Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Caput XXII
1 | (Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Iuda, et loqueris ibi verbum hoc, et dices, Audi verbum Domini, rex Iuda, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. Haec dicit Dominus, Facite iudicium et iustitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris, et advenum et pupillum et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique (sive impie), et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. |
2 | Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum. Quod si non audieritis verba haec, per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. Haec visio, immo hic sermo Domini, vel ante fit ad Prophetam quam Sedecias nuntios ad eum mitteret, vel certe postquam nuntiis praecepit quid regi referre deberent, praecipitur Ieremiae, ut nequaquam per nuntios loquatur ad regem, sed ipse vadat ad palatium, et ibi loquatur ei. |
3 | Simulque animadvertamus divinam sapientiam, quod per nuntios iubet tristia nuntiari, mixtis et prosperis, si agere voluerit rex poenitentiam. Hic vero quia ipsi imperatur ut pergat, non tristia nuntiat, et captivitatem iamiamque venturam; sed monet quid facere debeat ut vitet impendentem sententiam Dei. |
4 | Regum autem proprium est facere iudicium et iustitiam, et liberare de manu calumniatorum vi oppressos, et peregrino, pupilloque, et viduae (qui facilius opprimuntur a potentibus) praebere auxilium. Et ut curam eis praeceptorum Dei maiorem iniiceret, intulit: Nolite contristare, ut non solum non eripiatis, sed ne patiamini quidem per vestram conniventiam ab aliis contristari. Et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto. Homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire, non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. Si, inquit, haec feceritis, o reges Iuda, tenebitis pristinam potestatem, et cum ambitione ingrediemini portas Ierusalem. |
5 | Sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam Domini erit crudelitatis, quam tuae voluntatis, ut omnis civitas redigatur in solitudinem. Quidquid regiae domui dictum est, intelligant episcopi, sociique eorum presbyteri, atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod si fecerint quae praecepta sunt, et inter caetera innocentem sanguinem non fuderint, scandalizantes minimos quosque, et percutientes conscientias singulorum, obtineant traditam sibi a Domino dignitatem. |
6 | Sin autem facere noluerint atque contempserint, ipsi redigant Ecclesiam Dei in solitudinem. Ingrediuntur autem de genere David per portas Ierusalem, et sedent super thronum eius, qui interpretatur fortis manu, et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes, et composito in Ecclesia ingrediuntur gradu, et multarum virtutum choro, sibique ex omni parte concinentium. |
7 | Et ut hoc verum esse credamus, iurat per se, quia iuxta Apostolum, maiorem alium per quem iurare possint, non habet [Hebr. VI]. |
8 | (Vers. 6,-8.) Quia haec dicit Dominus super domum (sive ad domum) regis Iuda, Galaad, tu mihi caput (sive principium) Libani, si non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles. Et sanctificabo [Al. aedificabo] super te interficientem virum, et arma eius: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt (sive mittent) in ignem, et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic magnae? Et respondebunt, eo quod dereliquerunt pactum Domini Dei sui, et adoraverunt deos alienos, et servierunt eis. Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse, trans Iordanem Scriptura commemorat. |
9 | In quo monte Laban fugientem consecutus est Iacob, et mons iuxta Genesim nomen accepit σωρὸς, id est, tumulus testimonii, eo quod ibi Iacob Labanque iuraverint, in acervum lapidibus congregatis [Genes. XXXI]. Est autem caput, sive principium Libani montis excelsi, qui universus cedris consitus est, iuxta illud David canentis: Et commovebit Dominus cedros Libani [Psal. XXVIII, 5]. Et alibi: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani [Psal. XXXVI, 35]. Et in Zacharia legimus: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas [Zach. XI, 1]. Igitur praesenti loco, quia ad domum regiam loquebatur, per metaphoram loquitur ad Templum, sive ad domum stirpis Iuda, quod ipsa sit in excelso, sive quod de Templo, atque Sacrario, omnium peccatorum remedia poscebantur. |
10 | Unde et hic idem propheta commemorat: Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei (Supra VIII, 21)? Comminatur igitur regiae domui, et urbi Ierusalem, et Templo, quod vocat caput Libani, quod redigendum sit in solitudinem cum universis urbibus suis: non potentia regis Babylonii, sed Domini iussione, qui dicit: Sanctificabo super te interficientem. Sanctus autem vocatur Nabuchodonosor, et omnis eius exercitus, quia exsequitur sententiam Dei. |
11 | Et succident, inquit, electas cedros tuas: potentes quosque, et principes civitatis; et mittent in ignem, ut omnia devorans flamma consumat. Cumque deleta fuerint universa, transibunt gentes multae per civitatem, et Templum, quod eis prius ingredi non licebat; et unusquisque loquetur proximo suo, quare fecerit Dominus civitati inclytae et magnae tam subitam, et tam grandem eversionem? Respondebuntque, inquit, qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum, dicentes: quia dereliquerunt pactum Domini Dei sui, et pro Deo idola venerati sunt. |
12 | Audiat hoc et nostrae urbis domus regia, et principes eius, et cedri, quae elevant usque ad nubes verticem suum, et per superbiam loquuntur: quis non videbit? quod cito flamma Domini consumantur, si noluerint illius praeceptis acquiescere. Alia autem est sanctificatio [Al. sacrificatio] interfectoris, et armorum eius: alia sacerdotum, et eorum, qui ministrant Domino. |
13 | (Vers. 10, 11.) Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum: plangite fletu eum qui egreditur: quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae. Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem [Vulg. regis] Iuda, qui regnavit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto: non revertetur huc amplius; sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. Iosias rex iustus tres filios habuit, Ioachaz, et Iacim, et Sedeciam, quorum primum rex Aegypti Pharao Nechao captivum duxit in Aegyptum, ibique mortuus est, et constituit pro eo regem Eliacim [Al. Ioachim] fratrem eius [IV Reg. XXIII, XXIV ] [et XXV]. Quo mortuo, regnavit filius eius Iechonias, qui a Nabuchodonosor rege Babylonio, cum matre, et principibus ductus est in captivitatem: pro quo patruus eius regnavit Sedecias qui, capta Ierusalem, ductus est in Babylonem. |
14 | Quaeritur itaque, quis sit iste qui fleri non debeat, ducendusque sit in captivitatem, et ultra non reversurus, cum tres capti sint, atque transducti? Hebraei putant hoc omnibus convenire, id est, et Ioachaz, et Iechoniae, et Sedeciae: appellarique omnes filios Iosiae Sellem, sive Sellum, quod interpretatur consummatio, sive completio; eo quod regnum Iuda in ipsis finitum sit. Mihi autem proprie hoc dici videtur de Sedecia, de quo et praesentis, et praeteriti capituli prophetia est, in quo vere regnum Iuda finitum est, sub quo et urbs capta est: ductusque in Babylonem, ibi mortuus scribitur. |
15 | Iste est Sellum, id est, consummatio, atque completio, filius Iosiae, rex Iuda, qui regnavit pro Iosia patre suo. Iechonias autem non fuit filius, sed nepos Iosiae, filius Ioacim: ut a principio visionis, quando misit ad Ieremiam rex Sedecias Phasur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, usque ad istud capitulum, omnia ad regem, et de rege Sedecia dici intelligamus (Supra XXI). |
16 | (Vers. 12 seqq.) Vae qui aedificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio. Amicum suum opprimit [Vulg. opprimet et reddet] frustra, et mercedem eius non reddit ei. Qui dicit, aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? Pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei? Iudicavit causam pauperis, et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. LXX: O qui aedificas domum tuam non cum iustitia, et coenacula tua non in iudicio! Apud eum proximus operatur gratis, et mercedem ei non reddit. Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro, et lita sinopide. Numquid regnabis, quia tu contendis contra Achaz patrem tuum? non comedent, et non bibent, Melius tibi erat [Al. erit] facere iudicium et iustitiam bonam; non cognoverunt, non iudicaverunt iudicium humilis, neque iudicium pauperis. |
17 | Nonne hoc est te ignorare me? dicit Dominus. Ecce non sunt oculi tui recti, nec cor tuum bonum, sed ad avaritiam tuam, et ut sanguinem innocentem effundas, et ad iniquitatem et homicidium, ut facias ea. Utramque editionem ex integro posui, ut et Hebraica veritas, et difficultas Vulgatae editionis facilius cognoscatur. |
18 | Est autem sermo contra Ioacim filium Iosiae regis Iudae, de quo supra diximus, quem constituit Nechao Pharao rex Aegypti pro Ioachaz fratre suo, quem vinctum duxit in Aegyptum. Legimus autem, ut tam Regum quam Paralipomenon narrat historia [IV Reg. XXIII ] [et XXIV, ] [II Paral. XXXVI], undecim annis regnasse in Ierusalem Ioacim filium Iosiae, et regnasse crudeliter, et exstitisse impium, et postea mortuum; nec tamen eius sepultura narratur, hanc habente Scriptura sacra consuetudinem, ut omnes reges et mortuos referat et sepultos. |
19 | Hunc autem proprie narrat mortuum et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus [Al. consequentibus]. Plangit itaque supradictum regem, quod confidat in iniustitia [Al. addunt sua] et putet esse perpetuam regiam dignitatem, faciatque sibi coenacula, et amicos opprimat, operantibusque non reddat mercedem suam, et aeternam palatii sui aedificationem arbitretur. |
20 | Numquid, ait sermo divinus, regnare poteris in perpetuum, quoniam conferre te cupis cedro excelsae, patri tuo Iosiae videlicet, regi iusto? Pater, inquit, tuus et comedit, et bibit, et fruitus est opibus regiis, nec tamen in eo offendit Deum quod habuit divitias, sed in eo placuit, quod fecit iudicium atque iustitiam. Et idcirco tam in praesenti saeculo, quam in futuro bene ei fuit, et erit. |
21 | Iudicavit, inquit, causam pauperis et egeni, et in eorum refrigerium quos audivit, et proprie in bonum suum. Haec autem omnia evenerunt ei prospera, quia me cognovit, dicit Dominus. Tui vero, o Ioacim, oculi declinant ad avaritiam, et ut innocentem sanguinem fundas, ad calumniam, et ad cursum mali operis. |
22 | Iuxta Septuaginta vero, quem sensum habeant, intelligere non possum. Cum enim caetera sibi aliqua ex parte consentiant, illud quod infertur: Numquid regnabis, quoniam tu contendis in Achaz patre tuo? pro quo in Hebraeo scriptum est ARAZ, et hic sermo cedrum significet, manifestum est quod nullum sensum habeat. Illud quoque quod sequitur: Non comedent et non bibent, et caetera quae ita inter se dissipata sunt atque confusa, ut absque veritate Hebraicae lectionis nullam intelligentiam habeant. |
23 | Possumus autem hunc locum iuxta anagogen contra haereticos accipere, qui aedificant sibi domum non magnam, et [Al. nec] Ecclesiae ubertate latissimam, sed parvulam. Aedificant autem non cum iustitia atque iudicio, aliena diripere cupientes. Unde dicitur: Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia, quae circumferuntur omni vento doctrinae, et distincta fenestris: non enim habent perpetuum aedificium, nec solidam firmitatem. Et contignata, inquit, cedro. Videntur quidem contignationem habere pulcherrimam; sed ad imbres, et persecutionum tempestatem cito putrescunt et corruunt. Litoque sinopide. Et ipsi quidem passionem Domini, et sanguinem pollicentur; sed in perpetuum non regnant, quia contendunt et ad iracundiam provocant Araz, id est, cedrum patrem suum. |
24 | Omnis enim haereticus nascitur in Ecclesia, sed de Ecclesia proiicitur, et contendit, et pugnat contra parentem. Quodque infert: Non comedent et non bibent, subauditur Corpus et Sanguinem Salvatoris, caeteraque his similia. Erroremque omnem dicit inde descendere, quod ignoraverint Deum, nec habeant rectos oculos; sed cor eorum pronum sit ad avaritiam ut aliena diripiant, et deceptorum sanguinem fundant. |
25 | Hoc est enim facere homicidium. Obscura latius disserenda sunt. |
26 | (Vers. 18, 19.) Propterea haec dicit Dominus ad Ioacim filium Iosiae regem Iuda. Non plangent eum, vae frater, et vae soror, non concrepabunt ei, vae Domine, et vae inclyte. Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus extra portas Ierusalem. Hoc quod nos de Hebraico posuimus: non plangent eum, vae frater, et vae soror, in Septuaginta non habetur. Proprieque dicitur contra Ioacim regem Iuda, et aperitur aenigma, quod prius videbatur occultum, et inter tres fratres ambiguum , ut non sit sermo de Ioachaz, neque de Sedecia, sed proprie de Ioacim, quem interfectum a latrunculis Chaldaeorum, Syriae, Ammonitarum, et Moabitarum, Hebraea narrat historia. |
27 | Unde et in Malachim mortuus scribitur, et sepultus tacetur [IV Reg. XXIV]. In libro Dierum legimus, vinctum catenis et ductum in Babylonem [II Par. XXXVI]: nec ultra quid refertur de eo. Pulchreque sepultura asini dicit eum sepeliendum, ut aliis verbis significet insepultum, hoc est, a bestiis, avibusque lacerandum. Haec est enim asini sepultura. |
28 | (Vers. 20 seqq.) Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. Locutus sum ad te in abundantia tua, dixisti: non audiam. Haec est via tua ab adolescentia tua: quia non audisti vocem meam. Omnes pastores (sive amatores) tuos pascet ventus: et amatores (sive amici) tui in captivitatem ibunt. Et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti, cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis? Per metaphoram Libani et Basan, regionum et montium trans Iordanem, ad Ierusalem sermo dirigitur, quod frustra in Aegypto sit confisa, sive ad ipsum Ioacim, qui eo tempore regnabat in Ierusalem, et ab Aegyptiis rex fuerat constitutus, quod frustra Aegyptiorum speret auxilium, et quod ipsi quoque a Babylonio rege superandi sint, et ducendi in captivitatem [IV Reg. XXIII]. Quodque ait: locutus sum ad te, hoc est, ipse Deus per Prophetas; sive, locuti sunt ad te, ut subaudiatur, Prophetae mei; et tu in abundantia tua dixisti, non audiam: arguit eam superbiae, et quod divitiarum magnitudine abusa sit in contemptum Dei. |
29 | Et narrat, quod non solum hoc tempore, sed ab initio quando educta sit de Aegypto, non audierit vocem Dei; unde et omnes pastores eius, et principes huc illucque dispersi sint, et captivitati Babyloniae colla submiserint. Quodque infert: Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, arrogantiam suggillat, quae de omnium rerum creverat abundantia, et quod instar mulieris puerperae, repentinus ei dolor et subita veniat captivitas. Quod autem nos diximus: clama ad transeuntes, et in Hebraico scriptum est MEABARIM, Septuaginta, Theodotioque verterunt, trans mare: Symmachus de contra, ut significent, quod vox Prophetae de Ierusalem usque ad montem Libanum, et Basan debeat pervenire. |
30 | (Vers. 24 seqq.) Vivo ego, dicit Dominus: Quia si fuerit Chonias filius Ioacim regis Iuda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, (sive te) et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis (quod in LXX non habetur) et in manu Chaldaeorum. Et mittam te (sive proiiciam te) et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam in qua nati non estis: ibique moriemini. Et in terram [Al. in terram autem], ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur, illuc non revertentur. Supra dixerat, domui regis Iuda haec loqueris: et deinde, descende in domum regis Iuda: iterum: haec dicit Dominus super domum regis Iuda, et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedecia, qui ultimus regum fuit in Ierusalem, revertitur ad Ioacim fratrem eius, qui ante eum regnavit. |
31 | Qua vaticinatione completa, nunc loquitur ad filium Ioacim, nepotem Iosiae, regem Ierusalem Iechoniam, qui et alio nomine appellatur Ioachin, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua, principibus et artificibus, et multis nobilibus, ductus est in Chaldaeam, ibique mortuus. Hoc igitur dicitur, si quomodo annulus non recedit de manu portantis, et de digito difficulter elabitur: sic sit in manu mea Iechonias; tamen evellam eum, et tradam regi Babylonio, ibique cum matre et omnibus sociis suis morietur, et ultra terram Iudaeam, quam desiderat, non videbit. |
32 | Miserabilis Grunnius, qui ad calumniandos sanctos viros aperuit os suum, linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei, hominis gentilissimi, unum librum interpretatus est in Latinum; divisitque eum in duo volumina, et sub nomine sancti Martyris Xysti, urbis Romanae episcopi, ausus est edere: in quibus nulla Christi, nulla Spiritus sancti, nulla Dei Patris, nulla Patriarcharum, Prophetarum, et Apostolorum fit mentio, et hunc librum solita temeritate et insania, Annulum nominavit, qui per multas provincias legitur, et maxime ab his qui ἀπὰθειαν, et impeccantiam praedicant. |
33 | Quomodo igitur Dominus Iechoniam instar annuli de manu sua et digito se proiecturum comminatur: ita lectorem obsecro, ut nefarium librum abiiciat; legatque, si voluerit, ut caeteros philosophorum libros, non ut volumen ecclesiasticum. Soleo in commentariis et explanationibus, quorum mos est diversas sententias ponere interpretum, huiuscemodi miscere sermonem: quidam hoc dicunt, alii hoc autumant, nonnulli sic sentiunt. |
34 | Quod et ipse miserabilis Grunnius, et post multos annos discipuli Ioviniani, et illius calumniati sunt et calumniantur me, sub alienis nominibus proprias sententias ponere, quod ego causa benevolentiae facio, ne aliquem certo nomine videar lacerare. |
35 | Quia igitur benignitas versa est in calumniam, nunc dico et illi qui mortuus est, et isti qui vivit, et haeresim illius instaurare conatur, magistrum eorum Origenem hunc locum referre ad Christum, quod de manu Dei Patris instar annuli avulsus sit, et missus in terram captivitatis, in vallem lacrymarum, crucique traditus, matrem quoque eius, haud dubium quin Synagogam, captam atque proiectam; et non pertimescit ista commemorans, hoc quod sequitur: Terra, terra, terra, audi verbum Domini. |
36 | Haec dicit Dominus: Scribe virum istum abominatum, sive sterilem, et reliqua, intelligere de Domino maiestatis. Scribit autem hoc, ne discipuli eius negare audeant, in quinto Stromatum libro. |
37 | (Vers. 28.) Numquid vas fictile, atque contritum vir iste Chonias [Al. Iechonias]? Numquid vas absque omni voluptate (sive utilitate)? Quare abiecti sunt ipse et semen eius, et proiecti in terram quam ignoraverunt? Pro eo quod nos diximus, Numquid vas fictile atque contritum, Symmachus transtulit: Numquid purgamentum, sive quisquiliae viles atque proiectae? Pro quo in Septuaginta nihil habetur, sed hoc tantum interpretati sunt: Inhonoratus est Iechonias, quasi vas in quo nulla est utilitas. Et cum hoc de Iechonia dicitur [Al. dicatur] filio Ioacim, audet quispiam ad typum referre Christi; et ex eo quod Apostolus dicat Dominum Salvatorem imaginem esse Dei invisibilis [Coloss. I], primogenitum omnis creaturae, id est, sapientiam, Verbum, veritatem atque vitam et iustitiam, eum appellari annulum, qui proiiciatur vel avellatur de manu Domini, et regi tradatur Nabuchodonosor. |
38 | Abiecti sunt, inquit, ipse et semen eius, et proiecti in terram quam ignorabant: quod de Iechonia factum nemo dubitat. Iechonias interpretatur Domini praeparatio, cui in praesenti loco prima syllaba, id est, Domini nomen aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur, perditioni et interitui praeparatus. |
39 | (Vers. 29, 30.) Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda [Al. Iudaea]. Si voluero per loca notare singula, quanta LXX vel praetermiserint vel mutaverint, longum fiet, praesertim cum possit diligens lector ex utraque editione considerare, quid mutatum, quid additum, quid subtractum sit. |
40 | Pro sterili in Hebraeo scriptum est ARIRI, quod Aquilae prima editio, sterilem: secunda, ἀναύξητον, id est, non crescentem: Symmachus, vacuum: Septuaginta et Theodotio, abominabilem, et abdicatum interpretati sunt. Et oritur quaestio, quomodo stare possit prophetia, de stirpe eius nullum esse generatum, qui sederit super thronum David, nec princeps fuerit ultra in Iuda, cum Dominus atque Salvator de huius natus sit semine; super cuius ortu loquitur Gabriel ad Mariam: Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit ei Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis [Luc. I, 31-33]. Possumus ergo hoc dicere, quoniam illud quod deest [Al. esset] in LXX, videlicet, in diebus eius non prosperabitur, sive non crescet, ignorantibus fecerit quaestionem. Septuaginta enim transtulerunt: Scribe virum istum abdicatum hominem [Al. hominum]: quia non crescet de semine eius vir qui sedeat super thronum David, princeps ultra in Iuda, quod in Hebraico bis positum est; quod putantes qui ab initio scripserunt, in Graecis libris additum, subtraxerunt. |
41 | Respondeamus igitur quod in diebus Iechoniae non successerit ei vir qui sederit super thronum eius; sed multo post tempore de semine eius natus sit qui solium eius obtinuerit. Potest autem et sic solvi: Non sedebit quidem super thronum David vir et homo, sed sedebit Deus, regnumque eius non erit terrenum et breve, ut fuit David, sed perpetuum atque coeleste, dicente Scriptura: Regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis [Luc. I, 32]. Natus est ergo de Ioacim Iechonias, de Iechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel, et per ordinem venitur ad Christum. |
42 | Sed in diebus Ioacim non successit ei rex filius, sicut ipse patri successerat, sed fuit in captivitate et Salathiel, et Zorobabel, et usque ad Christum nullus regiam obtinuit potestatem. Hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: in diebus eius et in tempore suo, quo ipse fuit, non erit vir qui sedeat super solium David. Omnes enim fuere captivi, et nullus deinceps de stirpe David in terra Iudaea tenuit principatum. Unde et Iosephus refert de sacerdotali genere ac tribu Levi fuisse principes quibus successerit Herodes Antipatri proselyti filius, et postea sub Vespasiano, regnum huius generis, immo imaginem imperii funditus fuisse deletam. |