Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 5, Caput XXIV
1 | (Vers. 1 seqq.) Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi (sive cophini) pleni ficis, positi ante Templum Domini: postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioacim regem Iuda et principes eius, et fabrum, et inclusorem de Ierusalem, et adduxit eos in Babylonem. |
2 | Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Ieremia? Et dixi: ficus bonas, bonas valde; et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod malae sint. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. |
3 | Et ponam oculos meos super eos in bonum, et reducam eos in terram hanc, et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum: quia revertentur ad me in toto corde suo. |
4 | Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae: haec dicit Dominus, sic dabo [Al. clamabo] (sive tradam) Sedeciam regem Iuda et principes eius, et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. Et dabo eos in vexationem, afflictionemque (sive dispersionem) omnibus regnis terrae in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos. |
5 | Et mittam in eos gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum. Duos cophinos, sive calathos bonorum et malorum [Al. bonarum et malarum] ficorum, quidam interpretantur in Lege, et in Evangelio; Synagoga, et Ecclesia; et Iudaeorum populo, et Christianorum; gehenna, et regno coelorum, quorum alterum ad supplicium pertinet peccatorum, alterum ad Sanctorum habitaculum. Sed nos scientes iuxta Apostolum Paulum [Rom. VII] legem bonam et sanctam, et mandatum bonum et sanctum, et unum esse utriusque Testamenti Deum, vel ad eos magis referamus, qui in adventu Domini Salvatoris crediderunt, et non crediderunt: ut qui a Scribis et sacerdotibus concitati clamaverunt, dicentes: Crucifige, crucifige talem [Luc. XXIII, 21], sint calathus ficorum malorum; qui vero post ascensionem eius de populo crediderunt, ad bonas ficus, et ad calathum cophinumque optimum referantur. |
6 | Simplicem autem et veram sequamur historiam, quod bonorum ficorum calathum dixerit Iechoniam, qui se Ieremiae consilio, et imperio Dei, tradiderat regi Babylonio: cui et prospera Dominus pollicetur: Malarum autem Sedeciam, qui contradicens sententiae Dei captus sit, caecatusque oculis ductus est in Babylonem, ibique mortuus est [IV Reg. XXV]. In tantum autem Deus posuit oculos suos in bonum his qui imperio eius acquieverunt (Infra. XLII), et reduxit illos in terram suam, et aedificavit et non destruxit, et plantavit et non evulsit, deditque eis cor ut scirent eum, quod ipse esset Dominus, et fierent illi in populum, et ipse eis esset in Deum: ut etiam in captivitate posuerit oculos suos super illos, et exercere terram, aedificare domos, plantare pomaria [Al. pomeria] in Babylonia regione permiserit: Daniel signorum miraculis, de captivo subito princeps factus sit [Dan. V], et tres pueri gloriose de fornacis incendio liberati sint [Dan. III]: et expletis annis septuaginta sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno et Ezra ac Neemia, plurima pars reversa sit Ierusalem: quorum numerus in eiusdem Ezrae volumine continetur (I Esdrae II). Notandum quoque [Al. quippe] quod haec Visio Sedeciae temporibus facta sit ad Prophetam, postquam Iechonias ductus est in transmigrationem: Non enim dixit captivitatem, quia se ultro tradiderat. |
7 | Fabros autem et inclusores, vel legis interpretes atque doctores debemus accipere, vel artifices inclusoresque [Al. clusoresque] auri atque gemmarum, quae ars apud Barbaras nationes pretiosissima est. Pro inclusoribus Septuaginta vinctos interpretati sunt, ut captivitatis significarent malum; et de suo addidere, divites, quod in Hebraico non habetur. |
8 | Comparat autem calathum qui bonas ficus habebat et bonas nimis, ficis primi temporis, quae Graece appellantur πρώἳμα, Abrahae videlicet, Isaac, et Iacob, et Moysi, et Aaron, et Iob, et caeteris sanctis viris, de quibus unus de duodecim loquitur Prophetarum: Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficus in ficulnea inveni patres eorum [Ose. IX, 10]. Unde et nos appellamur filii Abraham. |
9 | Et econtrario dicitur ad Iudaeos: Si pater vester esset Abraham, faceretis opera eius [Ioan. VIII, 39]. Hi autem calathi, qui bonas habebant et malas ficus, non erant foris et extra Ecclesiam, sed ante templum Domini, eo quod cuncta illius scientiae pateant: nec tantam habent amaritudinem hae ficus quae foris sunt, quantam illae quae post confessionem fidei praevaricatione mutatae sunt. |
10 | Nec tantam suavitatem bonae ficus, quae non sunt in conpectu templi Dei: quales fuerunt mundi philosophi, qui naturali bono et intelligentia Creatoris, non tam visi sunt sequi, quam laudare virtutes: quantam habent suavitatem ficus, quae sunt in templo Dei, quarum fuerunt Prophetae et Apostoli, de quibus una ficus loquebatur: Lac vobis dedi, non solidum cibum [I Cor. III, 2]. Et: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Unde dicitur, quod in conspectu templi Dei, ficus bonae fuerint bonae valde; et ficus malae, fuerint malae valde. |
11 | Ac ne putemur nostrum sensum ponere, ipsa Scriptura se pandit. Sicut, inquit, ficus hae bonae: sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bonum: Iechoniam et principes, qui cum eo capti sunt, significans. Et econtrario de calatho, qui malas habebat ficus; et sicut ficus, ait, pessimae [Al. pessimas] quae comedi non possunt, eo quod sint malae: sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius, et eos qui in Aegyptum transfugerunt, et qui remanserunt in urbe hac in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae (Infra XLII), quando in Aegypto quoque capti sunt, et Nabuchodonosor posuit in Taphnis solium suum, misitque super eos Dominus gladium, famem, et pestem, donec consumerentur de terra quam dedit patribus eorum. Quod autem dixit de ficis bonis: Dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus, illi simile est Apostolico: Deus est qui operatur in vobis et velle, et perficere [Philipp. II, 13]: quod non solum opera, sed et voluntas nostra Dei nitatur auxilio. |
12 | Delirat in hoc loco allegoricus semper interpres, et vim cupiens historicae facere veritati, de coelesti Ierusalem captos refert, atque translatos in terram Chaldaeorum: rursumque ad locum pristinum reversuros, ut Ieremiam et caeteros sanctos prophetas; alios vero qui peccatores fuerint, in terra hac et in valle lacrymarum esse morituros. |
13 | Totam visionis huius simul posui περικοπὴν, ne sensum in expositione dividerem. |