Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, Caput XV
1 | (Vers. 1.) Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me (sive contra me) non est anima mea ad populum istum. Hos enim legimus irae Domini pro populo restitisse, et iam impendentem avertisse sententiam. Etsi, inquit, illi steterint, vel in conspectu meo, vel contra me, quorum uni dixit Deus: Dimitte me, et percutiam populum istum [Exod. XXXII, 10]: tamen non exaudiam: quoniam consummata sunt scelera populi delinquentis. |
2 | Eiice (vel emitte) illos a facie mea, et egrediantur. Non loco recedunt a Deo peccatores, sed voluntate: quamquam legamus et Adam et Cain eiectos esse a facie Dei [Gen. III ] [et VIII]. |
3 | (Vers. 2, 3.) Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? Dices ad eos: Haec dicit Dominus. Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et visitabo super eos [Al. vos] quatuor species, dicit Dominus, gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum [Al. latrandum], et volatilia coeli et bestias terrae ad devorandum, et dissipandum. Quatuor plagas, quibus traditus est populus Iudaeorum, etiam Ezechielis prophetia demonstrat, gladium, pestilentiam, famem, bestias et captivitatem [Ezech. XIV]. Inter bestias autem canes quoque et volatilia intellige, quibus laceranda et devoranda, et dissipanda corpora tradita sunt. |
4 | Neque enim fieri poterat, ut Creatore neglecto, non universa creatura consurgeret in peccatores. |
5 | (Vers. 4.) Et dabo eos in fervorem (sive commotionem et angustias) universis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Iuda, super omnibus quae fecit in Ierusalem. Legimus in Dierum volumine, Manassen post captivitatem et poenitentiam reversum in Ierusalem atque regnasse [II Par. XXXIII]. Sed quomodo sanctorum merita descendunt ad posteros, sicut David et caeterorum: sic peccatorum flagitia, si liberi nepotesque similia gesserint, ad posteros perveniunt. Quod autem dicit: Dabo eos in fervorem, sive commotionem et angustias universae terrae, et sub Babyloniis ex parte completum est, et nunc expletur in toto, quando pessimum regem, et qui repleverit Ierusalem a porta usque ad portam cruore iustorum, populus imitatus est impius. |
6 | Ex quo discimus, regum ac principum, et praepositorum scelere, populos plerumque deleri. |
7 | (Vers. 5.) Quis enim miserebitur tui, Ierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Nullum enim potest, offenso Deo, pro flagitiis rogare peccantium; quia nec tam clemens potest creatura quam conditor esse, nec ita alienus externis, quomodo Dominus suis parcere. |
8 | (Vers. 6.) Tu dereliquisti me, dicit Dominus: retrorsum abiisti. Causa redditur, quare nullus misereatur Ierusalem, nec contristetur pro ea, nec pro pace illius obsecret: quod cum, iuxta Apostolum [Philip. III], posteriorum obliviscens, ad priora se extendere debuerit, e contrario retroversa sit, et Aegyptias carnes desiderarit. |
9 | Et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogatus (sive rogans): pro quo LXX transtulerunt: nequaquam ultra dimittam eos. Manus extenta, percutientis indicium est: interfectio peccatorum, iram significat consummatam. Quod autem intulit: Laboravi rogatus, sive rogans, duplicem habet sensum, quod iam defecerit Deus, crebro eis ignoscendo, et lassus sit semper eos provocans ad salutem. |
10 | (Vers. 7.) Et dispergam eos ventilabro in portis terrae (sive populi mei). Interfeci et perdidi [Vulg. disperdidi] populum meum; et tamen a viis suis non sunt reversi. Quid prodest saepius me rogari, cum a viis suis pessimis non revertantur, nec agant poenitentiam? Dispersi enim eos quasi ventilabro, ut purgarem aream meam. |
11 | Et dispersi in portis terrae, ut inferni quodammodo calcarent limina. Et interferci et perdidi populum meum, ut coacti malorum necessitate, impendentia vitarent mala. |
12 | (Vers. 8.) Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes: ut qui contempserant blandientem, timeant comminantem. Viduae multiplicatae sunt super arenam maris, interfectis viris; matres, perditis liberis, sensere vastantem, non in nocte et per insidias, sed clara luce: ut ostendat apertam vim adversarii fortioris. |
13 | Misi, inquit, super civitates, haud dubium quin Iuda, et populi peccatoris, repente terrorem: ut quanto fuit subitum malum, tanto difficilius esset effugium. |
14 | (Vers. 9.) Infirmata est (sive abiecit, aut vacua facta est) quae peperit septem (sive plurimos); defecit anima eius: occidit ei sol, cum adhuc esset dies (aut medius dies). Confusa est, et erubuit: et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. Saepe diximus verbum Hebraicum SABA, vel septem, vel iuramentum sonare, vel plurimos. Unde et diversa est interpretatio: Aquila, Septuaginta et Theodotione, septem transferentibus: Symmacho, plurimos. Quae igitur erat dives liberis, orba subito facta est, et clara luce disperiit, et confusa est in solitudine sui. |
15 | Reliquum autem, ait, populum tradam gladio: ut mortem et iram Dei nullus effugiat. Alii ad Synagogam referunt, quae infirmata est, ut Ecclesiae cresceret multitudo; iuxta illud quod scriptum est: Sterilis peperit septem, sive plurimos: et quae multos habebat liberos, infirmata est [I Reg. II, 5]. Unde et occidit ei sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas [Malach. IV]: et idcirco aeterna confusione cooperta est, perdens populum suum gladio spirituali. |
16 | (Vers. 10.) Vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae (sive iudicii), virum discordiae (sive qui iudicer), in universa terra)? Potest hoc συνεκδοχικῶς de Ieremia intelligi, quod non in toto orbe terrarum, sed in terra Iudaea sit iudicatus. |
17 | Vere autem Domino competit Salvatori, qui loquitur in Evangelio: In iudicium ego in istum mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant [Ioan. IX, 39]: de quo scriptum est: Ecce hic est positus in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum cui contradicetur [Luc. II, 34]. Quis enim philosophorum, quis gentilium, quis haereticorum non iudicat Christum, ponentium ei leges nativitatis, et passionis, resurrectionisque suae substantiae? Nec mirum iuxta assumpti corporis veritatem, Christum dicere: Vae mihi mater mea; cum et in alio loco perspicue personae eius conveniat quod dicitur: Vae mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia, non habens spicam, ut comedat primitiva [Mich. VII, 1]. Et ne putemus gemituum vilitatem [Al. utilitatem] referri ad Verbum Dei, qui sit iste qui plangat, statim sequitur: Vae mihi anima; quia periit revertens a terra: non quia dividamus Personas, ut impii faciunt; sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc iuxta carnem, nunc iuxta Verbum loquatur Dei. |
18 | Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi. Pro quo Septuaginta: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Theodotio: non debui, neque debuit mihi quisquam. Quorum omnium hic sensus est ex persona Christi: Nullus se praebuit, qui digne mea aera susciperet; nec feneravit mihi quisquam in sanctis atque pauperibus confovendis, me sibi faciens debitorem. |
19 | Sive non profui, nec profuit mihi quisquam; nullus enim tantum voluit accipere, quantum ego tribuere desideravi. Nec profuit mihi quisquam; salus enim creaturae, lucrum est Creatoris. Aut certe non debui, nec debuit mihi quisquam: Nemo dedit mihi quantum accipere cupiebam, nec me sibi fecit in aliquo debitorem. Quodque infert: Nec debuit mihi quisquam, hunc habet sensum: Quomodo enim poterat mihi usuram debere, qui fenus non est dignatus accipere? Omnes, inquit, maledicunt mihi. Quis enim haereticorum, atque errantium non maledicit Christo, perversa credendo, et perversiora blasphemans? |
20 | (Vers. 11.) Dicit Dominus, Si non reliquiae tuae in bonum: si non occurri [Al. occurrit] tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis et angustiae [A Vulg. abest et angustiae] adversus inimicum. Possunt haec et ex persona Ieremiae accipi, qui pessimo tempore, et iam imminente captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente. Ad id, quod supra dixerat: Vae mihi, mater! ut quid me genuisti virum, qui iudice? et discernar omni terraer et reliqua, respondit Dominus: Noli considerare praesentia, sed futura; reliquiae enim tuae et novissima erunt in bonum. |
21 | Denique et in praesentiarum cum te cuperent inimici opprimere, affui tibi, et meo es protectus auxilio. Hoc autem tam ad Ieremiam, quam secundum dispensationem carnis assumptae, referri potest ad Salvatorem. Pro eo quod nos iuxta Hebraicum interpretati sumus: Omnes maledicunt mihi, usque ad eum locum ubi scriptum est, in tempore tribulationis adversus inimicum, in editione Vulgata ita scriptum reperi: Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi; fiat, Domine, dirigentibus illis, si non astiti tibi in tempore afflictionis eorum, et in tempore tribulationis eorum, in bona contra inimicum. Et est sensus: Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi. Non enim intelligunt virtutem meam, quae in infirmitate perficitur, et quanto plus mihi maledixerint, tanto mea in illis plus deficit fortitudo. |
22 | Iungitque vel Propheta vel Dominus, et ait: Fiat, Domine [Al. Dominus], dirigentibus illis, hoc est, eveniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici; et illi dirigantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos vastabat inimicus, et capere festinabat, steti in conspectu tuo, et rogavi te pro illis, et dixi: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt [Luc. XXIII, 34]. Sed et Ieremiam saepe deprehendimus in hoc volumine rogasse pro populo. |
23 | (Vers. 12.) Numquid foederabitur ferrum ferro ab Aquilone: et aes? Symmachus, Numquid nocebit ferrum ferro ab Aquilone, et aes? LXX et Theodotio, Si cognoscet ferrum et operimentum aeneum? Varietatis causa perspicua est: verbum enim IARE, quod in praesenti loco scriptum est, pro ambiguitate enuntiationis et amicitiam, sonat et malitiam, quod si pro RES littera (quae DALETH litterae similis est) legatur DALETH, scientiam cognitionem que significat. |
24 | Quod autem dicitur, sic intelligendum est: Ne doleas quod populus inimicus tuus sit; te enim dura nuntiante, non potest te amare qui durus est. Sive Babylonii, qui ab Aquilone veniunt, suntque ferrum durissimum, huic populo duriori et in aeris similitudinem indomito, non poterunt amicitia copulari. Sive ferrum durissimum, hoc est, populus Israel Dei cognitione indignus est, qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo aere circumdatus sit. |
25 | (Vers. 13, 14.) Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo, gratis (sive absque pretio) in omnibus peccatis tuis et in cunctis terminis tuis. Et adducam inimicos tuos (sive servire te faciam inimicis tuis) de terra, quam nescis: quia ignis accensus est in furore meo: super vos ardebit. Omnem, inquit, substantiam tuam tradam inimicis tuis absque ullo pretio, propter peccata, quae fecisti in cunctis terminis tuis. Propterea adducam inimicos tuos, sive servire te faciam in terra Chaldaea: quia ignis meus, qui semel in meo furore succensus est, in te ardebit, et exstingui non poterit. |
26 | Tu enim praebuisti materiam ardoris tui, ut meus ignis tua, quae in te sunt, ligna consumat, et fenum, et stipulam; ac per hoc non est causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta incendio ministrarunt. |
27 | (Vers. 15, 16.) Tu scis, Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his, qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. Inventi sunt sermones tui, et comedi eos (sive ab his, qui reprobant sermones tuos, consume eos). Et factum est mihi (sive erit mihi) verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Dominus Deus exercituum. Hoc quod diximus, Tu scis, in LXX non habetur. Felix est autem illa conscientia, quae pro Deo sustinet opprobrium. |
28 | Unde dicit: Inventi sunt sermones tui, quos meo ore loquebaris. Et comedi eos, hoc est, in cibum mihi versi sunt; sive iuxta Symmachum: Suscipiebam eos, ut mihi in laetitiam verterentur, qui dudum fuerant in opprobrium. Unde et Babylonii confitentur impleta, quae Ieremias futura praedixerat: Sive hic sensus est: Sensi angustias: miserias pertuli populi persequentis; sed tamen gavisus sum, me tuis paruisse praeceptis: et propter nomen tuum dura perpessus sum. |
29 | (Vers. 17, 18.) Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum (sive metuebam) a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam amaritudine [Vulg. comminatione] replesti me. Quare factus est dolor meus perpetuus (sive quare qui contristant me, confortantur) et plaga mea desperabilis renuit curari (sive plaga mea fortis, unde curabor)? Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium (sive quasi aqua mendax non habens fidem). Haec Hebraei ex persona Ierusalem dici arbitrantur: quod sola sederit, et amaritudine repleta sit, et factus sit dolor eius perpetuus; et quomodo aquae pertranseunt, sic verba Prophetarum, quibus sibi prospera pollicebantur, transisse mendaciter. Melius autem, ut ex persona Prophetae haec dici accipiamus, sermonibus sancti viri, qui non sederit in concilio, sive secreto ludentium, quod timuerit impendentem sibi manum Dei: sive magis gloriatus sit, se malorum non habere consortium. Solus, inquit, sedebam, secundum illud quod scriptum est: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. |
30 | Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo [Psal. XXV, 4, 5]. Et in alio loco, Solitarius sum ego, donec pertranseam. A facie, inquit, manus tuae, solus sedebam [Psal. CXL, 10], dum te timeo, dum impendentem mihi manum tuam semper exspecto. In concilio ludentium sedere nolui, sed meam amaritudinem devorabam, ut in futuro mihi gaudium praepararem. |
31 | Nec habui intervalla doloris mei, sed iugi miseria deprimebar, ut nulla exspectarem remedia. Praevaluerunt enim qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. Sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax, atque praeteriens. Sicut enim aquae praetereuntes dum fluunt, videntur et dilabuntur: sic et omnis impetus inimicorum, te adiuvante, praeteriit. Utinam Dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium, et eorum qui futura non cogitant: nec adversis cedere [Al. recedere], sed semper Dei sententiam formidare, et dicere cum Propheta: Solus sedebam: quia amaritudine repletus sum. Gaudeat igitur in praesenti tempore, nequaquam consilium sapientium, sed arcanum secretumque ludentium; mihi adhaerere Deo bonum sit, ponere in Deo spem meam, saturari opprobriis, et iudicis mei exspectare sententiam: quae cum finis advenerit, opere monstrabit omnem tristitiam et amaritudinem instar aquarum fluentium pertransiisse. |
32 | (Vers. 19 seqq.) Propter hoc haec dicit Dominus: Si converteris, convertam te: et ante faciem meam stabis. Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Et dabo te populo huic in murum aeneum fortem; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvum te faciam: et eruam, dicit Dominus. Et liberabo [Al. liberem] te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium (sive pestilentium). Manifestum est quod superiora nequaquam Ierusalem, sed Propheta dixerit. |
33 | Cui respondit Dominus, si converteris a peccatis populum, et ego de tribulatione convertam te in laetitiam, et stabis ante faciem meam, sicut Angeli stant in conspectu Dei, quotidie videntes faciem illius. Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Ne putes, inquit, boni operis non esse mercedem: si sanctos quosque meos de numero peccantium tuis sermonibus segregaris, eris quasi os meum, et meis praeceptis copulaberis. |
34 | Debent enim illi tui imitatores esse, et non tu eorum. Nec reformides, et dicas: Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea fortis, sive desperabilis, ut me desperem posse curari. Dabo enim te quasi murum aeneum atque fortissimum, ut contra adversarium omni resistas robore; et me habeas adiutorem et liberem te de manu pessimorum, sive pestilentium, et redimam te, vel meo sanguine, vel in praesentiarum meo auxilio. |
35 | Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si valuerit ab errore quempiam liberare, et de peccantium numero educere. |