Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 1, Caput II
1 | (Vers. 1.) Et factum est verbum Domini ad me dicens: Vade, et clama in auribus Ierusalem dicens. Hoc in Septuaginta non habetur: sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est, qui verbum Hebraicum CARATH, pro quo nos diximus clama; sive praedica, interpretatus est, lege. Et lectionem enim et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. |
2 | Aures autem Ierusalem, pro auribus habitatorum eius debemus accipere. |
3 | (Vers. 2.) Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tuae: quando secuta me es in deserto, in terra quae non seminatur. LXX: Haec dicit Dominus: Recordatus sum misericordiae adolescentiae tuae, et dilectionis perfectionis tuae. Plenius hoc in Ezechiel dicitur [Ezech. I], quando sibi Ierusalem in matrimonio Dominus copulat, et sub persona uxoris, suis iungit amplexibus: sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adolescentulam et desponsatam vocat. |
4 | Quo enim necdum potiti sumus, magis ut potiamur appetimus. Quando, inquit, secuta es me in solitudine; et instar sponsaliorum et dotis, Legis tibi ornamenta et verborum distribui monilia. Totumque hoc non ad meritum eius refert, sed ad suam misericordiam, per quam et charitatem consecuta est. |
5 | Hoc quoque quod posuimus, in deserto, in terra quae non seminatur, in LXX non habetur. |
6 | (Vers. 3.) Sanctus Israel Domino primitiae frugum eius: omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient super eos, dicit Dominus. Quando Israel dicit primitias frugum Domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias; iuxta illud quod in alio loco scriptum est: Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio [Psal. LXXIII, 2]. Primitiae autem semper debentur sacerdotibus, et non hostibus. |
7 | Quod sequitur: Omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient super eos, dicit Dominus, hunc habet sensum: Quomodo qui primitias devorant [Num. V], nequaquam de genere sacerdotali, sceleris rei sunt: sic qui contaminant Israel, malis subiicientur: iuxta illud quod in vicesimo sexto psalmo sanctus David loquitur: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt [Psal. XXVI, 3, 4]. Neque enim ex eo quod Dei exequuntur sententiam, immunes erunt a supplicio, malaque veniunt super eos: oportet enim venire scandala; verum, vae ei per quem veniunt scandala [Mat. XVIII]. |
8 | (Vers. 4, 5.) Audite verbum Domini, domus Iacob, et omnes cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me: et ambulaverunt post vanitatem: et vani facti sunt? Hunc sensum et alius propheta testatur: Populus meus quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? Responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te [Mich. VI, 34]. Utrumque autem nomen, Iacob et Israel ponitur: non secundum duas et decem tribus, sed iuxta omnem populum: cum et ipse Iacob postea appellatus sit Israel [Gen. XXXII]. Offensam autem ducit a patribus, non quo peccata patrum filiis imputentur: sed quo et filii habentes patrum similitudinem, et suo et parentum scelere puniantur. |
9 | Saepe legimus quod propter sanctos patres, filiorum misereatur Deus. Dereliquerunt autem patres populi peccatoris Deum; et non breviter, sed longo tempore: et pro Deo secuti sunt vanitatem, idola videlicet, quae nihil prosunt cultoribus suis: et ipsis similes facti sunt secundum illud quod scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis [Psal. CXIII, 16]. |
10 | (Vers. 6.) Et non dixerunt, Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti: qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam: per terram sitis et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitabit homo. Pro homine, LXX filium hominis interpretati sunt; et pro imagine mortis, de Theodotione additum est, umbra mortis. Quod cum iuxta historiam manifestum sit, illud considerandum est secundum anagogen, quod quamdiu in isto saeculo sumus, et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus, et primum deserta transimus et terram inhabitabilem, quam sanctus inhabitare non debet, et inviam, ut difficultatem monstret itineris. |
11 | Per terram sitis, ubi semper maiora cupimus, nec praesentibus contenti sumus; et imaginem, sive umbram mortis: semper enim in periculo consistimus, et ubique diabolus tendit laqueos suos: per terram, in qua non ambulavit vir, qui perfectae aetatis in Christo est. Omnes enim resurgemus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. |
12 | Neque unquam in ea habitat qui homo Dei est, vel filius hominis; sed semper ad maiora festinat. Ex quo perspicuum est, non esse perfectionem in via: sed in fine viae et in mansione, quae sanctis in coelestibus praeparatur, et quibus dicitur: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri [Psal. CXXXIII, 1]. Frustra igitur nova ex veteri haeresis suspicatur, hic perfectam esse victoriam, ubi pugna est atque certamen, et incertus exitus futurorum. |
13 | (Vers. 7.) Et induxi vos in terram, Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius: et ingressi contaminastis terram meam; et haereditatem meam posuistis in abominationem. Pro labore durissimi itineris, dedi vobis omnium rerum abundantiam. Hoc quippe significat Carmelus, qui Hebraice appellatur CHERMEL, et in lingua nostra sonat cognitionem circumcisionis. Quomodo autem ille populus terram sanctam, et omnium rerum fertilem, idololatria polluit atque violavit: sic nos verae circumcisionis accipientes scientiam, comedimus fructus eius; et si negligentia subrepserit, contaminamus terram Dei, et haereditatem illius abominabilem facimus. |
14 | (Vers. 8.) Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? et tenentes Legem meam, nescierunt me: et pastores praevaricati sunt in me: et Prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Post tanta beneficia verterunt in contemptum privilegia dignitatis: ut sacerdotes Dominum non quaererent: ut doctores Legis ignorarent eum, qui alios docere debebant: et pastores [Al. praedicatores] per negligentiam praevaricatores fierent: et Prophetae qui in populis disputant, non Deo loquantur, sed idolo, et sua figmenta venerentur. |
15 | His autem verbis utendum est adversus nostri ordinis magistros, qui devorant plebem Dei velut cibum panis, et per mala opera non invocant Dominum. |
16 | (Vers. 9.) Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus: et cum filiis vestris disceptabo. Ne videatur percutere per potentiam, quasi cum paribus ratione contendit; iuxta illud quod David canit et usurpat Apostolus: Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris [Psal. L, 6] [Rom. III, 4]. Quodque posuit, adhuc saepe se fecisse testatur: et quod intulit, cum filiis vestris, similem ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam. |
17 | Occulte autem fignificat quod antiquam in Deum negationem, etiam filii eorum in adventu Domini sint secuti. |
18 | (Vers. 10, 11.) Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est huiuscemodi: si mutavit gens deos (sive deos suos). Et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum (sive de quo ei nihil proderit). Comparationem facit eius rei quae incomparabilis est, et verum Deum confert mendacibus. Ite, inquit ad insulas Cethim: quas vel Italiae, vel Occidentalium partium debemus accipere: ab eo quod terrae Iudaeae Cyprus insula, in qua urbs hoc vocabulo nuncupatur, vicina sit. De qua et Zeno princeps Stoicorum fuit. |
19 | Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum, quos nunc Sarracenos vocant: contra quam huius ipsius Prophetae in extremis partibus texitur vaticinium (Infra ad cap. XLIX), et cuius meminit David, dicens: Habitavi cum habitantibus Cedar: multum peregrinata est anima mea [Psal. CXIX, 5]. Et est sensus: Vel ad Occidentem pergite, vel in solitudinem mittite, et videte si qua gens hoc fecerit quod fecistis. |
20 | Nulla enim earum sprevit deos suos, nec ligneos et lapideos, aureorum comparatione mutavit: sed antiquum errorem secuta, tenuit quod a maioribus acceperat. Et certe hoc, cum nullus eorum Deus sit: sed simulacra hominum ficta manu. Populus vero meus mutavit mendacio veritatem: et idolum mihi praetulit, quod eis necessitatis tempore prodesse non poterit. Possumus hoc et contra eos dicere, qui maiori studio sequuntur vitia quam virtutes; quos monet Apostolus dicens: Humanum loquor, propter infirmitatem earnis vestrae. |
21 | Sicut exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae in sanctificationem [Rom. VI, 19]. |
22 | (Vers. 12, 13.) Obstupescite coeli super hoc: et portae eius desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae: foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. LXX: obstupuit coelum super hoc, et inhorruit extra modum et vehementer, et caetera similiter. |
23 | Coelum cui dictum est: Attende coelum, et loquar [Deut. XXXII, 1]: et, Audi coelum, et auribus percipe terra (Isai, I, 2), videns Dei praecepta calcata, inhorrescit, et stuporem dissimulare non potest. Omnis enim creatura congemiscit et condolet super peccatis hominum. Duo autem populus Dei fecit adversa. |
24 | Primum, ut relinqueret Deum qui est fons vitae, et praeceptum dedit dicens: Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti [Exod. XX, 2]. Secundum, quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii in conspectu meo; pro quo secutus est daemones, quos dissipatas cisternas vocat, eo quod Dei mandata servare non valeant. |
25 | Et hoc attendendum, quod fons perpetuus est, et vitales habet aquas. Cisternae autem et lacus, vel de torrentibus, vel ex aquis turbidis, terra complentur et pluviis. Portas autem coelorum illas vocat, de quibus et in vicesimo tertio psalmo scriptum est: Levate, portae, capita vestra, et introibit rex gloriae. Pro quo LXX transtulerunt: Levate portas principes vestras: de quibus plenius suo dicetur loco. |
26 | Quodque Aquila et Symmachus, coelos; LXX vero et Theodotio coelum, interpretati sunt, nullum moveat. Hebraicum enim SAMAIM communis est numeri, et tam coeli quam coelum eodem appellantur nomine: ut Thebae, Athenae, et Salonae. |
27 | (Vers. 14.) Numquid servus est Israel, aut vernaculus? Puto ex hoc loco in superbiam elatos, Salvatori dixisse Iudaeos: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam. Quomodo tu dicis: Liberi eritis [Ioan. VIII, 33]? Nescientes quod omnis qui facit peccatum, servus peccati sit: et serviat unusquisque ei a quo vincitur. |
28 | Nati ergo de amico Dei Abraham, vitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis [Genes. IX, 25]. |
29 | (Vers. 15.) Quare ergo factus est in praedam? super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram eius in solitudinem: et civitates illius exustae sunt: et non est qui habitet in eis. Interrogat sermo divinus, ut ipse respondeat. Leones autem vocat principes Babylonis, qui terram eius posuerunt in solitudinem, et civitates illius incendio deleverunt. Vel certe iuxta anagogen, leones intelligamus adversarias potestates, aut haereticorum principes, qui terram Ecclesiae desolantes, omnes illius urbes haeretico incendio vastaverunt, et illo igne de quo scriptum est: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum [Ose. VII, 4]. Illi enim vere dant vocem suam; et in hoc eodem propheta sub perdicis persona clamant: Congregant quae non peperunt: faciuntque divitias non cum iudicio [Ierem. XVII, 17]. Propterea autem urbes illius vastatae sunt et deletae: quia non habent habitatorem Deum, dicente Scriptura: Et non est qui habitet in eis [Ibid., 4]. |
30 | (Vers. 16, 17.) Filii quoque Mempheos et Taphneos constupraverunt te usque ad verticem. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? Hoc quod nos diximus, eo tempore quo ducebat te per viam, in LXX non habetur. Duas autem urbes maximas Aegypti, Memphim et Taphnim nominat, earumque dicit filios constuprasse Israel usque ad verticem; illo sensu quo Isaias posuit: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas [Isai. I, 6]. Tanta enim fuit libido Aegyptiorum qui sunt magnis carnibus, ut nulli parcerent membro: sed omnia constuprarent. Iuxta litteram refertur ad idola Aegyptiorum; iuxta intelligentiam spiritualem, ad magistros perversi dogmatis, qui Ecclesiae puritatem sua polluunt turpitudine. Haec autem idcirco eveniunt ei, quia dereliquit Dominum Deum suum; et illo maxime tempore quo ipsum ductorem sequi debuit. |
31 | (Vers. 18.) Et nunc quid tibi vis, in via Aegypti, ut bibas aquam Sior? Et quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Pro Sior, nos turbidam interpretati sumus, quod verbum Hebraicum significat: pro quo communis editio habet Geon. Quia ergo supra filios Memphis et Taphnis posuerat, qui constupraverunt Israel usque ad verticem: nunc manifestius ipsam Aegyptum nominat. Nullique dubium quin Nilus aquas turbidas habeat; et quod fluvium Assyriorum Euphratem significet, dicente Scriptura, quod repromissionis terra sit a torrente Aegypti, usque ad fluvium magnum Euphratem. Qui autem Christum reliquerint, fontem vitae, et haereticorum sibi foderint lacus, qui aquas doctrinarum continere non possunt, necesse est ut leonibus subiaceant, qui redigant terram eorum in solitudinem, et universas Ecclesias destruant: et usque ad verticem polluantur, et bibant aquas turbidas, et fluenta Assyrii fluminis et Aquilonis, unde exardescunt mala super terram. |
32 | (Vers. 19.) Arguet te malitia tua (sive erudiet te praevaricatio tua) et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum: et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. Notandum quod malitia sive praevaricatio, postquam saturaverit praevaricantem, et instar coturnicum usque ad nauseam venerit, erudiat agentem poenitentiam: cui imperatur ut videat quid reliquerit, et quid secutus sit; et quomodo spernens bona et dulcia, mala et amara elegerit. Hoc autem totum factum est quia dereliquit Dominum Deum suum, et timor illius non est apud eum. Principium enim sapientiae timor Domini [Prov. IX]: quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur. |
33 | (Vers. 20.) A saeculo confregisti iugum meum (sive tuum) rupisti vincula mea (sive tua); et dixisti, Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (sive ibi diffundebaris in fornicatione). Quasi ad meretricem loquitur Israel, quod coniugalia foedera ruperit, et dixerit, Non serviam: subauditur domino, vel marito: sed in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso prostrata fuerit idololatriae. |
34 | Amoena enim semper et excelsa loca idolis dedicantur. Potest hoc et ad eum dici qui ab initio Christianus, et ex parte sacris Litteris eruditus, postea desiderio saecularis litteraturae, quae significatur in collibus, et amoenae eloquentiae [Al. in amoena eloquentia], quae in frondosis monstratur arboribus, prosternat se daemonibus: qui sub occasione eruditionis et sublimis scientiae, polluunt credentium animas et divaricare faciunt pedes suos omni transeunti. |
35 | (Vers. 21.) Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? LXX: Ego autem plantavi te vineam frugiferam, omnem veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena [Al. aliena]? Pro vinea frugifera, sive electa, in Hebraeo SOREC habetur: quae in Isaiae cantico ponitur [Isai. L]. Est autem genus vitis optimae: quo surculo et Israel Dominus plantasse se dicit; et miratur quomodo semen verum electaque vinea conversa sit in amaritudinem: et ideo facta sit vinea aliena; nullusque securus sit, si et plantatio Domini et semen verum et vinea Sorech in tantum suo vitio commutatur, ut per amaritudinem recedat a Domino, et fiat vitis aliena. |
36 | Et in hoc consideranda clementia Salvatoris, quod qui in Evangelio dixit: Ego sum vitis vera [Ioan. XV, 1]; discipulis [Al. disciplinis] quoque suis dederit et credenti in se populo, ut vitis electa vel vera sit, si voluerit in eo quod plantata est, permanere. |
37 | (Vers. 22.) Si laveris te nitro, multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es in iniquitate tua coram me: dicit Dominus Deus. Pro herba BORITH, quam nos ut in Hebraeo posita est vertimus, LXX transtulerunt πόαν ut significarent herbam fullonum, quae iuxta ritum provinciae Palaestinae, in virentibus et humectis nascitur locis: et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum. |
38 | Nitrum autem nostrum, et herba fullonis, poenitentia est. Ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentes, mordacioris nitri habet similitudinem. Qui vero levi peccatorum sorde maculatus est, levioribus purgatur monitis. Porro peccata gravia, quae ad mortem trahunt, nec nitro nec herba Borith dilui possunt: sed gravioribus tormentis indigent. |
39 | Uniuscuiusque enim opus quale sit, ignis probabit, et in igne revelabitur [1 Cor. III]. Pulchreque addidit: Maculata es in iniquitate tua in conspectu meo: quod etiamsi hominibus munda videaris, mihi munda non sis, qui novi conscientias singulorum. Unde et in alio loco dicitur: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. XLII, 2]. |
40 | (Vers. 23.) Quomodo dicis, Non sum polluta, post Baalim non abii? Vide vias tuas in convalle. Sive valle, quae Hebraice dicitur GE, et a LXX interpretatur πολυάνδριον, quod sermone nostro dici potest, sepulcrum multitudinis. Frustra, inquit, non vis confiteri scelera tua, et iactas munditiam, quae idololatriae polluta es sordibus; et impudenter negas te coluisse idolum Baalim (Infra. XIX). Respice convallem filiorum Ennon, quae Siloe fontibus irrigatur, et ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo, venerata es. Quodque additur: scito quid feceris, clausos oculos aperit denegantis, ut cernat quod erubescit aspicere. Iuxta tropologiam, impudentiam frontis corum qui nolunt sua vitia confiteri, operibus arguamus. Huiuscemodi enim homines, non ambulant in arcta et in angusta via, quae ducit ad vitam: sed in lata et spatiosa, per quam ingrediuntur plurimi, quae ducit ad mortem [Matth. VII]. Unde et significanter πολυάνδριον nominata est, sive iuxta historiam, quod ibi interfecta et perdita sit idololatriae malo, populi multitudo. |
41 | (Vers. 24.) Cursor levis explicans vias suas: onager assuetus solitudini, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quaerunt eam, non deficient. In menstruis eius invenient eam. LXX: Ad vesperam vox eius ululavit, vias suas dilatavit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur: tradita est: quis convertet eam? Omnes qui quaerunt illam, non laborabunt: et in humilitate illius reperient illam. Multum in hoc loco LXX editio ab Hebraica veritate discordat: tamen utraque habet sensum suum. |
42 | Quia supra dixit, non sum polluta; et quasi ad mulierem quae turpiter se gesserat loquebatur, describit fornicationem eius. Quomodo, inquit, caprea levis, quam nos genere communi, cursorem diximus, significantiusque Aquila, Symmachus, et Theodotio vertere δρομὰς κούφη, explicat vias suas, et velox fertur ad pabula: et sicuti onager assuetus in solitudine, trahit in desiderio animae suae ventum vel spiritum amoris sui (uno enim apud Hebraeos nomine RUA et ventus appellatur et spiritus), sic et Israel, sive Ierusalem toto impetu ad desiderium libidinis ferebatur, et omni idolorum amore fervebat: nullusque est qui eam suis monitis possit ab hoc impetu avertere: non quo impossibilitas hoc fecerit Prophetarum, sed malitia perversa cupientis. |
43 | Quicunque, ait, eam quaesierint, non magnopere laborabunt. In menstruis et in immunditia eius invenient eam. Pro quo Aquila νεομηνίαν, hoc est, kalendas, Symmachus, mensem, Septuaginta et Theodotio, humilitatem interpretati sunt. |
44 | Porro iuxta LXX hic sensus est: Meretrix Ierusalem, iuxta illam mulierem quae in Proverbiis describitur, ad vesperam ululabat voce sua, et amatores ad libidinem provocabat, aperiebat vias turpitudinis suae, et divaricabat pedes omni transeunti [Prov. V ] [et VI]. Erat autem locus amoenitatem habens aquarum fluentium, qui delectabilior fit, quando in circuitu solitudo est, ut nullus videat fornicantem. |
45 | In desiderio, inquit, animae suae πνευματοφορεῖτο, sive perverso spiritu ducebatur, sive trahebat amoris refrigerium: vel certe canebat turpitudinis suae carmina. Tradita est, inquit, vitiis suis et libidini: nullus eam convertere poterit: omnes qui voluerint eam invenire, in turpitudinis humilitate reperient: ut numquam possit voluptatis amore satiari. |
46 | (Vers. 25.) Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti: et dixisti, Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. LXX: Converte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti: quae dixit, Viriliter agam, quoniam dilexi alienos, et post eos ambulavi [Al. ambulabo]. Pascha facturi, calciamenta iubentur habere in pedibus [Exod. XII]. Et Apostolus [Ephes. VI], calciatos praedicat pedes eorum qui Evangelio praeparantur: ne dum per saeculi huius solitudinem gradiuntur, venenatis pateant animantibus, quae debent Evangelico pede calcari et conteri. |
47 | Guttur prohibemus a siti, quando Salvatoris praecepta implemus dicentis: Qui sitit veniat ad me, et bibat [Ioan. VII, 37]. Quae desperatione malorum negavit se facturam quod Dominus imperavit, causamque exposuit dicens: Adamavi alienos, et illos sequar: impudenti confessione putans se crimina devitare. Porro iuxta LXX via peccatorum aspera est, quae a Domino convertitur in viam planam. |
48 | Quicunque haereticos sequitur, horum versuum notetur elogio; quod dixerit, Desperavi sive in malo proposito agam viriliter, et in meo confortabor errore. Necesse autem est, ut qui alienam ab Ecclesiastica doctrinam sequitur, alienos diligat; et eorum sequatur vestigia, vel daemones, vel haereticorum principes, qui a Deo alieni sunt. |
49 | (Vers. 26, 27.) Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel: ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes, et Prophetae eorum. Quamvis sit impudens et procax vultus furantium, tamen erubescit, cum in furto fuerit deprehensus. Et Israel ergo dicens ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti; ut eos vocaret parentes, quos ipse fabricatus est, confunditur cum in sua idololatria fuerit deprehensus. Et ne putemus hoc de plebe eum dicere: reges ponit et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum. |
50 | Utamur hoc testimonio contra principes nostros, et contra hos qui in Ecclesia putantur duces, cum in peccatis turpibus fuerint deprehensi. |
51 | Verterunt ad me tergum, et non faciem. Qui proiiciunt sermones Dei retrorsum, ipsi vertunt contra eum tergum et non faciem. Quando enim magister praecipit, obedientis indicium est si demisso contra audiat capite. Sin autem vertat tergum, signum est contemnentis; ut in alio loco scriptum est: Et verterunt ad me scapulam recedentem [Zach. VII, 11]. In tantum, inquit Deus, mea contempsere praecepta, ut ne audire quidem voluerint, sed tumorem animi, gestu corporis indicarint. |
52 | Et in tempore afflictionis suae dicent: Surge, et libera nos. Qui per beneficia non senserunt, per tormenta sentient Deum. |
53 | (Vers. 28.) Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore [Al. die] afflictionis tuae. Impudens postulatio, tempore necessitatis et angustiae ab eo quaerere auxilium, quem in pace contempserint. Legendumque increpantis affectu: liberent te dii tui, quos fecisti tibi: ut cum Deus Creator sit hominum, homo fecerit Deum, probet necessitas quid possint, quos securus ante coluisti. |
54 | Secundum numerum civitatum tuarum erant dii tui Iuda. Vel eosdem vel singulos atque diversos singulae civitates colebant deos: ut nec impietate viderentur habere consensum: sed pugnans contra se superstitio, diversum sequeretur errorem. Quodque sequitur, et iuxta numerum viarum Ierusalem immolabant Baal, a LXX additum est. |
55 | (Vers. 29.) Quid vultis mecum iudicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Prona est ad excusationem sui humana perversitas, ut quidquid merito sustinent, iniuste sustinere videantur; et propriam culpam referant ad iudicium Dei. Frustra igitur, ait, obtenditis querimonias, et iniquam causam in iudicem, cum impietatis vestrae sit, quod patimini. Quodque sequitur: Et omnes inique egistis in me, a Septuaginta additum est. |
56 | (Vers. 30.) Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Pro quo posuere LXX non recepistis. Sensusque est in Hebraico: Ipsi qui percussi sunt, disciplinam recipere noluerunt. In Septuaginta vero: Ideo percussi filios vestros, ut illorum nece vos erudiremini. Et ne forte diceretis: peccantes corripere noluisti, plagis discite filiorum vestrorum, quod austeriori vos cupierim curare medicamine. |
57 | Devoravit gladius vester Prophetas vestros. Non meos, sed vestros prophetas: nequaquam meus, sed vester gladius devoravit, quem sustinuistis pro peccatis vestris. Porro LXX non habent vester: sed simpliciter interpretati sunt devoravit gladius Prophetas vestros; ut ostendatur vel hostilis gladius, vel gladius meus, per quem peccata vestra confodi. |
58 | Quasi leo vastator generatio vestra. LXX: Quasi leo vastator, et non timuistis. Gladius, inquit, qui devoravit prophetas vestros; haud dubium quin Baal et idolorum hariolos significet, instar leonis universa vastavit: et tamen vestra generatio quae paucorum interfectione debuerat emendari, omnis perseveravit in scelere. |
59 | Iuxta Septuaginta vero hic sensus est: Sic gladius Domini, qui adversariorum gladium demonstravit, devoravit, atque laceravit pseudoprophetas vestros, quasi leo, qui avidissimus repertam praedam lacerat, et tamen nec prophetarum vestrorum supplicio potuistis ad meliora converti. |
60 | (Vers. 31.) Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra scrotina? Quare ergo dixit populus meus, Recessimus, non veniemus ultra ad te? LXX: Audite verbum Domini: haec dicit Dominus: Numquid solitudo factus sum Israeli: aut terra plena sentium: quia dicit populus meus, Non serviemus, nec veniemus ad te? Et Moyses videbat vocem Dei [Exod. XXXIII], et Ioannes apostolus verbum Dei vidisse et attrectasse se dicit [I Ioan. I]. Miratur autem quomodo populus Israel Deum habuerit quasi solitudinem, cum idola quasi celebritatem urbium sit secutus. Terra serotina est, quae imbres non recipit doctrinarum, nec Evangelii disciplinam; plenaque sentium, quia exculta non fuerat. |
61 | Populus igitur quondam Dei, in eo est sceleratior, quod recessit a Domino, et non vult ultra reverti ad Dominum suum. Grandis offensa nolle placare quem offenderis. |
62 | (Vers. 32.) Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciae pectoralis suae? Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. Per haec discimus Christum esse sponsum virginis Ecclesiae, quae non habet maculam, neque rugam. Si autem ipse est sponsus, ipsius verba sunt, de quo loquitur Ioannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est [Ioan. III, 29]. Ornamentum ergo suum perdit, qui recedit a Domino, et amittit intelligentiam doctrinarum, quae significatur in pectore. |
63 | Unde et Ioannes Evangelista recumbit super pectus Domini [Ioan. XIII], et sacerdotibus inter caetera separatur pectusculum victimarum [Num. XVIII]. Quanto autem maior est numerus temporum, quibus obliviscimur Domini, tanto maior poena peccati, quod nec longitudine saeculorum potuerit edomari. |
64 | (Vers. 33, 34.) Quid niteris ostendere viam tuam bonam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas: et in alis tuis (sive in manibus) inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium. Non in fossis (sive foveis) inveni eos: sed in omnibus istis (sive sub omni quercu). Frustra, inquit, te cupis verborum arte defendere, et quasi bona ostendere opera tua ut merearis dilectionem: quae insuper etiam alios docuisti vias tuas, et exemplum fuisti omnibus malorum operum, et in alis [Al. malis] quippe, sive in manibus tuis, inventus est sanguis innocentium, quos idolis immolasti, sive quorum animas perdidisti sacrificiorum similitudine. Pauperes, de Hebraico posuimus, qui in Septuaginta non habentur. |
65 | Hos autem, inquit, pauperes et innocentes, non inveni in foveis interfectos, quod solet plerumque accidere latronum insidiis: sed in omnibus quae supra memoravi, sive sub quercu, quae Hebraice dicitur ELLA: quae quidem et ista significat; ut sit sensus: In omnibus istis, sive sub quercu, atque terebintho, sub cuius umbra et frondibus quasi in amoenis locis idololatriae sceleribus fruebaris. |
66 | (Vers. 35, 36.) Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi: quam vilis es facta nimis (sive quomodo comtempsisti nimis) iterans vias tuas. His utendum est adversus eos qui nolunt sua peccata cognoscere: sed in tempore afflictionis et angustiae dicunt se iniuste sustinere quae sustinent: magisque provocant iram Dei, dum alterum, maiusque peccatum sit, non lugere quod fecerint, sed vanas excusationes obtendere peccatorum. |
67 | Iudicio, inquit, contendam tecum pro eo quod dixeris, Non peccavi: quasi maius quippiam sit hoc peccatum, aliud habere in conscientia, aliud in sermone proferre. Audiat nova ex veteri haeresis, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum confiteri humiliter; sed impudenter iactare iustitiam: |
68 | (Vers. 37.) Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur: nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: quoniam contrivit Dominus confidentiam (sive spem) tuam, et nihil in ea habebis prosperum. Ut Aegyptiorum impetum declinarent, confugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium, victos enim eos ab Aegyptiis legimus. |
69 | Rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adiutorio utebantur; quos ab Assyriis superatos, narrat historia. Increpantur ergo, quod omissa spe in Dominum, hominum utantur auxilio, quod omne contritum est et ita subversum, ut nihil in eo utilitatis valeant reperire. Unde ait: Et ab ista egredieris, hoc est, ab Aegypto, sicut egressa es ab Assyriis; et manus tuae erunt super caput tuum, lugebisque te frustra ab Aegyptiis exspectasse praesidium. |
70 | Recordemur historiae quando ab Amnon fratre sceleratissimo corrupta Thamar et violata, supra caput sparsum cinere manus posuerit, et ita reversa sit in domum suam [II Reg. XIII]. |