Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, Caput XVI
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Noli accipere [Vulg. Non accipies] uxorem, et non sint [Vulg. erunt] tibi filii et filiae in loco isto. Quia haec dicit Dominus, super filios et filias quae generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe nati sunt in terra hac, mortibus aegrotationum [Al. aegrotantium] morientur: non plangentur, et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur, et erunt cadavera eorum in escam volatilibus coeli et bestiis terrae. Si tempore imminentis captivitatis vetatur Propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat; et super dolorem proprium uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur, quanto magis Apostolus iubet [I Cor. VII], quia abbreviatum tempus est, et imminet consummatio, ut etiam qui habent uxores, sic sint quasi non habeant! Unde superflua novi haeretici (Ioviniani) reprehensio, qua docuimus digamiam et trigamiam non ex lege descendere, sed ex indulgentia. |
2 | Aliud est enim facere, quod per se bonum sit, aliud ideo concedi, ne peiora faciamus [Al. facias]. Dicit enim et ipse causas, cur velit adolescentulas viduas nubere, inferens: Iam enim quaedam earum abierunt retro post Satanam [I Tim. V, 15]. Simulque praeceptor continentiae, et perpetuae castitatis, et aequalem se blasphemans Deo, laudat terna quaternaque coniugia, quae ego non tam coniugia dicam, quam miseriarum solatia et extremam tabulam naufragorum [Al. naufragiorum]: nisi forte tribuit indulgentiam Amazonibus suis, ut usque ad decrepitam senectutem bella libidinum experiantur. Cur autem Propheta arceatur uxorem ducere, causa perspicua est, quod obsidione vicina, pestilentia, et gladio, et fame, universi intereant, et tantus sit numerus morientium, ut sepulturae vincatur officium, sed instar sterquilinii iaceant cadavera, volatilibus bestiisque laceranda. |
3 | Et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere, Dei ira sit. Unde et Ioram filius Iosaphat infirmitate consumitur [II Par. XXI]. Et Apostolus docet aegrotare eos et tabescere, et mori, qui sancta violarint [I Cor. XI]. |
4 | (Vers. 5 seqq.) Haec enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes. Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. |
5 | Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuum, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. Et domum convivii non ingredieris [Vulg. ingrediaris], ut sedeas cum eis, et comedas et bibas. Apostolus praecipit, cum his qui aversentur Deum, nec cibum quidem esse sumendum [I Cor. V]. Etamplius, Nec ave quidem huiusmodi dixeritis [II Ioan. X]. Et salvator Apostolis interdicit, ne quemquam in itinere salutent [Luc. X]. Unde et Elisaeus pergenti ad sanandum puerum Giezi, salutationem interdicit [IV Reg. IV]. Moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare convivium, quae Graeci περίδειπνα vocant, et a nostris vulgo appellantur parentalia: eo quod parentibus iusta celebrentur. |
6 | Dicit et alibi Scriptura divina: Date vinum his, qui in luctu sunt [Prov. XXXI, 6]; ut videlicet obliviscantur doloris. Praecipitur ergo Prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum Dei conviviis, ne iusta celebret super funeribus defunctorum. Aliud est enim mori communi lege naturae, aliud Dei occidisse sententia. Abstuli, inquit, pacem meam de populo isto, et misericordia indigni sunt: nullique aetati parcam, sed et grandes et parvi pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant. |
7 | Nec se incident, inquit, neque calvitium fiet [Al. Faciant] pro eis. Mos hic fuit apud Veteres, et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant lacertos, et calvitium faciant; quod etiam Iob fecisse legimus [Iob. I ] [et XXII]. Unde et Prophetae dicitur, ne frangat inter eos panem, nec ingrediatur ad consolandum pro mortuo, neque potum tribuat, neque ingrediatur domum convivii, et ne misceatur eis, qui Dei sententiae praeparati sunt. |
8 | Si autem hoc de lugentibus dicitur, quid fiet de haereticis, quorum sermo serpit ut cancer, et quotidie prosternunt in Ecclesia funera deceptorum? |
9 | (Vers. 9 seqq.) Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem laetitiae: vocem sponsi, et vocem sponsae. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus: et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. |
10 | Sed et vos peius operati estis quam patres vestri. Quando peccaverit Ecclesia, aufertur de ea omne gaudium et universa laetitia, de qua Apostolus dicit: Gaudete: iterum dico gaudete [Philip. IV, 4]: Vox sponsi et vox sponsae, de quo scriptum est: Qui habet sponsam sponsus est [Ioan. III, 29]. Si autem, inquit, interrogaverit te populus, cur ista patiatur, et causas miseriarum suarum quaesierit, respondebis ei: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, qui vobis praesunt in Ecclesiis, et abierunt post deos alienos, quorum Deus venter est, et avaritia et luxuria, et gloria in confusione eorum, et servierunt eis. |
11 | A quo enim quis vincitur, eius et servus est. Et adoraverunt eos: Adorat enim unusquisque quod diligit. Et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. Sacerdotum est proprie, non solum docere, sed et facere legem: ut nequaquam verbis subiectos sibi populos et creditum gregem, sed exemplis doceant. Ac ne forte dicerent, iniusta est sententia: patres comedere uvam acerbam (Infra, XXXI), et dentes filiorum obstupescere [Ezech. XVIII], infert: Sed et vos peius operati estis quam patres vestri; ut super his qui patribus peiora peccaverint, iusta supplicia deferantur. |
12 | (Vers. 13.) Ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. Et eiiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos, et patres vestri, et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Semel a Domino derelicti, faciunt ea quae non competunt, ut vadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae [Matth. XV], et idcirco de Ecclesia separantur, ut vadant in terram longinquam, quam nec ipsi, nec patres eorum noverant priusquam peccarent, ut ibi serviant diis alienis, qui non sunt dii, sed eorum putantur errore qui eos colunt. |
13 | Quod autem intulit: Die ac nocte, perpetuam peccantium ostendit in scelere perseverantiam, dum et in diebus flagitiis, et in noctibus libidini serviunt. Qui non dabunt, inquit, vobis requiem. Haud dubium quin falsos deos significet, de quibus dixit: Et servietis ibi diis alienis. Quidquid ergo peccamus, quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui numquam nobis dant requiem, sed semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum. |
14 | (Vers. 14, 15.) Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed, Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, et de universis terris ad quas eieci eos, et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum. Manifeste futura populi Israel restitutio praedicitur, et post captivitatem misericordia; quae iuxta litteram sub Zorobabel et Iesu Pontifice et Ezra ex parte completa est: iuxta intelligentiam spiritualem verius atque perfectius in Christo complenda describitur. |
15 | Veniet, inquit, tempus quando nequaquam dicetur, quod populus reductus sit de Aegypto per Moysen et Aaron, sed reductus de terra Aquilonis, Cyro rege Persarum laxante captivos. Et de universis, inquit, terris: quod nequaquam Cyri tempore, sed ultimo fine complebitur, dicente Apostolo: Postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet [Rom. XI, 25, 26]. Possumus hoc et de persecutionibus, quae nostro accidere populo a diebus Neronis, de quo scribit Apostolus: Et liberatus sum de ore leonis [I Tim. IV, 17], usque ad Maximini tempora, dicere: quomodo Dominus misertus sit populo suo, et reduxerit eos in terram suam. |
16 | Haud dubium quin in Ecclesiam, quam dedit patribus eorum, Apostolis et apostolicis viris. |
17 | (Vers. 16 seqq.) Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Non sunt abscondita ea a facie [Vulg. abscondite a facie] mea, et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. |
18 | Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus [Vulg. quia] contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. Diversa huius capituli interpretatio est. Iudaei enim autumant significari Chaldaeos, qui sub piscatorum nomine describuntur, et postea Romanos, qui venatoribus comparantur, et de montibus collibusque et cavernis petrarum, infelicem populum sunt venati. |
19 | Hoc autem Dominus fecisse se dicit: quia respexerit vias eorum, et reddiderit iniquitates, quibus contaminaverant terram, simulacra venerantes, et abominationibus idolorum polluerant haereditatem eius. Nostri autem rectius et melius, haec de futuro vaticinatum Prophetam putant. Quia enim supra dixerat: Reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum, nunc ostendit quomodo reducendi sint, quod primum mittat Apostolos, quibus Salvator dixit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum [Matth. IV, 19]. Et postea venatores, quos vel ecclesiasticos viros, vel Angelos possumus accipere, qui postquam consummationis tempus advenerit, venentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum, et de collibus bonorum operum, et de cavernis petrarum, Apostolis et apostolicis viris. |
20 | Non solum enim Christus petra, sed et apostolo Petro donavit, ut vocaretur Petra [I Cor. X, ] [Matt. XVI]. In cuius sensibus requiescentes, recte dicuntur translati esse de petra. Ostenditque vel Apostolos, vel eos qui postea venati sunt, habuisse peccata, et recepisse duplices iniquitates suas. |
21 | Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum [Luc. XII]. Sciendumque quod in Hebraico positum sit, primum, et in Septuaginta editione praetermissum. Quando autem dicit: Reddum primum duplices iniquitates, et peccata eorum, subostendit, quod postquam receperint mala, recepturi sint et bona. |
22 | Hi autem qui postea transferendi sunt, contaminaverunt terram Domini in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem eius, ut omnis mundus subditus fiat Deo: et nequaquam suo merito, sed illius misericordia conservetur. Quod hic de Hebraico posuimus: Non sunt abscondita ea a facie mea, in Septuaginta non habetur. |
23 | (Vers. 19.) Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis (sive malorum). Omnis hominum fortitudo, sine Dei virtute, quae Christus est, imbecilla reputatur et nihili. Unde confugiendum est ad Dominum, atque dicendum est: Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generatione [Psal. LXXXIX, 1]. Et in alio loco: Qui habitat in adiutorio Altissimi; in protectione Dei coeli commorabitur [Psal. XC, 1]. Dies autem tribulationis, sive malorum, illa intelligenda est, de qua dicit et Apostolus: Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam: Et, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt [Galat. I, 4]. |
24 | (Vers. 20.) Ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit. LXX: Ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Quomodo falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis utilitas? Postquam eiectus est Israel, et a piscatoribus venatoribusque translatus, consequenter vocatur ad fidem gentium multitudo, et confitetur se, sive patres suos in priori errore versatos. |
25 | Qui autem dicunt, Quomodo falsa possederunt patres nostri idola, in quibus nulla est utilitas? confitentur vera esse ad quae transeunt, et omni subnixa praesidio. |
26 | Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? Et hoc gentes loquuntur [Al. vocantur], quae venerunt ad Salvatorem ab extremis terrae, suggillantes ignorantiam tam suam quam maiorum suorum, quia putaverunt ab homine fieri deos, cum Dei sit homines facere. |
27 | (Vers. 21.) Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc: ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quoniam nomen mihi Dominus. Manus Dei per quam cuncta operatus est, et virtus, de qua dixit Apostolus: Christus Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 24], ostenditur gentibus, Filii passione completa. |
28 | Pulchreque dixit: Ostendam eis per vicem hanc: ostendam autem manifeste, et non ut prius, in umbra et in imagine, et vaticinio futurorum, ut postquam cognoverint, sciant nomen meum, audiantque a Filio: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII]. |