Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Caput XIX
1 | (Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Vade, et sume lagunculam figuli testeam et de senioribus populi, et de senioribus Sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, quae est iuxta introitum portae fictilis (sive Charsith); et praedicabis (sive clamabis, vel leges) ibi verba, quae ego loquar ad te, et dices: Audite verbum Domini, reges Iuda, et habitatores Ierusalem. Pro laguncula figuli, quae Hebraice dicitur BOCBOC, LXX doliolum transtulerunt, et pro porta fictili, Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum HARSITH: pro quo LXX iuxta morem suum pro aspiratione HETH litterae, addiderunt CHI Graecum, ut dicerent Charsith pro Arsith, sicut illud est pro Hebron, Chebron, et pro Ieriho, Iericho. Vult autem Scriptura divina, non solum auribus doceri populum, sed et oculis. Magis enim (ut iam diximus) mente retinetur quod visu, quam quod auditu ad animum pervenit: Tolle, inquit, lagunculam, sive doliolum testeum, et de senioribus populi ac Sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, de qua supra diximus, in qua erat delubrum Baal, et nemus, ac lucus Siloe fontibus irrigatus. Ipsa autem, inquit, vallis iuxta portam est, quae Hebraice HARSITH, hoc est, fictilis appellatur. Et praedicabis, vel leges ibi verba, quae ego loquar tecum: ut ibi audiantur quae dicturus sum. |
2 | Ideo autem (ut iam diximus) et praedicabis, et clamabis, et leges ponitur, quia verbum Hebraicum CARATH, tria haec significat. Vultque quae dicturus est, et reges Iuda audire, et habitatores Ierusalem, id est, et stirpem regiam, et omnem populum, ut inexcusabiles sint, qui audire noluerint. |
3 | (Vers. 4-6.) Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem (sive mala) super locum istum: ita ut omnis qui audierit illam (sive illa) tinniant aures eius, eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda. |
4 | Et repleverunt locum istum sanguine innocentum, et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baalim; quae non praecepi (sive cogitavi), nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. Et hunc locum stulte quidam ad coelestem referunt Ierusalem. Quod ne semper admoneamus, hoc tantum dixisse sufficiat: vitandam istius modi explanationem esse, immo haeresim, quae manifesta subvertit, et praestigias quasdam Ecclesiis Christi conatur inducere. |
5 | Nulli autem dubium quin in Templo Dei, Baal idolum posuerint, sive in delubro quod erat in valle filii Ennom, ubi et lucus Baal et ara eius fuit, super quam immolaverunt et incenderunt filios suos. Quae Dominus nec cogitavit, nec locutus est, nec ascenderunt in cor eius. Non quo Deus futura nescierit, sed quod indigna sua notitia ignorare se dicat, iuxta illud Evangelicum: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos [Luc. XIII 27]. Novit enim Dominus eos qui sui sunt (II Tim.). Et, Qui ignorat, ignorabitur [I Cor. XIV, 38]. Vel certe ἀνθρωποπάθως, et haec de Deo accipienda, sicut et alia. Omnis autem haereticus derelinquit Deum, et alienum facit locum habitatione Dei, quem sua fraude polluerit, et libat diis alienis, quos nec ipse noverat, nec patres eius, Apostoli videlicet et apostolici viri; reges autem Iuda, hoc est, haereticorum patriarchae, implent locum quondam Dei, sanguine deceptorum et innocentium. |
6 | Nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subvertitur. Et aedificant excelsa Baalim, dum de sublimibus disputare se dicunt. Et comburunt filios suos idolo, quos in haeresi genuerunt. Quae omnia ignorare se dicit Dominus, nec umquam ascendisse in cogitationem suam. |
7 | (Vers. 6.) Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur locus iste amplius Thopheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. LXX: Idcirco ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur locus iste amplius ruina et πολυάνδριον filii Ennom, sed πολυάνδριον occisionis. Quae sit vallis filii Ennom quae Hebraice dicitur GEENNOM, unde et gehennam appellatam putatur, supra diximus. Miror autem quid sibi voluerint LXX pro THOPHETH διάπτωσιν, hoc est, ruinam ponere, et pro valle, πολυάνδριον, quod significat virorum multitudinem: nisi forte ex eo quod ibi populus corruerit, et caesa sit hominum multitudo, vel spiritualiter, in errore idololatriae, vel iuxta litteram, a Babylonio exercitu, quod in consequentibus manifestius legitur. |
8 | (Vers. 7 seqq.) Et dissipabo consilium Iudae et Ierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum, et dabo cadavera eorum escam volatilibus coeli et bestiis terrae, et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum. Omnis qui praeterit [Al. praeterierit] per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga eius Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum, et unusquisque carnem amici sui comedet, in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. Quamquam haec et in Babylonia captivitate accidisse populo noverimus, tamen plenius referuntur ad tempora Salvatoris, quando obsessi sunt a Vespasiano et Tito, et civitas eorum, Hadriani temporibus, in aeternos cineres collapsa est, ut qui obtulerant filios suos idolis, ipsi eos postea famis necessitate compulsi, in ciborum usum verterent, carnesque omnium darentur volatilibus coeli, et bestiis terrae: ut qui Domini muneribus abusi fuerant in impietatem, et propria viscera idolis immolarant, ventres suos sepulcra facerent liberorum. |
9 | (Vers. 10, 11.) Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt, vel egredientur tecum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem hanc, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari. Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captivitate. Post Babylonios quippe, et urbs instaurata, et populus reductus in Iudaeam, et abundantiae pristinae restitutus est. |
10 | Post captivitatem autem, quae sub Vespasiano et Tito, et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Ierusalem permansurae sunt [Al. permanserunt], quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Ierusalem restituendam putent, rursumque victimas, et sacrificia et coniugia sanctorum, et regnum in terris Domini Salvatoris. Quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum virorum, et Martyres ista dixerunt. Et unusquisque in suo sensu abundet, et Domini cuncta iudicio reserventur [Rom. XIV]. Quomodo autem vas fictile, et testeum si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari: sic et populus Iudaeorum et Ierusalem subversa, statum pristinum non habebunt. Denique cassum est hodie nomen ipsius civitatis, et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur, et cum habitatione pristina, pristinum quoque nomen amisit, ad decutiendam superbiam habitatorum eius. |
11 | Sanctae autem Crucis et Resurrectionis vocabula, non urbem significant, sed locum: nec divitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem, non habens aurum et gemmas, sed panem qui in ea natus est. |
12 | (Vers. 12.) Et in Thopheth sepelientur (sive sepelient), eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, et ponam civitatem istam sicut Thopheth (sive ut ruinam), et erunt domus Ierusalem et domus regum Iuda, sicut locus Thopheth (sive ruinae). Quod autem in LXX insertur: Omnes domus regum Iuda, sicut locus Thopheth, in Hebraico non habetur. |
13 | Et sequitur: |
14 | (Vers. 13.) Immundae omnes domus, in quarum domatibus (sive tectis) sacrificaverunt omni militiae coeli, et libaverunt libamina diis alienis. Quod supra dixerat. Non vocabitur locus iste amplius Thopheth, et vallis filii [Al. filiorum] Ennom, sed vallis occisionis, nunc ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi acervatim populus sepeliatur, et lucus [Al. locus] quondam religionis, fiat tumultus mortuorum. |
15 | Ipsa quoque civitas, quae huic imminet loco, fiat sicut Thophet, pro quo LXX ruinam transtulerunt. Domus quoque Ierusalem, regumque palatia, in ruinas similes convertantur. Causaque redditur, eo quod immundae fuerint, et idololatriae pollutae scelere, pro eo quod in domatibus et tectis earum, soli et lunae et stellis coeli immolaverint, et thura incenderint; nec hoc fuerint errore contenti, sed immolaverint daemonibus, et libamina fuderint diis alienis [Sophon. I]. |
16 | (Vers. 14, 15.) Venit autem Ieremias de Thopheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos. Postquam in Thopheth praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Ieremias confregit lagunculam, sive doliolum, et prophetavit verbis Domini ad conterendum populum et civitatem Ierusalem, revertitur et stat in atrio domus Domini, et universae loquitur multitudini, quae ad locum Thopheth ire noluerat, quod inducturus sit Dominus super civitatem Ierusalem, et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus est adversum eam. |
17 | Et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas, cur inducturus sit mala. Quoniam, inquit, induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos: ne post multas quidem impietates, volentes agere poenitentiam. |