Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 5, Caput XXVII
1 | (Vers. 1.) In principio regni Ioacim, filii Iosiae regis Iuda, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino, dicens. Hoc in editione LXX non habetur. Et multi putant sequentis capituli esse principium, quod nequaquam ita est, sed iungendum superiori, ut quidquid dictum refertur et factum in principio regni Ioacim factum esse credamus. Unde et mittendi in Aegyptum, quasi ad amicum regem habuit potestatem. |
2 | Videntur autem mihi LXX titulum istum hac ratione siluisse, ne secundo dicere viderentur. Iam enim in principio posuerant: In principio regis Ioacim filii Iosiae regis Iuda, factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens. |
3 | (Vers 2.) Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas. Sive κλοιοὺς, qui Hebraice appellantur MUTOTH, et sermone vulgari Boias vocant. |
4 | (Vers. 3, 4.) Ponesque eas in collo tuo, et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis per manum [Vulg. in manu] nuntiorum qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iuda. Et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel. Haec dicetis ad dominos vestros. Praeterita visio in principio facta est ad Prophetam regni Ioacim, filii Iosiae regis Iuda. |
5 | Haec autem sub Sedecia, qui extremus regnavit in Ierusalem, et sub quo urbs capta est atque subversa. Praecipiturque Ieremiae, ut catenas, sive furcas ligneas, quae Hebraice, ut diximus, appellantur MUTOTH, imponat collo suo, et mittat eas ad reges Edom, Moab, filiorum Ammon, Tyri, Sidonis, per legatos, qui venerant ad Sedeciam: et praecipiat suis dominis nuntiare, quod regi Nabuchodonosor servire debeant; et audire quae sequens Prophetae sermo prosequitur. Ac ne forsitan legati et reges istarum gentium responderent, cur hoc tuo populo non praecipis? Sedeciae quoque regi similia loquitur, et sacerdotibus ac prophetis. |
6 | Hunc locum allegoricus semper interpres (Origenes), et historiae fugiens veritatem interpretatur de coelesti Ierusalem, quod debeant habitatores eius sponte assumere corpora, et descendere in Babylonem, id est, confusionem mundi istius qui in maligno positus est, et servire regi Babylonio, haud dubium quin diabolo. Quod si hoc facere noluerint, nequaquam eos gravia corpora portaturos; sed perituros gladio, et fame, et peste; et nequaquam homines futuros, sed daemones. |
7 | Hoc ille dixerit, ne defensores eius nobis calumniam faciant. Caeterum nos simplicem et veram sequamur historiam, ne quibusdam nubibus atque praestigiis involvamur. |
8 | (Vers. 5.) Ego feci terram, et hominem, et iumenta, quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei, cui [Al. qui] placuit in oculis meis. Licet ἀνθρωποπάθως haec Scriptura loquatur, quomodo nos homines loqui possumus et intelligere: tamen fortitudo Dei et brachium eius ille est, de quo et Apostolus loquitur: Christus Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 14]. Et Isaias: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Scribit et Ioannes Evangelista: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. David quoque in suo carmine loquitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psal. XXXII, 6]. Quod autem ait: Dedi eam ei, cui [Al. qui] placuit in oculis meis, hoc significat, quod omnia humano generi per Dei gratiam sint tributa. |
9 | Ego, inquit, feci terram, et hominem, et iumenta [Psal. XXXV]. Ordo contrarius. In Genesi enim primum fiunt animantia, et extremus homo [Genes. I], sed hic prius hominem nominat, et postea quae subiecta sunt homini. |
10 | (Vers. 6, 7.) Nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi. Et servient ei omnes gentes, et filio eius et filio filii eius. Cuius infelicitatis est Israel, quando comparatione eius Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Scriptum est in Evangelio: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
11 | In propria venit, et sui eum non receperunt [Ioan. I, 10]. Recte itaque conditor creaturam suam tradit cui voluerit. Denique et diabolus, in cuius typum praecessit Nabuchodonosor, confitetur: haec omnia mihi tradita sunt. Quod autem intulit: Insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi, vel simpliciter omne genus animalium intelligere debemus; cum homine enim et ea traduntur, quae ei subdita sunt; aut certe bestias, feras gentes accipiamus, quod etiam illae serviant, quae prius servire non noverant. |
12 | Filium autem eius, et filium filii, iuxta Hebraicum Balthasar vocat, et Evilmerodach, de quibus scribit Daniel. |
13 | Donec veniat tempus terrae eius et ipsius. Pulchre ne perpetuum Nabuchodonosor putaretur imperium, et ipsum dicit a Medis Persisque capiendum. Hoc est enim quod significat: Donec veniat tempus terrae eius et ipsius: sed nec hoc habetur in Septuaginta. |
14 | Et servient ei gentes multae, et reges magni. Non dixit, omnes: hoc enim proprie Christi debetur imperio, quamquam iuxta Symmachum non legatur: Servient ei gentes multae, et reges magni; sed subiicient eum servituti gentes multae, et reges magni, ut ipse quoque serviat Medis et Persis, cui ante omnes gentes servierant. |
15 | Hoc quod ex Hebraico posuimus: Dedi ei ut serviant illi, et servient ei omnes gentes, et filio eius, et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius et ipsius: et servituti cum subiicient gentes multae et reges magni, in Septuaginta (ut iam diximus) editione non legitur. |
16 | (Vers. 8.) Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, et in gladio, et fame, et peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. Non solum Dominus peccatrices gentes subiicit Nabuchodonosor, sed Apostolus de peccatoribus loquitur: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. Et in alio loco: Tradidi huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat [I Cor. V, 5]. Potestatibus quoque obediendum monet, non solum propter iram, sed et propter conscientiam, ne condemnemur ab eis. |
17 | (Vers. 9 seqq.) Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis, quia mendacium prophetant vobis, ut longe faciant vos de terra vestra, et eiiciant vos, et pereatis. Gens autem quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus: et colet eam, et habitabit in ea. Delirat et in hoc loco allegoricus interpres, et hortatur in coelesti positos Ierusalem, ne audiant prophetas suos, atque divinos, et somniatores, et augures, et maleficos: sed ut potius serviant Nabuchodonosor, et corpus humilitatis assumant, infantium vagitus, et incunabula parvulorum. |
18 | Si enim haec fecerint, expleto famulatu, et conditione mortalitatis humanae, reversuros eos ad terram suam, et habitaturos in ea, et operaturos, quae prius operati sunt. Dicitque se suspicari eos, qui Dei praecepta contempserint, humanis corporibus praegravari futuros daemones, et immundos spiritus, et sedem pristinam nequaquam recepturos. |
19 | Nos autem simpliciter exponamus, et prophetas esse in gentibus, qui simulent se divino spiritu futura praedicere: et divinos, de quibus et vulgare proverbium est: Aiunt divinare sapientes: et somniatores qui imitantur Ioseph et Daniel: et augures, qui volatu avium et oscinum vocibus, faciendum quid, vel non faciendum denuntiant: et maleficos, quos vel veneficos possumus appellare, vel daemonum phantasmatibus servientes, qui Hebraice dicuntur CASSAPHE. Omnes isti, inquit, decipiunt vos, atque supplantant, ne serviatis regi Babylonis. |
20 | Multo enim melius est servitutem sponte suscipere, et amicum habere cui serviatis, et genitalem terram colere, quam vi et necessitate servire captivos. |
21 | (Vers. 12, 13.) Et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens: Subiicite colla vestra sub iugo regis Babylonis, et servite ei, et populo eius, et vivetis. Quare moriemini tu, et populus tuus gladio, et fame, et peste: sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis. Nolite audire verba Prophetarum, dicentium vobis: Nolite servire [Vulg. Non servietis] regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur vobis, quia non misi eos, ait Dominus: et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiiciant vos, et pereatis tam vos, quam Prophetae qui vaticinantur vobis. Post universas gentes transit ad Sedeciam regem Iuda; et iisdem quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur: neque enim meretur privilegium gentis Israeliticae, qui caeteris gentibus, aut similia, aut maiora peccavit. Denique quia audire contempsit populus perduellis, gladio, fame, et peste consumptus est. |
22 | Observandum autem in Scriptura sancta, quod pro pseudoprophetis appellet prophetas, qui vaticinentur in nomine Domini mendaciter. Hoc autem, inquit, faciunt, ut eiiciant vos, et pereatis tam vos, quam prophetae, qui vaticinantur vobis. Et eorum igitur qui decipiuntur, et eorum qui decipiunt, similis interitus est. Hoc quod de Hebraico posuimus: Sub iugo regis Babylonis, et servite ei, et populo eius, et vivetis. |
23 | Quare moriemini tu et populus tuus gladio, et fame, et peste: sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis, in LXX non habetur. Et idcirco admoneo, ut prudens lector intelligat quantum desit per singula Graecis codicibus et Latinis. |
24 | (Vers. 16, 17.) Et ad Sacerdotes, et ad populum istum locutus sum, dicens: haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis. Hoc quod posuimus, nunc cito, in LXX non habetur: et illud quod sequitur, Nolite audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. |
25 | Quare datur haec civitas in solitudinem? Post gentes autem et regem, sacerdotibus loquitur et populo, qui iam prophetis supra interitum nuntiaverat, dicens: ut eiiciam vos, et pereatis, tam vos, quam prophetae, qui vaticinantur vobis. Loquitur autem eadem quae locutus fuerat regi et gentibus, ne audiant verba Prophetarum suorum, et dicant vasa templi Domini reportanda iam, quae cum Iechonia principibusque et matre eius fuerant asportata: monetque ut deserviant regi Babylonis, et vivant, et civitas sponte subiecta, nequaquam tradatur incendio. |
26 | Et in hoc clementia Domini, leviori poenae tradere [Al. vult tradere], ne sustineant graviorem. |
27 | (Vers. 18.) Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant. Quodque sequitur, et subdituri sumus usque ad finem huius capituli, in LXX non habetur. |
28 | (Vers. 19 seqq.) Domino exercituum, ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domo Domini [Vulg. in domo Domini non habet], et in domo regis Iuda, et in Ierusalem, et in Babylonem. Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases (pro quibus in Hebraico scriptum est MECHONOTH ) et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac, quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioacim regem Iuda a Ierusalem in Babylonem, et omnes optimates Iuda et Ierusalem. |
29 | Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini; et in domo regis Iuda et Ierusalem. In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus; et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. Haec, ut diximus, in Septuaginta non habentur, sed de Hebraica veritate translata sunt: pro quo aliud quod scriptum non erat, posuere dicentes: Mihi quia sic dixit Dominus: Et reliqua vasa quae non tulit rex Babylonis, quando transtulit Iechoniam de Ierusalem in Babylonem, intrabunt, dicit Dominus, sensum magis quam verba ponentes: forsitan irrationale arbitrati, ut Deus loqueretur ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasa quae remanserant in Ierusalem, quasi non legamus, et vermi matutino increpuisse Dominum, et mari locutum: Tace, et obmutesce (Ionae IV). Quodque ait: Occurrant mihi, sive Domino exercituum [Marc. IV, 39], illud ostendit, verum Prophetam posse Domino precibus resistere, secundum quod et Moyses stetit in percussione contra Dominum, ut averteret iram furoris eius. |
30 | Samuel quoque idem fecit [I Reg. VIII]. Et Dominus ad Moysen: Dimitte me, ait, ut percutiam populum istum [Exod. XXXII, 10]. Quando autem dicit, Dimitte me, ostendit se precibus sanctorum posse retineri. Occurrant, inquit, Prophetae, et quaecumque praedicunt, opere completa demonstrent: et tunc veritate vaticinium comprobabitur. |
31 | Columnas autem, et mare, et bases, et reliqua vasorum, in Malachim et in extremo huius prophetae volumine legimus (IV Reg. ult.). Et enumerantur vasa quae translata sint in Babylonem, quando captus est Sedecias, et incensa civitas, templumque subversum. |