monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, in Ieremiam, , V <<<     >>> VII

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput VI

1 (Vers. 1.) Confortamini, filii Beniamin, in medio Iesusalem; et in Thecua clangite buccina; et super Bethacherem levate signum (sive vexillum), quia malum visum est (sive apparuit) ab Aquilone et contritio magna. Ierusalem in tribu Beniamin sitam nullus ignorat. Thecuam quoque viculum esse in monte situm, et duodecim millibus ab Hierosolymis separatum, quotidie oculis cernimus. Inter hos alius vicus est, qui lingua Syra [Et Hebraica Bethacharma nominatur. Hoc nomen diverse legitur in exemplaribus Graecis et Latinis: apud LXX, Βαιθαχαρμὰ Bethacharma, et Βηθθαχὰρ Beththachar; apud Hieronymum in ms. codice Sancygiranno Bethacharem; in uno Regio et altero Cluniacensi Bethacharma; denique in nostro San-Germanensi, prima manu Bethacharem, posteriore Bethacharim. Bene tamen monet Hieronymus illud nomen lingua Syra et Hebraica dici Bethacharma, quia vinea utraque lingua dicitur Karma, vel Karmo. MARTIAN.] et Hebraica BETHACHARMA nominatur, et ipse in monte positus. Quod ergo dicit, hoc est: quia ab Aquilone iamiamque venturus est Nabuchodonosor, et imminet vicina captivitas, o habitatores Ierusalem, arma corripite, et in Thecua buccina concrepate; et in Bethacherem levate vexillum, ait, ut contra hostes valeatis resistere.
2 Beniamin interpretatur filius dexterae: Thecua, tuba: Bethacherem, villa vineae. Haec omnia referamus ad Ecclesiam: ut si deliquerit, et persecutionis impetus fuerit, se praeparet ad resistendum.
3 (Vers. 2, 3.) Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion: et ad eam venient pastores, et greges eorum: fixerunt (sive figent) in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Sanctificate (sive parate) super eam bellum: consurgite et ascendamus in meridie. Describitur pulchritudo Ierusalem, quae est ipsa Sion: ut [Vat., ut alii totam urbem, alii arcem occupent urbis.] aliud totam urbem, aliud arcem urbis insinuet esse. Sion enim [Antea addebatur arx, quam vocem rectius ignorant mss.] specula interpretatur, et speciosae mulieri comparatur: et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores convenire dicuntur.
4 Satisque eleganter in Hebraeo verbum quod quatuor litteris scribitur, RES, AIN, IOD, MEM, si legatur REIM, amatores, si ROIM, pastores significat, ut vel iuxta metaphoram, pulchrae mulieris amatores, vel iuxta eversionem urbis, pastores intelligantur: quorum alii scortum polluere festinant, alii obsidere et subvertere civitatem. In pastoribus et gregibus eorum, principes sentiamus, et exercitus Chaldaeorum.
5 Figent autem tentoria sua in obsidione urbis in circuitu: et pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt; suas videlicet turmas et numeros [Al. innumeros]. Qui principes, sive pastores, dicent gregibus suis: Sanctificate super Ierusalem bellum: Domini enim imperium est. Consurgite, et ascendamus in meridiem: non per noctem et insidias; sed plena luce pugnemus: nullus enim nobis potest resistere.
6 (Vers. 4, 5.) Vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt (sive defecerunt) umbrae vesperi. Surgite et ascendamus in nocte, et dissipemus domos eius (sive fundamenta illius). Illi dicunt: Surgite, et ascendamus in meridie, et clara luce pugnemus. Isti respondent: Vae nobis, quia longiores factae sunt umbrae vesperae. Secundum illud Virgilianum (Eclog. I): Et iam summa procul villarum culmina fumant: Maioresque cadunt altis de montibus umbrae. Et est sensus: Si per diem haec patimur, quid patiemur in nocte? Rursumque qui supra dixerant: Sanctificate super eam bellum, atque consurgite, nunc ipsi se provocant ad bellandum, dicentes: Surgite, et ascendamus in nocte: ut sciant adversarii, non temporis victoriam esse, sed virium: et dissipemus domos, quae frustra murorum firmitate vallantur.
7 (Vers. 6.) Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum (sive ligna eius) et effundite [Vulg. fundite] (sive comportate) circa Ierusalem aggerem. Idcirco, inquiunt, de victoria securi sumus, quia praeceptum Domini est imperantis Chaldaeis: ligna succidite, et futuris munitionibus aggerem comportate. Per quae ostenditur antequam veniat corona, non statim urbem esse capiendam: sed longa obsidione, ut postea legimus.
8 (Vers. 7.) Haec est civitas visitationis (sive mendax), omnis calumnia (sive oppressio) in medio eius. Sicut frigidam facit cisterna (vel lacus) aquam suam: sic frigidam fecit malitiam suam. Praecepit Dominus ut arbores succidantur, et ut fundantur per circuitum aggeres: quia tempus visitationis eius advenerit, ut recipiat pro peccatis suis: quorum maximum est συκοφαντία, ut innocentem opprimat per calumniam. Quomodo ergo cisterna, vel lacus frigidam facit aquam suam: sic in medio Ierusalem, malitia quae in ea est, omnem calorem perdidit vitae.
9 Et hoc notandum, quod sancto Spiritu accensi, ferventes appellentur: mala autem frigida sint. Unde et illud scriptum est [Matth. XXIV], quod in novissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Quod puto et illud sonare: Assimilatus sum descendentibus in lacum [Psal. XXVII, 1]. Hoc autem Latinus lector intelligat, ut semel dixisse sufficiat, lacum, non stagnum sonare iuxta Graecos, sed cisternam, quae sermone Syro et Hebraico [Et Hebraico Gubba appellatur. Lectionem Hebraicam Hieronymi mutant hoc loco Erasmus et Marianus ponentes vocem pure Hebraeam gever; non enim intelligunt cisternam sermone Syro et Chaldaico, id est, vulgari Hebraico dici gubba iuxta S. Hieronymum. Sermo itaque Hebraicus tempore S. doctoris erat idioma Syro-Chaldaicum, ut constat ex praesenti testimonio, et ex superiori nomine Bethacherem, quod lingua Syriaca et Chaldaica Bethacharma appellabatur, ut testis est idem Hieronymus. Id minime attendentes editores antiqui pro vocibus Syro-Chaldaicis nomina pure Hebraica ubique nobis obtrudunt, et pro vero Hieronymo alium corruptum et fictitium. MARTIAN. ---In mss. Caba, vel Cab legitur. Atque ipse quidem Hieronymus in Vita S. Pauli Eremitae num. 6: Alter, inquit, in cisterna veteri, quam gentili sermone Syri GUBBAM vocant, quinque caricis per singulos dies sustentabatur. Unde quod hic ait Syro sermone cisternam sic appellari, pronuntiationem Syrorum sui temporis, aut verius Syro Chaldaicum sermonem innuit. Vide quae in eum locum annotamus.] GUBBA appellatur.
10 In praesenti autem loco pro lacu, quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico BOR dicitur.
11 (Vers. 8.) Iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper, infirmitas et plaga. Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. LXX: Impietas et miseria audietur in ea contra faciem eius. Per omnem dolorem et flagellum erudieris, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te: ne faciam te inviam terram, quae non habitetur. Per haec discimus quia flagellat Dominus omnem filium quem recipit.
12 Et idcirco plagis atque tormentis eruditur Ierusalem, ut corrigatur, et non recedat anima Dei ab ea, et redigatur in solitudinem. Si quando igitur crebris angustiis subiacemus, recordemur in consolationem nostri istius versiculi: Per omnem dolorem et flagellum erudieris, Ierusalem.
13 (Vers. 9.) Haec dicit Dominus exercituum, usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. LXX: Quia haec dicit Dominus virtutum: Racemate, racemate quasi in vinea reliquias Israel. Revertemini quasi vindemiator in cartallum suum. Alii in bonam partem, alii in malam haec dicta suscipiunt.
14 In bonam partem, cum vastata fuerit Ierusalem, reliquiae salvae fiant. In malam sic, ne unus quidem racemus, et parvus botrus remaneat in vinea, omnia colligentur: et quodcumque inveneris, instar vindemiatoris in cartallum collige; ut quomodo ille racemos ad torcular: sic tu captivos pertrahas in Babylonem.
15 (Vers. 10.) Cui loquar, et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum (sive vestrae), et audire non possunt. Non possunt audire, quia aures circumcidere noluerunt: nec tamen vacat impossibilitas supplicio, quae de contemptu et infidelitate descendit. Si quis ergo Dei verba non suscipit, nec habet praeceptorum eius intelligentiam, incircumcisis auribus est. Simulque notandum quae [Malim, quod circumcisio; in mss. autem duobus est, quod incircumcisio.] circumcisio tribus generibus in Scripturis appellatur, in praeputio, in corde, et in auribus: unde dicit Dominus: Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XI, 15]. Voluntate ergo nostra, verbum Dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut quod datum fuerat nobis ad salutem, nostro vitio vertatur in poenam.
16 (Vers. 11.) Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. LXX: Et furorem meum implevi, et sustinui: et non consumpsi eum. Iuxta Hebraicum, ex persona Prophetae dicitur, quod venientem iram Dei ante prospiciat, et plenus sit furoris Domini et iracundiae, et ultra sustinere non possit: nec pro peccatoribus audeat Dominum deprecari.
17 Iuxta LXX autem novus sensus ponitur, quod ipse Dominus complevi, feriendo populum peccatorem: et tamen retinuerit illum, et non totum effuderit, ut reliquiae salvae fiant: quod mihi videtur sibi esse contrarium. Si enim complevit furorem suum, quomodo sustinuit ne compleret?
18 (Vers. 12.) Effunde (sive effundit) super parvulum [Pro foris, quod ex Hebraeo ipsaque Hieronymiana versione restituimus, mendose lectum est hactenus furorem. Aut vocis similitudo, aut subnexa expositio sciolum librarium deceperit.] foris, et super concilium iuvenum simul: vir enim cum uxore capietur, senex cum pleno dierum. Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter. Vel Propheta praecipit in spiritu venienti Chaldaeo, ut effundat furorem Domini super parvulos, et innoxiae quoque non parcat aetati: vel certe narrat quid factum sit super concilium iuvenum simul, qui ad repugnandum arma corripuerant.
19 Vir enim cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter sentient captivitatem: senex cum pleno dierum. Ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum qui pleni sunt dierum, quos nostro sermone appellamus depositos, sive decrepitos. Sequitur, Et transibunt domus eorum ad alteros, captivitatis malo, agri et uxores simul: ut coniux ad hostes transeat et possessio. Quidquid iuxta litteram intelligimus super Ierusalem, iuxta intelligentiam spiritualem referamus ad Ecclesiam, si offenderit Deum.
20 (Vers. 13 seqq.) Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabunt contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax. Quod in Hebraico dicitur: Extendam manum meam super peccatores, sive habitatores terrae, apud LXX semper elevabo scribitur, qui uterque percutientis est habitus.
21 Iuxta illud quod scriptum est: Et adhuc manus Domini extenta, sive excelsa [Isai. V, 25]. Habitatores autem terrae semper in vitio sunt. Unde et in Apocalypsi frequentius dicitur. Vae habitatoribus terrae [Apoc. VIII, 13]. A minore [Al. minimo] usque ad maiorem omnes student avaritiae; secundum illud Apostolicum: Radix omnium malorum est avaritia [I Tim. VI, 10]. Et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
22 Alii in prophetando mendacium, alii perverse interpretando legem Dei. Dicit enim et in alio loco Propheta: Quaerite legem a sacerdotibus [Ierem. XVIII]. Et cum, inquit, tanta facerent, prospera quaeque meo populo nuntiabant: et quasi curare cupiebant vulnus, et ignominiam filiae meae, dicentes: Pax, pax; cum pax omnino non esset.
23 Hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intelligendum est, qui divitibus et eis quos vident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera, et clementem praedicant Deum: magis illos supplicio et iracundiae praeparantes.
24 (Vers. 15.) Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est iuxta Hebraicum. Et cum, inquit, tanta fecerint, numquid confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius peccatum auxere contemptu, et erubescere nescierunt.
25 Nescierunt autem hic posuit pro noluerunt: sive nimio contemptu et vitio inoliti mali, ne intelligere quidem potuerunt.
26 Quamobrem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. Quoniam, ait, erubescere nescierunt: et non solum opus, sed ne scientiam quidem habuerunt, et sensum poenitentiae: propterea cadent qui prius stabant inter eos, qui vitiis suis corruent, et cum visitationis et poenae eorum tempus advenerit, cunctis ruentibus sociabuntur. Grandis autem impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
27 (Vers. 16 seqq.) Haec dicit Dominus: State super vias et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium (sive purificationem) animabus vestris. Et dixerunt: non ambulabimus (sive non ibimus). Et constitui super vos speculatores, audite vocem tubae.
28 Et dixerunt, non audiemus. Ideo audite (sive audierunt) gentes: et cognosce [Al. cognoscite] congregatio (sive qui pascitis greges): aut iuxta Symmachum, et cognoscite (testimonium quod in eis est) quanta ego faciam eis. Audi terra. Evangelica parabola si fuerit intellecta, huius loci praebebit intelligentiam: in qua negotiator bonus, omnes vendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam [Matth. XIII]: quod scilicet per Patriarchas et Prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via [Ioan. XIV]. Standum est igitur in prophetis, et diligentissime contemplandum, et interrogandum de semitis antiquis sive sempiternis, quae multorum sanctorum sunt tritae vestigiis, quae significantius Graece appellantur τρίβοι, quae sit via bona in Evangelio [Matth. VII], et ambulandum in ea: quae via cum inventa fuerit, praebet refrigerium, sive purificationem animabus credentium.
29 At illi e contrario responderunt, non ambulabimus per viam Evangelii: proprie hoc Propheta dicente de perfidia Iudaeorum. Statimque infert: Et constitui super vos speculatores. Haud dubium quin Apostolorum indicetur chorus, iuxta Ezechielem: Filii hominis, speculatorem te dedi domui Israel [Ezech. III, 17]. Et praecepi ut audiretis vocem tubae, vel mandata Evangelii, vel doctrinam Apostolorum, iuxta illud Isaiae: In montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Ierusalem [Isai. XL, 9]. Qui dixerunt: Non audiemus; et invitati ad coenam, noluerunt venire: propterea dicitur: Audite, gentes. Quod secuti sunt et Apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei: sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae: ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Et cognosce, congregatio nequaquam Iudaica, sed omnium nationum: sive qui pascitis greges, episcopi et presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus: vel cognoscite testimonium quod in eis est.
30 Testimonium enim Dei fidele, sapientiam praestans parvulis [Psal. XVIII, 8]. Quibus loquitur et Dominus: Noli timere, grex parvule [Luc. XII, 31]. Et: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus [Isa. VIII, 18]. Cognoscite ergo quanta faciam populo non credenti. Quodque infertur: Audi, terra, totus orbis ad audiendum vocatur: sicut et in principio Isaiae legimus: Audi, coelum, et auribus percipe, terra [Ibid., 1]; quae scilicet Dominus facturus sit populo Iudaeorum.
31 (Vers. 19.) Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum (sive aversionis) eius: quia verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Mala appellat supplicia poenasque patientium, non super gentes quae vocantur ad Evangelii veritatem, sed super populum qui respondit: Non audiemus. Et recepturus est fructum cogitationum, sive aversionis suae, dicente David: Labores manuum tuarum manducabis [Psal. CXXVII, 2]. Causaque perspicua, quia verba Domini non audierint, et legem eius abiecerint.
32 (Vers. 20.) Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocausta [Vulg. Holocaustomata] vestra non sunt accepta: et victimae vestrae mihi non placuerunt. Quod thura de Saba veniant nemo dubitat: unde et illud Virgilianum: Centumque Sabaeo Thure calent arae [Aeneid. I]. Calamum autem, quod Hebraice dicitur CANE, pro quo LXX et Theodotio [Victor., cinnamomum ex LXX lectione.] cinnamum transtulerunt, de terra venire longinqua propheticus sermo testatur, ut intelligamus Indiam, de qua per mare Rubrum plura veniunt aromata.
33 Hoc genus pigmenti medici [Fort. κασίαν σύριγγα, sic enim Galenus appellat, quam vulgo canellam dicimus: quod doctis quoque viris probari video, qui et pro India, plagam Sinarum multo remotiorem hic intelligunt.] κασίαν σύριγγος appellant. Et est sensus: Frustra mihi in unguenta conficienda, quae Lege praecepta sunt, suavissimi odoris pigmenta confertis, et holocausta succenditis, qui meam in Lege non facitis voluntatem, iuxta quod supra dictum est: Verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Hoc autem proprie convenit his, qui de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificia, et eleemosynis ex iniquitate se putant redimere posse peccata, dicente Scriptura: Redemptio animae viri, propriae divitiae [Prov. XIII, 8], quae non de iniquitate, sed de labore et iustitia congregantur.
34 (Vers. 21.) Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis (sive infirmitatem, et infirmabuntur in ea) patres et filii simul, vicinus ac proximus, et peribunt. Impleta videmus omnia quae Dominus illi populo comminatus est: quotidie enim ruunt in blasphemiis suis, nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est.
35 Filii patrum sequuntur blasphemias; et quotidie recipiunt illam imprecationem: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]; et non solum ipsi, sed et vicini et proximi eorum, et omnes qui Legem et Prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram, et non iuxta spiritum vivificantem, et omnes pariter peribunt, quia omnes pariter peccaverunt.
36 (Vers. 22, 23.) Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae. Sagittam et scutum (sive zebynnam) arripiet: crudelis est (vel impudens) et non miserebitur: vox eius quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium [Duo mss. super, pro adversum habent.] adversum te, filia Sion. Proprie hoc de Babyloniis prophetatur, qui venturi sunt contra populum Ierusalem: et omnis armaturae ordo describitur, et impetus praeliantium, ut vocis terrore concussi, agant poenitentiam, et clementissimum placent Deum.
37 Denique dat occasionem rogandi, dum dicit, adversum te, filia Sion. Possumus hoc testimonio abuti persecutionis tempore, quando omnis adversus nos diaboli rabies concitatur, nullaque misericordia est: et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.
38 (Vers. 24.) Audivimus famam eius: dissolutae sunt manus nostrae; tribulatio apprehendit nos, dolores quasi [Iidem mss. quemadmodum et penes Rabanum, et dolores quasi parturientis. Et paulo post, quia quod antequam veniant.] parturientem. Respondit populus cui Propheta, immo per Prophetam Dominus Babyloniis comminatus est: quia antequam veniant, timore superati sint, nec possint elevare manus, et angustia eos comprehenderit quasi dolor parturientem; quo dolore nihil affirmant gravius quae senserunt.
39 (Vers. 25.) Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici pavor in circuitu. Docet Evangelium [Matth. XXIV] non esse exeundum in agrum, nec de tectorum altitudine descendendum, sed audiendum illud: In monte salvum te fac [Gen. XIX, 17]. Ad quem in Isaia et Michaea [Isai. II, ] [Mich. IV] iubemur currere, atque conscendere. Praecipitur autem iuxta litteram, ne foras exeant, nec deserant muros, sed tueantur se firmissimis munitionibus.
40 (Vers. 26.) Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere, luctum unigeniti (sive dilecti) fac tibi planctum amarum (sive miserabilem), quia repente veniet vastator (sive miseria) super nos (sive super vos). Quia supra dixerat: Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici, pavor in circuitu; et fugam quoque prohibuerat, docet quid facere debeant, ut convertantur scilicet ad poenitentiam, et hanc firmissimam et securam habeant armaturam. Ubi nos diximus, luctum unigeniti fac tibi, pro unigenito, in Hebraico scribitur [Iaid. Hoc nomen Hebraeum cum proxime consequenti nonnihil corruptum est in multis manuscriptis exemplaribus, ubi scriptores antiqui propter imperitiam linguae Hebraicae Aid sine, posuerunt, et ididae, vel idida, aut idide, pro IDID, quod dilectum significat; si enim poneretur ididia, dilectum Domini sonaret, non dilectum tantummodo, ut monet Hieronymus. MARTIAN.] IAID, quod magis solitarium, quam unigenitum sonat.
41 Si enim esset dilectus, sive amabilis, ut LXX transtulerunt, IDID poneretur, quod et Salomoni Deus nomen imposuit. Nihil autem dolentius, quam unum vel solum perdere filium [II Reg. XII]. Illud quoque quod nos interpretati sumus, quia repente veniet vastator, sive miseria super nos, Septuaginta, super vos, posuerunt: cum multo Deus [Pro misericordius, in tribus mss. est mirabilius.] misericordius dixerit: ut quidquid super suum venturum est populum, super se quoque venire testetur.
42 Vastatorem autem proprie, vel Nabuchodonosor, vel diabolum significat.
43 (Vers. 27 seqq.) Probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis viam eorum. Omnes isti principes declinantes (sive inobedientes), ambulantes fraudulenter (sive perverse). Aes et ferrum, universi corrupti sunt, defecit sufflatorium in igne (quem significantius Graeci φυσητῆρα appellant), consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator (sive argentarius). Malitiae enim eorum non sunt consumptae: argentum reprobum vocate eos, quia [Cisterc. cum Vatic., quia proieci eos.] Dominus proiecit illos. Datur propheta populo incredulo probator robustus, quod Hebraice dicitur MABSAR, quod vel munitum, iuxta Aquilam, vel clausum atque circumdatum, iuxta Symmachum et LXX sonat, [Atqui habent LXX in hodiernis saltem, quae ad nos usque pervenerunt, exemplaribus, ἐν λαοῖς δεδοκιμασμένοις, quae vix, aut ne vix quidem, his instar urbis firmissimae, consonant.] instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias; et cum probaveris, ait, et scieris viam populi delinquentis, tunc intelligas argentum aere commixtum nulla ratione posse purgari.
44 Quomodo enim plumbum miscetur metallis, quae adulterata sunt atque violata, ut materia separetur aliena, et si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur, et in nihilum redigitur: ita omne eloquium doctrinarum, et sermo propheticus perit in his qui audire contemnunt [Psal. LVII]. Dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant voces incantantium.
45 Frustra enim conflavit argentarius sive conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae. Unde nequaquam argentum, sed argentum reprobum sunt vocati: quia Dominus abiecit eos. Principes autem sunt a Domino recedentes, sive inobedientes, qui perverse ambulant et fraudulenter.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ieremiam, , V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > 6