Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 1, Caput III
1 | (Vers. 1.) Vulgo dicitur (pro quo LXX tantum dicitur transtulerunt). Si demiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum: numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? (sive terra illa?) et tu fornicata es cum amatoribus multis (sive pastoribus.) Verbum enim REIM, quod quatuor litteris scribitur RES, AIN, IOD, MEM, et amatores, et pastores utrumque significat. |
2 | Et si legamus REIM, amatores significat: si ROIM, pastores. |
3 | Tamen revertere ad me, dicit Dominus (sive revertebaris ad me, dicit Dominus). In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit poenitentem, et hortatur ut revertatur ad se. In LXX vero, non provocat ad poenitentiam, sed arguit impudentiam meretricis, quod post adulterium reverti audeat ad maritum. |
4 | Quodque ait: et contaminata erit mulier illa, pro quo in Hebraico legimus terram, relinquit exemplum, et manifestius de terra loquitur Israel, quae adulterae mulieri comparatur. Utamur hoc testimonio adversus eos qui fidem Domini relinquentes, et haereticorum erroribus praepediti, post multas fornicationes et deceptiones animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem: non ut deponant venena pectoris, sed ut caeteris insinuent. |
5 | (Vers. 2.) Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine (sive quasi cornix deserta). Pro latrone, sive [Al. et] cornice, in Hebraeo scriptum est ARABE , quod potest et Arabas significare, quae gens latrociniis dedita, usque hodie incursat terminos Palaestinae, et descendentibus de Ierusalem in Iericho obsidet vias: cuius rei et Dominus in Evangelio recordatur [Luc. X]. Eleva igitur oculos tuos, o Ierusalem, et huc illucque circumspice, et vide ubi non fornicatione prostrata sis. |
6 | Quomodo enim latrones solent ad vesperam et in desertis locis viatoribus insidias tendere: sic tu iuxta fornicariam Proverbiorum, sedebas in viis ad vesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium [Prov. VII]: propter quod universa terra polluta est in fornicationibus tuis [Eccles. IX]. Significanterque iuxta anagogen his qui haereticos errores deserere se promittunt, praecipitur ut levent oculos in directum. |
7 | Nisi enim recta videre ceperint, pravitatem pristinam damnare non possunt. |
8 | (Vers. 2, 3.) Et polluisti (sive interfecisti) terram fornicationibus tuis, et in malis tuis [Al. in malitiis]: quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit (sive et habuisti pastores multos in offensionem tui). Interfecta est terra, sive polluta, propter interfectionem eorum, qui idololatriae fornicatione perierunt. |
9 | Unde ablata est omnium benedictio rerum, ut paterentur siccitatem sermonis Dei. Sive habuit pastores, per quos offenderet Deum; ut qui magistri esse debuerant, ut alios ab errore prohiberent, auctores impietatis exstiterint. |
10 | Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. LXX: Facies meretricis facta est tibi: sine rubore facta es ad omnes. Quia supra (Ad cap. II, 35) dixerat: Non peccavi, et magis peccaverat sua scelera denegando: idcirco nunc arguit quasi mulierem procacem et nimiae impudentiae: ut non ad unum et alterum procaci vultu feratur, sed nullum erubescat. Utamur hoc sermone adversum haereticorum conciliabulum, qui in suis erroribus gloriantur. |
11 | (Vers. 4, 5.) Ergo saltem amodo voca me, Pater meus, dux virginitatis meae es tu: numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Erubescant haeretici qui nolunt ad meliora converti, nec regredi ad Patrem Creatorem suum, et audiant: Saltem amodo voca me, Pater meus dux virginitatis meae es tu. Ipse despondit animam vestram amplexibus suis, et docet quomodo orare debeat, et agere poenitentiam. Quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit viam: tanto miserior meretrix, quae non vult post vulnera recipere sanitatem. |
12 | Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. Pro verbis poenitentiae, verbis superbiae blasphemasti: et implesti cogitationem tuam malam, et ostendisti contra virum fortitudinem tuam, ut possis facere quod sermone tractasti. |
13 | (Vers. 6 seqq.) Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimel super omnem montem excelsum, et subter omne lignum frondosum, et fornicata est ibi. Et dixi, quum fecisset haec omnia: Ad me convertere, et non est reversa. |
14 | Et vidit praevaricatrix soror eius Iudu, quia pro eo, quod moechata est aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa, et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno: et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt. Cumque punitur homicida, recipit quidem ipse quod fecit; sed alii deterrentur a scelere. |
15 | Decem igitur tribubus, quae appellabantur Israel, captis ab Assyriis, Mediamque translatis [IV. Reg. XVII], duae tribus Iuda et Beniamin, quae debuerant similia formidare, et tota ad Deum mente converti, vicerunt decem tribuum scelera: et intantum idola sunt secutae, ut in Templo Dei statuam Baal ponerent, quae in Ezechiel vocatur idolum, ad zelum et aemulationem Domini collocatum [Ezech. VIII]. Loquitur autem sub figura duarum sororum, quia de una sunt Abraham, Isaac, et Iacob stirpe generatae, et priorem aversatricem, sequentem praevaricatricem vocat. Illa enim Deum penitus aversata est, statim adoratis in Dan et Bethel vitulis aureis. |
16 | Ista autem, apud quam erat Templum et veri Dei religio, imitatione germanae, paulatim recessit a Domino [III Reg. XII]. Et idcirco praevaricatrix dicitur. Secundum anagogen autem de haereticis prophetia est: qui falsi nominis scientiam dum se arbitrantur haeretica subtilitate seclari, ascendunt mentem superbiae: et carnis huius voluptatibus deliniti, sub omni ligno frondoso et amoeno exponunt fornicationem suam. |
17 | Qui cum tradantur diabolo in interitum carnis, frequenter evenit, ut domus Iuda, id est, confessionis et verae fidei, nequaquam terreatur exemplo, sed multo maiora committat; et facilitate fornicationis suae contaminet terram Ecclesiae, moechetur cum lapide et ligno, ea sequens dogmata, quae adversaria Deo sunt. |
18 | Sin autem ecclesiasticus vir corrigere voluerit errantem, et putridas resecare carnes, et ad poenitentiam retrahere eos qui secuti fuerint falsitatem: ac nihilominus illi sub specie Ecclesiasticae veritatis antiquum sequantur errorem, dici potest de his: In omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo, sed in mendacio. Fit autem haec prophetia Iosiae temporibus, regis iusti, sub quo Ieremias exorsus est prophetare. |
19 | (Vers. 11.) Et dixit Dominus ad me: Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iuda. Iustior, inquit, est Israel comparatione Iudae: quia illa statim in principio periit, haec illius cruciatibus potuit emendari. Attendat nova ex veteri haeresis, quod Israel comparatione Iudae iustificata dicatur. Nec mirum hoc de unius gentis sororibus, cum Sodoma quoque collatione Ierusalem, iustitiae nomen accipiat, dicente Domino per Ezechiel: Iustificata est Sodoma ex te [Ezech. XVI, 55]: et publicanus Pharisaei comparatione fit iustus [Luc. XVIII]. |
20 | (Vers. 12. seqq.) Vade, et clama (sive lege) sermones istos contra Aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israel, dicit Dominus, et non avertam (sive firmabo) faciem meam a vobis (sive super vos), quia sanctus (sive misericors) ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. |
21 | Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es (sive impie egisti), et dispersisti (sive effudisti) vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. Verbum Hebraicum CARATH, et voca, et clama, et lege significat. Unde Aquila et Symmachus, clamita: LXX et Theodotio lege, interpretati sunt. |
22 | Ad Aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et duas tribus: et earum reversio praedicatur. Et non avertam faciem meam, inquit, a vobis; sive non firmabo faciem meam contra vos, ut nequaquam vos austeritate iudicii, sed vultu misericordiae suscipiam. |
23 | Sanctus enim et misericors sum, ut non recorder ultra iniquitatis vestrae, nec meminerim quod a Domino recessistis, et pro illo vos idola delectarint, et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso. Quod quidem ad haereticos et in Ecclesia negligentes dici potest, qui quotidie per ecclesiasticos viros ad poenitentiam provocantur: et quibus proprie aptari potest, Et vocem meam non audistis. Omnis autem haereticus habitat in Aquilone, et calorem fidei perdidit, nec audire potest illud Apostoli: Spiritu ferventes [Rom. XII, 11]. Et quia se voluptatibus tradidit, recessit a Domino, et dispersit vias suas alienis dogmatibus, et voluptatem secutus est. |
24 | Nulla enim haeresis nisi propter gulam ventremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes [II Tim. III], de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum velut escam panis [Psal. XIII, 8]: et quos Christus notat, devorantes domos viduarum [Matth. XII]. Cumque, inquit, misertus tui fuero, ne iustum esse te putes: sed memento iniquitatis tuae semper, et scito quia in Dominum fornicatus sis: et superbiae [Vict. Superba] colla demitte, ut qui offendisti Dominum per arrogantiam, placeas per humilitatem. Illi autem quod supra diximus: Et non firmabo faciem meam super vos, illud propheticum convenit: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele [Psal. L, 11]. |
25 | (Vers. 14 seqq.) Convertimini ad me, filii revertentes (sive vagi et recedentes) dicit Dominus: quia ego vir vester (sive dominator vestri), et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion, et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. |
26 | Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra, in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra, arca pacti (vel Testamenti) Domini: neque ascendet super cor, nec recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. Iudaei impletum hoc putant post reversionem ex Babylone sub Cyro rege Persarum, et Zorobabel filio Salathiel [Isa. I], etiam si non omnes reversi sunt, hoc significari: assumat unum de civitate et duos de cognatione. Sed melius in adventu Christi, quando reliquiae salvae factae sunt, dicente et exponente Apostolo: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus et similes Gomorrhae fuissemus [Rom. IX, 29], tunc introducti sunt in Sion, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Psal. LXXXVI, 2]. Et dati sunt pastores iuxta cor eius, Apostoli et Apostolici viri, et parunt credentium multitudinem, non Iudaicis in caeremoniis, sed in scientia Christi atque doctrina, et in toto orbe praedicatione Evangelii seminata, nequaquam in arca Domini, quae custos fuit legis Mosaicae, habebunt fiduciam; sed ipsi erunt templum Dei: nec iuxta errantes Nazaraeos, abolitis sacrificiis inservient, sed spiritualem cultum sectabuntur. |
27 | Alii vero hoc in fine temporum intelligunt, quando subintrante plenitudine gentium omnis Israel salvus fiet [Rom. XI]. |
28 | (Vers. 17.) In tempore illo vocabunt Ierusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. Nequaquam Dominus sedebit super arcam Testamenti et Cherubim, cui prius ab illo populo dicebatur: Qui sedes super Cherubim, manifestare [Psal. LXXIX, 2]: sed omnes perfecta mente credentes, erunt thronus Dei. |
29 | Vel certe melius totum de Ecclesia intelligendum: quando congregantur omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem, in qua est visio pacis: et nequaquam ambulant post pravitatem cordis sui pessimi, ut faciant quae desiderant, nec suos sequuntur errores; sed dicunt cum Propheta: Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua [Psal. LXII, 9]. |
30 | (Vers. 18.) In diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel et venient simul de terra Aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. Hoc proprie in Christi completur adventu, quando de duodecim simul tribubus Evangelio crediderunt, relinquentes terram Aquilonis durissimi frigoris: et a diaboli imperio recedentes, tunc receperunt terram repromissionis, quam pollicitus fuerat patribus eorum, Abraham, Isaac, et Iacob. Edidi nuper libellum parvum de terra repromissionis. |
31 | (Vers. 19.) Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram, exercituum gentium? Et dixi, patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Pro haereditate praeclara, exercituum gentium, quam Septuaginta transtulerunt, haereditatem nominatam Dei omnipotentis gentium, Theodotio significantius transtulit, haereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium, Christum significans, qui ductor et Dominus est universarum gentium, suo nomini passionique credentium. Ipse dixit ad Israel: Patrem vocabis me. Et: Qui credit in me, credit in Patrem [Ioan. II, 19]. Ipse pollicitus est: Ponam te in filios: in numero scilicet filiorum meorum, qui mihi de gentium populo crediderunt; et quibus dedi terram desiderabilem. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem ut filii Dei fiant [Ioan. I]. |
32 | (Vers. 20.) Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum: sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus. Christi vox est iuxta populum Iudaeorum, cui dixerat: Ponam te in filios: et dabo tibi terram desiderabilem: et patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Quomodo, inquit, mulier contemnit, non virum, sed amatorem, si semel commixta fuerit, cernens eum suae libidini servientem, et in se mutatam esse legem naturae, per quam viro quondam subiecta fuerat, dicente Domino: Et ad te conversio eius: sic domus Israel, id est, populus Iudaeorum contempsit Dominum Salvatorem in perniciem suam. |
33 | (Vers. 21, 22.) Vox in viis (sive in labiis) audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones (sive contritiones) vestras: pro quo Symmachus transtulit, conversiones. Libenter Deus suscipit poenitentes, et occurrit filio inopia et squalore confecto, statimque induit pristinis vestibus, et reddit gloriam revertenti: ita dumtaxat ut revertatur in ploratu et ululatu. |
34 | Suo enim vitio fecit iniquam viam suam, et oblitus est Domini Dei et Patris sui, ad quos prophetali sermone loquitur: Convertimini, filii revertentes. Quos idcirco filios voco, quia intellectis peccatis vestris, in ploratu atque ululatu revertimini ad parentem. Cumque vos, ait, reversi fueritis ad Dominum, sanabit omnes contritiones vestras, sive aversiones, quibus a Domino recesseratis, vel certe conversiones. |
35 | Quamvis enim propria voluntate ad Dominum revertamur: tamen nisi ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo roboraverit praesidio, salvi esse non poterimus. Intelligamus hoc et de Iudaeorum populo ad Dominum revertente: et de haereticis qui Dominum dereliquerunt. |
36 | (Vers. 23.) Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. Vere mendaces erant colles, et multitudo (sive fortitudo) montium: vere in Domino Deo nostro salus Israel. Dicat hoc poenitens, et omnem superbiam derelinquens, et multitudinem sive altitudinem montium et collium, per quam superbiebat contra Deum: et humilitate prostratus loquatur: Vere in Domino Deo nostro salus Israel. |
37 | (Vers. 24.) Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum et armenta eorum, filios et filias eorum. Omnes haereticorum labores, de quibus scriptum est, Defecerunt scrutantes scrutinio [Psal. LXIII, 7], ab adolescentia eorum quos deceperant, filios et filias eorum, qui in haeresi profecerant, vel tantum luxuria tenebantur, oppressit nostra confusio. |
38 | Unde inferunt: |
39 | (Vers. 25.) Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque in hanc diem: et non audivimus vocem Domini Dei nostri. Hoc loquatur Israel, qui suum Dominum non audivit: hoc omnis haereticus qui agit poenitentiam; et tamen pars salutis est, sua confiteri et nosse peccata. |
40 | Dic, inquit, tu prius iniquitates tuas: ut iustificeris [Isai. XLIII, 26]. Vere enim Israel dimisit Christum Dominum Deum suum, et in eum peccavit, non solum eo tempore quando visus est in carne, sed et ante adventum illius. Unde dicunt, nos et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem, et non audivimus vocem Dei nostri, qui nostris patribus loquebatur: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit [Ioan. V, 46]. |