Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput VII
1 | (Vers. 1, 2.) Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens: Sta in porta domus Domini, et praedica (vel lege) ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Hoc in editione LXX non habetur, sed de Theodotione ex Hebraico additum est. |
2 | Imperatur autem Prophetae, ut stet in porta Domini, per quam ad adorandum Dominum ingreditur populi multitudo: ut per hanc occasionem possint audire quae Dominus praecipit. Per quod intelligimus duritiam populi Iudaeorum, quia quasi mendaces atque vesanos habuerint Prophetas, dum per occasionem et celebritatem loci audire cogunt verba Domini; et non propter hoc, quod verba sint Domini. |
3 | (Vers. 3.) Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite (sive dirigite) vias vestras et studia vestra (sive adinventiones vestras), et habitabo vobiscum in loco isto (sive habitare vos faciam in loco isto). Clementissimus medicus omni [Al. omnes] vulneratos cupit sanare medicamine. |
4 | Quando autem dicit: Bonas facite, sive corrigite vias vestras, ostendit eas esse perversas, et nihil in se habere boni. Et quia naturale est, ut unusquisque genitale diligat solum, et nihil dulcius habeat patria, pollicetur praemia obedientibus. Habitabo inquit, vobiscum, ut securos de habitatione vos faciam: sive vos ipsos, iuxta Symmachum, firma habitatione fundabo, qui ait: Et confirmabo vos in loco isto. |
5 | (Vers. 4 seqq.) Nolite confidere in verbis mendacibus [Al. mendacii], dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est: quoniam si benedixeritis (sive direxeritis) vias vestras et studia vestra: si feceritis iudicium inter virum et proximum suum [Al. eius]: advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam (sive non oppresseritis eos) nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc: et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis; habitabo vobiscum (sive habitare vos faciam) in isto loco, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. Hoc quod Septuaginta in huius capituli addidere principio: In verbis mendacii, quae vobis omnino non proderunt, in Hebraico non habetur. |
6 | Praecepit autem et tunc populo Iudaeorum, et hodie nobis qui videmur in Ecclesia constituti, ne fiduciam habeamus in aedificiorum splendore, auratisque laquearibus, et vestitis parietibus marmorum crustis. Et dicamus: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Illud enim templum Domini est, in quo habitat vera fides, sancta conversatio, omniumque virtutum chorus. |
7 | Denique infert: Si rectas feceritis vias vestras, et cogitatio vestra non abierit post errorem, et secuti fueritis iustitiam, et malum non feceritis, neque effuderitis sanguinem innocentem, simplices quosque non scandalizantes; et post deos alienos non ambulaveritis, perversa adorantes dogmata, quae de vestro corde simulastis in malum vobismetipsis: vel habitabo vobiscum in loco isto, quem vocatis Templum Dei, et in terra quam dedi patribus vestris, Apostolis scilicet et Apostolicis viris: vel certe firma statione habitare vos faciam a principio usque ad finem. |
8 | Potest hoc et illis virginibus convenire, quae iactant pudicitiam, et impudenti vultu praeferunt castitatem, cum aliud habeat conscientia, et nesciunt illam definitionem Apostoli virginalem: Ut sit sancta corpore et spiritu. Quid enim prodest corporis pudicitia animo constuprato, si caeteras virtutes quas propheticus sermo descripsit, non habuerit? |
9 | (Vers. 8 seqq.) Ecce vos confiditis vobis in verbis mendacii (sive mendacibus) quae [Vulg. sermonibus qui] non proderunt vobis. Furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus (sive desivimus): eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Frustra eos in templo habere fiduciam, sequentia peccata demonstrant. |
10 | Quid enim prodest audacter ingredi limen domus Dei, erecta stare cervice: et non solum cor, sed et manus habere pollutas, furto, homicidio, adulterio, periurio, sacrilegio, et cultu eorum deorum quos nescias? Haec spiritualiter accidere in Ecclesia nemo dubitat, quando praesentis temporis considerantes felicitatem, sua peccata non reputant: et latere arbitrantur Deum, quia non statim vindicta consequitur; quin potius in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se putent, quia post mala opera etiam a cultu Domini recesserunt. |
11 | (Vers. 11.) Numquid [Vulg. Ergo] spelunca latronum facta est domus ista (sive mea), in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. De hoc loco in Evangelio assumptum puto: Scriptum est: Domus Patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum [Matth. XXI, 13]; sive, ut in alio Evangelio scriptum est, domum negotiationis [Ioan. II, 16]. Ecclesia Dei vertitur in speluncam latronum, quando furta, homicidia, adulteria, sacrilegia, periuria, haereseos adinventio, et omnia in ea scelera versantur: quando avaritiae facibus principes inardescunt, et regum quondam opes, vile aut certe non vile palliolum possidet. |
12 | Unde infert: Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Oculi mei contemplati sunt, quod vos putatis occultum: tenebrae thesaurorum meam non fugiunt conscientiam. Qui cum dives esset, pauper pro nobis factus est, nunc in nostris divitiis erubescit [I Cor. VIII], et dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram [Luc. VI]. |
13 | (Vers. 12.) Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. Ex praeteritis docet praesentia: et dicentibus: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est, et pretiosae domus fulgore gaudentibus, Silo ubi primum fuit tabernaculum Dei, recordatur historiae, de qua in psalmo scriptum est: Et repulit tabernaculum Silo [Ps. LXXVII, 60]. Ut quomodo ille locus in ruinas cineresque collapsus est, ita et Templum corruat, cum similium habitatio fuerit peccatorum. |
14 | Sicut igitur Silo Templi exemplum est, ita Templum nobis, quando tempus advenerit illius testimonii: Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram [Luc. XVIII, 8]? |
15 | (Vers. 13 seqq.) Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus: et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: et proiiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim [Al. Israel]. Hoc quod posuimus, mane consurgens et loquens, in Septuaginta non habetur. |
16 | Mane autem consurgit Deus: non quo aliquod ei tempus absque diluculo sit; sed quo post noctis quietem viribus corporis instauratis anima hominum vegetior sit, et nequaquam voluptatibus occupata, cibique desiderio, audire et facere valeat quae dicuntur. Unde et illud in psalmo legimus: Mane exaudies vocem meam: mane astabo tibi et videbo [Psal. V, 4, 5]. Et in Isaia: De nocte, sive diluculo consurget spiritus meus ad te, Deus: quoniam lux praecepta tua super terram [Isai. XXVI]. Unde et filios lucis Paulus apostolus appellat [Ephes. V], et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, sicut et caeteri dormiunt, qui Dei mandata non sentiunt. |
17 | Quia igitur Deus vocavit eos, de nocte consurgens, ut et eos de tenebris liberaret, comminatur eis similia se esse facturum Templo in Hierosolymis, quae fecit loco Silo, ubi primum fuit tabernaculum: ut peccata similia pari sententia feriantur. Et quomodo proiecit Dominus semen Ephraim, id est, decem tribus quae vocabantur Israel, et habebant principes propter Ieroboam filium Nabath de tribu Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Ioseph; sic etiam Ierusalem et tribum Iuda cum Beniamin se abiecturum esse testatur. |
18 | Abiecit igitur Silo, abiecturus et Templum: abiecit decem tribus, abiecturus et duas. Quidquid illi populo dicitur, intelligamus et de nobis, si similia fecerimus. |
19 | (Vers. 16.) Tu ergo noli orare pro populo hoc: nec assumas pro eis laudem et orationem (sive nec roges, ut misericordiam consequatur). Et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. Ne videatur rogans Propheta non impetrare quod postulat, praecipit Deus, ne pro populo peccatore, et nullam agente poenitentiam, deprecetur. |
20 | Quod autem dicit: Et non resistas mihi, illud ostendit, quia sanctorum preces Dei irae possint resistere. Unde et Dominus loquitur ad Moysen: Dimitte me, ut percutiam populum istum: et faciam te in gentem magnam [Exod. XXXII, 10]. Et in psalmis legitur: Et stetit Phinees et placavit, et cessavit quassatio, et reputatum est ei ad iustitiam [Psal. CV, 30]. Aaron quoque arrepto thuribulo, inter ignem arsurumque populum medius stetit; et Dei ira cessavit. |
21 | Ac ne putemus crudelitatem Dei, qui ne rogari quidem se permittat, reddit causas cur non exaudiat [Num. XVI], dicens: |
22 | (Vers. 17 seqq.) Nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem: et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas (sive chavonas) reginae (sive militiae) coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. |
23 | Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus. Nonne semetipsos in confusionem vultus sui? Vis, inquit, audire, Propheta, cur tibi dixerim; Noli orare pro populo hoc? haec faciunt quae sequuntur: Et intus et foris, et in plateis, et in exitibus Ierusalem, filii ligna comportant, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem cum farina, ut faciant CHAUONIM quas nos placentas interpretati sumus, sive praeparationes, ut omne genus ostendat sacrificii reginae coeli, quam lunam debemus accipere; vel certe militiae coeli, ut omnes stellas intelligamus. Et post haec libent diis alienis: non quo sint, sed quo sub nominibus eorum daemonibus thura succendant, et me ad iracundiam provocent ista facientes. |
24 | Nec intelligunt miseri quia ista contentio non me laedat, quem numquam ira commutat: sed semetipsos in confusionem vultus sui, et in ignominiam sempiternam. Quidquid igitur facimus, non Deum laedimus, qui laedi numquam potest: sed nobis interitum praeparamus, thesaurizantes iram in die irae. Ideo autem diversa officia filiorum patrumque et matrum posuit vel uxorum, ut nulla aetas sit quae ab impietate dissenserit. |
25 | (Vers. 20.) Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflata est [Vulg. conflatur] (sive stillavit) super locum istum, super viros, et super iumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae: et succendetur: et non exstinguetur. Qui supra dixerat: Numquid me ad iracundiam provocant? quomodo nunc dicit: Ecce furor meus, et indignatio mea stillavit super locum istum? Et est sensus: Ego quidem naturaliter non irascor, sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam provocent, et meam videar mutare naturam. |
26 | Sentiant igitur iratum, quod quantum in se est, facere conantur. Pulchreque, non ait, effusus est furor meus super locum istum, sed stillavit: ut moderatam poenam significet. Si autem in stilla furoris tanta duritia est, quid fiet si omnis imber fuerit effusus? Sed et conflata indignatio sic intelligi potest, ut quod diu facere noluit, peccatorum multitudine facere compellatur. Cum autem Deus iratus fuerit, et homines, et ea quae hominum sunt, similem interitum sentient. |
27 | Et succendetur, inquit, haud dubium quin furor Domini, et non exstinguetur: quia non agit populus, per quae possit exstingui. |
28 | (Vers. 21 seqq.) Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocaustomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes. Quia non sum locutus cum patribus vestris: et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum et victimarum. Sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus; et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. Quorum reprobavit Templum, consequenter reprobat et sacrificia: et oblique arguit eos, quod non veneratione sui, sed epularum desiderio immolent victimas. |
29 | Quod autem ait: Non sum locutus cum patribus vestris: et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, super verbo holocausti et victimarum, manifeste intelligitur, quod primum decalogum dederit in tabulis lapideis, scriptum digito Dei, et post offensam idololatriae caputque vituli [Exod. XXXI], postea iusserit sibi magis fieri quam daemonibus: auferens puram religionem mandatorum Dei, et concedens sanguinem victimarum, carniumque desiderium. |
30 | (Vers. 24, 25.) Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus (sive desideriis) et pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non ante [Vulg. ni ante], a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad hanc diem. Me dicente: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et reliqua, non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed sui cordis fecere desideria: et contra Apostoli sententiam, qui praeteritorum obliviscebatur, et in priora se extendebat, fecere contraria: ut praeterita cuperent, et futura contemnerent. |
31 | Quodque dicit: A die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc, omne tempus in medio dicit eos per offensam Domini transegisse. Unde et necessaria fuit Evangelii gratia, quae illos non suo merito, sed Domini misericordia conservavit. |
32 | (Vers. 26.) Et misi ad vos omnes servos meos Prophetas, per diem, consurgens diluculo et mittens: Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam, et peius operati sunt quam patres eorum. Iusta ergo ira Domini, quae conflata est, et stillavit super populum contemptorem duraeque cervicis, et verba Dei audire nolentem. |
33 | Quomodo autem Deus vel de nocte, vel diluculo, et in die mittat Prophetas, supra diximus. |
34 | (Vers. 27, 28.) Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam. Periit fides, et ablata est de ore eorum. Ne dubites, inquit, eos indurasse cervicem, et peiora patribus suis operatos. |
35 | Ecce do locum poenitentiae: nec ideo loquor ut fiant, sed quia futura sunt, idcirco praedico. Saltem nunc loquere eis verbis meis, et tamen non audient te, et vocabis eos, et non respondebunt tibi. Tantae enim erunt superbiae, ut cum vocaveris eos ad audiendum, nullus respondere dignetur. Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam. Pulchre, ut ante iam dixi, nequaquam populum suum, sed gentem vocat. |
36 | Quod licet et in tempore Prophetarum ex parte sit factum, et in umbra praecesserit et in imagine; tamen plenius completur in Christo, quando noluerunt recipere disciplinam, et vocem sui Domini contempserunt. Unde eleganter infertur: Periit fides, quae proprie Christianorum est; et ablata est de ore eorum: omnis videlicet Filii Dei, fideique confessio. |
37 | (Vers. 29.) Tonde capillum tuum, et proiice, et sume in directum (sive super labîa) planctum: quia proiecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui. Et Iob, audita filiorum et filiarum morte, capillos legimus totondisse [Iob. I]: et apud Veteres haec erat omnium consuetudo lugentium tondere caesariem. At nunc e contrario comam demittere, luctus indicium est. |
38 | Omnis autem planctus et Lamentatio prophetalis idcirco assumitur: quia proiecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui. Haud dubium quin populum significet Iudaeorum. Et proprie hoc ad Christi tempora referendum, quando perit fides, et ablata est de ore populi Dominum blansphemantis. |
39 | (Vers. 30, 31.) Quia fecerunt filii Iuda malum in conspectu meo [Vulg. oculis meis], dicit Dominus: posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. Et aedificaverunt excelsa (sive aram) Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos, et filias suas igne: quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo. Quod in Templo Dei filii Iuda statuam Baal posuerint, in Ezechielis principio discimus. |
40 | Excelsa autem, quae Hebraice appellantur BAMOTH, sive aram Topheth, quae est in valle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloe fontibus irrigatur; et est amoenus atque nemorosus, hodieque hortorum praebet delicias. Hic autem gentilitatis error omnes provincias occupavit, ut ad capita montium lucosque amoenissimos victimas immolarent, et omnis pravae superstitionis religio servaretur. |
41 | TOPHETH lingua Hebraea interpretatur latitudo: scriptumque fertur in libro Iosue filii Nun de hoc loco, qui est in valle filiorum Ennom, et Hebraice dicitur GEENNOM Ge: quippe φάραγγα, hoc est, vallem: et ENNOM, vel hominis nomen, vel gratiam sonat. Traduntque Hebraei ex hoc loco appellatam Gehennam, quia scilicet omnis populus Iudaeorum ibi perierit, offendens Deum. |
42 | In quo loco etiam filios suos igne idolis consecrarint, sive holocaustum obtulerint, quae non praeceperit eis, nec ulla Legis iusserit sanctione [IV Reg. XVII]. Quod si Iephte obtulit filiam suam virginem Deo, non sacrificium placet, sed animus offerentis [Iud. XI]. Neque enim si canis, aut asinus, aut immundum quodlibet animal primum occurrisset patri a caede hostium revertenti, Deo illud offerre debuerat. |
43 | (Vers. 32, 33.) Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius, Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelientur in Topheth, eo quod non sit locus. Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus coeli, et bestiis terrae: et non erit qui abigat. Tempus obsidionis significat, quod ab anno nono Sedechiae regis usque ad annum undecimum perpessi sunt [IV Reg. XXV]; et quod nequaquam vocetur vallis ipsa gehennom, hoc est, vallis Ennom, sive filiorum Ennom: sed ob interfectionem plurimorum, vallis occisionis. Tanta autem caedes erit, ut in loco prius religionis, sepulcra sint innumerabilia: et quos sepelire non potuerint, lacerentur ab avibus, et a bestiis devorentur. |
44 | Nullusque sit qui abigat, similia metuens, et humandi victus officiis. Manifesta transcurrimus, ut sicubi locus fuerit, in obscuris moremur. Ipsius enim libri magnitudo fastidium potest facere legentibus, quanto magis si a nobis latius disseratur. |
45 | (Vers. 34.) Et quiescere faciam de urbibus Iuda, et de plateis Ierusalem vocem gaudii, vocem laetitiae, et vocem sponsi, et vocem sponsae. In desolationem enim erit terra. Cum locus idololatriae versus fuerit in sepulcra: ut ubi Deum offenderant, ibi eorum inhumata iaceant cadavera, de urbe quondam [Al. quae quondam] Ierusalem et de caeteris urbibus, quae sub illius ditione erant, auferetur omnis laetitia, et moerore, gemituque et desolatione omnia complebuntur. |