Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 5, Caput XXV
1 | (Vers. 1.) Verbum quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iuda (sive super omnem populum Iuda) in anno quarto Ioacim filii Iosiae regis Iuda. Haec priora sunt praeterita visione: illa enim sub Sedecia facta est, postquam Iechonias translatus est Babylonem; haec autem sub Ioacim filio Iosiae, et patre Iechoniae. |
2 | Non enim curae erat (ut ante iam dixi) Prophetis [Al. prophetiae] tempora conservare, quae historiae leges desiderant; sed scribere utcumque audientibus atque lecturis utile noverant. Unde et in Psalterio male quidam iuxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non observatur. |
3 | (Vers. 2.) Ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis (quod in LXX non habetur. Et sequitur): Quod locutus est Ieremias Propheta ad omnem populum Iuda, et ad universos habitatores Ierusalem dicens. Quarto anno regis Ioacim, filii Iosiae patris Iechoniae, Nabuchodonosor in Babylone suscepit imperium, atque ita factum est, ut annus qui primus erat Nabuchodosonor in Babylone, quartus esset in Ierusalem regis Ioacim. |
4 | Denique octavo anno regni sui, Iechoniam cum matre et principibus duxit in captivitatem, qui tribus tantum post interfectionem patris Ioacim regnarat mensibus. Interfectus est autem Ioacim undecimo anno regni sui in Ierusalem [IV Reg. XXIV]. |
5 | (Vers. 3.) A tertio decimo anno Iosiae filii Ammon regis Iuda usque ad diem hanc, iste est tertius et vicesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. Tertio decimo anno regis [Al. regni] Iosiae qui regnavit in Ierusalem annis triginta et uno, Ieremias prophetare exorsus est, et prophetavit sub eo annis decem et novem, cui successit in regnum filius eius Ioachaz: quo statim ducto in captivitatem a Nechao rege Aegyptiorum, regnum obtinuit Ioacim frater eius [IV Reg. XXIII]. In cuius regni quarto anno, iste ad Ieremiam fit [Al. fuit] sermo Domini, ac per hoc vigesimus tertius annus erat Ieremiae prophetae, ex quo loqui ad populum coepit; et numquam praedicare cessavit, sed singulis diebus diluculo et de nocte consurgens, loquebatur ad populum. Et non, inquit, audistis. Sin autem, ut novi ex veteribus haeretici volunt, lex semel in adiutorium data est, et constituta praecepta quae nostri arbitrii voluntate vel facimus, vel non facimus; quomodo Propheta se semper ingerit, et quotidie replicat mandata Dei, quae utique semel accepta, suffecerant eis quibus data fuerant; nisi ut hoc ostendat, Dei nos semper indigere auxilio; et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi quotidie Domini admonitione renovetur? |
6 | Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis. Non per unum Prophetam, sed per omnes populum suum Deus semper admonuit, et quasi ipse in vigiliis, atque excubiis constitutus surrexit diluculo, ut suum populum commoneret. Et non, inquit, audistis; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata maiora? |
7 | (Vers. 4, 5.) Neque inclinastis aures vestras, ut audiretis, cum dicerem [Vulg. diceret]: Revertimini ad me unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris: et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo usque in saeculum. Tanta fuit duritia populi, ut ne habitum quidem audientis assumeret, et inclinaret aurem suam, praecipue Domino commonente, ut reverteretur unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis. |
8 | Et, o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere, sed ad poenitentiam provocare, tam malorum operum, quae significat via mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipse absque opere reputentur in peccatum. Et promittit praemium, si fecerint quod praeceptum est, ut habitent in terra, quae data sit patribus, et propter filiorum vitia sublata. Quodque ait: A saeculo et usque in saeculum, sive, ab aeterno et usque in aeternum, ostendit Dei dona perpetua, si digni exstiterint hi quibus data sunt. |
9 | (Vers. 6, 7.) Et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos; neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum. Et haec, inquit, monebam cum superioribus, ne diis alienis serviretis, et adoraretis eos, et ne ista faciendo me provocaretis ad iracundiam propter opera manuum vestrarum, ut facerem quod nolebam, et affligerem vos, et non audistis me. |
10 | Quodque sequitur, Dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum, in Septuaginta non habetur. |
11 | (Vers. 8.) Propterea haec dicit Dominus exercituum: pro eo quod non audistis verba mea, ecce ego mittam et assumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus; et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum. Quia me ad iracundiam provocastis, et fecistis malum in interitum vestrum, et provocantem ad poenitentiam, superbo calcastis pede, mittam, inquit, ad universas cognationes, sive nationes Aquilonis, et adducam principem earum Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum. |
12 | Mittit autem Dominus vel Angelos, ut concitent gentes, vel certe huiusmodi movet cognationes, ut faciant Domini voluntatem. Quodque vocat servum suum Nabuchodonosor, non sic servus vocatur ut Prophetae et omnes sancti, qui vere serviunt Domino; sed quo in eversione Ierusalem, Domini serviat voluntati: secundum quod et Apostolus loquitur: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare [I Tim. I, 20]. In Aquilonis autem parte esse Chaldaeos, iuxta situm Ierusalem nulli dubium est. |
13 | (Vers. 9.) Et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius, et super nationes omnes quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas. Ista sunt praemia contemptorum, et Dei verba audire nolentium. Quidquid igitur mali super nos adducitur, nostra peccata fecerunt. |
14 | Omnesque gentes ut tunc adductae sunt contra Ierusalem: sic hodie adducuntur contra Ecclesiam negligentem, ut interficiat eos, et ponat in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, ut in exemplo sint omnium atque miraculo. Sibilus autem miraculi et stuporis indicium est; et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent Deum. |
15 | (Vers. 10.) Perdamque ex eis vocem gaudii, et vocem laetitiae; vocem sponsi, et vocem sponsae; vocem molae, et lumen lucernae. Et erit universa terra eius [Vulg. haec] in solitudinem et in stuporem. Hoc in conciliabulo malignantium et hodie comprobatur; ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed instar colubri sibilent. |
16 | Peritque in eis vox gaudii, voxque laetitiae, ut numquam audiant illud Apostoli: Gaudete, iterum dico gaudete [Philipp. IV, 4]. Vox quoque sponsae, Ecclesiasticae fidei; et vox sponsi, Domini Salvatoris: Qui enim habet sponsam, sponsus est [Ioan. III, 29]. Vox molae, ut non conterantur in ea frumenta, et populis vescenda tribuantur: et lumen lucernae, doctrina videlicet et scientia [Al. doctrinam et scientiam] Prophetarum. Denique et de Ioanne Baptista dicitur: Ille erat lucerna lucens [Ioan. V, 35]. Et alius Propheta: Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis [Psal. CXVIII, 105]. Universa, inquit, terra haereticorum erit in solitudinem, et in stuporem, cum novissimum eius insipiens fuerit demonstratum. |
17 | (Vers. 11 seqq.) Et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitates eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam: omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes. Sicut Ierusalem post septuaginta annos recipit [Al. recepit] pristinos habitatores, et expletis suppliciis, quia obedivit sententiae Dei, felicitate pristina perfruitur; sic rex Babylonis qui elatus est in superbiam, et suarum arbitratus est virium, quod regnavit in gentibus, et non Domini voluntatis, Medis Persisque venientibus destruetur. |
18 | Denique usque hodie urbis Babylonis reliquiae tantum manent. Et posuit illam Dominus in solitudinem sempiternam, et implevit omnia verba, quae in istius ipsius Prophetae volumine continentur. Nam in consequentibus, quae mala passura sit Babylon, Ieremiae sermo describit. |
19 | (Vers. 14.) Quia servierunt eis cum essent gentes multae, et reges magni; et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. Hoc in Septuaginta non habetur. Significat autem quod non solum contra Babylonem prophetaverit Ieremias, sed contra caeteras gentes, quae in Babylonio fuerant exercitu, et contra Domini populum dimicarunt. Denique in sequentibus dicitur contra Aegyptum, et Philisthiim, et Moab, et Ammon, et Idumaeam, et Damascum, et Cedar, et regna Asor, et Elam, et ad extremum contra Babylonem terramque Chaldaeam. |
20 | (Vers. 15 seqq.) Quia sic ait Dominus Deus Israel ad me [Vulg. addit exercituum, et silet ad me]: sume calicem vini furoris (sive meri) huius de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te, et bibent, et inebriabuntur [Vulg. turbabuntur] (sive voment); et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos. |
21 | Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus. Propinatio calicis, et calicis meri, sive non mixti [Al. commixti], quae Graece dicitur ἀκράτου, Dominici furoris indicium est, ut omnes gentes, quae contra Dei populum militarunt, bibant de calice furoris Domini, de quo scribit Isaias contra Ierusalem: Scyphum furoris, calicem ruinae ebibisti et evacuasti, propterea consurge [Isa. LI, 17]. Iste autem calix idcirco bibitur a cunctis gentibus, ut vomant et insaniant. |
22 | Quod quidam pravus interpres in bonam partem accipit: ut instar catharticae potionis quidquid cholerae et pituitae et noxii humoris in pectore est, foras exire compellat, et restituat pristinam sanitatem. Pro Ieremia quoque Salvatorem accipit, quod ipse cunctis gentibus propinarit ad quas et missus sit, ut abiecta idololatria, Dei se cultui dedicarent. Quod contrarium esse Scripturae sanctae, monstrabunt sequentia. |
23 | Non enim pro remedio, ut ille vult, sed pro poena meraco calice propinantur. |
24 | (Vers. 18.) Ierusalem et civitatibus Iuda, et regibus eius, et principibus eius, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista. Putabam, inquit, quod solis gentibus propinarem, et ideo me huic ministerio laetus obtuleram; sed inter caeteras gentes, immo ante caeteras, propinavi Ierusalem et civitatibus Iuda, et regibus eius, et principibus, ut darem eos in stuporem, et in solitudinem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut et praesenti probatur exemplo. Unde dicit et supra: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: invaluisti et potuisti [Ierem. XX, 7]. |
25 | (Vers. 19.) Pharaoni regi Aegypti et servis eius, et principibus eius, et omni populo eius, et universis generaliter. Post Ierusalem bibit Pharao rex Aegypti et socii eius: biberunt principes et universus populus, cunctusque, qui non quidem est Aegyptius, sed in eius regionibus commoratur: quos Septuaginta vertere συμμίκτους, id est, mixtitios, vulgus non Aegyptiae regionis, sed peregrinum et adventitium. |
26 | Et cunctis regibus terrae Ausitidis. Quae Hebraice appellatur US, de qua et Iob fuisse narrat historia: Homo quidam erat in regione Ausitidi, nomine Iob [Iob. I]. Et tamen sciendum hunc versiculum in LXX non haberi, Theodotionemque pro Us, interpretatum esse insulam. |
27 | (Vers. 20.) Et cunctis regibus terrae Philisthiim et Ascalonis, Gazae, Accaronis, et reliquiis Azoti. Generaliter posuit Philisthiim, hoc est, terram Palaestinorum, et specialiter urbes eorum Ascalonem, Gazam, Accaron, Azotum; solam tacuit Geth, quae continetur in reliquiis. Hoc est enim quod scriptum est: Et reliquiis Azoti: vicina enim atque confinis est Azoto, quae Hebraice dicitur ESDOD, regio urbis Geth. |
28 | Palaestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos, scribit Isaias. |
29 | (Vers. 21.) Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon, et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis. Idumaea in qua sunt montes Seir, et quae Hebraice appellatur EDOM: Moab, et Ammon, ipsi sunt filii Lot, proximi maris Mortui. Tyrus et Sidon in Phoenicis littore principes civitates, quae et ipsae Babylonio veniente superatae sunt, quarum Carthago colonia. |
30 | Unde et Poeni sermone corrupto quasi Phoeni appellantur: quorum lingua Hebraeae linguae magna ex parte confinis est. |
31 | (Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Trans [Al. transit] Cyprum, et Rhodum, et insulas, quae appellantur Κυκλάδες. Et hae enim a Babyloniis occupatae sunt. |
32 | (Vers. 23.) Et Dedan, et Theman, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam. Hae gentes in solitudine sunt, vicinae et mixtae regionibus Ismaelitarum, quos nunc Saracenos vocant, et de quibus dicitur: qui attonsi sunt in comam. |
33 | (Vers. 24.) Et cunctis regibus Arabiae: et cunctis regibus Occidentis, qui habitant in deserto. Hoc in LXX non habetur. Post [Al. Propter] Dedan igitur, et Theman, et Buz, et Ismaelitas, regionum ordinem sequitur. |
34 | Et cunctis regibus Zamri. Hoc quoque in LXX non habetur. |
35 | (Vers. 25.) Et cunctis regibus Elam, cunctisque regibus Medorum. Ex eo quod Zamri sequitur Elam regesque Medorum, arbitramur et Zamri regionem esse Persidis, nisi forte ex eo quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Elam autem regio Persidis trans Babylonem, unde et Elamitae. Medi quoque, atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon. |
36 | Et ipsi enim meracum calicem, Alexandro rege Macedonum propinante potarunt. |
37 | Et cunctis regibus Aquilonis [Al. Babylonis] de prope et de longe. Quia Persidis et Babylonis, Elam atque Medorum enumeraverat regiones: nunc generaliter ponit omnes reges Aquilonis, qui prope sunt, et qui longe. Pro Aquilone, qui Hebraice dicitur SAPHON, LXX vertere ἀφηλιώτην, quem nos Subsolanum possumus dicere. |
38 | (Vers. 26.) Unicuique contra fratrem suum, et omnibus regnis terrae qaae super faciem eius sunt . Ne cunctas Orientalis provinciae regiones enumerare per partes longum fieret, generaliter posuit omnia regna terrae, quae memorantur in terra. Quod autem dixit contra fratrem suum, subauditur, dedi meracam potionem, ut omnes furerent, vomerent, insanirent, et mutuis inter se praeliis dimicarent. |
39 | Quodque intulit: |
40 | Et rex Sesach bibet post eos: et in LXX non habetur, hunc habet sensum: Omnes, inquit, in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt, et cuncta suae subiiciet potestati, ita ut universae, quas praeteritus sermo narravit gentes, ipsi serviant et bibant de calice eius. Unde et in visione contra Babylonem scribitur: Calix aureus Babylon, inebrians omnem terram [Ierem. LI, 7]. Novissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem, propinante sibi ascensore bigae, cameli, et asini, Cyro rege Medorum, atque Persarum. |
41 | Quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur BABEL, intelligatur SESACH, non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae parvam saltem habuerit scientiam. Sicut apud nos Graecum alphabetum usque ad novissimam litteram per ordinem legitur, hoc est, Alpha, Betha, et caetera usque ad ω: rursumque propter memoriam parvulorum solemus lectionis ordinem invertere, et primis extrema miscere, ut dicamus Alpha, O, Betha, Psi: sic et apud Hebraeos primum est ALEPH , secundum BETH , tertium GHIMEL , usque ad vigesimam secundam, et extremam litteram THAU , cui penultima est SIN . Legimus itaque ALEPH, THAU, BETH, SIN . Cumque venerimus ad medium, LAMED , litterae occurrit CHAPH : et ut, si [Al. sic] recte legamus, legimus BABEL: ita ordine commutato, legimus SESACH. Vocales autem litterae inter BETH et BETH, et LAMED , iuxta idioma linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur. |
42 | Arbitrorque a sancto Propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoveret, qui obsidebant Ierusalem, et iam iamque eius potituri erant Quod et Apostolum contra imperium Romanum fecisse legimus, scribentem de Antichristo: Non meministis quod cum apud vos essem adhuc, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore, subauditur Antichristus. Iam enim mysterium iniquitatis operatur: tantum qui [Al. ut qui] tenet modo, teneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illuminatione adventus sui [II Thess. II, 3 seqq.]. Eum qui tenet, Romanum imperium ostendit: nisi enim hoc destructum fuerit, sublatumque de medio, iuxta prophetiam Danielis, Antichristus ante non veniet. Quod si aperte dicere voluisset, stulte persecutionis adversum Christianos et tunc nascentem Ecclesiam rabiem concitasset. |
43 | Longius quam Commentariorum brevitas patitur, de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur. Sed quid proderit cum in consequentibus hic ipse Propheta dicat: Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae? quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? Allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriaverit diabolus calice peccatorum meracissimo. |
44 | Et novissimum etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus, de quo scribit Apostolus: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui [II Thess. II, 8]. Et [Al. Unde et] in alio loco dicit: Novissimus autem inimicus destruetur mors [I Cor. XV, 26]. Quod magnarum virium est posse diversarum vocabula nationum transferre sub etymologiis suis, et singula vitia, singulis nominibus coaptare. |
45 | (Vers. 27.) Et dices ad eos; haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadite, et nolite consurgere [Vulg. neque surgatis] a facie gladii, quem ego mittam in [Al. inter] vos. Postquam, inquit, cunctis gentibus propinaveris, et impleveris praeceptum Domini, rursum haec verbis Domini imperabis, et dices: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadite, et nolite consurgere. Si bibere et inebriari, vomere, et cadere salutis indicium est, ut instar catharticae potionis noxia quaeque pellantur: quomodo sequitur, et nolite consurgere? Quae sit autem potio, quae eos cadere faciat in aeternum, ponit manifestius, id est, a facie gladii quem ego mittam inter vos. |
46 | (Vers. 28.) Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipio [Vulg. incipiam] affligere, et vos quasi innocentes immunes eritis (sive et vos munditia mundi eritis)? non eritis immunes (sive non eritis mundi). Latenter ostendit, praeceptum Dei, qui voluntate facere noluerint, suscepturos necessitate, et audituros: Bibentes, bibetis. Velitis, inquit, nolitis, Dei sententia complenda est. Si enim civitas Ierusalem, in qua notum fuit nomen Dei, dicente Propheta: Notus in Iudaea Deus: in Israel nomen magnum eius [Psal. LXXV, 1], bibit meracum calicem furoris: quanto magis vos non eritis mundi, qui pro Dei nomine idola colitis! |
47 | (Vers. 29.) Gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. Ista est potio meracissima, iste calix furoris Domini, qui non super solam Ierusalem, sed super omnem vocatur terram, et cunctas in circuitu nationes. De quo supra dixerat: Et mittam ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eum super terram istam, et super habitatores eius, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt. |
48 | (Vers. 30, 31.) Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet (sive responsum dabit), et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam. Rugiens rugit super decorem suum (sive respondebit super locum suum), celeuma quasi calcantium concinetur adversum omnes habitatores terrae. Pervenit sonitus (sive interitus) usque ad extrema (sive super partem) terrae: quia iudicium Domino cum gentibus: iudicatur ipse cum omni carne: impios tradidi [Al. tradidit] gladio, dicit Dominus. Primum dicamus ut se interpretationis veritas habet. Cunctis, inquit, gentibus prophetabis, et dices quod Dominus de excelso rugiat, hoc est, det sui furoris indicium; iuxta illud quod scriptum est: Leo rugiet, et quis non timebit? Dominus locutus est, et quis non prophetabit (Amos III, 8)? Et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam, ut cunctos terreat audientes. |
49 | Rugiet autem super decorem suum, hoc est, super Templum. Cumque ille rugierit instar calcantium in torcularibus celeuma cantabitur, et in effusione sanguinis mutui [Al, mutuo], carmen lugubre concinetur: quod Symmachus, κατάληγμα; Aquila, ἰασμὸν vocat. Cuius celeumatis et carminis sonitus usque ad terrae extrema perveniet, quia iudicium Domini cum gentibus. |
50 | Si autem iudicium Domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diversa [Ose. IV]. Ad exponendum illum locum, ut quidam volunt: Qui non credit, iam iudicatus est [Ioan. III, 18]. Iudicatus quidem est in eo quod non credidit; sed ipsi qui non credunt inter se, diversis afficientur suppliciis. Iudicatur ipse cum omni carne, ut nullus iniudicatus abeat. |
51 | Impios autem, hoc est, qui Domino [Al. in Deum] non credunt, tradit gladio sempiterno. Allegorici interpretes iuxta LXX hunc locum sic edisserunt, ut ad bonam partem referant apertam Domini comminationem. Dominus, inquiunt, de excelso responsum dabit, his videlicet quos salvaturus est. Et de loco sancto suo dabit vocem suam, respondebitque sermonem in loco suo. |
52 | Illi autem quasi vindemiantes pleni fructibus, illius sententiae respondebunt: Super omnes habitatores terrae veniet interitus: non super universam terram, sed super partem terrae, eorum videlicet qui non credunt. Iudicium erit in gentibus, et ipse iudicabitur cum omni carne. Impii autem tradentur gladio. |
53 | (Vers. 32, 33.) Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio (sive malum) egredietur de gente in gentem, et turbo magnus (sive tempestas) egredietur a summitatibus (sive extremis) terrae. Et erunt interfecti Domini (sive vulnerati a Domino) in die illa a summo terrae usque ad summum eius. |
54 | Non plangentur: et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae iacebunt. Erubescant qui vim Scripturae sanctae facere conantur, in bonam partem ea quae comminationis plena sunt, disserentes. De hoc autem loco puto dixisse et Dominum: Consurget gens adversus gentem, et regnum contra regnum [Luc. XXI, 10]; et caetera quae in ipsius Evangelii sententia continentur. Intelligamus autem haec [Al. ipsa] facta iuxta historiam, quando a rege Babylonio cunctae nationes in circuitu subiugatae sunt: et imperium eius sensere crudele. |
55 | Vel iuxta prophetiam longo post tempore in consummatione mundi futura. Dicunturque interfecti a Domino, non quod Dominus ipse percutiat; sed quo in interitu pessimorum, voluntas et imperium Domini compleatur. |
56 | (Vers. 34, 35.) Ululate (sive iubilate) pastores, et clamate, et aspergite vos cinere optimates gregis (sive plangite arietes ovium): quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestrae, et cadetis quasi vasa pretiosa (sive quasi arietes electi). Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus (sive arietibus) gregis. Notandum quod in hoc tantum loco LXX iubilum in malam partem posuerint: pro quo alii interpretes ululatum (ut in Hebraeo scriptum est) transtulere. |
57 | Inter pastores et arietes, sive optimates gregis, ista distantia est, quod pastores rationalium sunt; arietes autem et optimates referuntur ad divites, qui et ipsi pars gregis appellantur. Quodque infert: Completi sunt dies vestri, ut interficiamini: tunc complebuntur dies eorum, quando fuerint peccata completa; et dispergentur et cadent, sicut vasa pretiosa, ut confracta non valeant instaurari: et quanto ante fuere pretiosiora [Al. pretiosa], tanto maius eorum in confractione sit damnum: sive quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit devorare cupientium. Peribit, inquit, fuga a pastoribus, quando non egerint poenitentiam. |
58 | Denique dicitur ad Pharisaeos: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira [Luc. V, 7]? Et in psalmis legimus: Periit fuga a me [Psal. CXLI, 5]. Et salvatio, inquit, ab optimatibus gregis, sive arietibus: ἀπὸ κοινοῦ, subauditur peribit. |
59 | (Vers. 36.) Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis (sive iubilum arietum): quia vastavit Dominus pascua eorum. Et conticuerunt arva (sive speciosa) pacis a facie irae furoris Domini. Et hic notandum quod apud LXX iubilum pro ululatu positum sit. |
60 | Inter pastores autem et arietes ista diversitas est, quod pastores putentur in Ecclesia, qui praesunt gregi cum sapientia et eruditione atque doctrina. Arietes vero qui principes quidem videntur in populo, sed nihil habent in se doctrinae atque sapientiae, et per nimiam simplicitatem propemodum stultitiae vicini sunt. Quando autem habuerimus pacem, et non intellexerimus vel bona, vel speciosa pacis, sed luxuriae nos et otio, et voluptatibus dederimus: tunc conquiescent, sive conticescent bona pacis, et auferentur a nobis propter iram furoris Domini, et implebitur illud quod scriptum est: Cum dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus [I Thess. V, 3], quo veniente, omnia conticescent. |
61 | (Vers. 37, 38.) Dereliquit quasi leo umbraculum (sive cubile) suum. (Et ut verius est, tabernaculum: hoc enim SUCCHO Hebraicum sonat.) Quia facta est terra eorum in desolationem (vel invia) a facie irae columbae (sive a facie gladii magni) et a facie irae furoris Domini. Dominus de quo supra dixerat: de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam. |
62 | Rugiens rugiet super decorem suum, ipse relinquet tabernaculum suum, de quo scriptum est: Factus est in pace, sive in Salem, locus eius: et habitatio eius in Sion [Psal. LXXV, 2]: ipse relinquet sedem suam, et complebit quod per eumdem hunc Prophetam locutus est: Dimisi domum meam, dereliqui haereditatem meam [Ierem. XII, 7]. Reliquit autem quasi leo cubile suum, ut omnes bestiae, vastandi terram eius habeant potestatem. |
63 | Leone enim custode et praeside, nullus ad eamdem audet accedere. Facta est, inquit, terra eorum, haud dubium quin vel populi Iudaeorum, vel certe universarum gentium, in desolationem, et in invium a faciae irae columbae. Non mirabitur columbam Domini intelligi Nabuchodonosor, qui supra eum vocari servum Domini legerit. Pro quo Septuaginta transtulerunt, gladium magnum. Licet columbam et in persona Ierusalem possimus accipere, quod irascatur et tristis sit, se leonis sui perdidisse custodiam, et terram suam venisse in desolationem. |