monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, in Ieremiam, , III <<<     >>> V

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 1, Caput IV

1 (Vers. 1.) Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere. Pro quo LXX transtulerunt: Si conversus fuerit Israel, ait Dominus, ad me convertetur. Et est sensus, si ad me fuerit reversus, revertetur de captivitate. Sive aliter: cum obtulerit quod habet: Qui enim habet, dabitur ei: qui autem non habet, etiam id quod videtur habere auferetur ab eo [Matth. XXV, 29]. Porro iuxta Hebraicum hic sensus est: Si reverteris ad me, Israel, et semel salutem desiderans, peccasse te dicis, et vocem Domini Dei tui non audisse, plene convertere, et crede quem negasti, et tunc erit plena conversio.
2 Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non com moveberis. Quando [Al. quomodo ergo] movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes [Ps. LXXII, 2], non imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia ponimus offendicula, et idola nostra contra Dominum.
3 (Vers. 2.) Et iurabis, Vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Et quomodo Evangelium iurare nos prohibet? Sed hic [Matth. V], iurabis, pro confessione dicitur, et ad condemnationem idolorum, per quae iurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et iurat per Dominum.
4 Quodque dicitur: Vivit Dominus, in Testamento veteri iusiurandum est, ad condemnationem mortuorum, per quos iurat omnis idololatra. Simulque animadvertendum quod iusiurandum hos habeat comites, veritatem, iudicium atque iustitiam: si ista defuerint, nequaquam erit iuramentum, sed periurium. Cumque, ait, hoc fecerit Israel, et per Apostolos magister fuerit gentium, tunc benedicent sive benedicentur in eo omnes gentes, et ipsum laudabunt quod salus processerit ex Israel.
5 (Vers. 3 seqq.) Haec enim dicit Dominus viro Iuda et Ierusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas: circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iuda et habitatores Ierusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam cogitationum (sive adinventionum) vestrarum. Pro eo quod nos diximus, circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, Symmachus posuit, purificamini Domino, et auferte malitias cordium vestrorum: circumcisionem, emundationem, et praeputia, vitium intelligens.
6 Hoc autem praecipitur viris Iuda et Ierusalem, qui veram sectantur fidem, et habitant in Ecclesia, ut non seminent super spinas quas Evangelicus sermo significat, quae suffocent sementem Dei, sed prius novale faciant et omnes suffodiant vepres, sentesque auferant: ut munda semina munda arva suscipiant. Hoc est quod in alio loco dicitur: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos, et ne detis sanctum canibus [Matth. VII, 6]. Quomodo enim potest Dei audire sermonem et concipere semina et fructum facere, cuius animus aerumnis mundi plenus est? Quodque sequitur: Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, nulli alii praecipitur, nisi viro Iuda et habitatoribus Ierusalem, ut deserant occidentem litteram, et sequantur spiritum vivificantem. Si enim hoc, inquit, non feceritis, egredietur ut ignis indignatio mea, et succendetur, et non erit qui exstinguat. Ideo autem [Apud Raban., ideo autem minando praedicit, cui fere consentit alter Vatican.] monet et ante praedicit, ne facere compellatur: quod et in Ninivitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem poenitentia declinarent.
7 Omnia autem haec mala venient propter malitiam cogitationum, [Voces, sive adinventionum, nec Rabanus agnoscit, nec Vatic. ms.] sive adinventionum vestrarum [Al. nostrarum]. Ubi sunt qui in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia vitia iuxta Evangelicam veritatem de corde procedant [Matth. XV]?
8 (Vers. 5, 6.) Annuntiate in Iuda, et Ierusalem auditum facite, loquimini: canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. Hoc audiat Iuda, hoc Ierusalem, in qua confessio fidei est, et in qua pax Christi habitat, et cui per Isaiam dictum est: In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion.
9 Eleva vocem tuam qui evangelizas Ierusalem [Isai. XL, 9]: clamet fortiter, et ita praecipiat: Ingrediamur civitates munitas. Haereticorum bella consurgunt: Christi munimenta nos teneant. Levate crucis signam in specula, sublimitate [At. sublimitatis] Ecclesiae. Confortamini qui timetis, nolite stare, sed ad Christi auxilium currite. Malum, inquit, ego adduco ab Aquilone et contritionem magnam, verum Nabuchodonosor, qui idcirco in mundo isto a me esse permittitur, ut vestra fortitudo et victoria comprobetur.
10 (Vers. 7.) Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: egressus est de foco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem [Vulg. desolationem]. Civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore. Iste est, ut diximus, verus Nabuchodonosor, de quo et beatus Petrus Apostolus loquitur: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]. Ascendit autem vel de abyssis in quas religandus est, et ne mittatur exorat: et praedo sive vastator gentium se elevavit, de quo dictum est: Omnium inimicorum suorum dominabitur [Ps. IX. 5], et qui gloriatur in conspectu Domini: Circuivi omnem terram, et conculcavi eam [Iob. II, 2]. Quis est enim quem diaboli venena non tangant, nisi ille solus qui potest dicere: Ecce venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil [Ioan. XIV, 30]? Iste crebro ponit omnem terram Ecclesiae in solitudinem, ut egressi de Ecclesia pugnent contra Ecclesiam.
11 De quibus loquitur Ioannes Evangelista: Ex nobis exierunt; sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19]. Civitates vastantur terrae Iudaeae, et haereticorum florent conciliabula. Si quis ergo fautor [Cum Vatic. mss. Raban., fautor esse Auctorem perversorum.] et auctor est perversorum dogmatum, hoc dici potest: Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit, et reliqua.
12 (Vers. 8.) Super hoc accingite vos ciliciis: plangite et ululat, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis, sive ut Septuaginta transtulerunt, a vobis. Aliter leonem et saevissimam bestiam vitare non possumus, nisi agamus poenitentiam, et ad Dominum convertamur, non solum mente, sed et opere. Quamdiu enim ille vastat Ecclesiam et terram Iuda, et Ierusalem quoque populatur, Dei ira perspicua est.
13 (Vers. 9.) Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent Sacerdotes, et Prophetae consternabuntur. Vastante praedone Ecclesiam Domini, et ira contra nos Domini permanente, omne auxilium inutile erit. Peribit cor regis, cuius cor debet esse in manu Dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes.
14 Stultam enim fecit Deus sapientiam mundi, quia per illam non cognoverunt Deum [I Cor. I]. Ipsi quoque sacerdotes, qui legem Domini docere debuerant, et subiectos sibi populos a leonis furore defendere, quodam stupore infatuati, vertentur in amentiam: sic enim LXX transtulerunt, pro stupore, excessum mentis exprimentes. Et Prophetae consternabuntur, sive, ut Aquila transtulit verbum Hebraicum IETHMAU, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor: quando principes, et reges, et Sacerdotes, et Prophetas quondam suos sub leone conspexerit?
15 (Vers. 10.) Et dixi: Heu, heu, heu: Domine Deus (pro quo LXX transtulerant: O Domine Deus), ergone decepisti populum istum, et Ierusalem, dicens: Pax erit vobis? Et ecce pervenit gladius usque ad animam. Quia supra dixerat: In illo tempore vocabunt Ierusalem solium Dei, et congregabuntur ad eam omnes gentes in monte Domini in Ierusalem: et nunc dicit: Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur, turbatur Propheta, et in se Deum putat esse mentitum: nec intelligit, illud multa post tempora repromissum, hoc autem vicino futurum tempore, iuxta quod et Apostolus loquitur: Numquid repulit Deus populum suum? Absit [Rom. XI, 1]. Pervenit autem usque ad animam gladius, quando nihil vitale in anima reservatur. Simulque et hoc ostendit, quod nisi gladius praecesserit, qui defecet et purget animae vitia, pax et promissio non sequatur.
16 (Vers. 11, 12.) In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: Ventus urens (sive roris) in viis quae sunt in deserto. Viae filii populi mei: non ad ventilandum, et non ad purgandum. Spiritus plenus ex his veniet mihi. Quando pervenerit gladius usque ad animam, et fuerit area consummata: tunc ventus urens veniet de deserto, qui non eam purget et ventilet, ut paleis huc illucque dispersis, frumentum in horrea recondatur: sed spiritus plenus, nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
17 Ventus et spiritus eodem apud Hebraeos appellantur nomine RUA: et pro locorum qualitate, vel ventum, vel spiritum debemus accipere. Alii hunc locum sic edisserunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde et scriptum sit: Spiritus plenitudinis veniet mihi, dicente Evangelista: Omnes ex plenitudine eius accepimus [Ioan. I, 16], et Spiritus sancti gratiam sortiemur.
18 Ventum autem urentem, iuxta historiam, accipe Nabuchodonosor, qui universa consumat. Iuxta tropologiam, adversariam potestatem, quae veniens de deserto et de solitudine, ubi nullum hospitium Dei est, Ecclesiam eius conetur evertere.
19 Et nunc ego loquar iudicia mea cum eis. Ἀποσιώπησις est, iuxta illud Virgilianum [Aeneid. I]: Quos ego . . . sed motos praestat componere fluctus. Dicturus itaque prospera, retinet se, et tristibus iungit tristia. Haec enim sunt iudicia, quae cum populo quondam suo loquitur Deus, ut sciant se iuste sustinere quae sustinent.
20 (Vers. 13.) Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius: velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus. Ventura cernit praesentia: et Babylonium describit exercitum: cuius curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis iungitur. Quod cum Propheta dixisset, et quasi venientes hostes digito demonstrasset, populus ingemiscit, et nequaquam futura, sed facta iam sentit dicens: Vae nobis, quoniam vastati sumus. Hoc idem refertur ad Ecclesiam, quod quotidie veri Nabuchodonosor nos impugnet exercitus, et currus Pharaonis, omnisque eius equitatus aquilarum impetum superet. Quod si intelligat vir Ecclesiasticus, credens illi sententiae: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, dicet: Vae nobis, quoniam vastati sumus [Ezech. XXXIII, 11].
21 (Vers. 14.) Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Dicenti populo: Vae nobis, quoniam vastati sumus, respondet Propheta, immo per Prophetam Deus: Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, illa aqua de qua et Isaias loquitur: Lavamini, mundi estote [Isai. I, 16], aqua baptismi salutaris, aqua poenitentiae. Ad metropolim autem loquitur Iudaeorum, ut per urbem intelligantur populi: Usquequo iniquis cogitationibus subiaces, quae procedunt de corde tuo? Cor autem in Scripturis sanctis pro sensu et anima debemus accipere.
22 (Vers. 15.) Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum (vel dolorem) de monte Ephraim. Iuxta situm terrae Iudaeae, divinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus iuxta montem Libanum et urbem quae nunc dicitur, Paneas, Aquilonem respicit: unde venturus est Nabuchodonosor. Idolum autem Bel, vel dolorem vel iniquitatem de monte Ephraim venire describit.
23 Post tribum quippe Dan, succedit terra Ephraim, per quam venitur Ierusalem. Dan interpretatur iudicium: Ephraim, ubertas. Veniet igitur iudicium Domini in terram delinquentem Domino, cum omni ubertate supplicii.
24 (Vers. 16, 17.) Dicite gentibus: Ecce auditum est in Ierusalem, custodes venire de terra longinqua et dederunt super civitates Iuda vocem suam: quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu, quia me ad iracundiam provocavit, ait Dominus. Vult omnes in circuitu nationes Dei nosse sententiam: et flagellata Ierusalem, cunctos recipere disciplinam.
25 Celebri, inquit, in Ierusalem sermone narratur, adversarios venire de terra longinqua, et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus, qui tam diligenter obsideant civitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam adversarios putes esse, quam agrorum vinearumque custodes. Hoc autem totum factum est, non hostium viribus, sed culpa Ierusalem: quia Deum ad iracundiam provocavit.
26 Si enim in porcos non habent potestatem adversariae fortitudines, quanto magis in homines, et homines quondam civitatis Dei?
27 (Vers. 18.) Viae tuae, et cogitationes tuae fecerunt haec tibi: ista malitia tua, quia amara [Vulg. addit quia], tetigit cor tuum. Facit apostropham ad urbem Ierusalem, quod viae illius et cogitationes, quibus et opere, et sermone peccavit, fecerunt ei venire omnia, quae evenerunt: malitiamque illius, quae per se amara sit, fetigisse cor illius, et animae interna penetrasse. Quidquid ergo nobis accidit, nostro accidit vitio, qui dulcem Dominum in amaritudinem vertimus, et cogimus saevire nolentem.
28 (Vers. 19, 20.) Ventrem meum, ventrem meum doleo: sensus cordis mei turbati sunt in me: non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. Contritio super contritionem vocata est: et vastata est omnis terra. Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Ubi nos iuxta Symmachum posuimus, turbati sunt, et in Hebraeo scriptum est, HOMA; Septuaginta [In nostris mss. Septuaginta μαιμάσσει, absque interiectis verbis, et Theodotio posuerunt. Quod vero se ait Hier. ignorare, quid verbum illud Graecum, significet, facile explicatu est, si idem putes sonare, ac μαιμάζει apud Nobilium, quod est, agitatur.] et Theodotio posuerunt μαιμάσσει: quod verbum usque in praesentiarum quid significet, ignoro.
29 Aquila autem posuit ὀχλίζει quod et ipsum tumultum sonat. Hoc de verbo dictum sit, super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. Vox autem Prophetae, et per Prophetam Dei loquentis inducitur: quod doleat super contritione populi sui, et instar hominis viscera eius interna lacerentur.
30 Quomodo et Salvator super Lazari morte doluit [Ioan. XI]: et planxit Ierusalem, ne celaret dolorem silentio [Luc. XIX]: omnisque clangor buccinae et fremitus praeliorum, illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis, et universa duarum tribuum terra vastatur. Dum non putabam, inquit, tabernacula quondam et pelles meae, Babylonio exercitu furente, populata sunt: et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia.
31 Loquitur autem hoc idem Deus, quando seditionis [Al. seditiones] turbas atque discordias cernit in Ecclesia et in conventiculis suis clamare perdicem [Al. per diem], et Dei requiem in bella converti. Unde sequitur:
32 (Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes [Vulg. fugientem], audiam vocem buccinae? Vel fugientes regem Babylonium, vel fugientes me, et a meo servitio recedentes.
33 (Vers. 22.) Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes. Sapientes sunt ut faciant mala: bene autem facere nescierunt. Causa contritionis, vastitatis, fugaeque et buccinae, quia stultus factus est populus, non natura, sed studio voluntatis. Ipsaque stultitia hinc probatur: quia non cognoverunt Deum, et pro filiis sapientibus, stulti filii facti sunt et vecordes.
34 Quae enim maior potest esse stultitia, quam, cognoscente bove possessorem suum, et asino praesepe Domini sui, Israel Dominum non cognoscere, et praesentem contemnere quem semper videre cupiebat? Quodque infertur: Sapientes sunt ut faciant mala: bene autem facere nescierunt, hic sapientia pro malitia accipienda est, iuxta quod et filii saeculi huius sapientiores sunt filiis lucis: et villicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur [Luc. XVI]; et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur [Gen. III]. Illa est ergo vera sapientia quae Dei timori iungitur.
35 Alioquin ubi insidiae sunt et tergiversatio, non sapientia, sed versutia et calliditas appellanda est. Pro eo, quod nos diximus, quia stultus populus meus me non cognovit, Septuaginta transtulerunt: quia principes populi mei me non cognoverunt: ut magistrorum sit magis culpa quam populi Dei scientiam non habentis.
36 (Vers. 23 seqq.) Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili: et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et non erat homo, et omne volatile coeli recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris eius. Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur, et, acta poenitentia, nequaquam sustineat quae formidat.
37 Vacua terra est, habitatore deleto. Coeli non habent lumen, terroris magnitudine, populo non vidente. Ipsi montes et colles intuta habent latibula, et per ὑπερβολὴν moveri videntur atque turbari. Intuitus est, et huc illucque circumspexit, et ne avis quidem potuit inveniri. Iram enim Dei et muta sentiunt elementa, et irrationalia pertimescunt animantia.
38 Hoc verum esse, nunc totus orbis demonstrat, ut caesa hominum multitudine, volatilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. Ipse quoque Carmelus qui mari imminet magno, oleis consitus et arbustis, vineisque condensus ad tantam veniet solitudinem, ut eremi habeat vastitatem. Omnes quoque urbes desertae fient, et universorum malorum haec causa est, quod vitio populi delinquentis ira Domini concitata sit.
39 Quidquid iuxta historiam de Ierusalem diximus et Iudaea, referamus ad Ecclesiam Dei, cum offenderit Deum, et vel vitiis fuerit vel persecutione vastata, et ubi quondam erat virtutum chorus atque laetitia, ibi peccatorum et moerorum multitudo versetur.
40 (Vers. 27, 28.) Haec enim dicit Dominus: Deserta omnis terra, sed tamen consummationem non faciam: lugebit terra et maerebunt coeli desuper, eo quod locutus sim [Al. sum]. Cogitavi, et non poenituit me; nec aversus sum ab eo. Mixta irae misericordia Dei, omnis terra deseritur, sed non fit consummatio ut sint qui intelligant clementiam eius.
41 Coelum quoque triste videbitur desuper, et ipsa terra lugebit, eo quod Domini sententia ad finem usque pervenerit, nec poenituerit eum super his quae cogitaverit et locutus sit. Poenitentia autem Dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia, et ira saeviens ad finem usque non pervenit. Minatus est per Ionam: et impendentem gladium lacrymarum et gemituum multitudo superavit [Ioan. III].
42 (Vers. 29.) A voce [Duo mss. A voce equitatus.] equitis, et mittentis sagittam (sive intendentis arcum) fugit omnis civitas (sive regio). Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes. Quodque sequitur: Et ingressi sunt saltus, sive speluncas, a Septuaginta [Addiderint LXX, καὶ εἰς τὰ ἄλση ἐκρύβησαν, et in nemoribus se absconderunt. Caetera Hebraico textui respondent. Mirum vero, alteram hanc eius versiculi partem, Universae urbes derelictae, et non habitet in eis homo, penes Rabanum, duosque mss. codices tanquam id, quod de suo addidissent LXX adduci.] additum est. Describit autem sermo divinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore eius cunctus populus dereliquerit civitatem, et ardua quaeque conscenderit; et tamen iram Domini non potuerit declinare.
43 Quidquid autem, ut supra diximus, in historia intelligitur contra Ierusalem, refertur ad Ecclesiam, cum offenderit Deum, et tradita fuerit adversariis, vel persecutionis tempore, vel certe vitiis atque peccatis.
44 (Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, quod Hebraice dicitur SADUD, quod solus interpretatus est Aquila, alii transtulerunt, miseram atque miserabilem, culpa sui, quae clementem offenderit Deum. Denique sequitur:
45 Cum vestieris te coccino, et [Al. cum] ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui: animam tuam quaerent. Sub figura mulieris adulterae loquitur: cum semel offenderis Deum, et quasi virum tuum reliqueris Creatorem, frustra ornamenta perquiris. Contempserunt te daemones amatores tui, et nequaquam stupri immunditiam, sed animae tuae quaerent interitum.
46 Hoc idem intelligendum spiritualiter contra eos, qui coniugales affectus et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Si te, inquit, vestieris coccino, id est, sanguinis Christi assumpseris fidem: si monili ornaveris aureo, id est, meditationem habueris sensus et intelligentiae spiritualis: et pinxeris oculos tuos stibio, id est, habueris studium mysteriorum et Dei secreta noscendi, frustra componeris. Haec enim etiam tuis amatoribus praepararas; et idcirco lectus angustus utrumque capere non potest, nec recipit ornamenta Deus, quibus amatoribus tuis ante placuisti.
47 (Vers. 31.) Vocem enim quasi parturientis audivi: angustias (sive gemitus) ut puerperae. Vox filiae Sion [Restituimus intermorientis uno verbo, expandentisque, quod et Martian. ad libri oram annotarat ex Vulgat. pro quibus antea erat intermorientes exscandentesque.] intermorientis expandentisque manus suas: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. Ad similitudinem mulieris puerperae, id est, quae primos parit fetus, describit urbem Ierusalem eiulantem atque clamantem.
48 Quomodo enim mulier pariens, et necdum dolorem parturitionis experta, [Mss., experta intermoritur.] pene moritur, et angustias sustinens, vix potest respirare, sparsisque manibus collabitur, sic et filia Sion, cum suos viderit liberos interfectos, in haec verba prorumpet, et dicet [Al. prorumpit et dicit]: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. Duo autem exempla in uno capitulo comparata sunt, parturientis filios et lugentis: ut quidquid mulier patitur in fetu, vel mortibus filiorum, Ierusalem patiatur in populis.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ieremiam, , III <<<     >>> V
monumenta.ch > Hieronymus > 4