Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 5, Caput XXVI
1 | (Vers. 1 seqq.) In principio regni [Vulg. regis] Ioacim, filii Iosiae regis Iuda, factum est verbum istud a Domino dicens: Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Iuda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala: et poeniteat me mali (sive quiescam a malo), quod cogito facere eis propter malitias [Vulg. malitiam] studiorum eorum. Haec prophetia superior est priore: licet sub eodem rege sit facta. Illa enim facta est in anno quarto Ioacim filii Iosiae regis Iuda: haec autem in principio eiusdem regis, Scriptura dicente: In principio regis Ioacim filii Iosiae rogis Iuda, factum est verbum istud a Domino. Non igitur (ut saepe iam diximus) in Prophetis historiae ordo texendus est, cum in praesentiarum sub eodem rege priora postea, et posteriora ante dicantur. Qui autem verbum dicturus est Domini, debet stare cum Moyse [Deut. V], et audire cum Psalmista: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri [Psal. CXXXIV, 2]. Et praecipitur illi ut loquatur ad omnes civitates Iuda: licet civitates LXX non transtulerint, ne indecorum forte videretur, in atrio domus Domini loqui ad urbes quae coram non erant: sed quando ad populum, et ad cives loquitur, ipsis civitatibus loquitur. |
2 | Pulchre autem stat in atrio atque vestibulo Templi Domini: ut per occasionem orationis Domini, et adorandi [Al. orandi] eum, sermones Prophetae audire cogantur. Noli, inquit, subtrahere verbum: licet triste sit, licet adversum te audientium rabies concitetur, tamen dicito quod tibi imperatum est: non formidans persecutiones eorum, qui adversum te concitandi sunt, sed Domini iubentis imperium. |
3 | Si forsitan, inquit, audiant, et convertantur. Verbum ambiguum, forsitan, maiestati Domini non potest convenire, sed nostro loquitur affectu: ut liberum homini servetur arbitrium, ne ex praescientia eius, quasi necessitate vel facere quid, vel non facere cogatur. Non enim ex eo, quod Deus scit futurum aliquid, idcirco futurum est: sed quia futurum est, Deus novit, quasi praescius futurorum. |
4 | Et tamen sciendum iuxta hunc eumdem Ieremiam: et si mala praedixerit Dominus, et egerit populus poenitentiam, quod et ipse acturus sit poenitentiam super his, quae facere comminatus est. Et si prospera pollicitus fuerit, et egerit populus negligenter, mutet Deus sententiam, et pro bonis mala inferat. Tale quid et illud in Evangelio est: Mittam filium meum, forsitan verebuntur eum [Luc. XX, 13]. Quod utique ex persona Dei omnipotentis dicitur. |
5 | Denique et in praesenti ait: Si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala: ut cum illi conversi fuerint, et meae sententiae me poeniteat, et non faciam, quod eis facere cogito. Cogito autem facere propter malitias studiorum illorum, quae si fuerint immutatae, et mea sententia commutabitur. Legamus historiam Ionae et Ninive. |
6 | (Vers. 4 seqq.) Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, et [Al. ut] ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum Prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. In nostra ergo positum est potestate vel facere quid, vel non facere: ita dumtaxat ut quidquid boni operis volumus, appetimus, explemus, ad Dei gratiam referamus, qui iuxta Apostolum dedit nobis et velle, et perficere [Phil. II]. Sin autem sufficit semel ambulare in lege, quae nobis data est per Moysen, ut stulta haeresis suspicatur, quomodo addidit: Ut audiatis sermones servorum meorum Prophetarum. Qui utique post legem missi sunt, et non semel, sed frequenter: nec otiose et a securo, sed semper et a sollicito. |
7 | Misi, inquit, ad vos servos meos Prophetas quotidie, et de nocte consurgens: quos si audire nolueritis, dabo domum istam, hoc est, templum Dei sicut Silo, ubi fuit tabernaculum. Cumque templum destructum fuerit, consequenter et civitas erit in maledictionem cunctis gentibus terrae. Sicut autem exstructo templo in area Ornae, et in monte Moria, hoc est, visionis, in quo Abraham filium suum Isaac obtulisse narratur, cessavit religio Silo, nec postea ibi sunt celebrata sacrificia: sic exstructa Ecclesia, et spiritualibus in ea victimis immolatis, cessarunt Legis caeremoniae [II Par. III]; et data est urbs Iudaeorum in maledictionem cunctis gentibus [Al. regibus] terrae: de qua nos Dominus liberavit, dicente Apostolo: Christus redemit nos de maledictione Legis, factus pro nobis maledictio [Gal. III, 15]. |
8 | (Vers. 7-9.) Et audierunt sacerdotes, et prophetae (sive pseudoprophetae), et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complesset Ieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae (sive pseudoprophetae), et omnis populus, dicens: Morte moriatur: quia [Vulg. quare] prophetavit nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator. Sacerdotes, et prophetae, quos pseudoprophetas manifestius LXX transtulerunt, irascuntur Ieremiae, quod vera praedicat, et subverso Templo, et civitate deserta, sit peritura religio, et lucra ex religione venientia; idcirco apprehendunt eum, et consentiente sibi populo, morti destinant: quare dixerit in nomine Domini, sicut Silo erit domus haec, et urbs desolabitur, eo quod non sit habitator. Si quando igitur propter mandata Domini, et fidei veritatem, vel sacerdotes nobis, vel pseudoprophetae, vel deceptus populus irascitur, non magnopere curemus; sed exsequamur sententiam Dei, nequaquam praesentia mala, sed futura bona animo cogitantes. |
9 | (Vers. 10.) Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domum Domini, et audierunt principes Iuda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae Domini [Vulg. domus Domini] novae. Ieremias in templo Domini verba prophetabat, et dixerat: Dabo domum istam, sicut Silo, et urbem hanc in maledictionem dabo cunctis gentibus terrae; statimque a sacerdotibus et prophetis et populo seditione commota, omne vulgus adversus Prophetam congregatur in Templum, ubi erat Propheta, et sacerdotum, ac prophetarum vulgique manibus tenebatur. |
10 | Quod cum audissent principes civitatis, qui in domo regia versabantur, transierunt, sive ascenderunt de domo regis in domum Domini. Notandumque, quod ire ad domum Domini, semper ascensus sit. Sederuntque in introitu portae Domini novae. Principum enim erat officium sedere in porta domus Domini, et ibi negotii et seditionis cognoscere veritatem. |
11 | Nova autem porta dicitur, quia qui sedebant in ea et iudicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant. |
12 | (Vers. 11.) Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum dicentes: Iudicium mortis est viro huic: quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. Sedentibus urbis principibus in porta templi et in porta nova, qui de regis palatio ad templum cucurrerant, ut seditio populi sedaretur, et concione populi congregata, accusant sacerdotes et pseudoprophetae Ieremiam: perieratque Propheta, quantum fuit in sacerdotibus et prophetis, si accusatores ipsi habuissent iudicii potestatem. |
13 | Ex quo intelligimus crudeliores fuisse in Prophetam per invidiam sanctitatis, qui religioni videbantur dediti, quam qui necessitatibus publicis praeerant. |
14 | (Vers. 12 seqq.) Et ait Ieremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me, ut prophetarem ad domum (sive super domum) istam, et ad civitatem (sive super civitatem) hanc omnia verba quae audistis. Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos (sive et quiescet Dominus a malis quae locutus est contra vos). Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris (sive ut expedit vobis). Verumtamen scitote et cognoscite, quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores eius. |
15 | In veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec. Cum praesente populo, sederent in porta civitatis principes, et accusarent sacerdotes et prophetae Ieremiam prophetam, et mortis crimen intenderent, Ieremias ad principes loquitur, et ad universum populum, quos sacerdotum et pseudoprophetarum factio concitaverat, prudenter pariter et humiliter atque constanter. |
16 | Prudenter, quod a Domino missum esse se diceret, ut contra templum et civitatem loqueretur, daretque consilium, quod si eius vellent audire consilium, et agere poenitentiam, Dominus quoque suam sententiam commutaret. Humiliter autem in eo quod ait: Ecce in manibus vestris sum: facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris. Porro constanter: In veritate misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec. Aliisque sermonibus loquitur: Si irascimini quod [Al. cur] contra templum et urbem Domini sim locutus, et curae vobis est salus urbis et templi: cur augetis peccata peccatis, et sanguinis mei tam urbem quam habitatores eius reos facitis? Si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis, humilitate opus est: sic eam assumamus, ne veritatem et constantiam deseramus. |
17 | Aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti, quod signum stultitiae est: aliud sic impendens vitare discrimen, ut de veritate nihil subtrahas. |
18 | (Vers. 16.) Et dixerunt principes, et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. Populus qui prius a sacerdotibus et pseudoprophetis fuerat supplantatus, iungitur principibus civitatis; et pro Ieremia loquitur, quod nequaquam reus mortis sit, sed in nomine Domini et ex ore illius prophetavit. |
19 | Cito enim vulgus indoctum accepta ratione mutat sententiam. Dolor autem accusantium, praecipue sacerdotum, et pseudoprophetarum non potest immutari. Et ideo illis accusantibus, et in accusatione perseverantibus, populus commutatur: quod spem eis dederat indulgentiae Dominus, si bonas facerent vias suas, et audirent vocem Domini Dei sui, ut et Dominus suam sententiam flecteret. |
20 | (Vers. 17. seqq.) Surrexeruntque viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: Michaeas de Morasthi fuit Propheta in diebus Ezechiae regis Iuda, et ait ad omnem populum Iuda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. |
21 | Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae, et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini? Et poenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos. Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. Principes civitatis et populus intelligunt iudicii veritatem. Senes autem, quorum proprie erat nosse vetera, replicant historiam - et prophetiam Michaeae de Morasthi, qui prophetavit sub rege Ezechia, comparant prophetiae Ieremiae, pro qua ei mortis discrimen intenditur; ostenduntque illum dixisse graviora, et tamen a iusto rege Ezechia nihil esse perpessum: sed conversos ad poenitentiam, Domini in bonam partem vertisse sententiam. Michaeas enim dixit: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum [Mich. III, 12]. Porro Ieremias: Dabo, inquit, domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae (Supra XXIV, 9). Dantque consilium, putantes nequaquam futurum quod Michaeas praedixerat, quia multo tempore non sit factum propter populi poenitentiam. |
22 | Et hoc quoque quod Ieremias locutus est, nequaquam fore, si iuxta consilium eius bonas faciunt vias suas, et studia sua, et audiant vocem Domini Dei sui, ut Dominus non inferat malum quod eis fuerat comminatus. Simulque frangunt accusatorum rabiem, et se miscent cum eis dicentes: Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras: non quo facere debeant, sed quia si fecerint, nequaquam noceant accusato, sed animabus suis, quas mutatione sententiae potuerint liberare. |
23 | (Vers. 20 seqq.) Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias, filius Semei de Cariath-Iarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversum terram hanc, iuxta universa verba Ieremiae. Et audivit rex Ioacim et omnes potentes, et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum, et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est Aegyptum. Quodque sequitur: Et misit rex Ioacim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achabor, et viros cum eo in Aegyptum, in LXX non habetur. |
24 | Dein iungitur: Et eduxerunt Uriam de Aegypto, et adduxerunt eum ad regem Ioacim, et percussit eum gladio, et proiecit cadaver eius in sepulcris vulgi ignobilis. Verumtamen magnus Ahicam filii Saphan erat [Vulg. fuit] cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. Quaeritur cur, cum Urias filius Semei de oppido Cariath-Iarim, eadem quae Ieremias prophetarit, timore perterritus, fugerit in Aegyptum, et inde retractus, occisus sit: Ieremias potuerit evadere, qui certe non fugerat, sed audacter in priori sententia perseverans, liberatus sit, tam vulgi principumque iudicio, quam consilio seniorum adversum accusatores, sacerdotes, et pseudoprophetas. |
25 | Ad quod breviter respondendum: nequaquam Dei sciri posse iudicium, dum eadem causa, eademque sententia alius punitur, et alius liberatur. Nisi forte hoc respondere possumus, quod Urias in condemnationem accusatorum, et populi trucidatus sit: Ieremias autem reservatus iudicio Dei, ut reliquiis infelicis populi praedicaret, et eos retraheret ad poenitudinem. Quod quidem et in Apostolorum Actibus legimus, Iacobum Apostolum [Act. XII] statim Herodis pertulisse sententiam, et martyrio coronatum; beatum autem Petrum et caeteros Apostolos doctrinae Domini reservatos. |
26 | Et animadvertenda constantia prophetalis, quod ne de Aegypto quidem retractus Urias mutaverit sententiam: sed videns sibi intentari mortem, nihilominus sit locutus quae praeceperat Dominus. Quodque timuit, et fugit, et ingressus est Aegyptum, non infidelitatis, sed prudentiae indicium est: ne frustra nos offeramus periculis. Alioquin et Dominum Salvatorem de manibus persequentium lapsum legimus [Luc. IV, Ioan. VIII]; et praecipientem Apostolis: Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite ad aliam [Matth. X, 23]. Quaeritur quoque quomodo Ioacim rex Iuda, parvi imperii, et debilitati, et iam iamque perituri, mittendi in Aegyptum habuerit potestatem, et inde Uriam educendi. |
27 | Quod facile solvitur, si consideremus eum a rege Aegypti Nechao principem constitutum, et hanc prophetiam factam esse in principio regni eius. Quamquam autem Ieremias Domini adiutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur in mercedem, per quem Prophetam suum Dominus liberavit: Ahicam videlicet filio Sephan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti, Abdemelech spadonis consilio, atque praesidio Ieremias de mortis periculo liberatur (Infra XXXVIII). |