Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput X
1 | (Vers. 1.) Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. Haec dicit Dominus: Iuxta vias gentium nolite discere, et a signis coeli nolite metuere, quae timent gentes: quia leges populorum vanae sunt. Proprie adversus eos loquitur, qui venerantur coelestia, et quae in signa sunt posita annorum, temporum, mensium, et dierum, ab his aestimant regi humanum genus, et ex causis coelestium terrena moderari. |
2 | Quodque ait: Leges, sive legitima, populorum vanae [Al. vana] sunt, omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat, et nullam in se habere utilitatem. |
3 | (Vers. 3-5.) Quia lignum de saltu praecidit, opus manuum artificis in ascia: argento et auro decoravit illud, clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur (sive non moveatur). In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur [Al. tolluntur], quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt, nec bene. Descriptio idolorum quae venerantur gentes. |
4 | Lignum, inquit, de saltu praecidit. Materia ergo idolorum vilis atque corruptibilis: Opus manuum artificis. Cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa quae fabricatur [Al. fabricantur]. Argento et auro decoravit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. Qui quidem error ad nos usque transivit, ut religionem in divitiis arbitremur. |
5 | Clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur, sive ut non moveatur. Quanta idolorum potentia, quae stare per se nequeunt, nisi clavis et malleis compingantur! In similitudinem palmae fabricata, habent pulchritudinem metallorum et picturae arte decorata sunt: sed utilitatem non possident, qua praebeant aliquos fructus artifici. |
6 | Et non loquentur. Nihil enim in se vitale habent. De quibus scriptum est: Os habent, et non loquentur; aures habent, et non audient. Portata tollentur [Psal. CXIII, 5, 6]. Fortior ille qui portat, quam illa quae portantur; immo in illo sensus est, in hoc figura sine sensu. Nolite ergo timere ea, quia nec bene facere possunt, nec male. Solent enim plerique gentilium daemones colere, ne noceant, et alios exorare ut praestent benecia: Unde et illud Virgilianum est [Aeneid. I]: Nigram hyemi pecudem, zephyris felicibus albam. Quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata quae sunt contraria veritati referri potest. |
7 | Et ipsi enim ingentia pollicentur, et simulacrum vani cultus de suo corde confingunt. Iactant grandia et ad decipiendos simplices quosque, quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus, imperitorum obstringunt aciem, et a suis inventoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas, et quorum cultura proprie gentium est, et eorum qui ignorant Deum. |
8 | (Vers. 6 seqq.) Non est similis tui, Domine: magnus tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter fatui et sapientes probabuntur, doctrina vanitatis eorum lignum est. |
9 | Argentum involutum (sive productum) de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum (sive sapientium) universa haec. Dominus autem Deus verus est: iste Deus vivens et rex [Al. ipse] sempiternus. |
10 | Ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Haec in LXX non habentur, sed de Theodotionis Editione in plerisque addita sunt, et cum iuxta litteram videantur perspicua, iuxta anagogen magnam habent difficultatem. Nullus enim similis est Deo vero, eorum deorum qui haeretica arte finguntur. Omnes timebunt eum, quia rex gentium est. |
11 | Principium enim sapientiae timor Domini [Prov. IX, 10]: et de eo proficimus ad charitatem veram. Tuum est, inquit, decus. In veritate decor, in mendacio turpitudo: quamvis haeretici iuxta sapientiam mundi, quae destruetur, sibi sapientes esse videantur; tamen in omnibus regnis, quibus lacerant Ecclesiam, nullus est similis tui, dicente sermone divino: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo [I Cor. I, 19]. Simul sapientes et fatui sunt. Doctrina eorum pro qualitate ingenii, vel vilis est, et ligno comparatur, vel similis argento propter eloquii venustatem. Affertur de Tharsis. Tharsis vel regio Indiae est, ut Iosephus, vel certe omne pelagus Tharsis appellatur, et coeli habet similitudinem; et tamen involuta est verborum artificio, sive producta. Si enim voluerit decipere, non poterit. |
12 | Et aurum de Ophaz. Septem nominibus apud Hebraeos appellatur aurum, quorum unum OPHAZ dicitur, quod nos dicere possumus obryzum, ut splendeat in superficie idolorum, quod intrinsecus lignum est vilisque materiae. Hyacintho operiuntur et purpura, ut superficie sui oculos decipiant, dum coelorum sibi colorem et regna coelestia polliceatur; et tamen opera sapientium sunt universa haec, qui in saeculo sapientes putantur: caeterum apud Deum stulti sunt. |
13 | Dominus autem Deus noster, Deus verus est. Illa ergo universa mendacia. Et ipse Deus vivens: igitur illa mortua quae finguntur. Et ille rex sempiternus. Haereticorum umbrae ad tempus praevalent, sed longo tempore corrumpuntur. Ab indignatione eius commovebitur terra: hi qui terrena habent opera, et terrena simulacra confingunt. |
14 | Et non sustinebunt gentes, nequaquam populus Domini, sed gentium multitudo, quae Dei comminationem ferre non praevalent. |
15 | (Vers. 11). Sic ergo dicetis eis: Dii qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub coelo sunt. Falsis diis, et qui artificiose [Al. artificio] compositi sunt, ista dicenda sunt. Illi enim nec coelos fecerunt, nec terram. Qui cooperatores sunt Christi, dii vocantur: et Domini, per doctrinam Ecclesiasticam, magna ex parte fabricant domum. |
16 | (Vers. 12 seqq.) Qui facit (sive qui fecit) terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et in prudentia sua extendit coelos. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in coelo, et elevat (sive educit) nebulas ab extremis terrae, fulgura in pluviam fecit, et educit ventum (sive ventos) de thesauris suis. Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis: vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suae peribunt. Non est his similis pars Iacob. |
17 | Qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel virga haereditatis eius, Dominus exercituum nomen est illi. Qui facit terram in fortitudine sua, Deus Pater est. Facit autem in fortitudine sua Domino Salvatore. Christus enim Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 24]. Qui ipse est et prudentia, in quo [Al. qua] extendit coelum. Ipse enim dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt [Psal. XXXII, 9]; loquens ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 26]. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in coelo. Omnis enim doctrina Domini de coelestibus fluit, dicente David: Pluviam voluntariam segregabis Deus haereditati tuae et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Et elevat sive educit nebulas ab extremis terrae [Psal. LXVII, 10]. Nebulae, sive nubes quibus mandavit Deus ne pluerent super Israel imbrem [Isai. V], educuntur ab extremitatibus terrae, quarum una nebula loquebatur: Puto enim nos Deus Apostolos ostendit novissimos tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus [I Cor. IV, 9]. Fulgura in pluviam fecit. Cum enim imber de coelo venerit doctrinarum, et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes invenies, et clara fulgura sapientiae. |
18 | Et educit ventos de thesauris suis; in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Stultus factus est omnis homo a scientia. Licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moyses, et Abraham sapientes sint, ad comparationem Dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur: unde et fatuum Dei sapientius est hominibus. Confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit: falsumque est, quod conflavit. Sin autem stultus est omnis homo a scientia; stultum est omne falsumque quod fecit [I Cor. I]. Et non est spiritus in eis. Notandum quod et in isto capitulo, ventus et spiritus, uno apud Hebraeos nomine appellantur RUA; Spiritum autem sanctificationis vocat, qui in haereticorum mentibus non potest inveniri. Vana sunt et opus risu dignum. Quis enim non rideat cum haereticorum simulacra perspexerit? Aut enim rustica sunt quae dicuntur, et lignum est: aut pulchro sermone composita, et reperitur argentum; aut certe de proprio simulata sensu, et frustra auri imaginem pollicentur. |
19 | In tempore visitationis suae peribunt. Ad tempus valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus eius stulta perspexerit, omnia conticescunt [I Cor. XI]. Non est similis his pars Iacob: eorum qui supplantavere Iudaeos, et quotidie destruunt haereticos. |
20 | Pars autem Sanctorum Deus est: de quo propheta dicit: Pars mea Dominus. Qui enim formavit omnia, ipse est [Psal. LXXII, 26]: qui fecit omnia atque plasmavit, tam in animo, quam in corpore. Et Israel virga haereditatis eius. Omnis qui directus in Deo est, vel sensu cernit Deum, sceptrum est haereditatis eius. |
21 | Cuius nomen Dominus Omnipotens est, sive Virtutum: hoc enim sonat, Dominus exercituum: quod in Hebraico scriptum est, Dominus sabaoth. |
22 | (Vers. 17, 18.) Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione; quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe proiiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ut inveniantur. LXX: Congregavit de foris substantiam suam, quae habitat in munitione. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego supplantabo habitatores terrae huius, et tribulabo eos, ut inveniantur. Praecipitur Ierusalem, ut quidquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget, et longae obsidioni paret alimenta. |
23 | Se enim nequaquam ut prius de futuro, et longo tempore comminari: sed iam de vicina captivitate, quae iamiamque ventura sit. Congrega, inquit, et de foris et de terra, hoc est, ex agris substantiam tuam, sive confusionem. Quidquid enim habes, confusione dignum est: quae licet praepares haec, super his Domini dicta cognosce. |
24 | Ecce ego in hac vice, in isto tempore, proiiciam, sive instar fundae iaciam longe habitatores terrae huius: pro quo LXX interpretati sunt supplantabo et cadere faciam. Pro quo verbo Hebraico COLEA, Aquila et Symmachus interpretati sunt σφενδονήσω. Et est sensus: Instar fundae cum omni impetu abiiciam, et sic eos obsideri faciam: sicque tribulabo et coangustabo, ut omnes in urbe reperiantur, et effugere nequeant malum. |
25 | (Vers. 19.) Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea. LXX: Vae super contritione tua, pessima plaga tua. Iuxta Hebraicum ipsa Ierusalem loquitur, quod vehementer afflicta sit, et plagam sustineat insanabilem. Iuxta LXX vero Propheta loquitur ad Ierusalem, et plangit eam super contritione et plaga sui [Al. sua]. |
26 | Ego autem dixi, plane haec infirmitas mea est (sive vulnus meum), et portabo illam (sive apprehendit me). Ipsa loquitur Ierusalem: quidquid patior, mea culpa patior: intelligo vulnus meum quod apprehendit me, sive iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei. |
27 | (Vers. 20.) Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei disrupti sunt (sive omnes pelles meae conscissae sunt), filii mei exierunt a me (sive oves meae), et non sunt [Al. subsistunt]: non est qui extendat ultra tentorium meum (sive non est locus ultra tabernaculo meo) et qui erigat pelles meas. Subversionem urbis suae tam facilem plangit Ierusalem, ut nequaquam muros et moenia funditus eruta, sed tabernaculi, atque tentorii ablationem putes. |
28 | Tabernaculum, inquit, hoc est, habitatio mea, repente sublata est. Omnes funiculi mei disrupti sunt. Servat tabernaculi metaphoram, sive omnes pelles meae conscissae sunt. Filii mei exierunt a me, sive pecora mea, quod a LXX additum, non stat iuxta historiam. In longa enim obsidione quomodo oves et pecora auferri poterant de Ierusalem, quae etiam si fuissent, fames consumpserat? Et non, inquit, subsistunt, sive non sunt. Neque enim translati sunt in Chaldaeam: sed magna pars eorum interfecta penitusque deleta est. |
29 | Non est qui extendat ultra tentorium meum: non est qui me instauret, et murorum meorum iaciat fundamenta, qui ad solum usque prostrati sunt. |
30 | (Vers. 21.) Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. Per translationem pastorum, atque ovium, principum culpa et dispersio populi describitur. Quia enim principes stulte egerunt, nec quaesierunt Dominum, quem toto debuerant corde perquirere: idcirco et mala venientia non viderunt, sive non intellexerunt Dominum, et omnis multitudo Ierusalem huc illucque dispersa est. |
31 | (Vers. 22.) Vox auditionis, ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Iuda in solitudinem, et habitaculam draconum (sive cubile struthionum). Et ut Symmachus interpretatus est, sirenarum: pro quo in Hebraico THANNIM positum est. Verba Prophetae: Ecce, inquit, sonitus et fremitus Babylonii venientis auditur, magnaque commotio, sive terraemotus de terra Aquilonis: ut omnes urbes Iudaeae, habitatoribus interfectis, redigat in solitudinem, et faciat pro hominibus dracones habitare, et cuncta animantia venenata, sive struthiones, quod et ipsum animal, solitudinis familiare est, et in desertis nascitur ac nutritur. |
32 | Aut certe sirenas, monstra quaedam et daemonum phantasmata possumus intelligere. Haec omnia quae et praeteritus et praesens sermo descripsit, ad persecutionis Ecclesiae referamus tempora, quando tabernacula Domini subvertuntur, et omnis habitatio Ecclesiae redigitur in solitudinem. Et ut ista universa veniant, culpa pastorum est, qui stulte egerunt, et Dominum non quaesierunt, nec intellexerunt eum, et idcirco grex omnis dispersus est. |
33 | (Vers. 23.) Scio; Domine, quia non est [Al. sit] hominis via eius: nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. Erubescant novi praedicatores, qui aiunt, unumquemque suo arbitrio regi: cum et hic Propheta dicat: Non est hominis via eius [Psal. XXXVI, 23]. Et David in lyrico canat carmine: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam eius volet nimis. Sive hic sensus est: quod a Babyloniis sustinemus, non est eorum fortitudinis, sed nostri meriti, et indignationis tuae. |
34 | (Vers. 24, 25.) Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio, et non in furore tuo; ne forte ad nihilum redigas me. Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super provincias (sive generationes) quae nomen tuum non invocaverunt, quia devoraverunt Iacob, et locum eius consumpserunt, et decus eius (vel pascua) dissipaverunt (sive ad solitudinem redegerunt). Hunc locum et in psalmo legimus: Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me [Psal. VI, 1; XXXVII, 1]. Et est sensus: Meremur quidem omnia quae sustinemus, et multo meremur maiora quam patimur. |
35 | Verumtamen hoc obsecro, ut quasi pater me corripias, non quasi adversarius: ut me emendes quasi filium, et non punias quasi inimicum [Hebr. XII]; castigas enim omnem filium quem recipis, et per omnem dolorem ac flagellum emendas Ierusalem. Hostes autem, qui non noverunt te, et provinciae sive regiones, quae non invocaverunt nomen tuum, nequaquam tuum debent sentire iudicium, sed indignationem [Psal. LXXXVII]. Tradidisti enim nos, ut emendaremur. Illi autem aggravaverunt iugum suum: seni non pepercerunt, et parvulos afflixerunt: comederunt nos, et penitus devoraverunt et in tantam solitudinem redegerunt Ierusalem, ut et publicarum et privatarum aedium omnia dissiparent, et populum tuum interficerent. |