Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, Caput XLVII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et converti [Vulg. convertit] me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem. Facies enim domus respiciebat ad Orientem. Aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem, et ecce aquae redundantes a latere dextro cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos (sive transivit in aqua aquam remissionis). Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua (sive transivit in aqua aquam usque ad femora). Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes (sive et transivit aquam usque ad lumbos). Et mensus est mille torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundae [Al. profundi] torrentis, qui non poterat [Vulg. potest] transvadari. Pro quo LXX transtulerunt: Et mensus est mille, et non poterat pertransire: quoniam ferebatur aqua instar praecipitis torrentis, qui transiri non potest. Aquae istae quae egrediebantur subter limen domus, id est templi, non ferebantur ad Aquilonem et ad Occidentem: sed et ad Orientem, et in latere templi dextro, id est, ad Meridiem, ipsamque Meridiem non cuiuslibet loci, sed altaris. |
2 | Ex quo perspicuum fit, sacras esse aquas, et Salvatoris nostri significare doctrinam, iuxta illud quod scriptum est: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem [Isai. II, 3]. Et in alio loco: Repleta sunt omnia scientia Domini, sicut aqua multa operiens mare [Isai. XI, 9]. De his aquis et Zacharias Propheta vaticinatus est, dicens: In die illo egredietur aqua vivens de Ierusalem, et medium eius in mare primum: medium autem illius in mare novissimum [Zach. XIV, 8]. De his aquis et ad Samaritanam Dominus loquebatur: Si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses eum, et dedisset tibi aquam viventem [Ioan. IV, 10]. Et iterum: Omnis qui bibit de aqua ista, sitiet denuo: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum [Ioan. IV, 13]. Et in templo clamabat atque dicebat: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me (sicut dicit Scriptura) flumina de ventre eius fluent aquae vivae: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum [Ioan. VII, 37, 38]. Istae sunt aquae de quibus propheta loquebatur in psalmo: Super aquas refectionis educavit me [Ps. XXII, 2]. Et Ezechiel: Assumam vos de gentibus et de terris, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ex omnibus immunditiis vestris [Ezech. XXXVI, 24, 25]. Apparuerunt enim fontes aquarum. |
3 | Et in nonagesimo secundo Psalmo canitur: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris [Ps. XCII, 2, 3]. Istae sunt aquae Siloe, quae vadunt cum silentio, de quibus loquitur Isaias: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris [Isai. XII, 3]. Et Psalmista: Benedicite Domino de fontibus Israel [Ps. LXVII]. Et idem Isaias de Domino Salvatore: Iste, ait, habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae. |
4 | Panis ei dabitur, et aqua illius fidelis [Isai. XXXIII, 16]. Erupit enim in deserto aqua, et vallis in terra sitienti. Diciturque credentibus: Noli timere, quoniam redemi te; meus es tu, et si transieris per aquam, tecum ego sum [Isai. XLIII, 1, 2]. Et rursum: Qui sititis, ite ad aquam [Isai. LV, 1]: Et per Ieremiam loquitur Deus (Isai LV, 1): Duo mala fecit populus meus. |
5 | Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus, qui aquam continere non possunt [Ier. II, 13]. Sicut igitur legimus in bonam partem aquas quae egrediuntur de limine templi, et referuntur ad doctrinam Ecclesiae: sic sunt aquae amarae, et aquae pessimae ad quas Ieremias propheta nos prohibet accedere, dicens [Ier. II, 18]: Quid vobis et viae Aegypti, ut bibatis de aquis Geon? quae Hebraice dicuntur SIOR, id est, turbidae atque coenosae. |
6 | De quibus iratus super haereticis loquitur Deus: Ecce ego cibabo eos angustiis, et dabo eis potum aquam fellis [Ierem. IX, 15]; in qua draco regnat Aegyptius, qui dicit: Mea sunt flumina, et ego feci ea; qui omne excelsum videt, et ipse est rex eorum qui in aquis sunt. Unde vir Ecclesiasticus Dominum deprecatur, et dicit: Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. |
7 | Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, et tempestas demersit me [Ps. LXVIII, 1, 2]. Et iterum; Libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum: non me praecipitet tempestas aquae, nec absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum [Ps. LXVIII, 15, 16]. Et in alio psalmo: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel: nisi quia Dominus erat in nobis. Cum exsurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. |
8 | Cum irasceretur furor eorum super nos, forsitan aqua absorbuisset nos [Psal. CXXIII, 1-3]. Et Sponsa in Cantico canticorum: Aqua multa non poterit restinguere charitatem, et flumina non demergent eam [Cant. VIII, 7]. Ista est aqua, de qua dicit Osee: Contempsit me Galaad civitas, quae operatur vanitates, conturbans aquam, et fortitudo eius viri piratae (Osee VI, 7, 8). Quae aqua alio nomine vocatur MARA, hoc est, amaritudo; in quam lignum Crucis mittitur, et amara vertuntur in dulcia. |
9 | Considera legem Moysi, si intelligatur iuxta sensum carneum Iudaeorum, quomodo amara sit, effodiens oculum pro oculo, dentem pro dente [Exod. XXI]: vide in Thamar fornicationem [II Reg. XIII], et Osee iunctum fornicariae, Ieremiae περίζωμα (Osee I, [Ierem. XIII], Moysi uxorem Aethiopissam, et interfectionem Aegyptii, et mille alia, quae si intelligamus iuxta occidentem litteram, et non iuxta spiritum vivificantem, amara sunt, et lectorem suum non tam aedificant quam destruunt [Num. XII, ] [Exod. II]. Istae igitur aquae quae egrediuntur de templo Domini, et pergunt ad Orientem, et descendunt in latus Templi dextrum, ad altaris Meridiem, ubi sponsus convivas suos pascit, et accubat. |
10 | Quod autem sequitur: Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem, illud latenter ostendit, quod statim ad portam Orientalem pervenire non possumus, nisi per viam portae Aquilonis longo circuitu perveniamus ad eam. Nisi enim ventum frigidissimum vicerimus calore fidei, et calcaverimus regiones eius: ut impleatur illud in nobis Apostolicum: Deus autem conteret satanam sub pedibus vestris velociter [Rom. XVI, 20], portam per quam egrediuntur aquae, et sunt a latere dextro, ingredi non valebimus. Et nota quod aquae istae quae ingrediuntur per portam Orientis, intantum laevas partes fugiunt, ut a dextris altaris ad Meridiem pergere describantur. Vir autem, inquit, ille qui habebat funiculum in manu, cum me duxisset per portam Aquilonis forinsecus ad viam, quae respiciebat Orientem, et ipse quoque esset in eodem loco, mensus est eiusdem aquae mille cubitos; et transduxit me per aquam usque ad talos, quos Aquila et Symmachus, et Theodotio ἀστραγάλους interpretati sunt, pro quibus LXX transtulerunt: et transivit [Al. sed transibit] in aquam, aquam remissionis: quod intelligere possumus prima hominum significare peccata, quae ingredientibus nobis aquas Domini dimittuntur, et baptismi ostendunt gratiam salutarem et initia sunt profectuum, tamen ipsa sublimia. |
11 | Denique ad talos usque pertingunt, qui plantae calcaneoque vicini sunt, qui patet morsibus colubri, dicente Domino: Tu eius observabis caput, et ipse observabit tuum calcaneum [Gen. III, 15, sec. LXX]. Et in Psalterio de Iuda dicitur proditore: Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem [Ps. XL, 10], sive calcaneum, hoc enim Graecum πτέρνη [Mss. gr|πτέρνα]|gr significat. |
12 | Post mille autem cubitos qui perveniunt usque ad talum, mensus est alios mille cubitos in aqua, et transduxit me usque ad genua. Post remissionem siquidem peccatorum, et iter profectuum, quando paululum de terrenis ad altiora conamur ascendere, flectimus Domino genua, dicente Apostolo: Ut omne genu flectatur [Al. flectat], coelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris [Philip. II, 10]. Tertio mensus est mille alios cubitos, et transduxit, inquit, me per aquam usque ad renes. |
13 | His enim gradibus ad sublimia pervenimus: quae tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perveniunt, ut omnis in nobis ignobilis libido truncetur; et possideamus sanctificationem corporis, sine qua nemo videt Deum. Unde et in hoc eodem propheta [Ezech. VIII]: a pedibus usque ad lumbos Deus igneus cernitur. Indigent enim igne, et purgatione opera lumborum, dicente iusto: Quoniam lumbi mei repleti sunt illusionibus [Ps. XXXVII, 8], per quos nobis et in die, et in noctium phantasmate illudit inimicus. A lumbis vero usque ad caput et verticem, pretiosissimo metallo electri fulgore resplendet: ut nihil in se sordidum, nihil habeat vilitatis. |
14 | Unde nunc quarto dicitur: Et mensus est mille, subauditur, cubitos, torrentem (quod LXX non transtulerunt) quae non potui pertransire: multo melius quam Septuaginta qui dixerunt, et non poterat [Al. quem non potuit] pertransire. Propheta enim et omnis humana natura, post lumbos torrentem cogitationum, et incentiva in corde vitiorum, non potest pertransire. Vir autem ille qui indutus erat BADDIM, et ductor prophetae, liquido pertransiit: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius [Isai. LVI]. Causasque reddit, cur propheta mille quartos [Al. quarto] cubitos non potuerit pertransire: quoniam, inquit, intumuerant aquae profundae torrentis, qui non potest [Al. poterat] transvadari. Et quomodo scriptum est, gloriante propheta: Torrentem pertransivit anima nostra [Ps. CXXIII, 5]? Sed facile solvitur, si sciamus pro hoc scriptum esse in Hebraeo: Torrens pertransiit animam meam. |
15 | De hoc torrente et Isaias loquitur: Ecce ego inclino super eos sicuti fluvium pacis, et sicut torrentem inundantem gloriam [Isai. LXVI, 12]. Et in tricesimo quinto psalmo de sanctis dicitur: In protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos; quoniam apud te est fons vitae [Psal. XXXV, 8, 9]. Et in centesimo vicesimoquinto: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro [Psal. CXXV, 5]. Et super Salvatore: De torrente bibet in via [Ps. CIX, 7]. Quis enim hominum gloriari potest castum se habere cor [Prov. XX]? vel ad cuius mentem per oculorum fenestras, mors concupiscentiae non introibit [Al. introivit] [Ierem. IX], et (ut parum dicam) animi titillatio? Mundus enim in maligno positus est [I Ioan. V, 19]; et a pueritia appositum est cor hominis ad malum, ut ne unius quidem diei a nativitatis suae exordio, sine peccato sit humana conditio [Iob. XV]. Unde et David confitetur in psalmo: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea [Ps. L, 7]. Non iniquitatibus matris meae, vel certe meis, sed in iniquitatibus humanae conditionis. |
16 | Unde et Apostolus dicit: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae [Rom. V, 14]. Quod cubitos genere masculino, et non neutrali, cubita dicimus, iuxta regulam grammaticorum, et in superioribus docui, non nos ignorantia hoc facere, sed consuetudine propter simplices quosque et indoctos, quorum in congregatione Ecclesiae maior est numerus. |
17 | (Vers. 6 seqq.) Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis; et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis (sive fluminis). Cumque me convertissem (sive convertisset), ecce in ripa torrentis (sive fluminis) ligna multa nimis (sive arbores multae nimis) ex utraque parte. |
18 | Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli Orientis [Vulg. Orientalis], et descendunt ad plana deserti (sive aqua ista quae egreditur in Galilaeam, quae vergit ad Orientem, et descendit ad Arabiam), intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae. Et omnis anima vivens (vel animalium) quae serpit (sive serpentium), quocumque venerit torrens (sive fluvius), vivet: et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur, et vivent omnia ad quae venerit torrens (sive fluvius). Et stabunt super illas piscatores ab Engaddi usque ad Engallim, siccatio sagenarum erit. |
19 | Plurimae species erunt piscium eius: sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. In his autem quae egrediuntur ripas et sunt palustria, non sanabuntur, sed [Vulg. quia] in salinas dabuntur. Et super torrentem (sive fluvium) orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum (sive frugiferum), non defluet folium ex eo (sive non inveterascet ex eo): et non deficiet fructus eius. Per singulos menses afferet primitiva (sive innovabuntur omnia); quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erit fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam (sive et ascensio eius ad sanitatem). Totum capitulum quamquam prolixum sit, simul ponere volui, ne sensum legentis interrumperem, et lectionis ordo divisus in partes, audientis intelligentiam conturbaret. |
20 | Primumque dicendum, quod pro torrente in Hebraico dicitur NEHEL, et Graeco sermone χειμάῤῥους appellatur, LXX flumen transtulerunt. Deinde pro Galilaea, quae Hebraice dicitur GALILA, Aquila θίνας interpretatus sit, quod tumulos significat arenarum; Symmachus μεθόριον, quod possumus transferre confinium. Pro Arabia quoque Symmachus, inhabitabilem; Aquila, humilia vel plana; Theodotio, Araba transtulerunt. Dicamus ergo quid nobis videatur in singulis. Vir ille qui erat ductor Ezechielis, commonet prophetam, ut diligentius intueatur et videat, et occulta mysteria oculis mentis attendat. |
21 | Vocat autem filium hominis, vel in figuram Domini Salvatoris; et enim Ezechiel interpretatur, fortitudo, vel imperium Dei: vel certe ad commotionem fragilitatis humanae; ne obliviscatur conditionis suae, dum ei magna monstrantur: et commonitum ducit, atque convertit ad ripam torrentis, ut quoniam mediam profunditatem transire non potuerat [Al. poterat], saltem ea quae in ripis sunt recognoscat. |
22 | Cumque, ait, me convertissem, sive ille me convertisset, qui ductor erat et monitor; ecce in ripa torrentis, sive fluvii, ligna multa, vel arbores plurimae nimis ex utraque parte. Torrens iste qui pro aquarum abundantia fertur more torrentis, et suscipit de coelo pluvias, de quo in praeterita diximus lectione, ipse a LXX appellatur fluvius, eo quod perpetuas aquas habeat: nec de pluviis hinc inde collectas, sed de vivo et perpetuo fonte manantes. |
23 | De quo fluvio multa in Scripturis sanctis legimus; sed in praesentiarum pauca dicenda sunt, ac primum illud: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]. Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis, praeparasti cibum eorum, quia sic est praeparatio tua [Ps. LXIV, 10]. Rursumque pluraliter: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas, a vocibus aquarum multarum: Mirabiles elationes maris [Ps. XCII, 2-4]. Et in Isaia: Faciam in deserto viam, et in invio flumina [Isai. XLIII, 19]. Et in alio eiusdem loco manifestius: Apparebit in Sion fluvius decurrens gloriosus in terra sitienti [Isai. XLIV, 3]. Super hunc fluvium erant arbores plurimae ex utraque parte ripae; ut inter duo scilicet Instrumenta, vetus et novum, clausus curreret fluvius. Ligna autem multa, vel arbores plurimas et multas nimis, illas arbitror quas in paradiso Scriptura commemorat pomis variis abundare; docetque prophetam ductor praevius et magister, et dicit: Aquae istae quae egrediuntur, vel in Galilaeam gentium, iuxta LXX, vel (ut verius in Hebraeo continetur) ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, vel ad Arabiam, intrabunt mare, vel ad exitus maris, et sanabuntur aquae. |
24 | Aquas vel baptismi gratiam, vel Evangelicam significare doctrinam, dudum diximus. Quae si egrediantur de limine templi Domini, et Apostolicam teneant disciplinam, tumulos sabuli, steriles prius, et infertiles faciunt esse frugiferos, et omnia plana atque deserta ita irrigantur, ut exprimant in se Ierichontini fluvii sacramentum [IV Reg. II]: quem Elisaeus Evangelico et Apostolico curavit sale, intantum ut ubi prius sterilitas fuerat et mors, ibi ubertas esset et vita. |
25 | Nec solum deserta sanarunt, sed intrant mare Orientale, mare videlicet mortuum in quo nihil poterat esse vitale, et mare amarissimum, quod Graece λίμνην ἀσφαλτῖτιν, id est, stagnum bituminis vocant. Mirumque in modum aquis Evangelicis aquae sanantur mortuae, quae ab eo quod nihil in se vitale habeant, nomen mortis sortitiae sunt. |
26 | Non enim noverant eum qui dicit: Ego sum vita et veritas [Ioan. XIV, 6]. Et revera iuxta litteram huc usque nihil quod spiret, et possit incedere, prae amaritudine nimia, in hoc mari reperiri potest: nec cochleolae quidem parvique vermiculi et anguillae, et caetera animantium sive serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse quam nomina. Denique si Iordanis auctus imbribus pisces illuc influens rapuerit, statim moriuntur, et pinguibus aquis supernatant. |
27 | Cum haec itaque nihil utilitatis habeant, ut simplex sermo testatur, etiam si facta fuerint, quod stulta Iudaeorum superstitio credit, iuxta intelligentiam spiritalem Domini torrente curatae, habebunt pisces plurimos, et vivent omnia ad quae torrens iste pervenerit; ita ut piscatores stent super ripas ab Engaddi, usque ad Engallim: quorum prius fontem, sive oculum haedi: sequens fontem oculumve vitulorum sonat. |
28 | Engallim enim in principio est maris Mortui, ubi Iordanis ingreditur. Engaddi vero, ubi finitur atque consumitur. Mare autem Mortuum illud puto esse, de quo Zacharias loquitur: In die illa egredietur aqua vivens de Ierusalem, et medium eius in mare primum [Zach. XIV, 8]. Daniel quoque in haec verba consentit: Videbam, et ecce quatuor venti coeli innitebantur in mari magno [Dan. VII, 2]. Et David: Mirabiles elationes maris [Psal. XCII, 4]. Et ex persona Salvatoris in psalmo: Veni in profundum maris et tempestas demersit me [Psal. LXVIII, 2]. Rex quoque Aegypti iuxta eumdem Ezechielem draco appellatur [Ezech. XXXII], qui habitat in mari, et ventilat fluminibus quasi cornibus suis. |
29 | Et iterum, Hoc mare magnum et spatiosum [Psal. CIII, 25]. Quod quamdiu non susceperit in se aquas fluminis, sive torrentis, omne quod in se habet, mortificat; sed Dominus de quo dictum est, Percutiet, et curabit post duos dies, et in die tertio surgemus, et vivemus in conspectu eius (Osee VI, 23), Ipse loquitur in eodem Propheta Osee: Ego colligavi Ephraim, suscepi eum in brachio meo, et non cognoverunt, quia sanavi eos in corruptione hominis (Osee XI, 9); qui vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus pro iniquitatibus nostris. |
30 | Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus [Isai. LIII, 5]. Ipse istud mare quod est salsissimum, et nimia amaritudine mortuum, sua morte sanavit, qui dicit per Isaiam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me; sanare eos qui contriti sunt corde [Isai. LXI, 1]. Unde et per Ieremiam clamitat: Convertimini, filii convertentes, et sanabo contritiones vestras [Ierem. III, 22]. Dixit enim populus impatiens, et dolorem vulnerum suorum diutius ferre non sustinens: Transivit aestas, pertransiit messis, et nos salvati non sumus. |
31 | Unde respondit eis Dominus: Numquid resina non est in Galaad, aut medici non sunt ibi? Quare non ascendit sanatio filiae populi mei [Ierem. VIII, 22]? Et ipse Ieremias vociferatur, et dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero [Ierem. XXVII, 14]. Denique angeli qui praesides erant populi Iudaeorum eo tempore quando clamavit multitudo insipiens, et ait, Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]; et, Velum templi scissum est, et omnia Hebraeorum sacramenta reserata, responderunt praecipienti Domino, atque dixerunt: Curavimus Babylonem, et non est sanata: relinquamus eam [Ierem. LI, 9], urbem videlicet confusionis atque vitiorum. |
32 | Unde et Iosephus in sua narrat Historia, quod postquam Dominus crucifixus est, et velum templi scissum est, sive liminare templi fractum corruit, audita sit vox in adytis templi virtutum coelestium, Transeamus ex his sedibus. Hoc totum non superfluo, sed necessario dictum sit, quia mare Mortuum, influente in se flumine Domini, dicitur esse curatum. |
33 | Super hoc mare ab Engaddi, oculo et fonte haedi, qui pro peccato semper offertur ad Engallim, fontem vitulorum, qui mactantur Domino, et imitantur vitulum cornua efferentem et ungulas, qui in typo Salvatoris ad altare mactatur, erunt piscatores, quibus loquitur Dominus Iesus: Venite ad me, et faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19]: de quibus et Ieremias: Ecce ego, inquit, mittam piscatores [Ier. XVI, 16]. Et plurimae species, immo genera piscium erunt in mari quondam mortuo. |
34 | Quos pisces ad dexteram partem iubente Domino extraxit Petrus, et erant centum quinquaginta tres: ita ut prae multitudine eorum retia rumperentur [Ioan. XXI]. Aiunt autem qui de animantium scripsere naturis et proprietate, qui ἀλιευτικὰ tam Latino, quam Graeco didicere sermone, de quibus Oppianus Cilix est, poeta doctissimus, centum quinquaginta tria esse genera piscium quae omnia capta sunt ab apostolis, et nihil remansit incaptum, dum et nobiles et ignobiles, divites et pauperes, et omne genus hominum de mari huius saeculi extrahitur ad salutem. |
35 | Quod autem sequitur: In littoribus eius, et in palustribus, sive in his quae extra littora egrediuntur, aquae non sanabuntur, illud latenter ostendit, quod qui in Noe arca non fuerit, pereat regnante diluvio: et quos iste fluvius non attigerit, non suscipiant sanitatem; sed in salinas, inquit, dabuntur, iuxta illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit [Prov. XIX, 25]. Erudiunt enim bonos exempla peiorum. |
36 | Sive in salinas dabuntur, iuxta illud quod in Evangelio scriptum est: Bonum est sal: si autem sal infatuatum fuerit, in nihil est utile [Matth. V, 13]: ut in perpetuum frugibus careant et virore. Quod et urbs post ruinam sale conspersa demonstrat. Super torrentem vero sive fluvium orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum, sive ut omnes voce consona transtulerunt, βρώσιμον [Al. gr|βρῶμα]|gr quod cibum et escam tribuit, et quod mandi potest: appellaturque lingua Hebraica, MACHAL et nihil iuxta Septuaginta veterascet in eo, sed quotidie innovabuntur fruges eius, sive non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius; iuxta illud quod in primo psalmo scriptum est. |
37 | Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet [Psal. I, 3]. Per singulos, inquit, menses afferet primitiva, sive ut in LXX scriptum est: Fructus eius in renovatione sui primitiva dabit; ut omnes credentium fructus primitiae sint, et singuli menses singulis apostolis deputentur. |
38 | Hoc autem eveniet, quoniam aquae eius de sanctuario egredientur: Ne putemus riparum esse, vel arborum, aut mensium, tantarum frugum abundantiam, reddit causas ubertatis, et infert: Quia aquae eius de sanctuario egredientur. Non ergo volentis neque currentis, sed miserentis Dei est [Rom. IX, 16]. Horum omnium lignorum principatum tenet lignum vitae, quod intelligitur sapientia, de qua scriptum est: Lignum vitae est omnibus credentibus in eam [Prov. III]. Illudque quod dicitur: Et erunt fructus eius in cibum, et folium eius ad medicinam, divinorum librorum sacramenta demonstrat: quorum alterum pertinet ad litteram, alterum ad spiritum: ut verba simplicia intelligamus in foliis, in fructibus vero sensum latentem. |
39 | Sicut enim scientia Scripturarum ducit ad regna coelorum; et praebet nobis panem qui dicit. Ego sum panis, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]: sic folia eius moralem doctrinam continent, et tribuunt sanitatem, ut peccantium curent vulnera. Pro foliis quae Hebraice dicuntur ALE, propter verbi et vocis similitudinem, LXX ascensionem transtulerunt, quod et ipsum sic edisseri potest, ut post cibos fructuum, verborum monitis ad coelestia conscendamus. |
40 | (Vers. 13, 14.) Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, in quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. Pro eo quod nos diximus, quia Ioseph duplicem funiculum habet, LXX transtulerum, augmentum funiculi. Etenim Ioseph interpretatur augmentum; rem intelligentes pro nomine, et lectoris animum confundentes. Subtracta enim Levitica tribu, et templi sacrificiis delegata, remanebant undecim tribus, quarum tribus Ioseph divisa est in duas, Ephraim, et Manasse, qui dixerunt ad Iosue filium Nun: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Quibus respondit Iosue: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim [Ios. XVII, 14, 15]. Et iterum: Dixitque Iosue ad domum Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia, et poteris ultra procedere, cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum [Ios. XVII, 27]. Hoc propterea dixerim, quia nunc Scriptura commemorat Ioseph, hoc est, Ephraim et Manasse duplicem habere funiculum. Singulae autem tribus iuxta multitudinem suam, aequalia accipiunt, terrae spatia, nequaquam arbitrio dividentis, sed sorte quae in Domini potestate consistit. |
41 | Denique et ipse Iosue qui divisor terrae fuit, non propriam sibi separavit terram, ne optimam elegisse videretur; sed accepit a principibus omnium tribuum Thamnathsareth in monte Ephraim. |
42 | (Vers. 15 seqq.) Hic est autem terminus terrae ad plagam Septentrionalem, a mari magno, via Ethalon venientibus Sadada, Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter medium Damasci, et confinium Emath: atrium Thicon [Vulg. domus Atthicon], quae est iuxta terminos Auran (sive Auranitidis). Et erit terminas a mari usque ad atrium Enon (sive Seraranan) terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem terminus Emath plaga [Vulg. et terminus Emath; plaga autem] Septentrionalis. Inter descriptionem terrae sanctae duodecim tribuum Iosue filii Nun, et quae nunc per Ezechielem fieri imperatur, hoc interest, quod ibi inter tribus sorte terra dividitur, hic Domini iubentis arbitrio delegatur. |
43 | In Numeroram igitur libro [Num. XXXIV], in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur, ab Aquilone, id est, plaga Septentrionali ista descriptio est: Porro ad Septentrionalem partem [Vulg. plagam] a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies [Vulg. venient] in Emath, usque ad terminos Sadada, ibunt confinia usque Zephrona et villam Enam, sive Aser Enon. Dicuntque Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno, quod Palaestinae, Phoenicis, et Syriae quae appellatur Coele, Ciliciaeque praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit: Pervenient termini usque ad montem altissimum [Num. XXXIV, 7], iidem Hebraei autumant, vel Amanum montem significari, vel Taurum, quod nobis videtur verius. |
44 | A quo, inquit, venies in Emath, quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato: nam cognomentum habuit Ἐπιφανής. Usque ad terminos, inquit, Sadada, qui locus et in praesenti Ezechielis ponitur lectione, ibunt confinia usque Zephrona, quam urbem hodie Zephyrium oppidum Ciliciae vocant. Hoc autem quod sequitur: Et villa Enam, pro quo in Hebraico scriptum est, ASER ENON, sive Enan, et praesens continet locus. |
45 | Et interim secundum historiam breviter strinxisse sufficiat, et tam Numerorum, quam Ezechielis descriptionem sibi ex latere copulasse: ut prudens lector intelligat, in quibus, vel eadem, vel vicina, vel diversa commemorarint. Nunc interpretatis nominibus singulorum, sequamur anagogen, et quid nobis videatur in singulis, praebente Domino, disseramus. |
46 | Ethalon interpretatur, incunabula moeroris: Sadada, latus eius, a latere, non a latitudine intellige: Emath, furor, qui Graece dicitur, χόλος: Berotha, putei: Sabarim, circuitus montium: Damascus, sanguis sacci et osculi, sive poculi. Domum autem, sive atrium Thicon, Symmachus interpretatur, atrium medium, quod pergit ad terminos Auran. |
47 | Igitur Thicon, medium sonat: Auran, quam LXX in Graecum vertere sermonem, Auranitidis, iracundiam. Aser, autem Enon, quae est terminus Damasci, in lingua nostra dicitur atrium fontis. Septentrionalis igitur plaga incipit a mari magno per viam Ethalon, quod interpretatur, incunabula moeroris, et per poenitentiam venit ad Sadada, ubi est ex latere declinatio. |
48 | Intelligimus enim impendentem nobis Emath, hoc est, indignationem Dei: sive Emath, veritate comperta, aperiuntur nobis putei Berotha, quos foderunt principes, Abraham, Isaac, et Iacob: longoque circuitu pervenimus ad montes Sabarim, qui positi sunt inter Damascum, hoc est, sanguinem cilicii, et confinium Emath, ut supra diximus, veritatis. |
49 | Sicut enim per moerorem declinamus mala impendentia, et ex latere devitamus: sic post sanguinem, et cilicium vitae sanguinariae, antequam veniamus ad confinia Emath, circuimus et pervenimus ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu eius, Et Dominus in circuitu populi sui [Psal. CXXIV, 2]. Qui locus appellatur, atrium Thicon, hoc est, atrium medium, ut interpretatus est Symmachus, iuxta terminos Auran, quod iracundiam sonat, et cum propheta dicamus: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei [Mich. IV, 9]. Et a mari usque terminos Damasci; in quo et apostolus Paulus [Act. IX] a furore Iudaico et effusione Ecclesiastici sanguinis, lumen caecitate conspexit, et assumpto cilicio persecutionis veteris, Evangelium praedicavit, ut perveniret ad atrium fontis aeterni, et in Aquilone quondam positus, apprehenderet terminum veritatis. |
50 | (Vers. 18.) Porro plaga Orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel: Iordanis disterminans, ad mare orientale metiemini [Vulg. addit etiam] plagam Orientalem. Pro quo in Numerorum libro ita scriptum reperi: Inde metientur fines contra Orientalem plagam de villa Enan, hoc est, Aser Enon, usque Sephama: et de Sephama descendent termini Rebla contra fontem: inde pervenient contra Orientem in mare Chenereth, et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum claudentur mari. Supra dixerat: Et erit terminus a mari usque ad Aser Enon, terminus Damasci [Num. XXXIV, 10, 11]. A fine igitur Septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt fines iuxta Numerorum librum usque Sephama, quam Hebraei Apamiam nominant: et de Apamia descendunt termini in Rebla, quae nunc Syriae vocatur Antiochia. |
51 | Et ut scias Reblam hanc significare urbem, quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur: Contra fontem, quem perspicuum est significari Daphnem: de quo fonte supradicta urbs aquis abondantissimis fruitur. Hic autem focus a Cneo Pompeio, qui primus Iudaeam Romano subegit imperio, militari manu consitus est; et ab eo iuxta fabulam poetarum, Daphnes nomen accepit, ob lauros et cyparissos, quae arbores in ipso loco frequentissimae sunt. |
52 | Inde, inquit, pervenient termini contra Orientalem plagam ad mare Chenereth, usque ad stagnum Tyberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, iuxta idioma Scripturarum, quo congregationes aquarum appellantur maria. Et tendent, inquit, termini usque Iordanem, et ad ultimum claudentur mari, vel mari mortuo, vel ut alii putant, lingua maris Rubri, in cuius littore Ahila posita est, ubi nunc moratur Legio, et praesidium Romanorum. Hoc iuxta Numerorum librum dictum sit. |
53 | Iuxta Ezechielem vero de medio Auran: quod est oppidum Damasci in solitudine, et de medio Galaad, qui mons Libani collibus copulatus cecidit in sortem Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, et est a tergo Phoenicis et Arabiae: ad quem montem pervenit de Charris profectus Iacob, et comprehensus est a Laban [Gen. XXXI], de quo et Ieremias loquitur: Galaad, tu mihi initium Libani [Ierem. XXII], quam cepit de Amorrhaeorum regione Galaad filius Machir, filii Manasse: finisque huius plagae, Iordanis fluvius disterminans, et mare Orientale, quod in hoc loco mare Mortuum, non linguam maris Rubri intelligunt. |
54 | Dicamus iuxta tropologiam: Post terminos Aquilonis longo circuitu per Ethalon, et Sadada, et Berotha, Sabarim quoque, Thicon, et Auran, et Damascum, et atrium Enon, ad Emath usque pervenit orientalis plaga: de medio iracundiae Auran, et de medio Damasci sanguine videlicet poenitentiae, et de medio Galaad, quod interpretatur revelatio, vel tumulus testimonii; ut post iram et poenitentiam, spem salutis ostendat: et de medio terrae Israel, quae visionem continet pacis, usque ad dulcissima Iordanis fluenta pertingat: quae longe separato mari lumen Orientis consequitur, ita ut fluvio Iordanis, qui interpretatur rivus iudicii, et Orientis termino finiatur. |
55 | Quod autem in LXX ponitur φοινικῶνος, id est, palmeti, in Hebraico non habetur: pro quo nos, metiemini interpretati sumus: Errorque manifestus, quod pro THAMODDU litterae decepti similitudine, daleth et res, legerunt THAMORRU. |
56 | (Vers. 19.) Plaga autem Australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis (sive ad aquas Mariboth: hoc enim contradictio, sive διαδικασμὸς, hoc est iurgia sonat). Cades quoque et torrens, usque ad mare magnum [Vulg. plaga] haec est plaga ad meridiem Australis. Pro quo in Numerorum libro ita scriptum est: Incipiet a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare [Al. additur salsissimum], qui circuibunt Australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant Senna, et pervenient in Meridie usque ad Cadesbarne: unde egredientur confinia ad villam nomine Addar, et tendent usque ad Asemona: ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur [Num. 34, 3, 4 ] [et 5]. Quod breviter hoc significat (ne per occasionem Ezechielis, ad expositionem videamur Numerorum transisse latissimam), a solitudine Sin, quae est iuxta Edom, et mari Rubro terminum circuire, et per ascensum Scorpionis, et per Senna et Cadesbarne, et atrium Addar, et ab Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta urbem Rhinocoruram mari influit. |
57 | Hic vero terminus plagae australis, hoc est meridianae, incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur: Hebraeoque sermone THAMAR dicitur, quae in lingua nostra, palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum, hoc quod Aegypti Palestinaeque praetendit littoribus, et haec est plaga Australis ad Meridiem. Post plagam ergo Aquilonis et Orientis, quando ortus nobis fuerit sol iustitiae, accipimus Meridianam plagam, quando eorum nobis desuper lumen infunditur, et cum Abraham inimus convivium [Gen. XIX], et inebriamur vino, quod laetificat cor hominis [Ps. CIII], cum Ioseph et fratribus eius [Gen. XLIII]. Incipit autem ista possessio, et hi termini Thamar, a palma videlicet victoriaque vitiorum, usque ad aquas contradictionis. |
58 | Semper enim virtutibus contradicitur. Unde et praedicationi Evangelicae, Iudaei contra Paulum disserentes, in toto orbe asserunt contradici [Act. XV]. Et in Evangelio legimus, Simeone dicente: Hic erit in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur [Luc. II, 34]. Omnis autem contradictio est sanctitatis, quod interpretatur Cades, dicente Psalmista: Concutiet Dominus desertum Cades [Ps. XXVIII, 8]; quod videlicet primum non habebat Domini sanctitatem: sed concussum est atque commotum, ut reciperet hospitem Deum, qui dicit: Super quem requiescit [Al. requiescet] spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea [Isa. LXVI, 2]? Post desertum Cades, usque ad mare magnum in meridie, plagae Australis torrens est, de quo supra diximus; qui non de terra, sed de coelo pluvias habet diversarum virtutum varietate collectas: |
59 | (Vers. 20.) Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath, haec est plaga maris. De qua manifestius et brevius scribit Numerorum liber. Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine concludetur, hoc est, de mari usque ad mare: ad torrentem [Al. a torrente] videlicet Rhinocorurae, qui influit in mare, usque ad cum locum qui est contra Emath urbem Syriae, de qua supra diximus. |
60 | Occidens autem iuxta leges tropologiae semper in mari est: semper in salo et fluctibus, ubi quotidie naufragia suscitantur, et miserorum neces, et divitiarum et mercium amissio, et tamen quum haec omnia patientia fregerimus, venimus per directum ad Emath, hoc est, ad Domini veritatem, qui victis persecutionibus, aeterna nobis praemia repromisit. |
61 | (Vers. 21 seqq.) Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel, et mittetis [Al. metietis] eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserunt [Vulg. accesserint] ad vos, qui genuerint filios in medio vestri, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. Per hoc capitulum discimus (et decutitur supercilium Iudaeorum) nihil inter Israel et gentium populum esse divisum. |
62 | Si enim advenis et alienigenis cum his qui sunt de populo Israel, hoc est indigenis, terra dividatur; nulli dubium eamdem esse haereditatem populi gentium et populi Iudaeorum: si tamen conversi fuerint ad cultum Dei Israel, quod proprie nomen possidet Christianum, habentibus Iudaeis Legis litteram, et nobis spiritum: illisque tenentibus membranas, et nobis eum qui scriptus est in membranis. |
63 | Et apud Moysen sorte terra dividitur; hic autem, ut diximus, Domini iudicio delegatur: unaque possessio est advenae et Israeli, et in singulis tribubus datur haereditas, iubente Domino Deo. |