monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Ieremiam, , I

Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, Prologus

1 Post explanationes duodecim Prophetarum, Isaiae, Danielis, et Ezechielis, ad extremum in Ieremiam manum mittimus, tibi, frater [Cremonensem intelligito, cui in Matthaeum Commentarios ante annos decem et octo inscripserat. Evangelicum porro virum Ieremiam vocat ob virginitatem, quod et Martianaeus ex Hieronymi Praefatione in eiusdem prophetae translationem observat.] Eusebi, eiusdem [Al. eosdem] Commentariolos dedicantes, ut [Ut Evangelicum, etc. Praefatione in translationem Ieremiae, causam nominis viri Evangelici his verbis nos docet: Et sua virginitate Evangelicum virum Ecclesiae dedicans. Scripserat porro commentarios in Matthaeum Evangelistam anno Domini 398, hoc est, decem et octo annis antequam in Ieremiam manum mitteret. MARTIAN.] Evangelicum virum Matthaeo evangelistae copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus, te hortante, disserui.
2 Et quia volumen longissimum est, et in plerisque manifesta historia texitur, illud prudentiam tuam admoneo, ne quaeras in hoc latam explanationem; super his maxime, quae iam et in Prophetis aliis dicta sunt, et per se patent intelligentiae. Sicque conabor notariorum manu scribere, ut nihil desit in sensibus, cum multum desit in verbis.
3 Stamina tibi atque subtegmina et licia praeparabo, tu pulcherrimam vestem ipse conficito; ut non solum nos audire, sed et alios docere possis. Libellum autem Baruch, qui vulgo editioni Septuaginta copulatur, nec habetur apud Hebraeos, [Et ψευδεπίγραφον Epistolam, etc. Editi falso legunt ψευδόγραφον cum paucis recentioribus exemplaribus mss. quae habent Pseudografon ex imperitia notariorum veterum. Caeteri omnes manuscripti codices genuinam vocem ψευδεπίγραφον constanter retinent. In uno pulcherrimo et optimo exemplari ms. Abbatiae Cluniacensis, et altero S. Albinii Andegavensis scriptum reperi ΨΕΥΔΟΕΠΙΓΡΑΦΟΝ Mirentur iam prudentes et aequi lectores iudicium, fidem, et eruditionem critici calumniatoris, qui cum nuper vidisset codicem Regium manuscriptum num. 3990, alias 569, complectentem Commentarios Hieronymi in Ieremiam et ab abbate Petro relectum, clamare coepit in famosis suis libellis: «O fraus! o temerarii monachi Benedictini! o corruptores praestantissimorum librorum veterum!» Si autem quaesieris quid tanto hiatu dignum clamet? Respondet cum moerore cordis et dolore stomachi, «Petrus abbas monasterii Miciacensis sustulit vocem Graecam Pseudographon e suo exemplari. Proh nefas! Venite, eradamus omnes monachos S. Benedicti de terra viventium, quia et ipsi in libris antiquis eraserunt unam vocem graecam e Prooemio S. Hieronymi in Commentarios Ieremiae.» Sed nunc parce linguae, parce stylo serpens contritus et excantatus; relege Praefationem S. Doctoris, ut te compunctum sentias verbis Hieronymi velut notis Threiciis: et si rabies obtrectandi permittat, consule mss. codices, fruere bibliothecis omnium monasteriorum Galliae, Italiae, Germaniae et Hispaniae, ut invitus testis accedas fidei et religionis omnium monachorum qui in duobus millibus exemplarium manuscriptorum distincte scripserunt vocem Graecam, pro qua sublata ex unico exemplari, in tantam calumniam erupisti. MARTIAN.] et ψευδεπίγραφον Epistolam Ieremiae nequaquam censui disserendam, sed magis Ieremiae ordinem, librariorum errore confusum, multaque quae desunt, ex Hebraeis fontibus digerere, ac complere: ut novum ex veteri, verumque pro corrupto atque falsato Prophetam teneas: parvipendens obtrectatorum rabiem, qui non solum verba, sed syllabas quoque nostrorum verborum calumniantur: in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant: [Pelagium notat, cuius paulo post praecursorem Grunnium, Rufinum scilicet, dicit.] ut nuper indoctus calumniator erupit, qui Commentarios meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat.
4 Nec intelligit, nimia stertens vecordia, leges Commentariorum, in quibus multae diversorum ponuntur opiniones, vel tacitis, vel expressis Auctorum nominibus, ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere: quamquam et in primo eiusdem operis libro praefatus sim, me vel propria, vel aliena dicturum: et ipsos Commentarios, tam veterum Scriptorum esse, quam nostros.
5 Quod non videns praecursor [Eius Grunnius. Hoc nomine Rufinum notat, ut etiam infra Praefatione in Librum quartum istorum Commentariorum. Vide epistolam ad Rusticum monachum, ubi Grunnium graphice depinxit. MARTIAN.] eius Grunnius, olim nisus est carpere. Cui duobus respondi libris, ubi quae iste quasi sua profert, et alio iam calumniante, purgata sunt: ut praeteream contra Iovinianum volumina, in quibus dolet virginitatem nuptiis, et nuptias digamiae, digamiam polygamiae esse praelatam.
6 Nec recordatur stolidissimus, et [Ex hoc loco itemque alio eiusdem Hieron. inf. lib. III, natum Scotiae Pelagium fuisse evincitur. Qui si apud eius aevi Scriptores vulgo Brito, et Britannus audit, inde est quod Latine Britannia totius esset insulae nomen, non excepto Nord ipso, quod postea Scotia appellatum est. Hoc igitur sensu gente Britannus dicitur Mario Mercat. in Commonit. Orosio in Apologetic. Britannius noster: Prospero Carm. de ingrat. Coluber Britannus: et ante omnes Augustin. epist. 186, Brito cognominatus.] Scotorum pultibus praegravatus, nos in ipso dixisse opere: «Non damno digamos, immo nec trigamos, et si fieri potest octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem: quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.» Legat eiusdem operis Apologiam, quam ante annos plurimos [Adversus magistrum eius. In plurali magistros legimus in antiquo ms. codice nostro Sancti Germani a Pratis. MARTIAN.] adversus magistrum eius gaudens Roma suscepit: et tunc animadvertet, alienis se vocibus blasphemare; et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria: sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie.
7 Sed iam propositum opus aggrediendum est.
Hieronymus HOME