Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 4, Praefatio
1 | Semper diabolus bono operi imminet [Forte invidet] et ubique gradientibus ponit laqueos, narrante Propheta de satellitum eius insidiis: Iuxta semitam scandalum posuerunt mihi [Psal. CXXXIX, 6], et Evangelio [Matth. XIII, ] [Marc. IV ] [et Luc. VIII] hoc ipsum plenius instruente, quod volatilia coeli iuxta viam iacta [Al. iactata] semina diripiant atque disperdant. Cur hoc principio, frater Eusebi, usus sim, sequens sermo monstrabit. |
2 | Multis et de toto huc orbe confluentium turbis, et Sanctorum Fratrum monasteriique curis occupatus, Commentarios in Ieremiam per intervalla dictabam; ut quod deerat otio, superesset industriae; cum subito haeresis Pythagorae et Zenonis, ἀπαθείας, et ἀναμαρτησίας, id est, impassibilitatis et impeccantiae, quae olim in Origene, et dudum in discipulis eius Grunnio, Evagrioque Pontico, et Ioviniano iugulata est, coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed et in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent, et publice negant. |
3 | Cui respondere diu tacens et dolorem silentio devorans, erebra fratrum expostulatione compulsus sum: nec tamen hucusque prorupi, ut auctorum nomina ponerem, malens eos corrigi, quam infamari [Al. imitari]. Neque enim hominum, sed erroris inimicus sum: qui mihi ut vicem talionis et genuinum sui doloris [Al. sudoris] illiderent, veteres magistrorum suorum calumnias concinnantes, intantum elingues [Al. bilingues] et miseri demonstrati sunt, ut ne maledicere quidem suis verbis potuerint. |
4 | Quorum tunc temporis, editis adversus eos libris, naeniae confutatae sunt, quos qui legere voluerint, liquido pervidebunt, canes eos iuxta Isaiam esse mutos, qui latrare nesciant: habentes quidem voluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes [Isai. LVI]. Quibus loquar compendio: Aut bona sunt quae docetis, aut mala. |
5 | Si bona, defendite libere: si mala, quid occulte miseros iugulatis errore, rectaeque fidei ad decipiendos simplices quosque iactatis expositionem? quae si vera est, cur absconditur? si falsa, cur scribitur? Rogo quae est ista insania? Praecipiente apostolo [I Petr. III], ut parati simus ad satisfaciendum omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe, et Propheta clamante: Loquebar de [Al. in] testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar [Psal. CXVIII, 46], isti publicum fugiunt, et susurrant in angulis perditorum, dolentque quasi pro suis, quae sua metuunt confiteri. |
6 | Cumque generaliter adversum vitia quid et haereticos dixerimus, se peti queruntur; malumque conscientiae dissimulata diu indignatione pronuntiant. Quod si cavendum nobis est, ne veterem laedere videamur necessitudinem, si superbissimam haeresim spirituali mucrone truncemus, ergo sustinendae erunt nobis cruces proditae fidei, et dicendum cum Propheta: Versatus sum in miseria, dum mihi infigitur spina [Psal. XXXI, 4]. Quin potius audiant illud Apostolicum: Obedire Deo magis oportet quam hominibus [Act. V, 29] [Gal. I]. Et iterum: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Verum haec in proprio, nisi tacuerint, opere plenius exsequemur. Nunc coeptum in Ieremiam carpamus iter, et quartum in eum volumen breviter transcurrentes, in his tantum quae obscura fuerint immoremur. |