Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Caput XXIII
1 | (Vers. 1 seqq.) Vae pastoribus, qui disperdunt et lacerant gregem pascuae meae (sive o pastores, qui disperditis et dissipatis oves pascuae meae), dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, eiecistis eos, et non visitastis. Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. |
2 | Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eieceram eos illuc, et convertam eos ad rura sua (sive restituam illos ad pascua sua) et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos. Non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. Ad pastores, sive de pastoribus, propheticus sermo est. |
3 | Et quia de Iechonia penultimo rege Iudaeae, qui fuit de stirpe David, legimus scriptum: Terra, terra, terra, audi sermones Domini, scribe virum istum abdicatum, sive sterilem, et non erit de semine eius vir qui sedeat super solium David (Supra XXII, 29, 30), omnisque spes regni Iudaici fuerat amputata: transit ad principes Ecclesiae, et Synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad Apostolos sermo fit, de quibus dicitur: Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos, non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus [Ezech. III, 24]. Apostoli enim confidenter, et absque ullo timore pascent Ecclesiasticum gregem, et reliquiae populi Israel salvabuntur de omnibus terris, et convertentur ad rura, sive ad pascua sua, et crescent et multiplicabuntur. Super malos autem pastores, Scribas et Pharisaeos, visitabit Dominus propter malitiam studiorum ipsorum. |
4 | Possumus autem hoc iuxta tropologiam, et de Ecclesiae principibus intelligere, qui tamen non digne regunt oves Domini, quod illis abiectis atque damnatis, salvetur populus aliis traditus, qui digni exstiterint: et reliquiae salvae fiant. Perdunt oves pastores, qui docent haeresim. Lacerant et dissipant, qui schismata faciunt. |
5 | Eiiciunt eas, qui contra iustitiam de Ecclesia separant. Non visitant, qui poenitentibus contrahunt manum. Quorum omnium miserebitur Dominus, reddens eis pristina pascua, et malos pastores auferens. |
6 | (Vers. 5, 6.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen [Al. regem] iustum (sive orientem iustum); et regnabit rex, et sapiens erit (sive intelliget), et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quo vocabunt eum (sive vocabit eum) Dominus iustus noster (sive iustitia nostra). Quod Hebraice dicitur SADECENU. Hoc quod in Septuaginta male additum est, in Prophetis, penitus amputandum. |
7 | Aliud enim capitulum sequitur, quod ab eis praetermissum est, quo finito, titulus est, ad Prophetas, sive contra Prophetas, de quo suo dicemus loco. Abiectis ergo pastoribus synagogae, Scribis videlicet et Pharisaeis, et salvatis reliquiis ex Israel, Apostolisque Evangelii in locum priorum principum constitutis, inducitur pastor pastorum, et princeps principum, et rex regum, et Dominus dominantium, Christus videlicet Salvator noster, qui proprie est germen iustum, sive oriens iustus, de quo legimus: Orietur in diebus eius iustitia [Psal. LXXI, 7]. Et in alio loco: Ecce vir, Oriens nomen eius [Zach. VI, 12], et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino: ut quomodo in Isaia Emmanuel appellatur, hoc est, nobiscum Deus [Isai. VII, 14]: sic in Ieremia nomen accipiat, iustitia nostra. Unde et apostolus loquitur: Qui factus est sapientia nobis a Deo, et iustitia et sanctificatio et redemptio [I Cor. I, 30]. Cui contrarius Antichristus, et eius habitator diabolus, in Zacharia stultus pastor dicitur [Zach. XI]. Et faciet, inquit, iudicium et iustitiam in terra. Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. In diebus illis et duae et decem tribus Iuda, et Israel pariter salvabuntur. Et de duabus virgis, iuxta Ezechiel, una virga fiet [Ezech. XXXVII]. Nomenque eius, si iuxta Septuaginta, vocaverit eum Dominus, appellabitur Iosedec, id est, Dominus iustus: si secundum Hebraicum, qui dixerunt, nomen eius vocabunt, dicetur, Dominus iustitia nostra. Hoc enim significat ADONAI SADECENU, pro quo Symmachus vertit, Domine, iustifica nos. |
8 | (Vers. 7, 8.) Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus. Et non dicent ultra, vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis, et de cunctis terris, ad quas eieceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. Hoc omne capitulum in Septuaginta non habetur. |
9 | Cuius hic sensus est, quod nequaquam per Moysen populus Dei de Aegypto liberetur, sed per Iesum Christum de omni orbe terrarum, in quem dispersus fuerat. Quod ex parte et nunc completur in mundo, et ex toto complebitur, quando de Oriente et Occidente, Septentrione et Meridie venient et discumbent cum Abraham, Isaac, et Iacob [Matth. VIII]. Ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat [Rom. XI]. |
10 | Ad Prophetas (sive in Prophetis, vel contra Prophetas). Hic titulus, ut supra diximus, in editione Septuaginta, finis anterioris capituli positus est, ubi scriptum legimus: et hoc est nomen, quo appellabit eum Dominus Iosedec, in Prophetis. Quod plerique ignorantes, varia explanationis deliramenta confingunt. |
11 | Multoque melius fuerat simpliciter inscitiam confiteri, quam imperitiae suae alios haeredes facere. Est autem sermo contra Prophetas, immo pseudoprophetas Ierusalem et Samariae, quos nunc communi et vulgato nomine Prophetas vocat, de quibus Scriptum est in consequentibus: Et in Prophetis Samariae vidi iniquitatem; statimque: Et in Prophetis Ierusalem vidi horribilia. Quando autem ponit coniunctionem, et, ostendit superiora de Prophetis dicta Domini, qui et ipsi pseudoprophetarum similes exstiterunt. |
12 | (Vers. 9.) Contritum est cor meum in medio mei (sive in me), contremuerunt (sive commota sunt) omnia ossa mea, factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus (sive soporatus) vino a facie Domini, et a facie verborum Sanctorum eius (sive et facie decoris gloriae eius). Considerato vultu omnipotentis Dei, hoc est, Patris, et considerato vultu Filii, qui iuxta Apostolum splendor illius gloriae appellatur, et forma substantiae Dei [Hebr. I], Propheta et animo et corpore perhorrescit, et intelligit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: Ut iumentum factus sum apud te [Psal. LXXII, 23]. Sive victimam conscientiae et humilitatis suae offert Deo iuxta illud quod in Psalmis legitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Ossa autem quae contremuerunt, sive commota sunt, illa intelligamus, de quibus idem David canit: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui [Psal. XXXIV, 10]? Factus est quasi ebrius, et quasi homo madidus, sive soporatus vino, nullam habens intelligentiam, nullamque sapientiam. |
13 | Dominus enim novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt [Psal. XCIII, 11]. Si autem hoc ita est, ubi sunt qui perfectam in homine iustitiam praedicant? Quod si responderint de sanctis hoc se dicere, non de seipsis, certe nullum puto sanctiorem esse Ieremia, qui virgo, Propheta, sanctificatusque in utero, ipso nomine praefigurat Dominum Salvatorem. Ieremias enim interpretatur, Domini excelsus. |
14 | (Vers. 10.) Quia adulteris [Al. adulteriis] repleta est terra, quia a facie maledictionis (sive iuramenti) luxit terra, arefacta sunt arva (sive pascua) deserti, et factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. Hoc quod nos de Hebraico posuimus: quia adulteris repleta est terra, in Septuaginta non habetur, qui iuramentum dixere, pro maledictione. Redditque causas, quod propter adulteria, et maledicta, sive superfluum iuramentum, immo periuria, frugum sterilitas consecuta sit. |
15 | Quidquid de terra Iudaea iuxta litteram intelligis, refer ad congregationem credentium, quoniam propter adulteria, et mendacia, sive periuria, virtutum et donationum Dei, sterilitas in Ecclesiis sit. |
16 | (Vers. 11, 12.) Propheta namque et Sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni mala [Vulg. malum] eorum, ait Dominus. Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris. Impellentur enim et corruent in ea, quia afferam (sive inferam) super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Quando in Ecclesia Dei, et maxime in principibus eius inveniuntur mala, sciamus esse completum, Propheta et sacerdos polluti sunt; in domo mea inveni mala eorum, ait Dominus. Domus autem Christi Ecclesia est, de qua et Apostolus scribit ad Timotheum: Ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis [I Tim. III, 15]. In propheta, doctorem accipe: in sacerdote, ministerii dignitatem. |
17 | Qui si prava mente consenserint, erit via eorum in lubricum et in tenebris; nec habebunt Dominum loquentem: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat [Ioan. XII, 46]. Unde sanctus loquitur, omnes tenebras fugiens [Al. fugientes]: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in cor meum [Al. corde meo] [Psal. IV, 7]. Cum autem fuerint in tenebris et in via lubrica, errore videlicet haeretico, ad omnem motum impellentur et corruent. Et infert super eos Dominus mala, non quo mala sint, ut Dominus mala inferat: sed mala his qui sustinent supplicia. Alioquin eadem et mala sunt et bona. Mala, iuxta eos quos cruciant: bona, iuxta eos quos emendant. Et hoc notandum, quod annus visitationis Domini, correctio peccantium dicatur atque cruciatus, iuxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo [Psal. LXXXVII, 33, 34]. |
18 | (Vers. 13.) Et in prophetis Samariae vidi stultitiam (sive iniquitatem [Vulg. fatuitatem]; prophetabant in Baal , et decipiebant populum meum Israel. Ego prophetas Samariae, iuxta mysticos intellectus, proprie haereticos dici puto, et omnes qui iactant falsi nominis scientiam. |
19 | Quomodo autem prophetae Samariae quidquid loquebantur, prophetabant in Baal, idolo videlicet, daemonibus consecrato: sic haeretici quidquid loquuntur in Ecclesia, sive extra Ecclesiam, ut supplantent populum Israel, qui prius cernebat Deum, loquuntur in daemonibus. Unde et significanter, ait: Et in Prophetis Samariae vidi stultitiam [I Cor. I, 24]: non enim habent eum, de quo dicitur, Christus Dei virtus et Dei sapientia. |
20 | (Vers. 14.) Et in prophetis Ierusalem vidi similitudinem (sive horribilia), adulterium et iter mendacii, et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a militia sua (sive a via sua pessima). Facti sunt mihi omnes quasi Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorrha. Non solum, inquit, in haereticorum conciliabulis haec reperta sunt, sed in prophetis quoque Ierusalem, id est, doctoribus Ecclesiae vidi similia, sive horribilia, adulterantium verbum Dei, et ingredientium per viam mendacii, ut haereticorum fallaciis acquiescerent, et confortarent manus pessimorum, eorumque mala suis sceleribus adiungerent, et quos corrigere debuerant, ducerent in interitum. Qui hoc fecerint, non se aestiment impunitos. Erunt enim et ipsi et hi quibus favent, quasi Sodoma, omnesque qui habitantur cum eis, nec recedent a talibus, quasi Gomorrha. |
21 | Exsultet igitur quantum vult doctrina pessima, et glorientur prophetae Ierusalem quod obtinuerint per mendacium, et confortaverint manus pessimorum: finis eorum erit quasi Sodoma et Gomorrha. |
22 | (Vers. 15.) Propterea haec dicit Dominus exercituum ad Prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio (sive doloribus, et iuxta Symmachum, amaritudine) et potabo eos felle (sive aqua amara), quia egressa est a prophetis Ierusalem pollutio in omnem terram. Utamur hoc testimonio adversum eos, qui epistolas plenas mendaciorum et fraudulentiae atque periurii in orbem dirigunt, ut et aures polluant audientium, et existimationem simplicium laedant, quod impleatur in eis hoc quod scriptum est: A prophetis Ierusalem est egressa pollutio in omnem terram. Non enim eis sufficit iniquitatem propriam devorare, et proximos laedere: sed quos semel oderunt, per universum orbem infamare conantur, et ubique seminare blasphemias. |
23 | (Vers. 16, 17.) Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, et non de ore Domini. Dicunt his qui blasphemant me (sive abiiciunt verbum meum), locutus est Dominus, pax erit vobis. Et omni qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: non venient super vos mala. Ne putaret se populus alienum esse a culpa si perversis acquiesceret Doctoribus: Nolite, inquit, audire verba Prophetarum, qui vobis prophetant mendacium, et decipiunt vos. Par enim erit poena et magistro et discipulo. Non loquuntur ex ore Domini, sed ea quae in suo corde simularunt. |
24 | Dicunt his qui blasphemant me, haereticis videlicet atque perversis, sive qui abiiciunt sermonem meum: quid dicunt? Locutus est Dominus, pax erit vobis. Ne timeatis dura supplicia, nec vanis comminationibus terreamini: pax erit vobis atque tranquillitas, et quidquid dicimus et annuntiamus vobis, locutus est Dominus; nec veniet super vos malum, quod timetis pro mala conscientia; sed bonum quod vobis locutus est Dominus. |
25 | Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem eius? quis consideravit verbum illius, et audivit? Ubi nos interpretati sumus, in consilio, et in Hebraico scriptum est BASOD: Aquila, secretum: Symmachus, sermonem: Septuaginta et Theodotio, substantiam, sive subsistentiam interpretati sunt. |
26 | Et est sensus: Nolite credere, o vulgus indoctum, Prophetis, vobis falsa annuntiantibus, qui dicunt, haec locutus est Dominus, pax erit vobis: non veniet super vos malum. Unde enim possunt Dei nosse secreta, aut quo annuntiante, Dei didicere consilium? quomodo ad eos divinae dispositionis sermo pervenit? Quidam nostrorum in hoc loco reperisse se putant, ubi Dei describatur substantia. |
27 | (Vers. 19, 20.) Ecce turbo (sive tempestas, et commotio) Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet, et non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationes cordis sui. In novissimis diebus intelligetis consilium eius. Qui supra dixerant: locutus est nobis Dominus, pax erit vobis, et quos corripuerat quod non possent ventura cognoscere, nec Dei nosse sententiam, nunc ostendit per contraria, eos omnino nescire. |
28 | Pro pace enim et securitate, tempestatem venire Babyloniam, et venire non super quoslibet, sed super capita impiorum, vel universi populi, vel eorum qui falsa populo nuntiabant. Nec sicut in praeteritis temporibus Dei iram furoremque placandum, sed quod praedixit et saepissime comminatus est, opere complendum, et cogitationem illius atque sententiam impiorum suppliciis comprobandam. Cum, inquit, extremum captivitatis tempus advenerit, et obtinuerit vos victor exsultans, et manus stridore vinxerit catenarum: tunc intelligetis consilium eius, quod vos frustra nunc scire iactatis. |
29 | (Vers, 21, 22.) Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Hunc sensum et Apostolus explicat ad Romanos: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, nequitia, avaritia [Rom. I, 28, 29], et caeteris. Cum enim semel se tradiderint falsi doctores mendaciis atque periuriis et mortibus deceptorum, non pedetentim, nec considerato gradu, sed praecipites currunt ad interitum et suum et eorum quos deceperint. |
30 | Nec loquitur eis Dominus, sed ipsi loquuntur quasi ex ore Domini, de quibus et dicitur: Si stetissent in consilio meo, hoc est, si meae voluissent acquiescere voluntati, et nota fecissent verba mea populo meo, non blandientes eis et adulatione perdentes, ut dicerent, non habetis peccata; perfectam iustitiam possidetis; sanctitas et pudicitia atque iustitia in vobis tantummodo reperiuntur: et ego non tradidissem eos in immunditiam et ignominiam, ut facerent quae non conveniunt, et sequerentur cogitationes suas pessimas. |
31 | Contemplemur haereticos, quomodo semel desperantes salutem, gulae se tradant et deliciis, vescantur carnibus, frequenter [Al. frequentes] adeant balneas; musco fragrent; unguentis variis delibuti quaerant corporum pulchritudinem. Semel enim futura non sperant, neque credunt in resurrectionem. |
32 | Quod cum sermone non pandant, ostendunt operibus. Si enim crederent, ista non facerent. Et in hoc loco ubi scriptum est: si stetissent in consilio meo, Aquila, et Symmachus, et Theodotio, et Septuaginta, ut supra similiter transtulerunt. |
33 | (Vers. 23, 24.) Numquid [Vulg. Putasne] Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non coelum et terram ego impleo? dicit Dominus. LXX: Deus appropinquans ego, dicit Dominus, et non Deus de longe. Si abscondetur homo in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus; numquid non coelum, et terram ego impleo? dicit Dominus. Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: Numquid Deus de propinquo, sive de vicino ego sum, et non Deus de longe? Septuaginta vero et Theodotio sensu vertere contrario, ut dicerent: Deus appropinquans ego, dicit Dominus, et non Deus de longe. Quod scilicet superiores asserant Deum non tantum vicina, sed et ea quae longe sunt cognoscere; nec praesentia, sed futura conspicere. Isti vero ubique Deum aestimant esse praesentem, nec aliquem esse locum ubi non adsit Deus. Omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat Deus, quomodo si vestimentum adhaereat cuti. Peccatores autem longe recedentes ab eo, peribunt. Hunc sensum et in psalmis legimus: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, tu ades. |
34 | Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua [Psal. CXVIII, 1 seqq.]. Amos quoque in haec verba consentit, dicens: Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea [Al. tua] educet eos; et si ascenderint usque ad coelum, inde detraham eos. |
35 | Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos. Et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti et mordebit eos (Amos IX, 2, 3); rursumque in superiori psalmo: Quia tenebrae, ait, non obscurabuntur a te; et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius [Psal. CXXXVIII, 12]. Quod autem in Prophetis crebro dicitur, Haec dicit Dominus, propterea semper infertur, ne contemnantur quasi verba Prophetarum, sed admoneantur iugiter Dei esse sermones quos loquuntur. |
36 | (Vers. 25 seqq.) Audivi quae dixerunt Prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: Somniavi (sive vidi somnium). Usquequo istud est in corde [Al. in cordibus] Prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones (sive voluntates cordis sui)? Qui volunt (sive cogitant) facere ut obliviscatur populus meus nominis mei: propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum: sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal (sive in Baal). Quia superior titulus contra Prophetas est, sive ad Prophetas, quos perspicue pseudoprophetas intelligimus (sunt autem multa genera prophetandi: quorum unum est somniorum, quale fuit in Daniele), idcirco et ad eos prophetalis sermo dirigitur, qui credunt somniis, et omnia quae cernunt, putant revelationem esse divinam, quae proprie sanctis et servis Dei aperitur. |
37 | Quod si legimus Pharao [Gen. XLI] et Nabuchodonosor [Dan. II] impios reges vidisse somnia quae vera fuerint: non eorum fuit meriti qui viderunt; sed ut per eorum occasionem sancti viri Ioseph, Danielque clarescerent, et dura corda atque indomabilia tyrannorum propria conscientia sentirent Domini maiestatem. Sunt hodie quoque somniatores in Ecclesia, et maxime in nostro grege, qui errores suos Domini iactant prophetiam, et crebro ingerunt, somniavi , somniavi: quos corripit Dominus dicens: Usquequo istud est in corde prophetantium, vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? Hoc autem faciunt, ut quomodo antiquus populus, qui de Aegypto egressus est, oblitus est nominis Dei [Al. mei]; sic et posteri eorum obliviscantur mei. |
38 | Huiuscemodi autem prophetatio non est in nomine Domini, sed in nomine Baal, quod proprie idolum Sidoniorum est, sive Babylonium, et vicino nomine appellatur Bel. |
39 | (Vers. 28, 29.) Propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Numquid non verba mea sunt sicut ignis, dicit Dominus, et quasi malleus (sive securis conterens petram)? Eorum est exponere somnium qui Dei merentur habere sermonem, et dicere: Haec dicit Dominus; quibus locutus est Dominus, in quibus veritas est, et non mendacium fraudulentum. |
40 | Quid sibi volunt haereticorum paleae ad triticum Ecclesiae? de quo Ioannes Baptista plenius loquitur [Matth. III], quod purget Dominus aream suam, et ventilabro paleas ventorum flatibus dispergendas, urendasque ignibus derelinquat: triticum autem condat in horrea, ut fiat coelestis panis: et loquatur unusquisque credentium: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Et pulchre doctrina perversa paleis comparatur, quae medullam non habent, nec possunt nutrire credentium populos, sed de inanibus stipulis conteruntur. |
41 | Et quia solent haeretici semper prospera polliceri, et coelorum regna peccatoribus pandere: ut dicant, parata sunt tibi regna coelorum, potes imitari maiestatem Dei, ut absque peccato sis; accepisti enim liberi arbitrii potestatem, et legis scientiam, per quam consequaris quod volueris: decipiuntque blanditiis miseros, et maxime mulierculas oneratas peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, et omnes auditores suos adulatione decipiunt [Ephes. IV]; idcirco Dominus verba sua haereticorum paleis comparans dicit: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Meus enim, inquit, sermo nuntiat futura supplicia, ut deterreat homines a peccando; et paleis peccatorum comminatur incendium, ut haereticorum corda dura et instar silicis indomabilia, sermonis sui malleo conterantur: auferens cor lapideum, ut ponat pro eo cor carneum, molle videlicet, et quod possit Dei suscipere et sentire praecepta. |
42 | Tale quid et per Ezechielem Dominus loquitur [Ezech. XIII], quia pseudoprophetae blanditiis suis liniant parietem absque temperamento, qui postea imbre vehementi et veritate iudicii subruatur. Et pseudoprophetae consuant cervicalia sub omni cubito manus, ut faciant peccatores requiescere, et nequaquam iram Dei lacrymis mitigare. |
43 | Pro malleo, Septuaginta securim interpretati sunt, illam videlicet, de qua Baptista Ioannes loquitur: Iam securis ad radices arborum posita est [Matth. III, 10]. Haec securis infructuosas succidit arbores, et hic malleus conterit durissimos lapides. Unde et Nahum Propheta loquitur: Furor eius, haud dubium quin Dei, consumet principatus: et petrae conterentur ab eo (Nahum, I, 6). Hoc contra haereticos. Caeterum de Ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sint audita in domo Domini [III Reg. VI]. |
44 | (Vers. 30 seqq.) Propterea ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo [Al. ad proximum suum]. Ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt, dicit (sive dormitant dormitationem). Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narrant ea, et seducunt [Al. narraverunt et seduxerunt] populum meum in mendaciis suis et in miraculis (sive stuporibus atque terroribus suis), cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. Semper imitatur mendacium veritatem: et nisi habuerit aliquam similitudinem recti, decipere non potest innocentes. Quomodo igitur in priori populo mentiebantur Prophetae atque dicebant: Haec dicit Dominus. Et, Vidi Dominum; et, Verbum Domini quod factum est ad illum, sive illum: sic haeretici assumunt testimonia Scripturarum de veteri et novo Testamento, et furantur verba Salvatoris unusquisque a proximo suo, Prophetis et Apostolis, et Evangelistis: et assumunt linguas suas, ut cordis venena ore pronuntient, et dormitant dormitationem, de quibus vere dictum est: Dormitaverunt somnum suum, et nihil invenerunt [Psal. LXXVI, 5]. Sive iuxta Hebraicum: Et aiunt dicit, ut subaudiatur Dominus, aut certe [Al. forte], sermo divinus. Comminatur itaque Dominus [Al. addit nunc] seipsum contra huiuscemodi magistros esse venturum, qui seducunt populum eius in mendaciis suis et in stuporibus atque miraculis. |
45 | Magna enim et incredibilia et ingentia [Al. insensibilia] repromittunt, ut seducant miseros: qui nihil profuerunt populo Dei. Et illud implent Apostolicum, docentes quae non oportet turpis lucri gratia: qui solent malis prospera, et bonis contraria nuntiare. |
46 | (Vers. 33 seqq.) Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: quod est onus Dei (sive quae est assumptio Domini)? dices ad eos: Vos estis onus (sive assumptio). Proiiciam quippe (sive allidam) vos, dicit Dominus. Et propheta et sacerdos et populus [Al. Prophetam et Sacerdotes et populum], qui dicit, onus (sive assumptio) Domini, visitabo (sive ulciscar) super virum illum, et super domum eius. Haec dicetis unusquisque ad amicum [Vulg. proximum] suum, et ad fratrem suum: quid respondit Dominus, et quid locutus est Dominus? Et onus (sive assumptio) Domini ultra non memorabitur, quia onus (sive assumptio) erit unicuique sermo suus [Al. eius]. Verbum Hebraicum MASSA, Aquila ἅρμα, id est, onus et pondus interpretatur: Symmachus, Septuaginta et Theodotio, assumptionem. Ubicumque ergo grave est, quod Dominus comminatur, et plenum ponderis ac laboris, et importabile, in titulo quoque ἅρμα, hoc est, pondus dicitur. |
47 | Ubicumque autem prospera Dominus pollicetur, sive post comminationem meliora promittit, ibi Visio dicitur, vel certe verbum Domini: et perspicuum erat ex ipso titulo prophetiae ponderis, sive visionis, et Verbi Dei, qualis vaticinatio sequeretur. Quia igitur Prophetae solebant populo peccatori tristia nuntiare, et comminari supplicia, ut eos retraherent ad poenitentiam: clemens autem et miserator Dominus diu sententiam differebat, putabat deceptus populus et pseudoprophetarum fraude seductus, non ventura quae Dominus minabatur, et rem se veram, in ludum et iocum verterant; prophetantibusque Prophetis quasi irridentes, dicebant: Rursum hic videt pondus et onus Domini. |
48 | Atque ita fiebat, ut nequaquam ultra Visio, sed per iocum atque derisum, onus et pondus appellaretur. Praecepit ergo Dominus, ut sive populus, sive propheta, sive sacerdos interrogaverint Ieremiam, quid sit pondus [Al. onus] vel quae assumptio Domini, respondeat eis et dicat: Vos estis onus, et vos assumptio. Assumam enim vos et proiiciam, allidamque et interire faciam. |
49 | Si quis autem deinceps, vel prophetarum, vel sacerdotum, vel populi, ausus fuerit onus et pondus Domini nominare: Visitabo, inquit, super virum illum, et super domum illius; et eum delebo in perpetuum. Dicat itaque unusquisque proximo et amico suo, nequaquam quod est onus Domini? sed quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? Veteris obliviscimini: onus, et pondus, sive assumptio in ore vestro ultra non resonet: quia singulis hominibus sermo suus et opus suum in onus pondusque reputabitur, secundum illud quod scriptum est: Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis [Matth. XV]. |
50 | (Vers. 37 seqq.) Et pervertitis [Al. pervertisti] verba Dei viventis: Domini exercituum, Dei nostri. Haec dices (sive dicetis [Al. dicitis] ad Prophetam: Quid respondit [Al. respondebit] tibi Dominus, et quid locutus est Dominus? Si autem onus Domini dixeritis. Hucusque in LXX non habetur, et sequitur: Propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum, onus (sive assumptio) Domini, et misi ad vos, dicens: nolite dicere, onus (sive assumptionem) Domini: propterea ecce ego tollam (sive assumam) vos portans, et proiiciam [Vulg. relinquam] vos et civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea, et dabo vos in opprobrium sempiternum, et ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur. Praecepit Dominus, ut nequaquam oneris, et ponderis, et assumptionis sermo diceretur in populo; sed responsionis et verbi Dei: quod quia populus implere contempserat, ipsum verbum interpretatur super eis, et dicit: Quoniam dixistis quod nolui, et hoc cum saepe Prophetas mitterem, et iuberem ne diceretis: propterea sermonem vestrum assumptionis, oneris et ponderis in vobis opere complebo. |
51 | Assumam quippe vos et tollam atque portabo, et allidam, ac de sublimibus in terram corruere faciam. Non solum autem vos, sed et urbem vestram, quam dedi patribus vestris. Et dabo, inquit, vos in opprobrium, et ignominiam sempiternam, quae numquam oblivione delebitur. Hoc autem et tempore Babyloniae captivitatis factum esse novimus; sed plenius atque perfectius post Salvatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est Dominus: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Luc. XIII, 35]: et usque ad finem eius sententia permanebit. Dicamus et aliter dumtaxat iuxta Septuaginta: λῆμμα non solum assumptionem, sed et donum, munusque significat. |
52 | Quia igitur sibi populus semper prospera promittebat, dicit, eos nequaquam ultra hoc debere dicere. Indignos enim esse eos donis Dei atque muneribus, quin potius abiiciendos et a Dei auxilio penitus relinquendos. Ex verbis autem et interpretatione nominum saepe res ostenduntur, ut Abraham, Sarae, et Petri, et filiorum Zebedaei vocabula commutata significant rerum mutationem: et in hoc eodem propheta (Supra XX), Phasur [Al. Phasor et Phascor] dicitur pavor, sive translatio, et colonus, sive peregrinus. Notandum quod verba, Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri, Latini et Graeci codices non habent; et Hebraei in suis voluminibus contra se legant, quod proprie mysterium significat Trinitatis. |