monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, Praefatio

1 [Lernaeum anguem. Lerne lacus est in agro Argivo Herculis labore notissimus; nam in eo Hydram Lernaeam fertur interemisse, vicinae regioni adeo infestam, ut locum fecerit proverbio, Lerna malorum. Hunc igitur Lernaeum anguem indicat his verbis Hieronymus. MARTIAN.] Lernaeum anguem, fabulae ferunt, multis ex medio capite pullulasse serpentibus: et Scyllam Siculi monstrum freti, facie quidem virginali, sed succinctam canibus, miserorum lacerare naufragia: iuncto in eodem littore Sirenarum mortifero carmine, quae ut vitaret Ulysses Homericus, clausisse aures dicitur, et malum inexsuperabile, prudenti vitasse consilio.
2 Hoc ego cum facere cuperem, et haereticorum rabiem declinare [Al. declinarem], et iuxta [Duo mss., iuxta Maenium Poetae. Notissimum vero est Antigenidis Tibicinae effatum ad Ismenium discipulum, Mihi cane et musis, quod non semel alibi Hieron. sibi antat. Vid. Cicer. in Bruto, Plutarch. In Pericle, Val. Max. lib. III, cap. 7, etc. Sane et Musis pro meis Victor hic legit prout dictum erat Ismeniae, sed mss. non suffragantur.] Ismeniam, mihi canens et meis, illudque propheticum revolverem: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui de bonis [Ps. XXXVIII, 2, 3], non est passus [Pelagium, et Coelestium hoc nomine denotari contendunt Baronius, nosterque Norisius. Secus Pagius de Rufino, et Pelagio vult dici.] diabolus me optata quiete contentum, Scripturarum sanctarum explanationi insistere, et hominibus linguae meae, Hebraeorum, Graecorumque eruditionem tradere; sed id agit diebus et noctibus, et aperte, et per insidias veris falsa miscendo, immo universa mendacia subdolo melle circumlinens, ut qui audit verborum dulcedinem, venena pectoris non formidet: pacem pollicetur, ut graviora bella exerceat: ridet, ut mordeat: manum offert, ut ex improviso simplicem interficiat Abner [II Reg. III]. Nimirum hoc illud est quod et Apostolus loquebatur: Non enim eius [Modo laudati mss. ignoratis. Porro verbis praecipue, hic tacet, Rufinum designari autumo, qui iam fato functus esset. Inferior quoque orationis contextus commode de Rufini morte intelligitur.] ignoramus astutias [II Cor. II, 11]. Hic tacet, alibi criminatur: mittit in universum orbem epistolas biblinas prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de [Al. in] Christi humilitate venientem, malae conscientiae signum interpretatur.
3 Ipseque mutus latrat per [Rescripsimus Albinum, pro quo Vulgati hactenus Alpinum legerant. Illud vero praefert ms. Corbei. quem Benedictini S. Augustini Editores laudant in Appendice altera tom. X, sicque antea restituendum Garnerius coniecerat sane quam erudite. Pelagium quippe suggillat hoc nomine, qui gente Scotus erat, sive de Albion, aut Albin, qua appellatione patriam suam veteres Scoti donabant, sicut invenire est apud Auctorem libri de Mundo, qui Aristoteli ascribitur. Quae etiam subsequuntur verba, grandem, corpulentum, etc., optime Pelagio quadrant, quem Paulus Orosius vocat hominem largis humeris, crasso collo, et praegrandi vultu: et Hieronymus in primo contra Pelagianos Dialogo humeros in eo Milonis risui vertit.] Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit saevire, quam dentibus. Habet enim progeniem Scoticae gentis, de Britannorum vicinia: qui iuxta fabulas Poetarum instar Cerberi spirituali percutiendus est clava, ut aeterno cum suo magistro [Duo mss. et Cistere. quidem secunda manu, Platone praeferunt pro Plutone.] Plutone silentio conticescat. Verum hoc alias.
4 Nunc in Ieremiam tertium aggrediar librum, in quo conabor, frater Eusebi, latissimos explanationis campos angusta Commentariorum semita coarctare.
Hieronymus HOME