monumenta.ch > Hieronymus > 8
Hieronymus, in Ieremiam, , VII <<<     >>> IX

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput VIII

1 (Vers. 1 seqq.) In tempore illo, ait Dominus, eiicient ossa regis Iuda, et ossa principum eius, et ossa Sacerdotum, et ossa Prophetarum, et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem, de sepulcris suis. Et expandent [Vulg. pandent] ea ad solem et lunam, et ad omnem militiam coeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt.
2 Non colligentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae eieci eos, dicit Dominus exercituum. Omnia quae prophetalis sermo describit, nostro tempore cernimus accidisse: non uni Ierusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed universo orbi: ita ut lacrymae aruerint, et universa completa sint ossibus mortuorum.
3 Et quia solebant iuxta antiquum morem, aurum, et [In Vatic. et Cister. isthaec, et quaedam ornamenta vel mulierum, vel virorum, desiderantur. Leviora quaedam inferius ex iisdem castigamus.] quaedam ornamenta vel mulierum vel virorum in sepulcris condere, haec quoque frangebat et effodiebat avaritia, ut coelo et luci proderentur. Et ideo primum regum Iuda, et principum eius, Sacerdotum quoque et Prophetarum, et universi populi, qui fuerant in Ierusalem, ossa de tumulis proferebantur, patentia soli et lunae, et omnium stellarum aspectui: ut quibus servierant, derelicto Deo, eorum paterent aspectibus: et consumpta in sterquilinium et cineres solverentur. Si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca venisset, mortem praeferret vitae: et remedium infelicis animae putaret interitum.
4 (Vers. 4.) Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: numquid qui cadet [Al. cadit], non resurget? Et qui aversus est, non revertetur (sive non avertetur)? Post tanta mala ad poenitentiam provocat eos qui potuerint remanere: sive prius quam veniant quae minatus est, hortatur ad conversionem, et dat locum poenitentiae. Quod autem iuxta Hebraicum scriptum est: Et qui aversus est, non avertetur, illud significat quod qui a Deo aversatus est, si voluerit ad meliora converti, possit et Dei furorem ad meliora convertere, et venienti obsistere, et plagas precibus evitare.
5 (Vers. 5.) Quare ergo [Iidem mss., aversatus.] aversus est populus iste in Ierusalem aversione contentiosa? apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Quanto, inquit, magis ego ad poenitentiam provocavi, tanto illi plures recesserunt a me non tam peccandi studio, quam me superandi.
6 Apprehenderunt enim fortiter mendacium, vel idola, vel prava quaeque veritati iustitiaeque contraria, et noluerunt reverti. Non dixit: non potuerunt; sed omni studio iniqua sectati sunt.
7 (Vers. 6.) Attendi et auscultavi: nemo quod bonum est, loquitur. Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium. Revocati ad poenitentiam, audire contemnunt: nec sufficit eis contra Dominum deliquisse, et locutos esse blasphemiam: sed omnes instar equorum, et fervido cursu ad praelium ruentium, non recogitant super peccato suo, nec dicunt, quid feci? Per quae intelligimus, vel de omni genere humano ista dici, quia pronum sit ad vitia, vel de tempore Salvatoris, quando omnes declinaverunt [Iterum iidem mss., declinaverunt simul, et inutiles facti sunt.] simul inutiles facti sunt: non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum [Psal. XIII]. Unde et ipse mystice clamitat [Al. clamavit]: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus [Psal. XI, 1]. Sin autem haec ita se habent, ubi sunt qui in nostra dicunt positum esse voluntate, omni carere peccato? Nemo, inquit, quod bonum est loquitur [Matth. XI]: quia etiam pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die iudicii.
8 (Vers. 7.) Milvus in coelo cognovit tempus suum: turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Pro milvo quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuere ASIDA, Aquila, [Nostri omnes mss., herodiona: unus Sangerman. teste Montfauc., erodion.] herodium. Rursum pro hirundine, Symmachus, cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur SIS. Pro eo autem quod nos posuimus ciconiam, et Aquila et Symmachus ita ut in Hebraeo scriptum est, AGUR transtulerunt: pro quo Septuaginta, agri passeres interpretati sunt. Unus autem atque idem sensus est, qui et in Isaiae principio ponitur: Agnovit bos possesorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit [Isai. I, 3]; quod etiam parvae aves sua norint tempora, et sciant quando ad calida festinantes loca, rigorem hyemis debeant declinare: et rursus veris principio ad solitas venire regiones. Coelum autem hic [Duo e nostris mss., hic propinquum, qui supra est, aerem debemus accipere.] pro aere qui supra est, debemus accipere.
9 (Vers. 8.) Quomodo dicitis, sapientes sumus, et Lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. Ad scribas loquitur et Pharisaeos, qui Legis iactant notitiam, et scribentes scribunt iniquitatem. Quodque ait:
10 (Vers. 9.) Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. Verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis: Non quo sapientes sint qui ista faciunt; sed sapientes vocat, ut sub iudicio condemnentur: et e contrario sapientia eorum convincatur stultitia, dicente Paulo apostolo: Qui doces alium, teipsum non doces [Rom. II, 21]? Et quia verbum Domini proiecerunt: ideo nulla sapientia est in eis.
11 Frustra igitur iactant Legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt.
12 (Vers. 10, 11.) Propterea dabo mulieres (sive uxores) eorum externis [Al. exteris]: agros eorum haeredibus: quia a minimo usque ad maximum, omnes avaritiae student; a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium (sive iniquitatem). Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax, cum non esset pax. Receperunt mercedem operum suorum: ut qui verbum Domini proiecerunt, ipsi abiicerentur ab eo.
13 Uxores, inquit, eorum, et possessiones tradam hostibus. Et ne mea crudelis putetur esse sententia, causas auditor agnoscat: A minimo usque ad maximum, omnes avaritiae student [I Tim. VI]. Radix est enim omnium malorum avaritia. A propheta usque ad sacerdotem, qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subiacent: et cuncti vel iniqua faciunt, dum aliena diripiunt: vel certe mendacium, ut non sit veritas in ore eorum. Et post ista quasi boni medici, aliena vulnera verbis sanare cupiebant, qui ipsi erant omnium flagitiorum confossi vulneribus.
14 Haec quotidie in nostro quoque populo cernimus, dicente beato Paulo apostolo: Qui praedicas non furandum, furaris [Rom. II, 21], et reliqua. Qui cum peccatores et divites viderint, sanare cupiunt contritionem filiae populi Dei, hoc est, Ecclesiae; in ignominiam vel eorum qui decipiuntur, vel eorum qui alios decipiunt, ut dicant omni facinore [Al. factione] coopertis: pax, pax, cum nulla sit pax, et bellum eis immineat peccatorum.
15 (Vers. 12.) Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Ἐρωτηματικῶς hoc est legendum, ut sit sensus: Erubuerunt in sceleribus suis, et intellexerunt abominationes quas operati sunt? Nequaquam, sed in tantam erupere amentiam, ut nec confusione cuperent emendare vitia, nec spe veniae sua scelera confiteri.
16 Idcirco cadent inter corruentes [Al. ruentes]: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. Haec sunt praemia eorum qui erubescere nescierunt: ut quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. A minimo enim usque ad maximum, omnes a varitiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: visitationes autem tempus, propinqua captivitas est.
17 (Vers 13.) Congregans congregabo eos, dicit Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt. Quod sit tempus visitationis, in quo corruent delinquentes, manifestius docet, dicens: Congregans congregabo eos. Haud dubium quin in Ierusalem, ut obsideantur a Chaldaeis longo tempore, et famis sustineant mala. Cum, inquit, tempora praetereant, et aestati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia, videbitis cuncta de longe, et ex his non capietis cibos.
18 Non est enim uva in vitibus vobis, qui fructus vitium non sumitis [Al. sumetis]: et non sunt ficus in ficulnea obsesso populo, qui suarum arborum poma cernit ab hostibus [Veteres libri omnes, diripi, pro devorari.] devorari. Folia, inquit, defluent aestate autumnoque transactis. Dedi enim eis quae praeterire cernerent; et maiori dolore amitterent rerum omnium abundantiam, quam eis tangere non licebat.
19 (Vers. 14, 15.) Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur [Al. intremus] civitatem munitam (sive civitates munitas), et sileamus ibi (sive proiiciamur ibi), quia Dominus noster [Pro verbis silere nos fecit, antea erat abiecit nos, iuxta Graecum ἀπέῤῥιψεν ἡμᾶς. Atque arbitror quidem utramque interpretationem de more positam fuisse abs Hieronymo: sed quando mss. priorem modo, quae ex Hebraeo est, praeferunt, eam reponere, quam et in subnexa expositione replicat, satius visum est, altera exclusa, cuius nulla fit mentio. In ipsa Hier. versione Deus additur, Quia Dominus Deus noster silere nos fecit.] silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis.
20 Peccavimus enim Domino, exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelae, et ecce formido. Vox populi respondentis inducitur, et sua vitia confitentis, et cohortantis se mutuo, ut civitates ingrediantur munitas [Al. muratas], sive unam civitatem Ierusalem: iam enim caeterae captae fuerant.
21 Et sileamus, inquit, ibi, quia Dominus noster silere nos fecit: non enim habemus fiduciam deprecandi, sive abiiciamur ibi, sive proiiciamur instar stercoris. Ipse potavit nos aqua fellis: quia dulcem in amaritudinem convertimus Deum. Et ut tales biberemus aquas, causa perspicua est: Peccavimus enim Domino, et exspectavimus pacem, qui nihil boni operis leceramus: putabamusque nobis tempus adesse medicinae, cum formidine atque terrore omnia complerentur. Personarum mutatio et maxime in Prophetis, difficilem intellectum facit: quae si suis locis et causis temporibusque reddantur, plana fient quae videbantur obscura.
22 (Vers. 16.) A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius (sive equitatus) commota est omnis terra. Et venerunt et devoraverunt (sive et venient et devorabunt) terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Non igitur, ut supra LXX transtulerunt, dixit populus: Ingrediamur civitates munitas, sed civitatem munitam, ut significet Ierusalem.
23 Denique et nunc infert: urbem et habitatores eius. Describitur autem a Dan per Phoenicem veniens cum exercitu Nabuchodonosor, in quo loco fluvius Iordanis oritur, et quae LXX futura, Hebraicum pro veritate rei, iam facta commemorat.
24 (Vers. 17.) Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos (sive pessimos, aut ut LXX transtulerunt, mortiferos) quibus non est incantatio. Et mordebunt vos, ait Dominus, [Vid. quae de hac lectione ad Hieronym. version. annotamus. Sane Victor. maluit mox deficientis cum quibusdam mss.] insanabiliter, cum dolore cordis vestri deficietis. Qui sunt illi, qui veniunt a Dan, et quorum auditus est fremitus, et qui terram omnem ad solitudinem redegerunt, sub alia figura idem prophetalis sermo demonstrat, serpentes eos appellans pessimos, sive mortiferos: et ut Aquila transtulit, regulos, qui appellantur Hebraice SAPHPHONIM. Pro quo quid sibi voluerit secunda eius Editio, ut speculatores diceret, non intelligo, nisi forte ob verbi similitudinem. Quibus non est, ait, incantatio. Frustra enim ad Deum preces fundunt, adversus serpentem antiquum colubrum tortuosum, qui Dei praecepta contempserint.
25 Utamur hoc loco adversus eos, qui Salvatoris eloquia contemnentes, traduntur adversariis potestatibus.
26 (Vers. 18.) Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens. Pro quo, ut supra diximus, LXX superiori sententiae, quae dicta sunt copularunt, ut ponerent: Et mordebunt vos, ait Dominus, insanabiliter: cum dolore cordis vestri deficietis. In Hebraico autem non tam dolor est, qui Graece dicitur ὀδύνη, quam μειδιάμα quod nos interpretari possumus rictum oris dolore contracti et habentem risus similitudinem. Ἐμφατικῶς autem haec ex persona Dei legenda sunt, plangentis eversionem Ierusalem, et eius miserias non ferentis.
27 (Vers. 19.) Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua. Fletum describit et ululatum urbis Ierusalem ingressis hostibus.
28 Numquid Dominus non est Sion, aut rex eius non est in ea? Sive, Dominus ipse est rex. Aut certe Dominus ad Patrem, rex refertur ad Filium, iuxta illud quod sub nomine Salomonis scribitur: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis [Psal. LXXII, 1]. Cur [Al. Ut] autem vox clamoris sit in Ierusalem, et clamor ipse veniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod Dominus non sit in ea, et rex illius recesserit ab illa.
29 Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? Recessit autem, inquit, ab eis Dominus; quia me, qui Dominus et rex illorum eram, idolorum cultu ad iracundiam provocaverunt.
30 (Vers. 20.) Transiit messis, finita est aestas: et nos salvati non sumus. Rursum populus loquitur, qui in Ierusalem diuturna obsidione conclusus est, quia mutata sint tempora, et anni circulus evolutus sit, et omnis eorum spes irrita fuerit, atque transierit.
31 (Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me: Respondit Deus, quod in afflictione Ierusalem ipse videatur afflictus, et in humanam similitudinem stupore conteratur.
32 (Vers. 22.) Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? Non solum in praesenti loco, sed et in multis aliis testimoniis Scripturarum, invenimus resinam Galaad pro poenitentia poni, atque medicamine, mirarique nunc Deum, quare vulnera Ierusalem nequaquam curata sint, et necdum cicatrices obduxerint cutem, eo quod non sint prophetae, nec sacerdotes, quorum debeant curari medicamine.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ieremiam, , VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Hieronymus > 8