Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 1, Caput I
1 | (Vers. 1 seqq.) Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin: quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda, in tertio decimo anno regni eius. Et factum est in diebus Ioacim filii Iosiae regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto. Caeteri prophetae, ut Isaias, Osee, Ioel, fuerunt ante captivitatem decem tribuum Israel, sive duarum tribuum, Iudae et Beniamin. |
2 | Alii post captivitatem: ut Daniel, Aggaeus et Zacharias. Ieremias autem et Ezechiel imminente captivitate vaticinium texuerunt: sed alter eorum in terra Iuda: alter in Babylone. Ieremias cum esset adhuc puer, prophetare cepit anno tertio decimo Iosiae filii Amon regis Iudae. Prophetavitque in imperio eius annis decem et novem: et postea sub Ioacim filio eius annis undecim: et sub Sedecia, qui ultimus fuit regum Iuda, annis undecim, usque ad quintum mensem, quando a Babyloniis capta est Ierusalem. |
3 | Ioachaz vero et Iechoniae terni menses (quorum alter in Aegyptum, alter cum matre ductus est in Babylonem) in supradictis annis computantur: per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captivitatem Ierusalem, in qua et ipse captus est, prophetavit annis quadraginta et uno: praeter illud tempus quando ductus est in Aegyptum. |
4 | Ibique prophetavit in Taphnis, ut hoc ipso volumine continetur. Pro verbis Ieremiae, Septuaginta posuerunt, Verbum Dei quod factum est ad Ieremiam [Ierem. XLIII, 8]: hoc videlicet sensu, quod verba Ieremiae verbum sit Domini. Fuit autem de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Ierusalem in tertio milliario, et viculo Anathoth. Simulque admirabilis clementia Domini, quod iam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Ierusalem, nihilominus populum ad poenitentiam provocat, malens salvare conversos, quam perdere delinquentes. |
5 | Pro transmigratione, quod omnes alii voce consona transtulerunt, Septuaginta posuere captivitatem. Post exordium autem vaticinationis Ieremiae, tricesimo quinto prophetiae eius anno, Ezechiel in Babylone his qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare. |
6 | (Vers. 4, 5.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te: Prophetam in gentibus dedi te. Non quo ante conceptionem, ut haeresis suspicatur, fuerit Ieremias: sed quo praesciret eum futurum Dominus, cui necdum facta iam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur: Qui vocavit ea quae non erant, quasi ea quae essent [Rom. IV, 17]. Quod autem sanctificatur in utero, iuxta illud Apostoli debemus accipere: Postquam autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me; ut evangelizarem illum in gentibus [Galat. I, 15]. Ioannes quoque Baptista sanctificatur in utero, et sanctum Spiritum accipit, et movetur in vulva, et per os matris loquitur [Luc. I]. Quod autem dixit, Prophetam in gentibus dedi te, illud vult intelligi, quod in ipso postea Propheta lecturi sumus, quod non solum Ierusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetarit. |
7 | Quidam hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie Propheta gentium fuit; et per Apostolos vocavit omnes nationes. Iste enim vere priusquam in utero virginali formaretur, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus in utero est; et notus Patri, quippe qui semper in Patre, et in quo semper Pater. |
8 | (Vers. 6.) Et dixi: Ah, ah, ah, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. LXX: Et dixi, o Domine Deus, nescio loqui, quia iuvenis sum. Detestatur officium quod pro aetate non potest sustinere, eadem verecundia qua et Moyses tenuis et gracilis vocis esse se dicit [Exod. IV ] [et 6]. Sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur; huic pueritiae datur venia, quae verecundia et pudore decoratur. |
9 | (Vers. 7, 8.) Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, Puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis, et universa quaecumque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum: quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. Ne aetatem, inquit, consideres; alio enim propheta loquente, didicisti: Cani hominis sunt sapientia eius [Sap. IV, 9]: tuae sit tantum voluntatis ut pergas; me habebis comitem, quo cuncta adiuvante complebis: aperi os tuum et implebo illud [Psal. LXXX]. Nec consideres multitudinem eorum ad quos et contra quos locuturus es: sed me, qui tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. |
10 | Liberat autem Dominus, non quo Propheta persecutionibus careat et angustiis, quippe cum legamus eum multa perpessum; sed ut patiens omnia superet, nec cedat angustiae. |
11 | (Vers. 9.) Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur Dei, quae tangat os Prophetae, et dicatur ei: Ecce dedi verba mea in ore tuo; in Isaia autem scriptum sit: Et missus est ad me unus de Seraphim, et in manu habebat carbonem quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit iste labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua mundabit [Isa. VI, 6, 7]. Ibi enim quia solidae et perfectae aetatis erat, et ipse simpliciter confitetur quod immunda labia habeat, et habitet in medio populi polluta labia habentis: mittitur unus de Seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os eius et iniquitates auferat, et mundet peccata. |
12 | Hic autem ipsius Dei manus mittitur, per quam cuncta operatus est, et quae in alio loco brachium dicitur: non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat; sed ut loquendi gratiam tribuat. Porro Ezechiel librum devorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta divina, quam simplicem historiam continentem. Ieremiae os tangitur, et Domini verba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. Pulchreque iuxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum videns similitudinem, tactum manus non reformidet. |
13 | (Vers. 10.) Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Hoc quod nos de Hebraico addidimus, dissipes, sive deponas, in Septuaginta non habetur. Et considerandum quod quatuor tristibus duo laeta succedant. |
14 | Neque enim aedificari poterant bona, nisi destructa essent mala: nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima. Omnis enim plantatio, quam non plantavit coelestis Pater, eradicabitur: et aedificatio quae supra petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa est, sermone Dei suffoditur atque destruitur. Illam autem quam consumet Iesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam, disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei, et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est, dissipabit atque deponet: ut aedificentur pro bis humilia, et in locum superiorum quae destructa sunt et evulsa, exstruantur atque plantentur, quae Ecclesiasticae conveniunt veritati: et impleatur illud quod dicit Apostolus, Dei aedificatio, Dei agricultura estis [II Cor. III, 9]. Multi hunc locum super personam Christi intelligunt: Ieremias enim interpretatur excelsus Domini: qui destruxit regna diaboli, quae sibi in montis ostenderat excelso: adversarias perdiderit potestates, delens chirographum errorum in cruce. |
15 | De quibus et in Psalmo post historiae veritatem τροπικῶς loquitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt-reges terrae, et principes convenerunt in unum [Psal. II, 1, 2]. Pro his evulsis, destructis, et perditis, et in inferiora detractis, aedificatur atque plantatur Ecclesia Dei. |
16 | Super Ieremiae autem persona nulla dubitatio est. Legimus enim in consequentibus (Ad. cap. XXV), quod in manu accipiat calicem meri plenum; et propinare iubeatur cunctis in circuitu nationibus. |
17 | (Vers. 11, 12.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Ieremia? Et dixi, Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum meum ut faciam illud. Pro virga vigilante, LXX baculum nuceum transtulerunt. Laborandum igitur nobis est, ut breviter Hebraeam etymologiam Latinus lector intelligat. SECED nux dicitur: vigilia autem, vel vigil, sive vigilare appellatur SOCED. Unde et in posterioribus, pardus vigilans hoc nomine ponitur. Ab eo igitur quod dicitur nux, propter verbi similitudinem ad vigilis intelligentiam nomen allusit: quod quidem et in Daniele iuxta Theodotionem scriptum est, ut ab arboribus πρίνου et σχίνου, ilice videlicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. |
18 | Alioquin et in principio Geneseos a viro, qui dicitur IS, mulier appellatur ISSA, quasi quaedam virago, eo quod de viro sumpta sit. Pro baculo nuceo, virgam vigilantem, Aquila et Symmachus; Theodotio vero amygdalinam transtulerunt. Vigilat autem virga, cuncta populi peccata considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. Unde et Apostolus scribit peccantibus: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis [I Cor. IV, 23]? Ista est virga, vel baculus, de qua David loquitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt [Ps. XXII, 5]. Pulchreque posuit, consolata sunt. Ad hoc enim Dominus corripit, ut emendet. |
19 | Et quomodo nux, sive amygdalum, amarissimam habet corticem, et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris, fructus dulcissimus reperiatur: sic omnis correptio, et labor continentiae, amara quidem videtur ad praesens: sed fructus parit dulcissimos. Unde et vetus illa sententia est: Litterarum radices amarae, fructus dulces. |
20 | Quidam virgam vigilantem atque nuceam, intelligunt Dominum, de quo dicit Isaias: Exiet virga de radice Iesse [Isa. XI, 1]. Unde et virga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione Domini floruisse narratur. |
21 | (Vers. 13, 14.) Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: Quid tu vides? et dixi, Ollam succensam ego video: et faciem eius a facie Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone aperientur (sive exardescent) mala super omnes habitatores terrae. Quibusdam gradibus, peccantibus tormenta tribuuntur; ut paulatim veniant ad salutem. |
22 | Qui noluerint, percutiente virga, emendari, mittuntur in ollam aeneam atque succensam, de qua plenius scribit Ezechiel, quae a facie Aquilonis accenditur [Ezech. XXIV], Babylonium [Al. Babyloniorum] regem significans et urbem Ierusalem. Pulchreque insertur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae: vel terrae Iudae, vel certe universae terrae, de quibus in Apocalypsi scriptum est: Vae super omnes habitatores terrae [Apoc. VIII, 13]. Sancti enim non sunt habitatores terrae: sed advenae atque peregrini, quorum unus dicit: Advena ego sum super terram; et peregrinus sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13]. Et alius: Parvi sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra [Gen. XLVII, 9]. Unde et Petrus Catholicam Epistolam scribit advenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae [I Petr. I]. Et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: Aquilo durus ventus [Prov. XXV, 23]: nomine autem dexter vocatur ab his videlicet, qui eius obriguere frigore, et calorem fidei perdiderunt. |
23 | (Vers. 15, 16.) Quia ecce convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iudae. Et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. Nulli dubium, multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subiectos, qui, obsessa Ierusalem, posuerunt in circuitu, et maxime in exitibus portarum thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere: et non solum Ierusalem, sed et omnes urbes Iudae simili obsidione vallatas. |
24 | Cumque, ait, capta fuerit civitas, tunc loquar ad eos recta fuisse iudicia mea, et recepisse singulos, quae merebantur: non pro caeteris vitiis, quibus subiacet humana conditio; sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me, adoraverunt opera manuum suarum. Quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod videlicet hi qui in olla aenea excocti fuerint, per cruciatus ante purgati, postea principes sint Ierusalem: et postquam misertus eorum fuerit Dominus, tunc exprobret eis, quia se deserto, simulacra venerati sunt. |
25 | Sed haec violenta et prava interpretatio est: ne calumniam faciat tractator indoctus. |
26 | (Vers. 17.) Tu ergo accinge lumbos tuos: et surge, et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Et Iob praecipitur, ut accingat lumbos suos [Iob. IV]: et Apostolis [Luc. XII], ut accinctis lumbis, quos Elias [IV Reg. I] et Ioannes Baptista [Matth. III] zonis mortificavere pelliceis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis videlicet Evangelicae. Quicumque igitur sermones locuturus est Dei, debet accingere lumbos suos, sciens quod diaboli omnis virtus in lumbis sit [Iob. XL]; et iustus dicat in Psalmis: Lumbi mei impleti sunt illusionibus [Psal. XXXVII, 8]. Cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: Surge qui dormis, et elevare: et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]; ut semper vigilans, et de somno consurgens, loquatur quae sibi praeceperit Deus. |
27 | Ne timeas a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. Sive ut Septuaginta, et caeteri habent interpretes: ne forte timere te faciam. Et est sensus iuxta translationem nostram: Noli timere a facie eorum: me enim adiutore, eos timere non poteris. Iuxta Septuaginta: Noli timere a facie eorum, habeto meae confidentiam iussionis. |
28 | Si enim non obtuleris, quod habes, ut timere desinas, derelinquam te, et tradam timori, et quodammodo videbor timere te facere, dum relinquo formidini. Hoc autem significat, quod semper amanda sit veritas: nec timenda hominum multitudo, qui increpiti [Al. intrepidi] correptionem non sustinent; sed insidias tendunt ei, a quo corripiuntur. |
29 | Quodque iuxta LXX sequitur: quia tecum sum ut liberem te, dicit Dominus, in Hebraico non habetur. Et est sensus: Eruam te, non in eo ut tibi nullus insidietur; sed in eo, ut patiens insidias, non delinquas. |
30 | (Vers. 18, 19.) Ego quippe dedi te hodie (sive Ecce posui te in hac die) in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem terram: regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae. Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. Describit sermo divinus, cur Propheta timere non debeat. |
31 | Ego, inquit, posui, sive dedi te hodie, hoc est, in praesenti vita, donec vocatur hodie, quasi civitatem firmissimam: non ut unam domum, nec turrim, aut aliqua moenia [Matth. V]; sed omnem civitatem, quae sita super montem latere non potest. De qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Psal. LXXXVI, 2]. Et: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur [Isa. XXVII, 3]. Et, in columnam, inquit, ferream, de qua scribit Apostolus: Columna et firmamentum veritatis [I Tim. III, 15]. Unde Petrus et Ioannes, qui putabantur columnae Ecclesiae, dextras dederunt Paulo et Barnabae communionis. |
32 | Nec hoc sufficit, sed in murum, ait, aeneum, qui nulla violatur rubigine, nec caesus imbribus deperit; sed vetustate fit [Al. sit] fortior. Eris autem talis contra reges et principes et populum, non cuiuslibet loci, sed terrae; iis qui terrena sapiunt, et coelestia non noverunt, qui habent imaginem χοἳκοῦ et non coelestis. |
33 | Hi, inquit, bellabunt adversum te, et non praevalebunt. Cur quaeso? Quae est tantae fortitudinis causa, ut nec reges, nec principes, nec sacerdotes, nec populi adversus unum praevaleant? Sequitur: Quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. Si quando reges Iuda, qui interpretatur confessio, et principes eius et sacerdotes et populi, episcopi videlicet et presbyteri et diaconi, et vulgus vile atque ignobile, contra sanctum virum consurgere voluerint, habeat fidei firmitatem, et timere desistat: quia, Domino auxiliante, superabit. |