Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 5, Caput XXVIII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Ananias filius Azur, propheta de Gabaon in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis, adhuc duo anni dierum, et ego referri [Al. inferri] faciam ad locum istum omnia vasa Domini [Vulg. domus Domini]. Quos Hebraicum prophetas, hoc est, NEBEIM LXX pseudoprophetas interpretati sunt, ut manifestiorem facerent intelligentiam. Denique et in praesenti loco propheta dicitur, hoc est, NEBIA, et non pseudopropheta. Fit autem sermo Domini sub rege Sedecia, in quarto anno regni eius, et in mense quinto (necdum propheta Ezechiel vaticinante in Babylone ad eos qui cum Iechonia fuerant transmigrati); habetque fiduciam in templo Domini loqui contra Prophetam, quia prospera populo pollicetur, et libenter audiuntur mendacia, praesertim quae laeta promittunt. Ieremias dixerat etiam caetera vasa, vel templi, vel domus regiae, et universi populi, quae Nabuchodonosor dimiserat, transferenda Babylonem. Hic autem e contrario, etiam ea quae translata fuerant, referenda promittit. |
2 | (Vers. 3, 4.) Quae transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. Et Iechoniam filium Ioacim, regem Iuda, et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt Babylonem, ego convertam in locum istum, ait Dominus. Conteram enim iugum regis Babylonis. Pro quibus LXX transtulerunt: Iechoniam, et transmigrationem Iudae; quia conteram iugum regis Babylonis, breviter Hebraicae veritatis sensum, magis quam verba ponentes. |
3 | Pollicetur autem Ananias, qui prophetes tunc populo videbatur, non solum vasa, sed et regem Iechoniam reducendum esse Ierusalem; et iugum regis Babylonis conterendum, hoc est, destruendum eius imperium, et hoc necdum completo futurum biennio, ut gaudii magnitudinem, vicinum tempus repromissionis augeret. |
4 | (Vers. 5, 6.) Et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam, in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini. Et ait Ieremias propheta: Amen, sic faciat Dominus. Suscitet Dominus verba tua quae [Al. additur tu] prophetasti; ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio Babylonis [Al. de Babylone] ad locum istum. Optat fieri quod pseudopropheta mentitur, hoc enim significat Amen: quo verbo saepe Dominus utitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis [Ioan. V, 19]. Et cupit pro rerum prosperitate, magis illum quam se vera dicere. |
5 | Unde et alius propheta testatur, dicens: Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer [Mich. II, 11]. E contrario Ionas contristatur quare mentitus sit, et arguitur a Domino, utilius prophetae esse mendacium, quam tantae ruinae multitudinem [Ion. III]. Ac ne videretur pseudoprophetae comprobare vaticinium, sub aliorum exemplo absque iniuria mentientis asserit veritatem. |
6 | (Vers. 7 seqq.) Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi: Prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio, et prophetaverunt super terras multas, et super regna magna de praelio, et de afflictione, et de fame. Propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta quem miserit Dominus in veritate. Poterat Ieremias Ananiae dicere: Falsum loqueris, decipis populum, non es propheta, sed pseudopropheta. Quod si dixisset, poterat et pseudopropheta in Ieremiam eadem retorquere, ergo non facit iniuriam. Et quasi ad prophetam loquitur. Non solum, inquit, ego sum propheta et tu, sed fuerunt ante te et me multi alii, quorum fuit Isaias, Osee, Ioel, et Amos, et caeteri. |
7 | Prophetaverunt, inquit, contra terras multas, et regna non parva, sed magna, bellum illis et adversa, et rerum omnium penuriam nuntiantes. Et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera. Utrorumque sententia, non adulatione mendacii, sed rerum exitu comprobata est. Sub aliorum ergo exemplo de se loquitur et Anania, quod cum rerum finis advenerit, tunc Prophetarum veritas ostendatur. |
8 | Hoc idem et Dominus locutus est per Moysen [Deut. XXIII], quod propheta vaticinii fine monstretur. Et hoc animadvertendum, quod non minaciter, non truculenter, sed fiducia veritatis increpet mentientem, et differat in futurum, ut qui audiunt, rerum exitum praestolentur. |
9 | (Vers. 10, 11.) Et tulit Ananias propheta catenam (vel furcam, quae Hebraice dicitur MUTOTH, de collo Ieremiae prophetae, et confregit eam. Et ait Ananias in conspectu omnis populi, dicens: Haec dicit Dominus: sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis duobus annis dierum de collo omnium gentium. Et abiit Ieremias in viam suam [Vulg. addit propheta]. Duos annos non transtulerunt Septuaginta. Prophetam quoque non dixere Ananiam; ne scilicet prophetam viderentur dicere, qui propheta non erat: quasi non multa in Scripturis sanctis dicantur, iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non iuxta quod rei veritas continebat. |
10 | Denique et Ioseph in Evangelio pater Domini vocatur: et ipsa Maria, quae sciebat se de Spiritu sancto concepisse, et responderat Angelo: Quomodo erit istud, quoniam virum non cognosco [Al. cognovi] [Luc. I, 34]? loquitur ad Filium: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te [Luc. II, 48]. Simulque consideranda prudentia Ieremiae, et humilitas, atque patientia. |
11 | Pseudopropheta rebus facit iniuriam, et arreptam furcam de cervice eius conterit, quod utique in ferrea facere non poterat. Iste tacet, doloremque dissimulat: necdum enim ei a Domino quid loqueretur fuerat revelatum: ut facite sancta Scriptura demonstret, nequaquam prophetas suo tantum arbitrio loqui, sed ex Domini voluntate: maxime de futuris, quorum solius Dei notitia est. Abiit, inquit, et recessit in viam suam, quasi victus, et illud implens propheticum: Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. |
12 | (Vers. 12 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Ananias propheta catenam (vel furcam) de collo Ieremiae prophetae dicens: Vade, et dices Ananiae, haec dicit Dominus: Catenas (vel furcas) ligneas contrivisti, et facies (sive faciam), pro eis furcas ferreas. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis. Quodque sequitur: Et servient ei, insuper et bestias terrae dedi illi, in Septuaginta non habetur. |
13 | Et in praesenti loco, iuxta LXX, Ananias propheta non scribitur, et in consequentibus, ne scilicet (ut prius dixi) pseudoprophetam appellare viderentur prophetam. Sed quid ad Hebraicam veritatem? postquam abiit Ieremias prophetes in viam, et iniuriam silentio devoravit, factus est sermo Domini ad eum, ut non suis verbis propheta loqueretur ad pseudoprophetam mendacio gloriantem; sed diceret: haec dicit Dominus: quamquam et Ananias confringens furcam ligneam eadem auctoritate in conspectu Domini sit locutus: haec dicit Dominus. Imitatur enim semper mendacium veritatem. Quodque intulit: Furcas ligneas contrivisti, et facies (sive faciam) [Al. fecisti], pro eis catenas ferreas, hoc ostendit, quod minorem renuens poenam, maioris supplicii causa fuerit in populo. |
14 | Delirat et in hoc loco allegoricus interpres, furcas et catenas ligneas aetherea appellans et aerea corpora, daemonum videlicet, et adversariarum potestatum. Furcas autem, sive catenas ferreas, nostra corpora crassiora, quae nervis et ossibus carnibus venisque contexta sint, ut qui noluerint de coelesti Ierusalem pro qualitate peccati, minores subire cruciatus, in catenas nostrorum corporum condemnentur; et infantiae vagitus, pannorum vincula sordesque sustineant; et serviant diabolo, regi Babylonis, id est, mundi huius, dicente Scriptura: Mundus in maligno positus est [I Ioan. V, 19], cum bestiis terrae, quae in brutorum animantium corpora sint religatae [Al. religata]. Compulit me tractator indoctus, et sectator calumniae Grunnianae, aperte ponere aliena vitia, quae prius cum dissimulatione dicebam, lectoris prudentiae derelinquens. |
15 | (Vers. 15 seqq.) Et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam: Audi, Anania: Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum [Vulg. illum] in mendacio. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce mittam (sive eiiciam) te a facie terrae, hoc anno morieris. Quodque sequitur: Quia adversum Dominum locutus es. |
16 | Et mortuus est Ananias propheta in anno illo, in mense septimo, in Septuaginta non habetur. Pro quo tantum posuerunt: Et mortuus est mense septimo. Et hic in LXX Ananias propheta non dicitur, cum secundum Hebraicum Scriptura sancta prophetam vocet, licet in eo quod arguit eum Ieremias dicens: Audi, Anania, non misit te Dominus, prophetam tacuerit. Quomodo enim prophetam poterat appellare, quem missum a Domino denegabat? Sed historiae veritas et ordo servatur, sicut praediximus, non iuxta id quod erat, sed iuxta id quod illo tempore putabatur. Decepisti, inquit, populum mendacio, ne Dei sententiae acquiesceret. |
17 | Unde scias te hoc anno esse moriturum. Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud testimonium, quod male interpretantur haeretici: Educ de carcere animam meam [Ps. CXLI, 8]: quomodo nunc pseudoprophetae pro supplicio mors irrogatur? Sed hoc loco notandum quod Ieremias a pseudopropheta passus iniuriam, necdum ad se facto sermone Domini, silet; postea vero missus a Domino audacter arguit mentientem, et mortem propinquam nuntiat. |
18 | Quodque in mense septimo mortuus est, qui semper interpretari solent, requiem sub hoc numero demonstrari, forsitan eum idcirco mense septimo mortuum mentientur, ut de malis corporis liberaretur, iuxta illud quod scriptum proferunt [Al. profertur]. Mors viro requies. Nos autem novimus corpora credentium templa esse Dei, si tamen Spiritus sanctus habitat in illis [Eccli. XXII, 11]. |