Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput XI
1 | (Vers. 1-3.) Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: Audite verba pacti (sive testamenti) huius, et loquimini ad viros Iuda, et habitatores Ierusalem, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel. Non quidem est positum in titulo, sub quo tempore, vel sub quo rege, et quoto anno eius, haec prophetia facta sit: sed intelligimus, vel priori prophetiae et tempori haec esse iungenda, vel certe post aliquod temporis intervallum prioris prophetiae hunc Domini ad Prophetam factum esse sermonem. |
2 | Notandum est autem, quod verbum BERITH, Aquila et Symmachus semper pactum, LXX et Theodotio testamentum interpretati sunt. Proprie autem nunc ad Ierusalem et ad viros tribus Iudae sermo dirigitur. |
3 | (Vers. 4.) Maledictus vir qui non audierit verba pacti huius, quod praecepi patribus vestris: in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Dominum [Al. Deum]. Non propter generis privilegia, non propter circumcisionis iniuriam 918, et otium sabbati, sed propter obedientiam, et Deus efficitur populi Israel, et Israel populus eius. |
4 | Et hic quidem quasi ad servos loquitur, ut placeant Deo. In Evangelio vero Dominus ad discipulos: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis [Ioan. XV, 14 ] [et 15]. Cumque amici mei fuerint, de amicis transeunt in filios: Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Unde amicis et filiis praecipit: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est [Matth. V, 48]; similitudinem imperans, non aequalitatem. |
5 | Et ibi obedientia mandatorum est, hic similitudo Dei. Quodque ait: In die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dat nobis intelligentiam, quod caminus et fornax ferrea, atque succensa tribulationis et poenae significet magnitudinem, non aliquem locum poenae, ferri materia praeparatum. |
6 | (Vers. 5.) Ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Patres videntur accipere, quando accipiunt filii; et Abrahae promissio completur in posteris. Terram autem lacte et melle manantem, hyperbolice debemus accipere pro rerum omnium abundantia, ut est illud (Virg. Eclog. III): Mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum. Et iterum: Et passim rivis currentia vina repressit. Aut certe tropologice, terram lacte et melle manantem, Christi Ecclesiam sentiamus, in qua parvuli atque lactentes educamur per fidem, ut possimus solidum cibum capere. |
7 | Et respondi et dixi: Amen, Domine. Pro quo Septuaginta, Fiat, Domine (hoc enim amen significat) transtulerunt. Dixerat Dominus, iuravi patribus vestris daturum me eis terram lacte et melle manantem, sicut rebus ipsis hodie comprobatur [Exod. III]. Propheta diligens populum suum, occupat vocem Domini, et cupit vera esse, et in perpetuum permanere quae data sunt. Unde ait: Vere, Domine, implesti quod pollicitus es; sive fiat, Domine, hoc est semper maneat quod dedisti. |
8 | (Vers. 6.) Et dixit Dominus ad me, vociferare (vel lege) omnia verba haec in civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. Clementissimus Deus frequenter futura praedicit, ut tamdem durus ad credendum animus molliatur. Praedicit autem tam in urbe Ierusalem, quam foris in agro, ut quorum commune discrimen est, eadem poenitudo sit. |
9 | (Vers. 7, 8.) Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Mane consurgens [Vulg. surgens] contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam; et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali, et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi ut facerent. Hucusque in Septuaginta non habetur, quod que sequitur, et non fecerunt, ab eis positum est, et cum superioris capituli fine sociatum, in quo scriptum est: audite verba pacti huius, et facite illa; et non fecerunt. Quid sit autem de mane consurgere, et Dei verba per Prophetas eis frequenter ingerere, et educere eos de Aegypto, et saepius admonere et dicere: audite vocem meam; et illos abiisse post pravitatem cordis sui, et postea eis reddere quae merentur et accipere, ante iam diximus. |
10 | (Vers. 9, 10.) Et dixit Dominus ad me: Inventa est coniuratio in viris Iuda, et in habitatoribus Ierusalem reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea. Et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis. Irritum fecerunt domus Israel, et domus Iuda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. Pro coniuratione, quam nos iuxta Symmachum interpretati sumus, Aquila et LXX et Theodotio συνδεσμὸν transtulerunt, quam nos colligationem possumus dicere. |
11 | Unde et Athalia, cum in Templo sibi parari insidias deprehendisset, eodem verbo locuta est: Coniuratio, coniuratio [IV Reg. XI, 14]. Proprie autem hoc verbo Scriptura abutitur, quando non subito fortuitoque peccato, sed paratis insidiis et coniuratione, tenditur ad delictum, et pari mente unoque studio id agunt, ut Dei mandata contemnant. |
12 | Dicitque et patres et filios una mente parique sententia, neglecto Deo, idola veneratos, tam Israel videlicet, quam domum Iuda, hoc est, tam decem tribus, quam duas, quarum imperium erat in Ierusalem, ut quorum in contemptu Dei unum studium fuit, par sit in sustinenda captivitate supplicium. |
13 | (Vers. 11, 12.) Quamobrem haec dicit Dominus: Ecce ego induco super eos mala, de quibus exire non poterunt, et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Et ibunt civitates Iuda et habitatores Ierusalem, et clamabunt ad deos, quibus libant; et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. Non exaudit Deus in tempore necessitatis et angustiae: quia et illi audire vocem Domini noluerunt. |
14 | Quod et Saul passus est. Cum enim Philisthiim agmina reformidans, verbum Domini non meruisset accipere, conversus est ad Pythonissam, ut ab idolis disceret, quod instantia orationis ac fletuum a Domino debuit extorquere [I Reg. XXI]. Per quae discimus, etiam si Dominus non exaudierit, nequaquam esse cessandum, nec confugiendum ad daemones, qui cultores suos adiuvare non possunt; sed ad Domini auxilium qui cito iratus flectitur, et mutat sententiam, si et hi, quibus iratus fuerit, commutentur. |
15 | Totum autem quod nunc dicitur, ad tribum Iuda pertinet, et urbem Ierusalem, quibus instat captivitas. |
16 | (Vers. 13.) Secundum enim numerum civitatum tuarum erant dii tui Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuisti [Al. posuistis] aras confusionis ad libandum Baalim. Legamus Regum et Paralipomenon libros [IV Reg. XXI, II Paral. XXXIII], et inveniemus Iudam et Ierusalem multo quam Israel peiora fecisse, ut quot habebant urbes, tot haberent et idolorum species: et quot erant in urbe Ierusalem plateae et viarum capita, tot haberent aras in confusionem suam, in quibus idolis Baalim victimas immolarent. |
17 | (Vers. 14.) Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem: quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. Praecipitur Ieremiae, ne velit pro eis Dominum deprecari, in quos iam est consummata sententia: ne videatur oratio eius infirma, et propriis sceleribus non exaudiri. |
18 | Noli, inquit, orare pro eis, nec laudem assumere, ut replicando veteris historiae clementiam, qua eis semper misertus sum, et laudando, meam nitaris mutare sententiam. Etsi enim hoc feceris, non exaudiam eos, qui me necessitatis tempore rogare coguntur. Ex quibus discimus frustra aliquem rogare pro alio, cum ille non mereatur accipere, pro quo rogatur Deus. |
19 | (Vers. 15, 16.) Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta eius. Dilectum et amantissimum vocat populum Iuda, qui in Templo eius posuit, et veneratus est idola, et in eo se putat iram Dei placare, si multas hostias immolet, et gloriatur in sacrificiorum multitudine, quae malitias peccatorum auferre non possunt. |
20 | Comparat autem Ierusalem, sive omnem populum Iudaeorum, olivae pulchrae, atque fructiferae, quae exaltata per superbiam, nequaquam egit humiliter, nec intellexit Creatorem et dominatorem suum; sed elata per superbiam, et locuta granditer, Domini igne succensa est; ita ut comburerentur et redigerentur ad nihilum rami, sive fruteta eius, id est, omnis populus adversariorum gladio deleretur. |
21 | Hic sensus et in alio loco est (Cap. II), ubi dicitur ad Ierusalem: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena? Quando destruuntur maceriae illius, et vastat eam aper de silva, et omnes bestiae devorant fructus illius [Psal. LXXVIII], dicamus istud capitulum principibus Ecclesiarum: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Vel certe divitibus, qui cum aliena diripiant, et non auferant malitias cordis sui, putant se Dei clementiam mereri: Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? At nunc publice recitantur offerentium nomina, et redemptio peccatorum mutatur in laudem: nec meminerunt viduae illius in Evangelio, quae in gazophylacium duo aera mittendo, omnium divitum vicit donaria [Marc. XII]. |
22 | (Vers. 17.) Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iuda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. Olivam, inquit, uberem, pulchram, fructiferam vocavit te Dominus tuus, atque plantavit. Sed quia ad vocem loquelae, grandis Dei in te flamma descendit, et consumpsit omnes ramos tuos, propterea qui te plantaverat, nunc locutus est super te malum: non iniquitate sententiae, nec subita pravitate sermonis; sed pro malis quae fecerunt sibi domus Israel et domus Iuda, et studiose egerunt libantes Baalim, ut me ad iracundiam provocarent. Cumque possit Deus facere quae vult, reddit causas ne facere videatur iniuste, secundum illud, quod scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris [Ps. L, 6]. |
23 | (Vers. 18 seqq.) Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tu ostendisti mihi studia eorum, et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia. Mittamus lignum in panem eius, et conteramus [Vulg. eradamus] eum de terra viventium, et ne memoretur nomen eius amplius. |
24 | Tu autem, Domine sabaoth, qui iudicas iuste, et probas renes et cor: videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. Omnium Ecclesiarum iste est consensus, ut sub persona Ieremiae, a Christo haec dici intelligant, quod ei Pater monstraverit, quomodo eum oporteat loqui, et ostenderit illi studia Iudaeorum, et ipse, quasi agnus ductus ad victimam, non aperuerit os suum, et non cognoverit, subauditur peccatum; iuxta illud quod ab apostolo dicitur: Qui cum non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum factus est: et dixerint: Mittamus lignum in panem eius, crucem videlicet in corpus Salvatoris. |
25 | Ipse est enim qui ait: Ego sum panis, qui de coelo descendi: et eradicemus, sive conteramus eum de terra viventium [Ioan. VI, 51]. Hoc enim scelus animo cogitaverunt, ut nomen eius delerent in perpetuum. Sed e contrario iuxta assumpti corporis sacramentum loquitur filius ad Patrem, et imprecatur iudicium eius, dum laudat iustitiam, et inspectorem renis et cordis invocat Deum, ut ipse reddat populo quod meretur, et dicit: Videam ultionem tuam ex eis, eorum videlicet, qui in scelere perseverant, et non eorum, qui vertuntur [Al. convertuntur] ad poenitentiam. |
26 | De illis ait in cruce: Pater, ignosce illis, quod enim faciunt nesciunt [Luc. XXIII, 34]. Revelatque Patri et aperit causam suam: quia nullo suo merito, sed scelere populi crucifixus est, dicens: Ecce venit princeps mundi huius, et invenit in me nihil [Ioan. XIV, 30]. Iudaei et nostri iudaizantes haec ex persona Ieremiae dici intelligunt: qui propter vaticinium futurorum, et ingruentia captivitatis mala, haec eum a populo sustinuisse confirmant. |
27 | Sed nescio quomodo possint approbare, crucifixum esse Ieremiam, cum hoc Scriptura non memoret: nisi forte cogitaverint, et non fecerint. |
28 | (Vers. 21 seqq.) Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio: filii eorum et filiae earum morientur in fame, et reliquiae non erunt ex eis. |
29 | Inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum. Videtur hoc superiori sententiae contraire, qua voluimus [Al. volumus] approbare ex persona Christi dicta esse quae dicta sunt, et non ex Ieremiae, qui proprie habitabat in viculo Anathoth, qui ab Ierosolymis tribus distat millibus. Sed si intellexerimus etymologiam oppidi ANATHOTH, quod interpretatur obedientia, liquido monstrabitur viros Anathoth, qui quondam Domini praeceptis obtemperarunt, omnes dici Iudaeos, et maxime habitatores urbis Ierusalem, in quos extrema venit sententia: ut obsidionis malis, gladio, fame, et peste interirent. |
30 | Ut autem nos omni interpretationis molestia liberemur, illam sequamur regulam: Quod omnes Prophetae in typum Domini Salvatoris pleraque gesserint, et quidquid iuxta praesens tempus completum sit in Ieremia, hoc in futurum de Domino prophetari. |