monumenta.ch > Hieronymus > 18
    >>> XIX

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Caput XVIII

1 (Vers. 1 seqq.) Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens: Surge et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam (sive lapides). Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque (sive et rursum) fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius ut faceret.
2 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid sicut figulus iste non possum [Vulg. potero, ad Hebr. ] vobis facere, domus Israel? ait Dominus. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Repente (sive ad summam) loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem (sive auferam) et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito (sive ad summam) loquar de gente et regno, ut aedificem, et ut plantem illud.
3 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. Per omnes quidem sensus ad iudicium et intelligentiam animi pervenitur, auditu, odoratu, gustu, tactu, sed magis mente retinetur, quod oculis cernitur. Unde iubetur Propheta ad domum figuli ire, et ibi Domini audire praecepta.
4 Cumque, ait, perrexissem et descendissem in domum figuli, faciebat ipse opus super rotam, quam LXX verbi ambiguitate seducti, lapides transtulerunt, ABANIM enim pro qualitate loci et diversitate pronuntiationis, et organum, id est, rota figuli vocatur, et lapides. Cumque, inquit, cernerem vas e luto fieri, subito dissipatum est, hoc Dei agente providentia, ut manus artificis dum nesciret, errore suo parabolam figuraret.
5 Rursumque ille figulus, qui vas e luto, rota currente, perdiderat, fecit aliud sibi ut ei visum est. Statimque Dominus ad Prophetam: Si figulus, ait, hanc habet potestatem, ut ex eodem luto rursum faciat quod fuerit dissipatum: ego in vobis, qui quantum in vobis est, periisse videmini, hoc facere non potero? Et ut liberum significaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti et regno illi, vel illi; et rursum bona: nec tamen hoc evenire quod ipse praedixerit; sed e contrario fieri, ut et bona malis eveniant, si egerint poenitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conversi.
6 Et hoc dicimus, non quod ignoret Deus hoc vel illud, gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem voluntati suae, ut vel praemia, vel poenas sua voluntate et suo merito recipiat. Nec statim totum erit hominis quod eveniet; sed eius gratiae qui cuncta largitus est: ita enim libertas arbitrii reservanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris; iuxta illud propheticum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
7 Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit [Al. vigilat] qui custodit eam [Psal. CXXVI, 1, 2]. Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei [Rom. IX].
8 (Vers. 11-13.) Nunc ergo dic viro Iudae, et habitatori [Mss. habitatoribus, rectius] Ierusalem, dicens, Haec (sive sic) dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt, desperavimus (sive confortabimur), post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem (sive quod placuit) cordis sui mali [Al. placuerit cordi suo malo] faciemus. Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes, quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? Implet Dominus parabolam quam et sermonibus, et aspectu docuerat, et dicit: Ecce ego fingo contra vos malum, quasi figulus lutum: malum autem iuxta Isaiam qui dicit: Faciens pacem, et creans malum [Isa. XLV, 7]. Non quod per se malum sit, sed quod patientibus malum esse videatur. Et cogito contra vos cogitationem, id est, pro merito inferre sententiam.
9 Mutate opera, et dirigite vias vestras, ut et prosperis poena mutetur. Qui, inquit, dixerunt contrario: Confortabimur, in malis videlicet operibus, sive iuxta Aquilam, desperavimus, et iuxta Symmachum, defecimus, quod utrumque offendit Deum; ut aut nequaquam se putet posse salvari, aut ad placandum Deum animo defecisse.
10 Et post cogitationes, inquit, nostras ibimus. Ubi est ergo [Interserunt duo mss. glossema istud, Notandum contra Pelagianos.] absque Dei gratia liberii arbitrii potestas, et propriae iudicium voluntatis, cum grandis offensa sit Dei sequi cogitationes suas et pravi cordis facere voluntatem? Propterea infert, dicens: Interrogate gentes, et omnes in circuitu nationes, quis fecerit, quis audierit idolis serviens, quae fecit nimis virgo Israel? Virginem autem vocat, eo quod uni Deo servierit, dicente Propheta: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius [Psal. LXXV, 2].
11 (Vers. 14.) Numquid deficiet de petra agri nix Libani: aut avelli possunt aquae erumpentes, frigidae et defluentes? LXX: Numquid deficient de petra ubera, aut nix de Libano, aut declinabit aqua violenter sublata vento? Tale quid et illud Virgilianum sonat (Eclog. I, 60 seqq.): Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, Et freta destituent nudos in littore pisces, Quam nostro illius labatur pectore vultus. Et in alio loco [Aeneid. I, 611 seqq.]: In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Quomodo, inquit, nix de Libani summitatibus deficere non potest; nec ullo, ut omnis liquescat, solis ardore superatur, fluentesque de montibus rivi, nequaquam siccantur in fontibus: sic meum nomen, quod per se stabile est, atque perpetuum, non poterit immutari, et tamen cum caetera naturae ordinem servent, populus meus oblitus est mei.
12 Sequitur enim:
13 (Vers. 15.) Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes et impingentes in viis suis, in semitis saeculi (sive sempiternis) ut ambularent per eas in itinere non trito. Qui obliviscitur Dei, et relinquit illum, qui dicit: Ego sum via [Ioan. XIV, 6]; libatque diis alienis, impingit in viis suis, nequaquam Dei, sed suis, et antiquas sempiternasque semitas derelinquit, quae omnium sanctorum sunt tritae vestigiis colentium Deum.
14 Isti vero ambulaverunt in itinere non trito, et relicto cultu Dei, idola venerati sunt, propter quae infertur poena quae sequitur:
15 (Vers. 16.) Ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum, omnis qui praeterit [Al. praeterierit] per eam, obstupescet et movebit caput suum. Et quia dereliquerunt, ait, cultum Dei, et pravas idololatriae semitas sunt secuti; propterea terra eorum redacta est in solitudinem et in miraculum omnium sibilumque, ita ut qui terram quondam, et urbem florentissimam viderint in desertum et cinere esse collapsam, admirentur et stupeant, et animae confusionem, gestu corporis indicent: hoc est enim movere caput, et stuporem mentis [Nostri mss. et Rabanus, sibilo pro silentio legunt.] silentio demonstrare. Quod plenius et rectius post adventum Domini intelligimus esse completum, quando nullus Iudaeorum terram quondam et Urbem sanctam ingredi lege permittitur; sed cum ad planetum venerint, mirantur et deflent vaticinia Prophetarum, opere completa.
16 (Vers. 17.) Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico (sive inimicis), dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Usque hodie sententia Dei permanet in Iudaeis. In toto orbe dispersi sunt coram inimico diabolo, vel inimicis daemonibus; et cum diebus ac noctibus in synagogis Satanae invocent nomen Dei, dorsum et non faciem suam ostendit eis Deus, ut intelligant eum semper recedentem, et numquam ad se venientem.
17 Dies autem perditionis Iudaicae, omne tempus est post passionem Salvatoris, usque ad finem saeculi: ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat [Rom. XI].
18 (Vers. 18.) Et dixerunt: Venite et cogitemus adversus Ieremiam cogitationes, non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite et percutiamus eum in lingua, et non attendamus ad universos sermones eius. Ista et tunc Iudaeorum contra Ieremiam, sive Dominum Salvatorem, et hodie haereticorum contra servos eius cogitatio est, ut calumnias struant, et sanctos viros accusatione praeveniant, nec cogitent quid illi veritatis loquantur, sed quid ipsi struant mendacii; iactant enim in sacerdotibus, et in sapientibus, et in pseudoprophetis suis legem et consilium Dei, et eloquium permanere, dicente Scriptura: In perversam animam non intrabit sapientia [Sap. I, 4].
19 (Vers. 19 seqq.) Attende, Domine, ad me: et audi vocem adversariorum meorum. Numquid redditur [Al. reddetur] pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Propterea da filios eorum in famam, et deduc eos in manus gladii.
20 Fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri earum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor de domibus eorum. In typum quidem Salvatoris haec a populo Iudaeorum Ieremias universa perpetitur, qui postea, Babylonio veniente, vastantur. Sed plenius atque perfectius complentur in Christo, et [Al. cum] urbe subversa, Romano gladio trucidati sunt, non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem Filii Dei, quando cunctus simul populus conclamavit: Tolle, tolle talem: regem non habemus nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Et imprecatio eorum aeterna damnatione completa est; Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Foderant enim Christo foveam, et dixerant: Auferamus eum de terra viventium [Isa. LIII, 8]. Qui tantae erga eos misericordiae fuit, [Iidem mss., et stetit in conspectu Patris, ut loqueretur pro eis bonum, et averteret indignationem illius ab eis.] ut stans in conspectu Patris, loqueretur pro eis bonum, ut averteret indignationem suam ab eis, ut in cruce quoque diceret: Pater, ignosce eis; quid enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 34]. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur, nequaquam deliramenta quorumdam et captivitatem coelestis Ierusalem interpretantes, sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam, omni verborum et sensuum confidentia persequentes.
21 (Vers. 22, 23.) Adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes (sive impingentes) in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis (sive fac in eis). Si de Ieremia intelligimus, repentinum latronem referamus ad Nabuchodonosor: si de Salvatore, quod et verius, et melius est, ad Romanum exercitum.
22 Et ne iniusta videatur sententia Dei, exponit, quid fecerint contra Filium Dei Christum, et quid passi sint. Quod autem infert, ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur Patrem; sed postquam datum tempus poenitentiae praeteriit, et illi in suo scelere perseverant, [Verba, populi ac seniores, in Cisterc. ms. non sunt.] populi et seniores, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum caeteris noceat exemplo.
23 Quodque infert: Fiant impingentes, sive corruentes, in conspectu tuo, illius Isaiae, et Petri apostoli simile est, Et non impingetis sicut in lapidem offensionis, et petram scandali [Isai. VIII, 14] [I Pet. II, 8]. Cuius et in psalmis Propheta meminit: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est hoc [Psal. CXVII, 22].
Hieronymus HOME



    >>> XIX
monumenta.ch > Hieronymus > 18