monumenta.ch > Hieronymus > 21
Hieronymus, in Ieremiam, , XX <<<     >>> XXII

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Caput XXI

1 (Vers. 1 seqq.) Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phasur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens: Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos, si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. Supra pontifex Phasur, sive Phaschor, qui percussit Ieremiam, patrem habuit Emmer (Supra. XX). Hic autem Phasur filius est Melchiae.
2 Hoc idcirco, ne quis eumdem putet. Mittit autem rex Sedecias ad Prophetam, nolens vel populum scire, vel principes, ut occulto per legatos nuntio recognoscat, quam Dominus super urbem Ierusalem, et populum Iudaeorum habeat sententiam. Quodque infert: Quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos, ostendit iam obsessa Ierusalem, a Propheta hoc sciscitari Sedeciam.
3 Et notandum, quod in Prophetis, maximeque in Ezechiele, et Ieremia, nequaquam regum et temporum ordo servetur: sed praepostere, quod iuxta historiam postea factum sit, prius referri: et quod prius gestum sit, postea. Aliud est enim historiam, aliud prophetiam scribere: ut in praesenti loco, Sedecias, qui cum urbe Ierusalem captus est, mittens scribitur ad Ieremiam, et eo tempore, quo obsidebatur Ierusalem, et postea narratur historia Ioacim fratris eius, qui ante eum rex fuit: et Ioachin.
4 id est, Iechoniae, qui fuit filius Ioacim, super quibus dicetur in sequentibus.
5 (Vers. 3 seqq.) Et dixit Ieremias ad eos: Sic dicetis Sedeciae: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli (sive arma bellica) quae sunt in manibus vestris, et quibus pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo eos (sive ea) in medio civitatis huius, et debellabo vos in manu extenta, et brachio forti (sive excelso) et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
6 Et percutiam habitatores civitatis huius: homines et iumenta pestilentia magna morientur. Frustra, inquit, repugnare vultis Chaldaeis obsidentibus, et arma bellica praeparatis, quorum in media tantum urbe usum habebitis, ut armati esse videamini. Caeterum illis obsidentibus, ego vos debellabo in manu extenta et brachio forti meoque furore et indignatione percutiam: ut et vos et omne quod spirat, fame et pestilentia in media urbe moriatur.
7 Quod quidem et factum legimus. Absque ulla enim corona, strepituque pugnantium, urbs tanta obsidione capta est, ut quos vincerent non haberent, sed quos tantum caperent: Meliores, ait, fuerunt gladio vulnerati, quam occisi fame.
8 (Vers. 7.) Et post haec, ait Dominus: Dabo Sedeciam regem Iudae, et servos eius, et populum eius, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. Hoc quod nos transtulimus: In manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in Septuaginta non habetur.
9 Et pro eo quod nos diximus: Non flectetur, neque parcet, nec miserebitur, Septuaginta transtulerunt: Non parcam, nec miserebor. Meliusque est iuxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis, magis regis Babylonii, quam Domini esse videatur. Primum autem de universa urbe prophetatum est: nunc proprie Sedeciae praedicitur, et populo eius, qui residui fuerint post pestem, gladium, et famem, quod a Nabuchodonosor rege Babylonio capiendus sit, interficiendusque cum amicis suis gladio: nec ullam eius misericordiam speret, cuius foedus et necessitudinem periurio deseruit.
10 (Vers. 8 seqq.) Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, fame, et peste. Qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus.
11 In manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. His qui a rege missi sunt, et ad Prophetam venerant deprecandum, ut interrogaret pro eis Dominum, superiora responderat, et quae referrent regi Sedeciae. Nunc hortatur ut respondeant populo, datque consilium ut transfugiant ad Chaldaeos, contra regiam voluntatem, quod periculosum fuisse Prophetae, nullus ignorat.
12 Unde et mortem sibi imprecatur et dicit: Maledicta dies, in qua natus sum [Ierem. XX, 14]. Et, Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem [Ibid., 18]? Non quod leve sit, necdum captis dare consilium, se ultro tradere captivitati, quasi si passuris naufragium imperetur, ut ante naufragium et dissipatam navem, remos et tabulas corripiant, et se undis tradant: sed quod tolerabilius sit, utcumque captos vivere, quam gladio, fame, et peste consumi.
13 Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic edisserunt, melius esse saecularibus se tradere disciplinis, et maxime philosophiae, quam in illa permanere Ecclesia, in qua fames sit sermonis Dei, et cunctus populus, haereticorum gladio doctrinaeque penuria, et haeretica peste moriatur.
14 (Vers. 11, 12.) Et domui regis Iuda, audite verbum Domini domus David. Haec dicit Dominus, Iudicate mane iudicium, et eruite oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur (sive ut non egrediatur) quasi ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, [Malim ad fidem Cisterc. et Vatic. mss. hic reticeri verba, propter malitiam studiorum vestrorum, quae hic abundant, et statim post suo loco, rectissimoque ad Hieronymi mentem sensu exhibentur.] propter malitiam studiorum vestrorum. Quod sequitur, Propter malitiam studiorum vestrorum, in Septuaginta non habetur. Quia supra [Al. iam supra] dixerat, Et ad populum hunc dices, Haec dicit Dominus, consequenter nunc infert, et domui regis Iuda: ut subaudiatur, dices, haec dicit Dominus: ἀπὸ κοινοῦ enim et superiora et inferiora iunguntur; ut sit sensus: Et ad populum hunc dices, Haec dicit Dominus. Proprie autem sermo fit ad domum regiam, ob cuius maxime culpam civitas obsidetur, ut emendet errorem poenitudine, et clementiam Domini consequatur.
15 Iudicate, inquit, mane iudicium, non in tenebris iniquitatis, sed in luce iustitiae. Et eruite vi oppressum, de manu calumniatoris, ut non accipiatis personam in iudicio, sed divitibus pauperes opprimentibus, magis apud vos Dei imperium valeat, quam potentia persequentis. Et si, inquit, hoc feceritis, nequaquam succendetur in vobis ignis furoris mei, nec inveniet materiam quam consumat.
16 Incredibilis in hoc loco Dei clementia demonstratur, ut de quibus supra dixerat: Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum; in manu regis Babylonis tradetur, et exuret eam igni [Al. ignis], iam Domini ingruente sententia, eos provocet ad salutem. Non quod ignoret urbem Ierusalem esse capiendam; sed quod liberum homini servetur arbitrium, ut non ignorantia futuri, sed voluntate propria videantur perire.
17 Quomodo et Salvator sciebat Apostolum negaturum, et se esse crucifigendum: quippe qui hoc Apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat, volens eos corrigere ad poenitentiam; ut quidquid postea sustinuerunt, suo vitio eis acciderit, non duritia comminantis.
18 (Vers. 13, 14.) Ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus, qui dicitis, quis percutiet (sive terrebit) nos? Et quis ingredietur domus nostras? Et visitabo super vos; quodque sequitur, iuxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus, in LXX non habetur. Et succendam, inquit, ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius. Pro habitatrice vallis solidae atque campestris, Septuaginta transtulerunt, Ecce ego ad te, qui habitas in valle SOR campestri, pro quo Symmachus, petram, Theodotio obsessam, interpretati sunt; Aquilae prima editio solidam, secunda Tyrum. Sor enim sive Sur lingua Hebraea et Tyrum, et silicem, et [In Vatic., et cohortatam sonat.] coarctatam sonat.
19 Loquitur autem contra Ierusalem quae obsidione vallata est, sive in similitudinem Tyri, quasi mari grandi, ita Babylonio exercitu cingitur, et evadere non potest; aut certe quae se instar petrae durissimae inexpugnabilem putat atque robustam pro soliditate murorum et magnitudine, et dicit: Quis terrere nos poterit? et quis ingredietur domus nostras? cum e contrario loquatur Deus: Ego visitabo vos; meum evadere oculum non poteritis. Visitabo autem vos in perniciem, et reddam vobis fructum malitiae vestrae.
20 Et ego succendam ignem in saltu vestro. Non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum; sed mea haec omnia ira perficiet. Saltum autem vocat Ierusalem, et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bonorum operum non habet, quod sit incendio praeparatus. Pulchreque vallem appellat campestrem, quod pervia sit hostibus: et non montem excelsum, qui difficulter ascendi potest, iuxta quod et in Isaia dicitur: Visio vallis Sion [Isa. XXII, 1]. Quidquid ad domum regiam, et ad urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem, et ad principes Ecclesiarum, eos dumtaxat qui se superbiae et divitiis lasciviaeque tradiderint.
21 Nec statim quia domus regia est, ab interitu liberabitur, quomodo et qui de stirpe fuere David, pauci admodum sunt inventi, qui placuerint Domino ut ipse David, Ezechias et Iosias, magnaque pars principum et stirpis regiae in universum populum iram Domini provocavit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ieremiam, , XX <<<     >>> XXII
monumenta.ch > Hieronymus > 21