monumenta.ch > Hieronymus > 46
Hieronymus, in Ezechielem, 1, XLV <<<     >>> XLVII

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, Caput XLVI

1 (Vers. 1 seqq.). Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quae respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die kalendarum aperietur. Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius, et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
2 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis, et in kalendis coram Domino. Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati: sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, et sacrificium ephi per arietem: agnis [Vulg. in agnis] autem sacrificium quod dederit manus eius, et olei hin per singula ephi: In die autem kalendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni, et arietes immaculati erunt.
3 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: agnis [Vulg. de agnis] autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi. Ubi nos interpretati sumus ephi, quae est decima pars cori, LXX transtulerunt πέμμα, quod in nostra lingua coctionem sonat. Et ubi nos diximus, sacrificium, illi ipsum Hebraicum posuere verbum MANAA ), quod Aquila, donum, vel sacrificium, Theodotio, sacrificium transtulit.
4 Et interim priusquam quid ista significent, disseramus, ipsa Scripturae παραφραστικῶς verba pandenda sunt. Porta, inquit, atrii interioris sex diebus, de quibus scriptum est: Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua [Exod. XXIII, 12], erit clausa; nec quaelibet porta, sed quae respicit ad Orientem, unde oritur sol iustitiae.
5 Porro die sabbati, id est septimo, in quo requies est, aperietur per singulas hebdomadas, et rursum completis diebus triginta, quando alterius mensis finis, et alterius exordium est, id est, neomenia, die videlicet kalendarum, aperietur, ut quod privilegium habet septimus dies in hebdomada, hoc habeat privilegium mensis exordium. Cur autem aperiatur die septimo, et die kalendarum porta interioris atrii quae respicit ad Orientem, sequens sermo monstrabit.
6 Et intrabit, inquit, princeps per viam [Iterum cum Victorio vocem vestibuli supplemus ex mss.] vestibuli portae deforis, atrii videlicet exterioris: et stabit in limine portae interioris atrii, quae respicit ad Orientem: nec ingredietur atrium interius, sed illo stante, alii sacerdotes facient pro ipso holocaustum, quam oblationem interpretatus est Symmachus: et pacifica, sive quae ad salutem pertinent, ut postquam hostia principis, sacro igne fuerint concremata, et dux reconciliatus Deo, tunc adorare possit super limen portae interioris atrii in quo steterit, et egrediatur. Quid igitur? Post egressionem principis statim porta claudetur? Nequaquam, sed aperta erit usque ad vesperam; ut post principem, omnis populus terrae adoret contra ostium portae illius: adoret autem in sabbatis, et in kalendis quando aperitur porta.
7 Et quia supra dixerat: Facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius, nec significaverat holocaustorum numerum; nunc infert: Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati. Offeret autem non per se, sed per sacerdotes, de quibus scriptum est: Et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: sex, inquit, agnos immaculatos, et arietem immaculatum: ita ut sacrificium arietis mensura ephi sit, quae Hebraice appellatur EPHA. Sex autem agnis sit sacrificium quod offerre potuerit manus eius qui offert; et per singula ephi, erit olei mensura quae appellatur hin. Kalendarum autem, hoc est, neomeniarum dies, hoc habebit privilegium amplius a die sabbati, ut vitulus immoletur de armento, sive taurus immaculatus.
8 Caetera autem, hoc est, sex agni immaculati, et aries immaculatus, et sacrificia eorum, ritum sabbati possidebunt: ita duntaxat, ut sicut in ariete ephi offertur sacrificii [F. leg. sacrificium], id est, similae et hin olei, ita offeratur, et in vitulo. Haec perspicuitatis causa sint posita: nunc spiritualem sensum, Domino donante, reseremus.
9 Sex diebus quibus operamur in mundo, porta Orientalis atrii interioris clausa nobis est. Postquam autem venerimus ad diem septimum, id est, ad diem sabbati, in quo aeterna requies est, sive ad diem kalendarum, quando post caecam noctem et horribiles tenebras, lucis exordium est, aperitur nobis porta Orientalis: et si quis nostrum per merita virtutum, ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus per viam vestibuli portae deforis, hoc est, per mundi huius labores: et portam Ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur: non interius atrium, hoc enim in praesenti loco scribitur; sed ad limen portae interioris, et stabit in ea.
10 Sin autem princeps in praesenti Scriptura non ingreditur atrium interius, sed stat in limine eius, nulli dubium est, nunc ex parte nos videre, et ex parte cognoscere; et necdum revelata facie gloriam Domini contemplari [I Cor. XIII]. Denique stante principe in limine portae atrii interioris, caeteri sacerdotes, quibus hoc officium delegatum est (quos possumus intelligere virtutes angelicas), facient pro ipso holocaustum et pacifica. Indigemus enim misericordia Dei, et omnis creatura ad comparationem Creatoris immunda est, et divino igne purganda, quo et Isaiae prophetae purgata sunt labia: ut postquam per sacrificium pacem receperit, tunc in limine constitutus, adoret omnipotentiam Dei, et se atrii interioris ingressu fateatur indignum, et statim ingrediatur [Isai. VI]. Postquam autem qui primus est, fuerit egressus, non claudetur usque ad vesperam huius saeculi ipsa porta interioris atrii, sed aperta erit: ut populus quoque terrae sit ad ostium, et adoret ad eum: nequaquam omni tempore, sed quando requieverit a peccatis, et fugatis tenebris fidei, scientiae lumen acceperit.
11 Hoc autem ipsum holocaustum quod offert princeps per sacerdotes in die sabbati, sex agnorum immaculatorum numero terminatur; pro sex videlicet diebus in quibus operamur in mundo, et arietem immaculatum, qui princeps gregis est; ita ut per singulos arietes offeratur in sacrificio ephi, id est, decima pars cori.
12 In agnorum autem sex sacrificio, certa mensura non ponitur: sed quantumcumque dederit manus eius qui offert, hoc est, pro operum qualitate atque mensura [Matth. XXV]. Olei autem hin offeret per singula ephi, hoc est, oleum quod sibi quinque virgines praeparaverunt; ut ungat similam, sive commisceat, et omnis oblatio Dei plena sit lumine veritatis, et exhilaretur facies offerentis oleum.
13 Die autem kalendarum, hoc est, die tricesimo, quando primogenita et Levitae numerantur in Lege, praeter omnem Israel, de quibus supra diximus, offertur vitulus immaculatus de armento, super quo plenius in priori capitulo disseruimus, et agni sex, et arietes immaculati, et caetera quae offeruntur in sabbatis, ut aeternam requiem consequamur, et mereamur audire: Euge, serve bone, quia in paucis fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in requiem Domini tui [Matth. XXV, 21] [Luc. XIX, 17]; et non solum ad portam interioris atrii pervenire, sed etiam penetralia eius intrare possimus, et illud opere possidere: Plantati in domo Domini: in atriis Dei nostri florebunt [Ps. XCI, 14].
14 (Vers. 8 seqq.) Cumque ingreditur [Vulg. ingressus est] princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat. Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae, et qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis. Non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
15 Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. Et in nundinis, et in solemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem. [Vulgata, Victorius, atque alii libri In agnis.] Agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi. Princeps ille, de quo supra dictum est: Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et per eamdem portam ingrediatur, et per eamdem egrediatur [Ioan. X], liberi enim arbitrii est, et potestatem habet ponendi animam suam, et rursum resumendi eam: tamque ad nos veniens, quam ad coelestia conscendens, eadem maiestatis suae utitur libertate.
16 Denique non quaerit nundinas, nec solemnitates, nec differentiam ullam observat dierum: quia omne tempus ei festivitas est. Populus autem in nundinis tantum, et in solemnitatibus ingreditur et egreditur: et non per eamdem viam, sed per alteram atque alteram. Scriptum est enim: Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae, et qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis: non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Quod non solum his praecipitur qui egrediuntur de Sodomis, et dicitur eis: Ne respicias retrorsum [Gen. XIX, 17]; neque illis qui manum mittunt ad aratrum, ut non respiciant ea quae post tergum sunt: sed in domo quoque Domini constitutis, iubetur ne post terga respiciant, et revertantur ad egena et infirma elementa, et incipientes spiritu, carne consumantur [Al. consumentur]: sed ut de spiritualibus quoque ad maiora procedant, et dicant cum Apostolo: Praeteritorum obliviscens, et in priora me extendens [Phil. III, 13]: ut nequaquam ex parte cognoscant, et ex parte prophetent, sed veniant ad perfectum iuxta eam tamen perfectionem quam potest capere humana natura, ut intelligamus illud Evangelicum: Et vos cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus [Luc. XVII, 10]. Unde et Apostolus in eadem Epistola de duabus loquitur perfectionibus: quasi imperfectus enim scribit: Non quia iam accepi, aut quasi iam perfectus sim: persequor autem si apprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo [Philipp. III, 13]. Statimque quasi perfectus loquitur: Unum autem posteriorum obliviscens, ad ea quae in priora sunt me extendens: iuxta propositum persequor ad bravium supernae vocationis.
17 Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus [Al. sapimus] [Philipp. III, 15]. [Antea erat quo pro quomodo.] Quomodo enim potest stare sententia, ut qui dixerat, Non quia iam accepi aut quia iam perfectus sum, audeat dicere: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus? Ex quo perspicuum est omnem hominem, et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, [Hic quoque vitiose erat tunc pro tamen. Utrumque locum ms. Vatic. castigat.] tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere.
18 Praecipitur itaque populo terrae, ut si ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae. Quis est iste populus cui hoc praecipitur? Nempe gentilium; ut qui derelinquens portam Aquilonis, a quo exardescunt mala super terram, ingressus fuerit templum, non egrediatur nisi per viam portae meridianae, ad portam luminis, ad portam caloris, ad portam in qua sponsus cubat in meridie [Ier. I]. Denique dicitur in eodem Cantico canticorum: Surge, Aquilo, et veni, Auster [Cant. IV, 16]. Qui vero ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis. Quisnam ille est populus? scilicet Iudaeorum, qui derelinquens portam viae luminis, vadit ad portam Aquilonis, de quo dicitur: Aquilo ventus durissimus [Ier. I]. Nam et olla Ieremiae a facie Aquilonis accenditur.
19 Dicamus et aliter: Per portam Aquilonis ingreditur, qui peccata dimittit, et egreditur per portam meridianam, qui virtutes sequitur. Et econtrario, si iustus lapsus fuerit in peccatis, ingreditur quidem per portam meridianam, sed egreditur per viam portae Aquilonis. Princeps autem, inquit, in medio eorum erit, ingredientium scilicet, et egredientium, iuxta illud quod scriptum est: Medius inter vos stat, quem vos ignoratis [Ioan. I, 26]. Et Apostolus: An ignoratis, quia Christus in vobis est [II Cor. XIII, 5]? Sin autem ignorantibus dicitur, quod medius inter eos stet Christus: quanto magis scientibus! Sed cum inter scientes Christus steterit: tunc corpus mortuum fiet propter peccatum, et spiritus vivens propter iustitiam.
20 Ingreditur autem princeps cum ingredientibus, et egreditur cum egredientibus, utrorumque virtutis atque peccati testis assistens. In nundinis ergo, et in solemnitatibus, sabbatorum videlicet, et kalendarum, et universae festivitatis, de qua in anterioribus locuti sumus, tam in vitulo, quam in ariete per singula ephi offerentur in sacrificio. In agnis vero non erit certus numerus, nec voluntati dimissum arbitrium; sed viribus quis utetur, et bono conscientiae: ut quantum potest, non quantum vult offerat, et super omnia olei hin per ephi singula, ut ungatur simila, et lucerna accendatur in conspectu Domini; et qui eo utitur, possit dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini [Ps. LI, 10].
21 (Vers. 12 seqq.) Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicuti fieri solet in die sabbati: et egredietur claudeturque porta postquam exierit. Et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino [Vulg. addit semper]: mane et mane faciet illud. Et sacrificium (sive manaa) faciet super eo [Vulg. et Rabanus cum hic, tum sequenti versiculo, ubi mane bis recurrit, prius efferunt cata mane.] mane, mane sextam partem ephi (sive mensurae); et de oleo tertiam partem hin, et [Vulg. ut] misceatur (sive iuxta Symmachum, aspergatur) similae sacrificium (sive manaa), Domino legitimum, iuge atque perpetuum. [Idem faciet, quod et Victor. praetulit ex Vulgata.] Facietis agnum et sacrificium, et oleum mane, mane, holocaustum sempiternum. Ubi nos legimus, immaculatum, et in Hebraico scriptum est THAMIM: Aquila perfectum interpretatur. Et ubi LXX MANAA: Theodotio, sacrificium; Aquila et Symmachus, donum transferunt.
22 Pro eo autem quod nos diximus, spontaneum, LXX ὁμολογίαν, id est, confessionem, verterunt: et pro principe, ducem, hoc enim NASI significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: Ecce testimonium in gentibus, dedi eum principem et praeceptorem in gentibus [Isa. LV, 4]. Et Ezechiel: Et ego Dominus ero eis in Deum: et David princeps in medio eorum [Ezec. XXXIV, 24]. Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit: Voluntaria, sive spontanea oris mei beneplacita fac, Domine [Ps. CXVIII, 108]: spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur; scriptum est enim: Et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur, ut non necessitate faciant, sed voluntate: post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur Deo.
23 Unde et virginitas maior est nuptiis [I Cor. VII], quia [Al. qua] non exigitur, nec redditur, sed offertur. Pro pacificis, quae Hebraice dicuntur SELAMIM, LXX salutaria interpretantur: ut ipsa reconciliatio pacificorum, salus sit offerentis. Cum ergo hoc fecerit princeps, aperietur ei porta: vel iuxta Septuaginta, aperiet sibi portam quae respicit ad Orientem; illam videlicet portam, de qua scriptum est: Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam [Ps. CXVII, 20], et unde oritur sol iustitiae.
24 Et faciet, inquit, holocaustum suum, et pacifica sua: de quibus nunc diximus. Faciet autem, quia spontaneum sacrificium est, et non alii pro eo facient sacerdotes, videlicet sicut fieri solet in die sabbati. Ergo omni tempore holocaustum, et pacificum, quod offertur voluntarie, reseratam habet portam Domini: nec observat sabbatum, sed omnes dies ei reputantur in requiem.
25 Denique postquam obtulerit holocaustum et pacifica, statim egreditur, et clauditur post eum ianua, sive claudit ianuam: ut servetur principi privilegium suum, nec sacrificia eius populo misceantur. Et quia generaliter dixerat, spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, nec apposuerat taurum sive vitulum, et arietem vel ovem, hircumque pro peccato, docet quod sit ipsum holocaustum: Agnum, inquiens, anniculum immaculatum faciet holocaustum: et non certis diebus, sed quotidie, nec qualibet hora, sed mane, mane faciet illum: per singula videlicet mane, quando, orto sole, lucis exordium est.
26 De quo mane David loquitur in psalmo: Mane exaudies vocem meam: mane astabo tibi et videbo [Ps. V, 4]. Et alio loco: Ad vesperum demorabitur fletus, et in matutino [Al. ad matutinum] laetitia [Ps. XXIX, 6]. Et iterum: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo [Ps. LXII, 1]. Qui sit autem iste agnus immaculatus, sive perfectus et anniculus, Isaias plenius docet, dicens: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus in conspectu tondentis se sine voce et non aperuit os suum [Isa. LIII, 7]. Et Ieremias: Ego autem sicut agnus innocens ductus ad victimam, non cognovi [Ier. XI, 19]. Et Ioannes Baptista: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi [Ioan. I, 29]. Iste est agnus qui immolatur in Aegypto, de cuius sanguine armantur postes [Ex aliquot mss. Victor. fidelium praefert.] fidei, et exterminator excluditur [Exod. XII]. Anniculus autem, quia praedicavit annum Domini acceptabilem, et diem retributionis.
27 Nec miretur lector, si idem et princeps est, et sacerdos, et vitulus, et aries, et agnus, cum in Scripturis sanctis pro varietate causarum legamus eum Dominum, et Deum, et hominem, et prophetam, et virgam, et radicem, et florem, et principem, et iudicem, et regem, iustum, et iustitiam, apostolum, et episcopum, brachium, servum, unguentum, pastorem, filium, et puerum, unigenitum, et primogenitum, ostium, viam, angelum, sagittam et sapientiam, et multa alia, quorum omnium, si voluero testimonia dicere, proprio libro indigent. In holocausto itaque istius agni immaculati et anniculi, qui mane semper offertur, faciet ipse princeps sacrificium, sive MANAA: et similam, sive donum mane, mane sextam partem ephi, subauditur similae. Sexta autem pars ephi, dimidius modius est.
28 Si enim ephi, decima pars cori est, id est, tres modii: nulli dubium, quin sexta pars ephi, dimidium faciat modium. De oleo quoque mensurae hin, tertia pars offertur: ut misceatur, sive aspergatur similae sacrificium Deo, legitimum, iuge atque perpetuum, quod nulla intermittitur die: sed omni tempore, orto sole, semper offertur, ut impleatur quod in fine capiuli huius ponitur: Faciet agnum in sacrificium: et oleum mane, mane holocaustum sempiternum.
29 (Vers. 16, 17 et seqq.) Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps (sive dux) donum alicui de filiis suis, haereditas eius filiorum suorum erit: possidebunt eam haereditarie. Sin autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis (pro quo Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, DEROR) sed revertetur ad principem: haereditas autem eius filii eius erit.
30 Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. Huc usque sermo de principe, nunc de haeredibus eius praecepta tribuuntur: immo de donis, haereditate atque legatis, quibus dare debeat, et quorum sit vel ad tempus, vel aeterna possessio.
31 Si, inquit, filiis suis dederit vel donum, vel haereditatem, ipsi possidebunt eam: quia eis successionis iure debetur, et de alio ad alium non potest transire possessio. Sin autem dederit uni servorum suorum legati nomine, tam diu habebit possessionem, quamdiu vel septimus annus remissionis, qui dicitur DEROR, vel iubilaeus, hoc est quinquagesimus, adveniat: quando omnis emptio, atque donatio revertitur ad priores dominos: ita ut servus usum habeat pro tempore, et proprietatem possessionis filii principis.
32 Quod autem sequitur: Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam [Lev. XXIII], sive ut Septuaginta transtulerunt, ut opprimat eos, vel ut Aquila et Symmachus, ut affligat eos atque contristet: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: suggillat non solum illius temporis sacerdotes, et principes, sed nostri quoque, qui ditiores fiunt sacerdotii dignitate, et praeter ea quae sibi Domini dispositione debentur, tollunt a pauperibus per violentiam: vel sub honoris nomine divites spoliant, ut ipsis quoque filiis suis, quibus paterna debetur haereditas, nil debeant derelinquere, nisi quod sibi a parentibus derelictum est.
33 Ergo qui ditior est sacerdos, quam venit ad sacerdotium, quidquid plus habuerit, non filiis debet dare, sed pauperibus, et sanctis fratribus, et domesticis fidei, qui vincunt merita liberorum, ut reddat ea quae Domini sunt, Domino suo, qui loquitur in Evangelio: Quidquid uni istorum fecistis, mihi fecistis [Mat. XXV, 40]. Ipse enim in pauperibus suscipitur hospitio; visitatur in carcere: nudus tegitur: sitiens bibit: saturatur esuriens.
34 Ut non dispergatur, inquit, populus meus a possessione sua. Si enim licentiam habuerit princeps, vel accipere, vel rapere, vel sub figura honoris tenere quae non sunt sua, et liberis derelinquere, populus qui in nomine Dei fuerat congregatus, dispergetur in partes atque lacerabitur: sive iuxta Legem, ne paulatim alterius haereditas transeat ad alium, et pereat funiculus divisionis, per quem forte ad unumquemque venit haereditas. Dispergit ergo populum Dei, et aufert ab eo possessionem fidei sempiternam, qui aliena dona vel bona, vel rapina, vel adulatione, vel blanditiis, vel praetextu religionis, filiis fratribusque, et consanguineis derelinquit.
35 (Vers. 19 seqq.) Et introduxit me per ingressum qui erat in latere (vel post tergum) portae in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes (sive in exedras et thalamos) qui respiciebant ad aquilonem: et ecce ibi erat locus vergens ad occidentem (sive ad mare: et ut LXX transtulerunt, separatus). Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes, pro delicto, et pro peccato (sive pro ignorantia et propterea) ubi coquent sacrificium (sive manaa et donum) ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
36 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum. Mensurae unius quatuor erant: et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum (sive propter accubita quae Aquila, στιβάδας interpretatus est: Symmachus περιφράγματα, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit [Non Tiroth cum Massorethis legebat Hieronymus in suo exemplari Hebraico, sed , Thuroth cum schourec, id est, cum vav, vocali. MART.---Martianaeus aspirat THUROTH, sicque retinendum contendit; sed praeterquam quod secus habent mss. et praecipue antiquiss. Sangerm. apud Montfauc., in Hebraeo non per scribitur, sed : tametsi altera iod sit, non vau littera: , et Theodotionis Graec. praeferat τειρώθ.] TUROTH). Et dixit, inquit, ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus victimas populi [Vulg. addit Domino] (sive victimam): Hoc enim Hebraice significat ZEBA: Vir qui calamum tenebat manu et funiculum caementarii, quo aedificium metiretur, introduxit, inquit, me per ingressum, qui erat ex latere portae, vel post tergum portae.
37 Nec posuit cuius portae, Orientalis, Australis, aut alterius plagae: sed reliquit incertum, ut irem ad locum sanctuarii, et in gazophylacia, sive in cubicula sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem et ad mare: ad septentrionem videlicet et ad occidentem: hanc habente Scriptura sacra consuetudinem, ut pro situ terrae Iudaeae, semper mare Occidentem vocet.
38 Et considerandum quod locus sacerdotum, ubi pro delicto, sive ignorantia, et pro peccato coquuntur sacrificia, ne cruda offerantur, in atrium exterius ad Aquilonem et Occidentem positus sit: unde ventus frigidissimus oritur, et ubi solis lumen occumbit. Ex quo ostenditur, quidquid ad edulium pertinet, vel pro errore esse, vel pro peccato.
39 Sin autem et pro ignorantia offertur sacrificium, quanto magis pro delicti conscientia! Unde et Iob offerebat mane quotidie hostiam pro filiis suis [Iob. I], timens ne per ignorantiam deliquissent. Quod autem sequitur: Ut non offerant in atrium exterius, et sanctificetur populus, qui sanctificationi non fuerat praeparatus, illud significat, ne facile non sanctificatis sancta tribuamus: nec mittamus, iuxta Evangelium, margaritas ante porcos, nec demus sanctum canibus [Mat. VII]. Denique Moyses tribus diebus ab omni immunditia, et ab uxorum complexu vult populum sanctificari, ut accedat ad montem Sina, et sanctificatus sancta suscipiat [Exod. XIX]. Si autem accessuri ad audienda et suscipienda verba Dei, sanctificari iubentur ab uxoribus, manifestum est in Lege illud Apostolicum contineri: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi [I Cor. VII, 5]: et ex consensu abstinendum ab uxoribus, ut vacemus orationi.
40 Post haec scriptum est: Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii, in quatuor angulis atrii atriola disposita. Ille vir quem saepe commemorat, eduxit eum de loco sacerdotum qui vergebat ad Aquilonem, [Supplet Victorius, ubi erat locus vergens ad occidentem ex Sacro codice, iunctis LXX; nam et verba, inquit, sive qui erat separatus, aliam interpretationem praecessisse denotant, eam scilicet Hieronymi, vergens ad Occidentem.] sive qui erat separatus, ubi coquunt sacerdotes pro delicto, et pro peccato, vel ignorantia: eduxit autem in atrium exterius.
41 Ex quo intelligimus illud atrium de quo egressus est, fuisse interius, et multa esse atria in Scripturis sanctis, de quibus legimus: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri [Ps. CXXXIV, 2]. Et in Ioanne: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc atrio, et illas oportet me adducere: et vocem meam audient, et fiet unum atrium et unus pastor [Ioan. X, 16]: hoc enim Graece αὐλὴ significat, quod [Simplicitatem huiusmodi Latinam non mutavit S. Doctor, cum iussu Damasi novum Testamentum Graecae fidei reddidit. MART.] Latina simplicitas in ovile transtulit. Quando autem dicit, ex hoc atrio, ostendit esse et aliud: quod vel in gentium turba ad distinctionem Israel, vel in coelis ad separationem terreni atrii demonstratur: et pro qualitate meritorum unicuique officio atrium delegatum, super quo in anterioribus plenius disputatum est.
42 Hoc autem atrium de quo nunc sermo est, per singulos angulos quatuor habebat atriola, quae LXX minora vocant, et nos pro facilitate sensus ὑποκοριστικῶς, atriola diximus. Quadraginta cubitorum erant per longum, et triginta per latum. De quibus numeris in hoc eodem Propheta disputasse me memini, quod aliud ad tribulationes et angustias, aliud ad perfectam referatur aetatem.
43 Unde quadraginta diebus Moyses, et Elias, et Dominus atque Salvator in eremo ieiunarunt [Exod. XXXIV] [III Reg. XIX] [Mat. IV] [Luc. III]: et ad sacerdotale officium non post [Hoc propter LXX interpretationem observat Hieronymus; nam Numerorum capite quarto ipsi legunt a vicesimo quinto, ubi iuxta Hebraicam veritatem legendum est, a tricesimo anno. MART.---Nimirum ubi Num. 4 in Vulg. iuxta Hebraeum scribitur, a tricesimo anno sumi ministros in tabernaculo foederis, a vicesimo quinto verterunt LXX, quod et Victorio notatum et Martianaeo est.] vicesimum quintum aetatis annum, sed post tricesimum accedunt. Quamobrem et Dominus triginta annorum erat, cum venit ad baptismum: et in hoc eodem Propheta tricesimus annus ponitur in exordio.
44 Ubi igitur cibi, ibi et angustia atque tentatio, per quae parantur cibi. Et ubi in perfecti viri venerimus aetatem, ibi calcanda sunt omnia, et dicendum: Habentes victum et vestitum, his contenti simus [I Tim. VI, 8]. Et: Si dederit mihi Dominus cibum ad vescendum, et vestem ad operiendum [Gen. XXVIII, 20]. Vel certe illud: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet [I Cor. VI, 13]. Neque enim in futuro manducabimus et bibemus, sed illo vescemur pane qui de coelo descendit, de quo in Psalterio canitur: Panem angelorum manducavit homo [Ps. LXXVI, 25]. Et: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me [Ioan. IV, 34]. Quod autem mensura una atriolorum erat quatuor, quae atrii maioris angulos possidebant, quatuor mundi significat plagas [Genes. III]: quod in sudore vultus nostri comedamus panem, et omnis labor ventri stercorique proficiat: quae quatuor atriola, vel unus paries ambiebat, et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum, vel propinqua habebant accubita: ut ubi cibi, ibi et mensurarum praeparatio.
45 Et ne forsitan ignoraret propheta quid essent quae cerneret, dixit ad eum: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri Domini victimas populi. Populi quidem victimae, quae offerentur pro delicto, [Inverti mavult Victorius verba hoc modo, pro delicto, sive ignorantia, et pro peccato, quomodo et supra scribitur: Et considerandum, quod locus Sacerdotum, ubi pro delicto, sive ignorantia, et pro peccato coquuntur sacrificia, etc. Praeterea verbum Hebr. quod utique delictum significat, usurpari tamen pro delicto per ignorantiam commisso, et ignorantiam interdum appellari.] sive peccato, et ignorantia, sunt alimenta, et refrigeria sacerdotum: ut meminerint nihil se aliud debere appetere, cum etiam in templo carnes ad eorum refrigeria praeparatae sint.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, 1, XLV <<<     >>> XLVII
monumenta.ch > Hieronymus > 46