Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput IX
1 | (Vers. 1.) Qais dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. Si totus, inquit, vertar in fletum, et nequaquam guttae sint lacrymarum, sed abundantia fluminis, tamen interfectos filiae populi mei digne flere non potero. Tanta enim sunt mala, ut omnem dolorem sui [Al. sua] vincant magnitudine. Hoc autem tam ex Prophetae, quam ex Domini persona intelligi potest. |
2 | (Vers. 2.) Quis dabit me in solitudine diversorium [Al. in diversorio] viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? LXX: Quis det mihi in solitudine mansionem novissimam, ut relinquam populum meum, et recedam ab eis? Melius, inquit, est habitare in extrema solitudine, quam inter tanta hominum scelera commorari. |
3 | Unde et Salvator in Evangelio loquebatur: Usquequo sustinebo vos? Et in alio loco scriptum est: In tempore illo qui intelligit [Al. intelliget], sedebit et tacebit: quoniam tempus pessimum est [Thren. III, ] [Mich. II]. |
4 | (Vers. 3.) Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo in malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. De malo ad malum transeunt peccatores, quando idolum mutant idolo, et de peccatis ad peccata transcendunt, vel certe de obsidionis malo transeunt ad captivitatem. |
5 | Et de Sanctis quidem dicitur: Ibunt de virtute in virtutem [Psal. LXXXIII, 8]. De peccatoribus vero: De malo in malum egressi sunt. Causaque omnium miseriarum, quia non cognoverunt Dominum, coetusque sit praevaricantium, et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam; confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: Terra es, et in terram ibis [Gen. III]. |
6 | (Vers. 4 seqq.) Unusquisque se a proximo suo custodiat: et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantatione supplantabit [Al. supplantat et incedit], et omnis amicus fraudulenter incedet; et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium (sive didicit enim lingua eorum loqui mendacium), ut unique agerent, laboraverunt (sive inique egerunt, et non intermiserunt ut converterentur). Habitatio tua in medio doli, in dolo (sive usura super usuram, et dolus in dolo); renuerunt (sive noluerunt) scire me, dicit Dominus. Hoc loco utendum est in tempore persecutionis et angustiae, quando aut rara, aut nulla fides est: quando nec fratri nec proximo credendum est, et inimici hominis domestici eius [Mich. 7]: quando iuxta Evangelium: Tradet pater filium, et filius patrem, et dividentur duo in tres, et tres in duo. Quodque infert, Docuerunt linguam suam loqui mendacium, sive didicit lingua eorum loqui mendacium [Matth. X], ostendit consuetudinem mentiendi quodammodo in naturam verti: studioseque eos agere, ut agant iniqua. |
7 | Quodque sequitur, Habitatio tua in medio doli, in dolo, proprie ad Prophetam sermo dirigitur, quod habitet in medio populi mentientis; sive ut Septuaginta transtulerunt: Usura super usuram, et dolus super dolum: et quod quotidie augeant scelera, et nequaquam eos prioris facti poeniteat, sed novis praeterita cumulent. Haec facientes, omni agunt [Al. agant] studio, ut nesciant Dominum, qui haec non facienda praecepit. |
8 | (Vers. 7.) Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo (sive igne examinabo) et probabo eos. Quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei (sive quid faciam a facie malitiae filiae populi mei)? Quotiescumque angustiis subiacemus, mala recipimus a Deo, et examinamur persecutionibus, ut quidquid in nobis adulterinae materiae est, tribulationum et miseriarum exuratur [Al. excoquatur] ardoribus: Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7]. |
9 | (Vers. 8, 9.) Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est: in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Omnis haereticus qui corda vulnerat audientium et nescientium scriptum: Omni custodia serva cor tuum [Prov. IV, 23], sagittam possidet vulnerantem, et in dolo loquitur. |
10 | Cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. Sequentibus autem versiculis, in quibus dicit: Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc Propheta abutitur, ut cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere quod facit [Al. faciat]. |
11 | (Vers. 10.) Super montes assumam (sive assumile) fletum et lamentum, et super speciosa (sive semitas) deserti planctum: quoniam incensa sunt (sive defecerunt) eo quod non sit vir (sive homo) pertransiens, et non audierunt vocem possidentis (sive substantiae), a volucre coeli usque ad pecora migraverunt et recesserunt. Superveniente Babylonio exercitu, et cuncta vastante, solitudo provinciae prophetatur, quod planctus in montibus, fletus sit in deserto, sive in semitis solitudinis, quod universa defecerint atque succensa sint, et nullus sit qui per terram gradiatur, caesis omnibus, nihilque remanserit, quod spirare possit et vivere. |
12 | Unde pro possidente, LXX transtulerunt substantiae, quae Hebraice dicitur MACNE: et substantia hic non pro οὐσία, hoc est, essentia accipitur, sed pro opibus, atque divitiis. Quodque infert: A volucre coeli usque ad pecus recesserunt et abierunt, hoc ostendit quod saepe diximus, iram Dei universa sentire, et non solum aves aeris, sed et pisces aquae deficere. |
13 | Iuxta tropologiam fletus assumitur super montes, et lamentatio super speciosa deserti, quando principes peccant Ecclesiae, et nihil in ea invenitur substantiae Dei, nec auditur vox Domini Ecclesiam possidentis, per sanctos et apostolicos viros; et a volucre coeli usque ad pecora, ab his videlicet, qui possunt in sublime ascendere, usque ad irrationales et simpliciores quosque qui recesserunt [Al. recesserint] a conciliabulo Dei. |
14 | (Vers. 11.) Et dabo Ierusalem in acervos arenae (sive in transmigrationem) et in cubilia draconum, et civitates Iudae dabo in desolationem; eo quod non sit habitator. Cum ecclesiastici viri et doctores quique defecerint, tunc datur Ierusalem in transmigrationem, sive in acervos arenae, ut haereticus in ea sermo praevaleat, et efficiatur cubile draconum, et civitates illius redigantur in solitudinem, nec sit in ea divini sermonis habitatio, et ille qui dicit: Inhabitabo et inambulabo in eis, et ero Deus eorum [Levit. XXVI, 12]. |
15 | (Vers. 12 seqq.) Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: quare periit terra, et exusta est quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis. Interrogat Propheta, si quem sapientium in Ierusalem valeat reperire, et eorum ad quos fiat sermo Dei, et qui possint annuntiare Domini voluntatem, et causas reddere cur Iudaea redacta sit in solitudinem, et omnibus interfectis, nullus remanserit qui per eam transeat. |
16 | Et inducit Dominum respondentem, causasque reddentem: quia dereliquerint Legem eius quam dederat eis, nec audierint vocem eius, nec fecerint quae praecepta sint; sed abierint post pravitatem cordis sui. Ergo non in nostra voluntate, sed in Domino confitendum est. Pravum enim cor in omnibus (Infra XVII, 9). Et, De corde nostro exeunt pessimae cogitationes [Matth. XV, 19]. Et post Baalim, inquit, abierunt, quos didicerunt a patribus suis. Baal idolum Sidoniorum est, et est numeri singularis Baalim vero pluralis numeri. |
17 | Ergo nec parentum nec maiorum [Al. malorum] error sequendus est: sed auctoritas Scripturarum, et Dei docentis imperium. |
18 | (Vers. 15, 16.) Idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo eos, populum istum absinthio (sive angustiis), et potum dabo eis aquam fellis, et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum: et mittam post eos gladium, donec consumantur. Potest et de vicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis: et proprie de hoc tempore, quando dispersi sunt in gentibus, quas non noverant ipsi, et patres eorum: et in toto orbe divisi, cibatique sunt absinthio, sive necessitatibus et angustiis. |
19 | Et acceperunt potum aquam fellis, quod aut malorum significat magnitudinem, et sempiternum captivitatis iugum: aut certe per ignorantiam legis Dei, pro Christo Antichristum suscepturi sunt. Mittitur autem gladius post eos, ut usque ad interitum consumantur. Vel certe gladius qui eos dividat, et non patiatur in malum habere consensum, ut dispereant in eo quod mali sunt. |
20 | (Vers. 17, 18.) Haec dicit Dominus exercituum: contemplamini (sive intelligite) et vocate lamentatrices, et [Al. ut] veniant: et ad eas quae sapientes sunt, mittite, et properent (sive loquantur), festinent, et assumant super nos (sive super vos) lamentum: et deducant oculi nostri (sive vestri) lacrymas, et palpebrae nostrae (sive vestrae) defluant aquis: quoniam vox lamentationis audita est de Sion (sive in Sion). Propter futuram captivitatem et eversionem Ierusalem, lamentatrices vocari iubet, quae solent in luctu, voce flebili et lacertos manibus verberantes, ad lacrymas populum provocare. |
21 | Hic enim mos usque hodie permanet in Iudaea, ut mulieres sparsis crinibus nudatisque pectoribus, voce modulata omnes ad fletum concitent. Se autem iungit Deus compatientis affectu, sive Propheta; ut quidquid populus sustinet, ipsum sustinere et sentire se dicat. Quod autem infert: Quia vox lamentationis audita est de Sion, statim sequitur quae ista sit vox. |
22 | (Vers. 19.) Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? Quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt (sive abiecimus) tabernacula nostra. Vox ista est lamentantium Sion: quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? Statimque sibi ipsi respondent, et causas suae vastationis exponunt dicentes: Quia dereliquimus terram, nostro vitio atque peccato: et deiecta sunt tabernacula nostra, quae quasi praetereuntes quondam possidebant. |
23 | Dicant hoc et in persecutione quondam credentium turbae: quoniam idcirco vastatae sunt atque confusae, quia dereliquerint terram Domini, et deseruerint tabernacula sua. |
24 | (Vers. 20, 21.) Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumat auris vestra sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos [Al. domus] nostras: disperdere parvulos de foris, iuvenes de plateis. In superiori capitulo dixerat: vocate lamentatrices et veniant, et ad eas quae sapientes sunt, mittite, et properent: nunc quasi praesentibus loquitur, in condemnationem sacerdotum atque doctorum et virorum omnium: ut illis cessantibus a doctrina, istae audiant verbum Domini, et assumant sermones oris eius, doceantque filias et proximas suas planctum causasque lacrymarum: Quia ascendit mors per fenestras nostras: ingressa est domos nostras. Quod quamquam et spiritualiter possit intelligi, eo quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum; tamen et de Babyloniorum impetu intelligi potest: quod tanta sit fortitudo et velocitas praeliandi, ut non exspectent reserare fores; sed et per fenestras et tecta conscendant, ut domos vastent Ierusalem. |
25 | Pereunt autem parvuli qui foris sunt, et egrediuntur de Ierusalem; et iuvenes, ad quos scribit et Ioannes, qui non ingrediuntur per arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam; sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est: Quam lata et spatiosa via quae ducit ad mortem [Matth. VII, 13]. |
26 | (Vers. 22.) Loquere haec, dicit Dominus, et cadet morticinium hominis (sive cadavera hominum) quasi stercus super faciem regionis (sive campi) et quasi fenum post tergum metentis, et non est qui colligat. Verbum Hebraicum, quod tribus litteris scribitur DALETH, BETH, RES (vocales enim in medio non habet), pro consequentia et legentis arbitrio si legatur DABAR, sermonem significat; si DEBER, mortem; si DABER, loquere. Unde et LXX et Theodotio iunxerunt illud praeterito capitulo, ut dicerent: Disperdent parvulos de foris, iuvenes de plateis morte. Aquila vero et Symmachus transtulerunt λάλησον, id est, loquere: ut imperet Deus Prophetae loqui quae sequuntur: Haec dicit Dominus, et reliqua. |
27 | Et est sensus: Cum ascenderit mors per fenestras nostras, et ingressa fuerit domos Ierusalem, et parvuli, iuvenesque de foris perierint in plateis: tunc erit morticinium eorum, sive cadavera mortuorum, quasi sterquilinium super faciem terrae, et quasi stipula, quae post tergum metentium dimittitur, et ut inutilis non colligitur. |
28 | Per quae ostendere vult, tantam in Ierusalem et circa urbem caedem futuram, ut nullus sit qui sepeliat corruentes. |
29 | (Vers. 23, 24.) Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Sed in hoc glorietur, qui gloriatur scire (sive intelligere) et nosse me: quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et iudicium, et iustitiam in terra. Haec enim placent mihi (sive quia in istis est voluntas mea) dicit Dominus. Omnis hominum aufertur superbia, dum sapientia, fortitudo et opes eorum reputantur in nihilum, et ista est sola gloriatio, ut sciat et intelligat quod ipse sit Dominus, qui facit misericordiam et iudicium et iustitiam super terram: quod omnia Dei providentia et iustitia gubernentur: et quae nobis videntur non habere rationem, iustitiae plena sint atque rationis. |
30 | Haec enim sola placent Deo, et in his voluntas illius est. Ubi sunt ergo qui dicunt hominem proprio regi posse arbitrio, et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut Dei misericordia tollatur atque iustitia? Unde et Apostolus, assumens hoc testimonium, ponit exemplum: Qui gloriatur, in Domino glorietur [II Cor. X, 17]. |
31 | (Vers. 25, 26.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium, super Aegyptum, et super Iudam, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium. Omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde. Multarum ex quadam parte gentium, et mxime quae Iudaeae Palaestinaeque confines sunt, usque hodie populi circumciduntur, et praecipue Aegyptii, et Idumaei, Ammonitae, et Moabitae, et omnis regio Sarracenorum, quae habitat in solitudine, et de quibus dicitur: Super omnes qui attonsi sunt in comam habitantes in deserto. Non igitur gloriari debet Iuda, qui mixtus est cum gentibus suprascriptis, eo quod praeputium non habeat, sed ex Lege Dei circumcisus sit, cum et alii haec faciant qui Legis mandata non servant, et ignorant Deum Israel. |
32 | Nec prodest circumcisio, quae in signum data est, nisi mandata Domini compleantur; sicut et comae, quae gentem significant, non robora corporum et fortitudinem pugnatorum. Quodque sequitur: Omnes gentes habent praeputium: omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde, hunc habet sensum: Cum praeter Aegyptios, Idumaeos, Ammonitas, et Moabitas, Ismaelitas in solitudine commorantes, quorum plerumque pars circumcisa est, omnes aliae nationes in toto orbe incircumcisae sint carne; omnis domus Israel incircumcisa est corde, non carne: quae incircumcisio ducit ad mortem. |
33 | Illa enim carnis, haec spiritus est. |