Israel, et moechantur uxores civium suorum, qui in eadem Ecclesiae sunt urbe generati! quos verus Nabuchodonosor friget in igne peccati: dicente Osee propheta: Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente (Osee VII, 4). Felix qui tollit iugum ab adolescentia sua, et sedet solus, quia amaritudine repletus est [Thren. III]; potestque dicere cum David: Non sedi in consilio malignantium, et cum iniqua gerentibus non introibo [Psal. XXV, 4.] Quodque intulit nunc Propheta: Ego sum iudex et testis, dicit Dominus, hunc habet sensum: Haec quae dico de duobus pseudoprophetis, qui loquuntur verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaveram eis, nequaquam opinione cognovi: sed ipse scio vera esse, quem celare nemo potest, nec effugere mei iudicii veritatem. |
27 | (Vers. 24 seqq.) Et ad Semeiam Neelamitem dices. Et quod sequitur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Ierusalem, in LXX non habetur. Rursumque addidere de suo, Non misi te in nomine meo. Et consequenter iuxta ordinem: Et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem. Et iterum de Hebraeo: Et ad omnes sacerdotes [Vulg. addit dicens]. Ac deinde historia texitur: Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote: ut sis dux (sive praeceptor et episcopus) in domo Domini super omnem virum arreptitium, et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem (sive in custodiam) et in cataracten, quem Symmachus μόχλον, Aquila ipsum verbum Hebraicum posuit SINAC. |
28 | Et nunc quare non increpuisti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? Quia super hoc misit ad nos in Babylonem, dicens: Longum est, aedificate domos, et habitate: et plantate hortos , et comedite fructus eorum. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Ieremiae prophetae. Semeias de loco Neelami, qui interpretatur torrens, cum rege Iechonia ductus fuerat in Babylonem, et prophetabat populo mendaciter, eo quod celeriter essent in Ierusalem reversuri. |
29 | Fuisse autem eum pseudoprophetam, sequentia Ieremiae verba demonstrant: Haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamitem, pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum. Quia igitur Ieremias ad eos, qui erant in Babylone, litteras miserat dicens: Aedificate domos, et habitate: plantate hortos, et comedite fructus eorum: accipite uxores, et generate filios; et post alia iunxerat: Non vos seducant Prophetae vestri qui sunt in medio vestri [Al. vestrum], et divini vestri; ac deinde, Quia isti falso prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus: intelligens Semeias sub communi nomine pseudoprophetarum contra se scriptum, mittit litteras Ierusalem ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad reliquos sacerdotes, contra Ieremiam, quare non increpetur a Sophonia sacerdote, cuius officium est discernendi inter prophetas, qui Spiritu sancto loquantur et qui contrario , et recludi iubeatur [Al. iubetur] in carcerem, ut mendacii sui poenas luat, et populum ultra supplantare desistat. |
30 | Ioiades sacerdos fuit, qui Ioas post interfectionem Athaliae imperium tradidit, et interfecit sacerdotes Baal [IV Reg. XI] [II Paral. XXIII]. Hoc est ergo quod scribit: Quare non imitaris Ioiadem sacerdotem, et interficis Ieremiam pseudoprophetam? Dominus enim te pro Ioiade constituit, ut habeas curam Templi; et praecipue discernas qui sancto Spiritu loquantur, qui daemoniaco. |
31 | Discretiones autem spirituum divinae esse gratiae, et Apostolus memorat [I Ioan. IV]. Cur, inquit, non increpuisti Ieremiam Anathotiten? Quodque ipse merebatur quasi pseudopropheta, refert in prophetam, et praevenit mendacio veritatem. Unde et prudentiores putantur filii tenebrarum filiis lucis in generatione hac. Nobisque agentibus patienter, et exspectantibus miserorum salutem, praeveniunt haeretici, et nos suo appellant nomine, ducentes caeci caecos in foveam. Misit, inquit, ad nos in Babylonem, dicens: Longe est. Hoc est omne quod dolet: quare adversum suum mendacium Ieremias scripserit veritatem, longe esse reditum, et post septuaginta annos redituros in Ierusalem: unde debere eos aedificare domos, plantare pomaria, et comedere fructus eorum, accipere uxores, et facere filios, quae praeteritus sermo narravit. |
32 | Quas litteras, cum accepisset Sophonias sacerdos, ad cuius specialiter nomen scriptae erant , legit Ieremiae quodammodo suggillans eum, et ipsa [Al. ipsam et lectionem] increpans lectione, quare auderet in Babylonem talia scribere. |
33 | (Vers. 30 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens: Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamitem: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio: idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Neelamitem, et super semen eius. |
34 | Non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum. Pseudopropheta Semeias vere Neelamites, qui de torrente alienas et turbidas aquas sumpserat, irascitur contra mendacium suum vera scripsisse Ieremiam, et ad Sophoniam sacerdotem mittit epistolas, cur ausus sit Propheta scribere veritatem, et cupit eum recludi carcere [Al. in carcerem], ne loquatur. |
35 | Sophonias quoque prophetam latenter accusat, dum legit epistolam mentientis, et accusationem eius habere se iactitat. Quanto magis sceleris rei sunt, qui defendunt pseudoprophetas, et mentientes fovent, et aliorum male inventa, sua faciunt esse peccata! Audiat itaque pseudopropheta, intelligat sacerdos quid per eum et ipse audire mereatur: Haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam. Hoc Dominus loquitur, non propheta, quod visitet super Semeiam Neelamitem, non in remedium, sed in supplicium mentientis, iuxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum [Ps. LXXXVIII, 33]. Nec solum super pseudoprophetam visitat, sed et super semen eius, omnes discipulos quos suo errore decepit. |
36 | Non erit, inquit, vir sedens in medio populi huius. Deleatur de sanctorum conciliabulo stirps pessima, nec sedeat in medio quiescentium, qui cum stantibus stare non potuit, nec audivit illud: Si stetisset in substantia mea [Ier. XXIII]. Cumque Dominus perfectionem virtutum omnium finito septenario tempore promittat, ille non videbit bonum, quod sibi in praesenti tempore vindicabat. |
37 | Hoc autem totum fiet, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum, ut diceret iam soluta peccatorum captivitate reversuros esse in Ierusalem; quibus Apostolus comminatur: Iam saturati estis, iam divites facti estis, sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum [I Cor. IV, 8]! |