Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, Caput XIV
1 | (Vers. 1.) Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis. Irae Dei universa consentiunt. Unde et sol super peccatores occidit meridie, et luna astraque et caetera non dant lumen suum (Amos VIII). Putandumque est obsidionis tempore pluvias non fuisse, ut sterilitatem obsessi sustinerent aquae. |
2 | Uno quippe fonte Siloe, et hoc non perpetuo utitur civitas, et usque in praesentem diem sterilitas pluviarum, non solum frugum, sed et bibendi inopiam facit. |
3 | (Vers. 2 seqq.) Luxit Iudaea (sive Iuda) et portae eius corruerunt (sive vacuae factae sunt), et obscuratae (sive contenebratae sunt) super terram, et clamor Ierusalem ascendit. Maiores eius miserunt minores (sive iuniores) suos ad aquam: venerunt ad hauriendum (sive ad puteos) et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti (sive erubuerunt), et operuerunt capita sua propter terrae vastitatem (sive et opera terrae, quoniam defecerunt), quia non venit (sive non erat) pluvia super terram: confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. Tempore siccitatis, quando famem patitur multitudo audiendi et discendi sermonem Dei, luget Iudaea, cultum Dei prius habere se iactans, et confessionem verae fidei, portaeque eius vel vacuantur, vel corruunt, quas ad sensus referre debemus, per quos animae concipitur disciplina. Tunc obscurantur omnia et involvuntur tenebris; et nequaquam in Ierusalem ratio regnat et sermo doctrinae; sed clamor atque confusio. |
4 | Maiores quoque qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittunt iuniores, in quibus cani non sunt sapientiae, et idcirco veniunt ad puteos, et non inveniunt aquas, quas patriarchas invenisse narrat historia [Genes. XXVI]. Reportant vasa sua vacua, iuniores videlicet: non quod aquae non fuerint; sed quod illi invenire non potuerint. |
5 | Confusi sunt, et afflicti, sive erubuerunt et operuerunt capita sua; quia non poterant dicere cum Apostolo: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur [I Cor. III, 18]. Propter terrae vastitatem, sive et terrae opera defecerunt, per quae ad Dei notitiam pergimus. Causaque perspicua: quia non venit, inquit, pluvia super terram. Mandatum est quippe nubibus ne pluerint super eam imbrem [Isai. V]. Agricolae quoque, quorum unus loquitur, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis [II Cor. III, 9]. Et in alio loco: Dei cooperatores sumus, operiunt caput suum, et confunduntur, intelligentes sine Dei gratia et adiutorio frustra se tendere. |
6 | (Vers. 5, 6.) Nam et cerva (sive cervae) in agro peperit (sive pepererunt) et reliquit (sive reliquerunt) quia non erat herba. Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba (sive fenum). Grandis sterilitas, quando et cervae in agro pariunt, et relinquunt fetus suos, quia non sit herba vel fenum; ut quae odore narium serpentes extrahunt de cavernis, et venenata interficiunt animantia, cibo gratiae non utantur. |
7 | Onagri quoque de quibus scriptum est in Iob: Quis dimisit in solitudine onagrum liberum [Iob. XXXIX, 5]? plana et campestria relinquentes, stent in rupibus, et currere nequeant, et attrahant ventum in similitudinem draconum, deficiantque oculi eorum, et claram lucem cernere nequeant, rationabilibus subtractis cibis. |
8 | Siccitas haec saepe accidit in Ecclesiis, quando cervi et onagri inveniuntur in populis, et magistrorum penuria contabescunt: sunt qui possunt discere, et non sunt qui possunt docere. |
9 | Si iniquitates nostrae responderint (sive restiterint) nobis, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae (vel peccata nostra). Tibi peccavimus, exspectatio Israel: Salvator eius in tempore tribulationis. Si dubitamus quare non descendant pluviae super terram, quare cuncta ariditate marcescant, audiamus. |
10 | Iniquitates nostrae restiterunt nobis; propterea, Domine, non secundum opera nostra, sed secundum sanctum nomen tuum vince multas aversiones nostras. Tibi enim peccavimus, quem cordis secreta non fallunt, et te praestolamur, qui vera spes et exspectatio es Israel: et salvas eos in tempore tribulationis, iuxta illud quod scriptum est: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me [Ps. CXIX, 1]. Dicamus et nos in tempore siccitatis, aquarumque penuria: Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus [Psal. L], tuum praestolamur adventum, qui salvas Israel, non suo merito, sed tua clementia. |
11 | (Vers. 9.) Quare futurus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es velut vir vagus, aut [Vulg. ut] fortis, qui non potest salvare? LXX: Quare factus es sicut advena in terra, et quasi indigena divertens ad manendum? numquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvare non possit? Iudaei hunc locum sic intelligunt: Quare segregas te a populo tuo? et quasi viator propter unius horae refrigerium, non curas quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus non salvas populum tuum, et templum quondam inclytum deseris? Nostri vero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra, et parvo tempore terrae usurus hospitio, et quasi vir pertransiens ac robustus, relicto Israel, tendat ad gentium multitudinem; ut de loco ad locum, de populo ad populum, de Templo ad Ecclesiam transeat. |
12 | Quod autem iuxta Septuaginta dicitur: Numquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvare non possit? similitudinem ponit, et non rei veritatem, secundum illud quod scriptum est; Surge, cur dormis, Domine [Psal. XLIII, 23]? non quod Dominus dormiat, de quo dicitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]; sed quod his videatur dormire quos deserit. |
13 | Denique in sequentibus non scribitur: vir dormiens qui salvare non possit; sed quasi vir, in utroque ἀνθρωποπάθως scribitur. |
14 | Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos (sive ne obliviscaris nostri). Qui apud Iudaeos quasi advena futurus es et viator, et vir vagus, et antiquam deserens mansionem, in nobis habitas; et nomen tuum invocatum est super nos [Prov. XXXI], ut appellemur Christiani, idcirco non derelinquas nos, et ne obliviscaris nostri, quibus de futuro adventu tuo, omnium Prophetarum ora cecinerunt. |
15 | (Vers. 10.) Haec dicit Dominus populo huic, quia dilexit (sive dilexerunt) movere pedes suos, et non quievit (sive non pepercerunt [Al. pepercit] et Domino non placuit (sive et Deus non placuit [Al. complacuit] sibi in eis); nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. Dicente populo: quare factus es ut advena, et viator et vagus, ut tuam deseras mansionem? Respondet Dominus populo quondam suo: Vis nosse rationem? ausculta quod dicitur: Quia dilexit populus movere pedes suos, et non abstulit eos de compede peccatorum, sive non quievit, et stare non potuit: idcirco et deserui eum, et nulla est in illo mihi complacentia. |
16 | Qui igitur diu distulit, et per patientiam noluit punire peccantes, quia in scelere permanserunt; recordabitur iniquitatum eorum; et quasi aegrotantium, et Deum non sentientium, peccata visitabit, ut ultra peccare desistant. Notandum autem in Scripturis sanctis quod semper peccatorum moveantur pedes, et Sanctis dicatur cum Moyse: Tu vero hic sta mecum [Deut. V, 31]. Et alibi scriptum sit: Laudate servi Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri [Psal. CXXXIV, 1, 2]. |
17 | (Vers. 11, 12.) Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocaustomata et victimas, non suscipiam eas: quoniam gladio, fame et peste ego consumam eos. Stultum est orare pro eo qui peccaverit ad mortem, dicente Ioanne: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis [Ioan. V, 16]. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem. Ieiunia, et preces, et victimae, et holocausta tunc proficiunt, cum recedimus a vitiis, et flemus antiqua peccata. |
18 | Sin autem in sceleribus permanentes, putaverimus votis atque sacrificiis redimere nos, vehementer erramus, iniquum arbitrantes Deum. Qui enim semel gladio, et fami, et pesti fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. Unde et Prophetae dicitur, ne frustra roget quod impetrare non possit. |
19 | (Vers. 13, 14.) Et dixi, ah, ah, ah, Domine Deus, (sive qui es, Domine Deus) Prophetae dicunt eis, non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me: falso Prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. |
20 | Visionem mendacem, et divinationem fraudulentam [Vulg. et fraudulentiam], et seductionem cordis sui prophetant vobis. Audiant haec magistri, qui peccantibus et in suis vitiis permanentibus, prospera pollicentur, qui dicunt divitibus: Non videbitis gladium tormentorum Dei, et fames non erit in vobis. Saturabimini quippe sermonibus Dei; et pacem dabit vobis Dominus verissimam in loco Ecclesiae, sive Ierusalem. |
21 | Quod autem dixit, iuxta Hebraicum, tertio ah, ah, ah, ad priora [Al. propria] respondit, ubi Dominus fuerat comminatus, dicens: Gladio, et fame, et peste ego consumam eos: Quia igitur Prophetae, immo pseudoprophetae falsa polliciti sunt: ideo Dominus locutus est per Ieremiam: Nolite audire verba pseudoprophetarum, qui non a me missi sunt; sed sua voluntate venerunt. |
22 | Unde nequaquam Prophetae, sed Divini sunt appellandi, qui seductionem populo loquuntur. Multo enim melius est timore poenarum emendare peccata, quam spe prosperorum divinae sententiae subiacere. |
23 | (Vers. 15, 16.) Ideo haec dicit Dominus de Prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: gladio et fame consumentur Prophetae illi. Et populi, quibus prophetarunt [Vulg. prophetant], proiecti erunt in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum (sive mala sua). Caveant pseudoprophetae, qui prospera promittendo, supplantant populum Dei, ne et ipsi pereant, et deceptus populus simili deleatur interitu, iaceantque in viis Ierusalem, et Domini praecepta calcantes, fame et gladio pereant, et non sit qui sepeliat eos; nec ignominiam eorum pulvere operiat poenitentiae. Et ipsi enim prophetae et populus, uxoresque eorum et filii et filiae, omnisque generatio absque ullo pollinctore [Al. pollicitatore] in sterquilinium erit. Quanti iacent in viis Ierusalem! quot cernimus insepultos recipere mala sua, quae, Domino effundente, patiuntur! |
24 | (Vers. 17.) Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam (sive deducant oculi vestri lacrymas) per diem et noctem, et non taceant (sive non cessent), quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. Dupliciter hic locus intelligitur, vel quod ipse Deus plangat populum suum, et oculi eius flere non cessent, vel certe imperet ut populorum oculi lacrymis fluant, nec leve esse quod plangendum sit; cum virgo filia populi sui contritione maxima et plaga intolerabili percussa sit. |
25 | Alii ex persona Prophetae haec dici arbitrantur. |
26 | (Vers. 18.) Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame (sive dolore famis). Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. Iusta [Al. Ista] causa plangendi, quia virgo contrita sit, filia percussa, populusque deletus. |
27 | Si enim, inquit, foras exire voluero, interfectos videbo: si ingredi civitatem, attenuatos et ossibus vix haerentes, famis necessitate conspiciam. Et quid mirum hoc de plebe et ignobili vulgo dicere? cum Prophetae quoque et sacerdotes, qui aliis prospera prophetabant, et qui debebant Legis aperire mandata, ipsi ierint in terram quam ignorabant, et captivitatis sustinuerint malum. Audiant hoc nostri Prophetae et Sacerdotes, quod nec intus nec foris propter negligentiam eorum sit ulla securitas: quod et eos scandalizent qui foris sunt, et eos qui intus, fame interire patiantur: et qui auctores fuerint peccandi, sint cruciatuum socii. |
28 | (Vers. 19.) Numquid proiiciens abiecisti Iudam: aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. Miratur Propheta quod Iudam et Ierusalem, duarum tribuum videlicet regnum, in quo erat religio Dei, et Templi caeremoniae, Dominus tam repente proiecerit; et tanta percusserit plaga, ut nulla possit adhiberi medicina. |
29 | Exspectavimus, inquit, pacem et tempus curationis, et nullum est bonum; sed econtra turbatio: ut ubi prius fuerat cultus Dei atque tranquillitas, ibi seditionibus et hostili fremitu omnia complerentur. Si quando ergo nostra Sion, nosterque Iuda abiicitur, et abominatur illum anima Dei, nequaquam miremur, sed magis dicamus quod sequitur: |
30 | (Vers. 20.) Cognovimus, Domine, impietates nostras, et iniquitatem patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. Et nos, inquit, et patres nostri eadem dementia, Dei praecepta negleximus: et impleta est in nobis mensura maiorum; ut quidquid illis defuerat, nostro cumulo compleretur. Unde et de Iuda dicitur: In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur. Fiant contra Dominum semper: et dispercat de terra memoria eorum [Psal. CVIII, 14]. |
31 | (Vers. 21.) Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam. Solii gloriae tuae recordare: ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Solium gloriae Dei non solum arbitremur Templum Iudaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum, in quo iuxta illud quod scriptum est: Thronum eius in terram allisisti, tunc alliditur, atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit Deum; sed tamen qui sua culpa periit, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum, quo nos salvos futuros esse pollicitus est. |
32 | (Vers. 22.) Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant: aut coeli possunt dare imbres? Nonne tu es, Domine Deus, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec. Post multos, variosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis. Ergo quod dicit, hoc est: quia daemonum simulacra non possunt pluere, nec coeli per se dare imbrem suum: ideo tu, Domine Deus noster, quem semper exspectavimus, in quem spes nostras convertimus et vota, tu da pluviam tuam. |
33 | Tua enim sunt omnia; et quidquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest. Dicamus hoc et contra haereticos, qui pluviam doctrinarum tribuere non possunt: et cum se coelos esse promittant, et de se scriptum glorientur: Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 1]: tamen imbres non possunt donare doctrinae. Solus est enim Deus qui suum instruat populum, et diversitates gratiae tribuat exspectantibus se. |