monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, in Ieremiam, , IV <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 1, Caput V

1 (Vers. 1, 2.) Circuite vias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, qui faciat iudicium, et quaerat fidem: et propitius ero ei. Quod si etiam, vivit Dominus, dixerint, et hoc falso iurabunt. Grandis amor iustitiae, ut nequaquam iuxta interrogationem Abrahae, et responsionem Dei pro decem viris iustis Deus liberaverit [Al. liberet] civitatem [Genes. XVIII]; sed si unum invenerit iamiamque peritura Ierusalem, qui faciat iudicium, et quaerat fidem (sive, ut Symmachus transtulit, veritatem), tamen Deus misereatur Ierusalem. Et quia poterat fieri, ut aliqui invenirentur in populo, qui simularent cultum Dei, et iurarent per Deum, hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis sermonibus, sed veritate fidei delectetur, et dicit: Non eos diligo, qui iurant per me, et iurant in mendacio, sed quorum corda labiaque consentiunt.
2 (Vers. 3.) Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti illos, et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. Post verba Domini, quibus imperaverat dicens: Circuite vias Ierusalem, et caetera, Propheta loquitur ad Dominum: Domine, oculi tui respiciunt fidem, quae Hebraice dicitur EMUNA: non opera Iudaeorum, in quibus iuxta Legis caeremonias exsultabant; sed fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Hoc autem capitulo discimus, idcirco inferri supplicia, ut vitia corrigantur.
3 Denique ait, percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Per omnia enim tormenta atque flagella emendatur Ierusalem, et super haec universa ne verecundiam quidem suorum habuere vitiorum; sed instar petrae indurantes [Victor., frontes impudentia.] frontis impudentiam, noluerunt ad meliora converti.
4 (Vers. 4, 5.) Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti (sive [Verba non potuerunt, nostri mss. ignorant.] non potuerunt) ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, iudicium Dei sui. Pauperes hic et optimates, non inopia dicit et divitiis, sed populum principibus comparat. Et est sensus: Cernens infidelis populi pertinaciam, et quod indurata facie, noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: Forsitan vulgus ignobile Dei non potest nosse doctrinam, et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam Dei non valet scire mandata.
5 Pergam igitur ad sacerdotes, et eos qui praesunt populo, et loquar eis: ipsi enim voluntatem Domini cognoverunt, et sciunt iudicium Dei sui. Hoc autem dicit sermone dubitantis, iuxta illud Evangelicum: Mittam filium meum, forsitan ipsum reverebuntur [Matth. XXI, 37], ut ex ambiguitate sententiae, et suspensione verborum, liberum hominis monstraretur arbitrium.
6 (Vers. 6.) Et ecce magis hi simul confregerunt iugum: ruperunt vincula, idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum; omnis qui egressus fuerit ex eis capietur. Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. Quos magistros putabam, inventi sunt peiores esse discipulis, et quanto in divitibus maior auctoritas, tanto maior insolentia peccatorum.
7 Confregerunt enim iugum Legis, dicente Apostolo: Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari, quemadmodum et illi [Act. XV, 10, 11]: ruperuntque vincula praeceptorum Dei, et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo dicitur: Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum [Psal. II, 3]. Quia igitur ista fecerunt, percussit eos leo de silva, regnum videlicet Babylonium; lupus ad vesperam vastavit eos, Medos, Persasque significans: pro quo in Visione Danielis, ursa ponitur, cuius in ore tres erant ordines [Daniel. VII]: pardus vigilans super civitates eorum, Alexandri impetum praefigurans, et velocem de Occidente usque ad Indiam [Legimus cum Victor. percursionem, ex serie orationis et mss. Brixiensibus. Antea erat percussionem.] percursionem. Pardum autem vocat ob varietatem, et quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicavit et Persas.
8 Et quatuor, inquit, erant capita in bestia, et potestas data est ei. Et quia non de futuro vaticinatur, sed de praeterito, [In Cisterc. ms. ac penes Raban., vel iamiamque venturam dixit, etc.] velut iamiamque venturis texit historiam, idcirco de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: Omnis qui egressus fuerit ex eis, capietur. Causasque reddit cur ista perpessi sint: Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et perseveraverunt in transgressionibus.
9 Unde dicitur: Et confortatae sunt aversiones eorum. Illud quod posuimus in principio, verbum Hebraicum SOCED sonare vigiliam, in praesenti loco ostenditur: ubi enim nos diximus, pardus vigilans, in Hebraico scriptum est NEMER [Aut Saced, aut Sachad praeferunt mss. Vide quae hac de voce superius annotavimus in cap. I.] SOCED. Iuxta tropologiam, qui magni putantur in Ecclesia, quia confringunt iugum, et rumpunt vincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant quae non conveniunt.
10 (Vers. 7 seqq.) Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et iurant in his qui non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur: equi amatores [Idem ille annotat voces in feminas in Hebraico non haberi, ac similiter vocem mihi penes LXX.] in feminas, et emissarii facti sunt mihi. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
11 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: et in gente tali non ulciscetur anima mea? Κατάλογος peccatorum Ierusalem: dum dicit se ignorare Deus qua possit eius occasione misereri: Filii, inquit, tui dereliquerunt me. Nequaquam filii mei, sed tui: qui iurant in his, qui non sunt dii, Saturavi eos, et moechati sunt. Audiant hoc, qui acceptis a Domino divitiis incubantes, luxuriae serviunt. Equi amatores in feminas facti sunt. Pro emissariis in Hebraico scriptum est MOSECHIM, quod omnes voce consona ἕλκοντες, id est, trahentes, transtulerunt: ut ostendatur magnitudo genitalium, iuxta illud Ezechielis: quasi asinorum carnes, eorum carnes [Ezech. XXIII, 20]. Hoc est quod in alio loco scriptum est: Assimilati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis [Psal. XLVIII, 13]. Simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non solum appetitum voluptatis, sed χρεμετισμὸν, id est, hinnitum vocet, et servet equorum furentium ad libidinem metaphoram.
12 Cum haec, inquit, feceris, numquid non visitatione condigna es? Et nota quod hic visitatio pro poena ponatur atque suppliciis, iuxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum. Et in gente tali non ulciscetur anima mea [Psal. LXXXVIII, 33]? Postquam peccatis obligata est, nequaquam vocatur populus Dei, sed gens a qua recessit anima Dei, secundum illud quod scriptum est: Neomenias vestras, et sabbata, et dies festos odit anima mea [Isa. I, 13]. Quod autem in veteri Testamento dicitur pro affectu, in Novo scriptum est pro veritate: Salvatore dicente: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam [Ioan. X, 18].
13 (Vers. 10, 11.) Ascendite muros eius (sive propugnacula) et dissipate: consummationem autem nolite facere. Auferte propagines eius (sive sustentacula) quia non sunt Domini. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Iuda, dicit Dominus. Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: Percussit eos leo de silva, lupus vastavit eos, et pardus in civitatibus eorum, ut ascendant muros Ierusalem, sive propugnacula, et dissipent eam: consummationem autem non faciant, ut salventur reliquiae, et sit qui annuntiet in gentibus gloriam Dei, severitatique miscet clementiam.
14 Quodque intulit: Auferte propagines eius, sive sustentacula, omnia tolli auxilia iubet, quae suo vitio perdidit, eo quod praevaricata sit in Deum [Al. Dominum] domus Israel, et domus Iuda, decem tribus et duas significans. Audiat hoc Ecclesia, quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum, qui non habent spem in Domino, et [Unus Cisterc., et non praevaricantur eum.] praevaricantur in eum, sed tamen non fiat consummatio propter clementiam iudicis, et non propter merita delinquentium.
15 (Vers. 12, 13.) Negaverunt Dominum, et dixerunt: non est ipse (sive non sunt haec) nec superveniet [Vulg. veniet] super nos malum: gladium et famem non videbimus. Prophetae fuerunt in ventum [In Vulgata Hieron. vers. locuti desideratur.] locuti: et responsum (sive sermo) non fuit in eis. Haec ergo evenient illis. Quia negaverunt Dominum, sive mentiti sunt Domino, et dixerunt: non est ipse, cuius iudicio fiunt omnia, sed fortuitu haec omnia acciderunt: neque evenient, quae nobis Prophetarum voces minantur, nec videbimus gladium, nec famem sustinebimus obsidionis, et quidquid locuti sunt Prophetae, in ventum locuti sunt, et irrita omnia transierunt, nec habuerunt responsum, hoc est, oraculum, sive sermo Dei non fuit in eis, ideo sustinebunt quae sequens sermo describit.
16 Audiat hoc Ecclesia negligens, et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur.
17 (Vers. 14.) Haec dicit Dominus Deus exercituum, quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et devorabit eos. Dixistis: Prophetae fuerunt locuti in ventum, nec ventura sunt quae minantur: propterea, o Propheta, do verba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem, et populum istum in ligna convertam, ut sermone tuo, et prophetia increduli concrementur. Sic Deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificaverimus, ligna, fenum, stipulam [Deut. IV].
18 (Vers. 15 seqq.) Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, dicit Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cuius ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. Pharetra eius quasi sepulcrum patens, universi fortes. Et comedet segetes tuas et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam, et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu fiduciam habes gladio.
19 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. Nequaquam multo post tempore, nec ut falso creditis, Prophetae vobis loquentur in ventum, sed iam nunc adducam super vos gentem Babyloniorum, quae veniet de longinquo: gentem robustam, pro quo in Hebraeo scriptum est ETHAN, gentem antiquam, cuius quondam dominatus est Nemrod gigas [Genes. X]. Cuius ignorabis linguam, [Mavult Victor. alio sensu sicut pro sive, quippe cum utrumque in Hebraico scriptum sit et utrumque Vulgata Hier. editio retinuerit: cuius ignorabis linguam, et nec intelliges quid loquatur. Vult autem ideo dici sicut in Hebraeo scriptum est, quia LXX aliter verterunt: hoc est, cuius non audies vocem linguae eius.] sive ut in Hebraeo scriptum est: nec intelliges quid loquatur: est enim malorum solatium, si illos habeas hostes, quos possis rogare, et qui tuas intelligant preces.
20 Quodque sequitur: Pharetra eius quasi sepulcrum patens, et in Septuaginta editione non dicitur, Babyloniam significat armaturam. Nec dubium quin regnum Assyriorum, Babyloniorum, Medorum, atque Persarum, sagittandi peritissimum sit. Simulque describit vastitatem terrae Iudaeae, interfectionemque mullorum, abactionem pecorum, subversionem urbium atque murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur, et tamen in tantis malis non eos perdat usque ad internecionem; sed reliquias salvas faciat, vel eorum, qui in Babylonem ducti sunt, dimissique ad agriculturam terrae [Al. culturam agrorum] Iudaeae, vel eorum, qui post persecutionis ardorem vel fuga, vel confessione fidem Domini servaverunt.
21 (Vers. 19.) Quod si dixeritis: quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia? Dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno (vel diis alienis) in terra vestra: sic servietis alienis in terra non vestra. Grandis stultitia nescire cur passi sint, cum tanta peccaverint: brevisque ad ambigentes responsio: sicut servivistis deo alieno, id est, Baal, vel diis alienis cunctarum gentium in terra Iudaea, sic servietis diis alienis in terra non vestra: haud dubium quin Babylonis, atque Chaldaeae.
22 Si enim vos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? Habitate cum talibus, immo servite his quorum deos colitis. Potest hoc et super haereticis accipi, de quibus scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19], quod proiiciat de Ecclesia haereticos Dominus, qui [Negandi particulam Cisterc. et Vatic. mss. interserunt.] multo tempore sub nomine eius mendaciorum suorum simulacra venerati sunt, ut foris colant, quod intus prius venerabantur, ut paleae separentur a tritico.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ieremiam, , IV <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 5