Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 2, Caput V
1 | (Vers. 20, 21.) Annuntiate hoc domui Iacob, et auditum facite in Iuda dicentes: Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis; et aures, et non auditis. Multis modis peccantes retrahit ad salutem, et stultum vocat populum, qui sapientiae reliquit auctorem, comparatque eos simulacris, de quibus scriptum est: Oculos habent et non vident: aures habent et non audiunt. |
2 | Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Psal. CXIII, 5, 6]. Proprie autem ad Iudam loquitur, et ad domum Iacob: Israel enim multo iam tempore in Assyriis exsultabat: simulque dat intelligentiam, quod etiam absque praecepto, naturali sensu debeamus intelligere quae recta sunt. |
3 | (Vers. 22 seqq.) Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? (sive timebitis) qui posui arenam terminum mari: praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. Et commovebuntur, et non poterunt (sive turbabitur, et non poterit), et intumescent (sive sonabunt) fluctus eius, et non transibunt illud. Populo huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt, et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo; plenitudinem annuae messis custodientem nobis. Narrat beneficia ut ingratos arguat. |
4 | Me, inquit, non timebitis, qui tanta vobis praestiti? Non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium, qui posui arenam terminum mari; qui tam potens elementum et immensas gurgitum moles meo praecepto littoribus refrenavi, iuxta illud quod scriptum est: Praeceptum posuit, et non praeteribit [Psal. CXLVIII, 6]. Audiunt me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi: et populus quondam meus suo vitio stultus effectus, non solum contemnit; sed et dulcem exasperat Deum. |
5 | Recesserunt, ait, a me, et mihi terga verterunt, et concito abierunt gradu; nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: Metuamus eum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam. Per quae omnia ostendit bonam [Al. bona] plenitudinem annuae messis, pro quo Aquilae prima editio, et Symmachus, hebdomadas interpretati sunt. In Hebraeo enim scriptum est SABAOTH, quod pro ambiguitate verbi, et septimanas significat, et plenitudinem . |
6 | (Vers. 25.) Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. Ergo si quando et mare transcendit terminos suos, et pluvia retrahitur, nequaquam abbreviata est manus Domini, ut ista non faciat: sed peccata nostra haec ad nos venientia declinarunt, ut ad alios pergerent qui non peccaverunt. |
7 | Et prohibuerunt, inquit, iam veniens ad nos bonum, iuxta illud quod secundum litteram scriptum est: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem [Isa. V, 6]. Possumus autem imbrem temporaneum et serotinum, Legem accipere et Evangelium, et diversas vocationes a prima hora usque ad undecimam, in quibus operariis vineae unum aeternae vitae praemium pollicetur [Matth. XX]. |
8 | (Vers. 26.) Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes: laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo. Cur declinaret ab eis imber temporaneus et serotinus, et bona omnia non venirent, causae subiiciuntur: quia inventi sunt in populo eius impii. |
9 | Non dixit, iniquos et peccatores (ut nova vult haeresis), sed impios. Impietas aperte negat Deum: iniquitas atque peccatum si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit Deum. Quodque nos diximus: Insidiantes quasi aucupes, et in LXX non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt IASIR, quasi rete aucupis, quod etiam qui bonus inter eos videtur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis, suas complent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia: Omnis dives aut iniquus, aut haeres iniqui. |
10 | Atque utinam ab his tantum fiant, qui videntur foris esse, et quos Dominus iudicat; et non in nostris conventiculis impleantur, quos possidet radix omnium malorum avaritia [Coloss. III], ita ut venientium ad nos non ora contemplemur, sed manus. |
11 | (Vers. 27 seqq.) Ideo magnificati sunt et ditati: incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime: causam non iudicaverunt: causam (sive iudicium) pupilli non direxerunt [Al. dixerunt]: iudicium pauperum (sive viduae) non iudicaverunt. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Si voluero annotare per singula quae in LXX editione praetermissa sunt, longum fiet. |
12 | Qui tendunt, ait, insidias, et aliorum nuditate laetantur, ideo magnificati sunt et ditati, quia superiora fecerunt. Incrassati sunt et impinguati, iuxta illud quod scriptum est: Incrassatus et impinguatus est, et recalcitravit dilectus [Deut. XXXII, 15]. Et praeterierunt sermones meos, quia divitiarum conscientia illud dixerunt de Evangelio: Anima, habes multa bona posita in annos multos: requiesce, comede, bibe, epulare [Luc. XII, 19]. Praeterierunt autem in malum sui, cunctosque homines despicientes non posuerunt Dei iudicium ante oculos suos. |
13 | Pupillum et pauperes contempserunt: pro quo LXX dixerunt, viduas, quod in Hebraico non habetur; EBIONIM quippe proprie pauperes, non viduas sonat. Quod autem sequitur, Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? iam supra dissertum est. |
14 | (Vers. 30, 31.) Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Prophetae prophetabant mendacium (sive iniqua) et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid ergo facietis in novissimo [Vulg. fiet in novissimo eius] (sive post haec)? Supra dixerat: Ibo ad optimates, et loquar eis? forsitan ipsi cognoverunt viam Domini, et ecce hi magis pariter confregerunt iugum, ruperunt vincula: nunc describit qui sint optimates, prophetae videlicet et sacerdotes: quorum alii futura praedicunt, alii ex lege facienda decernunt. |
15 | Et ecce, inquit, illis mendacium prophetantibus, sacerdotes manibus applauserunt. Et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur, scriptum est: Et populus meus dilexit talia: quondam meus; sed [Al. et] postquam dilexit talia, meus esse desivit. Quid igitur facient, cum novissimum iudicii tempus advenerit, sive captivitatis necessitas? Unde stupor et mirabilia sunt. |
16 | quod nec in principibus, nec in populo inventus sit qui recta sentiret. |