Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Caput XX
1 | (Vers. 1, 2.) Et audivit Phasur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos. Et percussit Phasur prophetam Ieremiam, et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini. Pro Phasur Septuaginta transtulerunt Phascor, qui interpretatur oris nigredo, et pro nervo, quem nos diximus, Septuaginta et Theodotio vertere, cataracten, Symmachus βασανιστήριον sive στρεβλωτήριον quod utrumque tormenta significat. Nos autem nervum diximus more vulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus Apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt [Act. XVI]. Iste autem erat pontifex Templi, et data sibi Sacerdotii dignitate in perversum abutitur, non ut doceat, et sermone corripiat; sed ut cruciatibus terreat [Ioan. XIX]. Unde et Salvator et apostolus Paulus iussione pontificis verberantur [Act. XVI]. Nec mirum si hodie servi Dei occidantur [Al. caedantur] a Phaschor, mittanturque in carcerem, et horribili custodia reserventur. |
2 | Datur enim haec potestas a Deo; ut Prophetarum ostendatur fides. Nec tamen maior est ille qui caedit, sed fortior iste qui caeditur. Et patienter Propheta suscipit iudicium Dei, nec reclamat ad verbera, sed considerat imperantem. EMMER, verbum sonat, de quo saepe nigredo generatur, non parentis vitio, sed scelere degenerantis. Tormentum autem, quo cruciatur Propheta, videtur in parte dextra, quod interpretatur Beniamin; et in porta sublimi, quae non veritatem indicat, sed iniustam pontificis potestatem. |
3 | (Vers. 3.) Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phasur Ieremiam de nervo, et dixit ad eum Ieremias: Non Phasur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. Et hic tam nomen pontificis, quam tormenti genus similiter omnes ut supra interpretati sunt. Mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstretur. Nequaquam, inquit, habebis oris nigredinem, et iniquae imperium potestatis; sed captivus duceris in Babylonem, hoc enim significat pavor undique sive per circuitum: ut tremens et propriae salutis incertus, huc illucque circumspicias, et venientes contra te adversarios reformides. |
4 | Pro pavore, quod in Hebraico scriptum est MAGUR [Al. Magor], LXX et Theodotio μέτοικον, id est, migrantem, Aquilae secunda editio peregrinum, prima circumspicientem, Symmachus ablatum sive congregatum et coactum, interpretati sunt. |
5 | (Vers. 4-6.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. Et dabo universam substantiam (sive fortitudinem) civitatis huius, et omnem laborem eius omneque pretium (sive gloriam, et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum, et diripient eos, et tollent et ducent in Babylonem. |
6 | Tu autem Phasur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem, et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. Iuxta superiorem interpretationem, qua Phasur [Al. Phaschor] nomen fuerat immutatum, ut appellaretur Magur [Al. Magor], omnes similiter transtulerunt, ut significarent vel pavorem, vel peregrinationem, vel sublationem et translationem, et congregationem. Comminaturque eum cum amicis suis iam iamque capiendum, tradendumque hostium manibus, et cunctum populum tribus Iudae, Babylonii regis manibus obtinendum, aliosque interficiendos gladio, et alios ducendos in captivitatem, et universas divitias tam urbis quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas, ipsumque Phasur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captivitatem, et in Babylone esse moriturum, eo quod populum suum mendacio deceperit, nequaquam illi vera et tristia, sed per mendacium prospera pollicendo. |
7 | Simulque animadvertenda Prophetae patientia atque prudentia, quod missus in carcerem tacet, et silentio vincit iniuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur. |
8 | (Vers. 7, 8.) Seduxisti me, Domine, et seductus sum, (sive decepisti me, Domine, et deceptus sum). Fortior me fuisti et invaluisti (sive obtinuisti et potuisti). Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me; quia iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito (sive quia amaro verbo meo ridebo praevaricationem, et miseriam invocabo). Dicit se Propheta a Domino esse deceptum, quia in principio audiens: Prophetam in gentibus dedi te (Supra I, 5). Et iterum: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes [Ibid., 10], arbitratus sit nihil se contra populum Iudaeorum, sed contra diversas in circuitu nationes esse dicturum. |
9 | Unde et prophetiam libenter assumpserit; et evenisse contrario, ut captivitatem Ierusalem praedicans, persecutiones et angustias sustineret. Quodque intulit. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me: eo quod aestiment illum universa mentitum, et cuncta quae praedixerit esse ventura, mendacia fuerint. Et Propheta enim statim putaverat futurum, quod Dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra venturum, quod statim non venerat. |
10 | Atque vociferor vastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium per quam opprimendus sit populus meus. Sin autem sequimur Septuaginta in eo quod dixere: qaia amaro verbo meo ridebo praevaricationem, et miseriam invocabo, hic sensus est: Scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam, iuxta illud quod scriptum est: Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt [Matth. V, 5]; et idcirco miseriam, et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et invocem eas; et brevitatem iniuriae, felicitatis aeternitate compensem. |
11 | (Vers. 9, 10.) Quia factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. Et dixi: Non recordabor eius (sive non nominabo Dominum), nec loquar ultra in nomine ipsius. Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci (sive dissolutus sum), ferre non sustinens. Audivi enim contumelias (sive vituperationem) multorum, et terrorem in circuitu (sive congregatorum undique), persequimini, et persequamur eum. Clamante me atque dicente, quod iam Babylonius veniret exercitus, et omnia hostilis gladius praedaretur, versus est mihi sermo Domini in opprobrium atque derisum, dum tarditatem prophetiae putant esse mendacium. |
12 | Quamobrem in mea mente decrevi, ut ultra ad populum Dei verbis non loquerer, nec nomen illius nominarem. Quod cum pudore superatus, verecunde quidem, sed stulte constituissem, factus est, inquit, in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis; sive undique dissolutus sum, ita ut ferre non possem. |
13 | Conceptus enim animo sermo divinus, nec ore prolatus, ardet in pectore. Unde et Paulus loquitur: Si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, nisi evangelizavero; si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est [I Cor. IX, 16, 17]. Et in Athenis videns idololatriae deditam civitatem, incitabatur [Al. incitatur] spiritu, et tota mente fervebat [Act. XVII]. Et post modicum in eodem volumine legimus: Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudaeis esse Christum Iesum [Act. XVIII]. Sed et plerique Doctorum in Ecclesia usque hodie similia sustinent, audientes vituperationem multorum congregatorum adversum se in circuitu, atque dicentium: Persequimini, et persequamur eos. |
14 | (Vers. 11.) Omnes viri [Al. Ab omnibus viris], qui erant pacifici mei [Al. mihi], et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversum eum, et consequamur ultionem ex eo. Dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Cum adversarii surrexerint, et amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conversi, voluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus; sed optemus hoc dicere quod Propheta loquitur: Dominus autem mecum est quasi bellator fortis. |
15 | Idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt (sive ideo persecuti sunt, et intelligere non potuerunt). Confundantur [Vulg. confundentur] vehementer, quia non intellexerunt opprobrium (sive ignominiam) sempiternum, quod numquam delebitur. Quia persecuti sunt, ideo propheticum non potuerunt intelligere sermonem, et ignorantiam confusio vehemens consecuta est, nec intellexerunt ignominiam sempiternam, quae obtinebit eos, et nulla oblivione delebitur. Dicant igitur quod volunt viri quondam pacifici, et qui custodiebant latus meum, et decipere cupiebant, dummodo iustum virum atque doctorem Ecclesiae post persecutionem tanta vindicta, tantaque praemia consequantur. |
16 | (Vers. 12.) Et tu, Domine, exercituum probator iusti (sive qui probas iusta) qui vides renes et cor, videam quaeso ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam [Luc. VI]. Solus est Dominus, qui noverit probare iustitiam, quomodo solus est, qui cordis interna conspiciat. Unde et Iesus sciens cogitationes hominum, non ex profectu, ut quidam putant, sed natura Deus est. |
17 | Tale quid et in psalmis sonat: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII, 2]. Si vivens virtutibus non iustificabitur, quanto magis qui pro peccatis mortuus est? Cumque se sciat iustus propugnatorem habere Deum, tamen impatientia fragilitatis humanae, quod novit esse venturum, iam nunc videre desiderat. Cui et revelavit causam suam, qui dicit in alio loco: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus [Deut. XXXII, 35]. Felix autem conscientia, cuius causa Domino revelatur [Hebr. X, 30], dicente Apostolo: Omne quod manifestatur, lux est [Ephes. V, 13]. |
18 | (Vers. 13.) Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu pessimorum [Vulg. malorum]. Qui pauper est spiritu, nec habet divitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam, de quibus et Paulus loquitur: Tantum ut pauperum memores essemus [I Cor. XIII], cum fuerit vindictam a Domino consecutus, Dominum laudat in spiritu, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. |
19 | Hoc autem totum fit, non nostro merito, sed eius gratia qui pauperem liberavit, nec habet divitias superbiae corruentis; sed humilitatem pauperis liberati. |
20 | (Vers. 14 seqq.) Maledicta dies, in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta. Maledictus vir (sive homo) qui annuntiavit patri meo dicens, natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, qui non interfecit me a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. |
21 | Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? Qui putant animas fuisse in coelestibus, et de meliori in peiorem statum praecipitatas, hoc et huiuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in coelestibus, quam in terrenis commorari, et corpus humilitatis assumere: nova quaedam, immo iam vetera haereseos suae argumenta quaerentes. |
22 | Nos vero legentes illud beati Iob: Maledicta dies in qua natus sum, et nox illa in qua dixerunt, ecce masculus [Iob. III, 3]. Et: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens, natus est tibi puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse, quam vivere in suppliciis, iuxta illud quod scriptum est: Mors viro requies, cui clausit Deus viam suam [Eccli. XXII, 11]. Et iterum: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt [Iob. III, 20]? Et in Evangelio simpliciter dictum legimus: Melius ei fuerat si natus non fuisset [Matth. XXVI, 24]: non quod sit qui natus non fuerit; sed quod melius sit non esse, quam male esse. |
23 | Aliud est enim omnino non esse, aliud cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam, vitae miseriae praeferimus. Unde et Amos diem appellat tenebrarum, diem afflictionis (Amos, V). Et Iacob eo quod vixerit in labore et angustia, dies vitae suae parvos et pessimos vocat [Genes. XLVII]. Et Paulus apostolus dicit: Ut eriperet nos de praesenti seculo nequam [Galat. I, 4]. Et iterum: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt [Ephes. V, 16]. Hebraei quintum mensem quo capta Ierusalem Templumque subversum est, nativitati Ieremiae supputant, inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. |
24 | Quod si probare potuerint, quomodo testimonium Iob interpretari valeant, nescio: nisi forte et illum diem quadam praefiguratione, et vaticinio futurorum subversionis Templi autument. Quodque imprecatur similitudinem subversarum civitatum, de Sodoma et Gomorrha dici arbitror, et omne tempus in luctu, ut mane sit clamor et ululatus meridie. |
25 | Quod autem infert: Qui me non interfecit in vulva, Deum significari putant. Ut esset, inquit, mihi conceptus aeternus, quae omnia dicuntur hyperbolice. Denique exponit causas cur mortem praeferat vitae, et omnino non esse, quam male esse, subiungens: Quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? |