monumenta.ch > Hieronymus > 45
Hieronymus, in Ezechielem, 1, XLIV <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 13, Caput XLV

1 (Vers. 1 seqq.) Cumque coeperitis terram dividere in possessionem [Vulg. sortito], separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudinis [Vulg. longitudine] viginti quinque millia: et latitudinis [Vulg. latitudine] decem millia: sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum. Et erit ex hoc [Vulg. omni parte] sanctificatum, quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis [Vulg. addit. in] suburbana eius per gyrum. Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium, et in ipso erit templum (sive sanctificatio) sanctumque sanctorum. Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini, et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
2 Viginti quinque millia longitudinis, et decem millia latitudinis. Levitae autem qui [Vulg. erunt Levitis, qui etc.] ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia (pro quibus Septuaginta transtulerunt: ipsi tenebunt civitatem ut habitent). Et possessionem civitatis dabitis quinque millibus latitudinis, et longitudinis viginti quinque millibus, secundum separationem sanctuarii omni domui Israel. Principi quoque hinc et inde [Victorius, hinc et inde in separationem, vel primitias sanctuarii, et in possessionem, etc., iuxta Vulgatam atque Hebraeum textum, et Graecum.] de separatione (vel primitiis) sanctuarii in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare, et a latere Orientis usque ad Orientem, longitudinis autem iuxta unamquamque partem a termino Occidentali usque ad terminum Orientalem, terrae [Vulg. de terra] erit ei possessio in Israel: et non copulabuntur (sive vastabunt) ultra principes populum meum: et [Vulg. sed] terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. Post ceremonias sacerdotum, cultumque eorum et cibum, quae debeant sumere, quae vitare: nunc terrae sanctae facit desciptionem, et antequam omnem in tribus dividat, de cunctis tribubus iubet eligi locum, qui in longitudine habeat viginti quinque millia, et in latitudine decem millia.
3 Et quia non est positum cubitorum sive pedum aut ulnarum, subintelligi datur significare calamum qui erat in manu viri, et habebat mensurae sex cubitos, et sextam partem unius cubiti, id est, παλαιστήν. Diligens supputet lector, quot calami mille passus faciant, et quam multa millia in longitudine fuerint, et latitudine.
4 Post quam descriptionem, rursus praecipit, ut de sanctificata terra, quae electa est ex omnibus tribubus Israel, id est, viginti quinque millium calamorum in longitudine, et decem millium in latitudine, eligatur ad aedificandum sanctuarium, id est templum Domini, alia intrinsecus terra quingentorum calamorum per circuitum, hoc est, duum millium.
5 Et ne forsitan aedificio templi aedes aliae iungerentur, praecipit ut quinquaginta cubitis per circuitum terra sit vacua in suburbana: vel ut Symmachus et Theodotio et LXX transtulerunt, in terminum, et separationem et spatium. Hac descriptione finita, alia ex integro separandae sanctificationis mensura praecipitur, ut viginti quinque millium calamorum in longitudine, et latitudine decem millium, post superiorem mensuram terra alia metiatur, in qua nequaquam sit templum, id est sanctum, sed sanctum sanctumque sanctorum, et habitent in ea sacerdotes, qui accedunt ad ministerium Domini.
6 Habitent autem eo tempore, quando sacerdotali funguntur officio, et sit ipsa, ut diximus, possessio viginti quinque millium calamorum in longitudine, et decem millium in latitudine. Porro Levitae, qui sacerdotibus serviunt, et habent propria ministeria, accipient locum ad aedificanda viginti gazophylacia; iuxta Aquilam, exedras; iuxta Symmachum, thalamos; iuxta Theodotionem, gazeras, sive ut LXX transtulerunt, civitatem. Per quod intelligimus, separatum quemdam locum ad habitationem Levitarum, urbis vocabulo nuncupari, qui locus quinque millia habeat calamorum in latitudine, et viginti quinque millia in longitudine.
7 Haec autem omnia, id est, sanctuarium, et alterum sanctuarium, sanctumque sanctorum, et habitacula sacerdotum, et domus Levitarum, qui ministrant sacerdotibus, appellantur luca separata et consecrata in ministerium, et in sanctificationem domui Israel. Post quadruplicem terrae sanctae descriptionem, ponitur quinta divisio.
8 Princeps, sive dux populi accipiat hinc et inde, hoc est, ex utraque parte sanctuarii in possessionem suam, et in urbe versetur: respiciatque eius possessio ad separatum templo locum, et faciem urbis: sitque a latere maris, hoc est, ab Occidente, usque ad alterum latus maris, latitudinem habens, quam inferius in descriptionem tribuum singularum propheta describit.
9 Denique sequitur: In longitudine autem iuxta unamquamque partem, quam singulae tribus accipiunt, a termino Occidentali, id est, maris, usque ad terminum Orientalem, qui ubi finiatur, in tribuum descriptione noscemus. Et haec erit possessio ducis, sive principis in terra Israel. Haec interim dicta sint, ut simplex historiae sermo noscatur.
10 Caeterum si voluerimus comparare spiritualibus spiritualia, et iuxta quosdam interpretes ad altiora conscendere, qui asserunt figuram futurorum esse praesentia, et omnia quae dicuntur pertinere ad coelestem Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, et Ecclesiam primitivorum, non quidem difficile erit dicere quae dicta sunt ab aliis: sed veremur ne huiusmodi expositionem prudens lector nequaquam recipiat.
11 Unde ad praesens tempus, et ad Ecclesiam quae nunc laborat in mundo, et ad coelestia ire festinat, referenda sunt omnia, ut de universo mundo eligantur alii in possessionem Dei, qui sanctum possideant; alii, qui ad maiora profecerint, teneant sancta sanctorum. In ministris quoque ordo diversus est sacerdotum et Levitarum quorum alii orationibus suis atque virtutibus quotidie sacrificia offerunt Deo; alii in secundo, et minori gradu sunt, ut eis ministrent, et per eos qui ad virtutum culmina conscenderunt, et ad extremum sit dux sive princeps, qui tantum possit, ut contra unam tribum possessionem accipiat; uniusque meritum compenset merita plurimorum, et primum dum versatur in saeculo, de mari usque ad mare latitudinem possideat; deinde ab Occidente, sive a mari usque ad Orientem, ut praesentia derelinquens, ad futura festinet, et habeat certam possessionem suam, et nequaquam principes aliena desiderent, et unaquaeque tribus suam partem teneat: quod proprie ad episcopos et Presbyteros, referri potest, quibus dicitur, ut non vastent atque depopulentur ultra populum Dei, nec terram Israel haereditate possideant: sed unusquisque habeat possessionem suam quae gradui illius constituta est.
12 Viginti quinque autem millia referuntur ad sensus, quae quater posita sunt. Porro decem millia ad perfectam scientiam, ut in altero simplex tantum teneatur historia, in altero etiam de theologia, et supernis virtutibus disputetur: quia decenarius perfectus est numerus. Illud quoque considerandum, quod sacerdotes, qui in maiori gradu sunt constituti, viginti quinque millia possideant in longitudine, et decem millia in latitudine.
13 Levitae autem, id est inferior gradus, eumdem quidem numerum habeat in longitudine, hoc est, viginti quinque millia: sed latitudo ipsorum quinario numero finiatur. Unde et viginti tantum tenent gazophylacia: in quo numero offeruntur munera Esau. Princeps vero qui vere princeps in populo est, et meretur ducis nomen accipere, hinc inde accipit possessionem sanctuarii: ex omnibus videlicet qui ei voluntate subiecti sunt, et urbis habita tor est, multorumque salutem, suam mercedem facit.
14 In priori templo quod dicitur sanctuarium, quingenti per singula latera calami describuntur: et rursum quinquaginta cubiti, quibus omnis sacerdotum possessio separatur. In secundo autem sanctuario, ubi sunt sancta sanctorum, latitudo templi et spatium non describitur, sed incertus numerus est. Quod quidem et in possessione principis invenimus, qui absque ullo numero habet possessionem in populo Israel, dum profectus universorum redundat ad principem: et discipulorum salus, praemium magistrorum est.
15 (Vers. 9.) Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel: iniquitatem et rapinas intermittite, et iudicium, et iustitiam facite, et separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. Pro rapinis LXX miseriam transtulerunt: pro confiniis, oppressionem. Est autem sensus: Quia accepistis partem vestram, o principes, Scriptura dicente: Principi quoque hinc inde in separationem sanctuarii possessionem civitatis, subauditur dabitis; et tanta est vestra potentia, ut unius tribus partem acceperit vestra possessio: idcirco praecipio atque commoneo, ut sufficiat huc usque iniquitatem fecisse et rapinas, dum aliena invaditis atque diripitis.
16 Et quia scriptum est: Dimitte malum, et fac bonum; econtrario, iudicium facite atque iustitiam [Ps. XXXVI, 27], iudicantes pupillo, et iustificantes viduam: separate vestra confinia a populo meo, ne videlicet terminos transferatis. Et quia ipsa vicinia laedit humiliorem, qui supercilium maioris et potentioris non potest sustinere, [Verba istaec, Hinc per Isaiam dicitur, Vae qui coniungitus domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci, nos primum suffecimus integrando sensui, qui antea absque illis hiabat; manifesto enim (quod mirum est, neminem hactenus Hieronymianorum interpretum animadvertisse) quae causali quia coniunctioni responderet, collectiva altera deerat. Supplevimus autem non ex ingenio, sed Rabanicae lectionis auctoritate: quamquam ille longam praeterea laciniam ex commentariis in laudatum Isaiae locum subdit, quae minime erat ad rem nostram. Pronum quoque fuit opinari, vocum similitudine Hinc et Hoc, quaram altera reposita a nobis pericope, altera subsequens periodus inchoatur, deceptum veterem scribam, priora verba, qui solemnis est lapsus, properantibus oculis praetermisisse.] hinc per Isaiam dicitur: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci.
17 Hoc interim dictum sit ad illius temporis populum. Caeterum et nostris principibus praeceptum poterit coaptari, qui in morem Pharaonis, et Aegyptiorum opprimunt filios Israel per potentiam, nec meminerunt scriptum: Ducem te constituerunt, ne eleveris: sed esto inter eos quasi unus ex ipsis [Eccl. XXXII, 1]. Et illud quod in Evangelio κατὰ Λουκᾶν Dominus loquitur: Si autem dixerit servus ille in corde suo, moratur dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, comedere et bibere, et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non putat, et hora qua nescit, et dividet eum, et partem eius ponet cum infidelibus [Luc. XII, 45, 46]. Discipulos quoque suos in Evangelio secundum Matthaeum his praeceptis erudit: Scitis quoniam principes gentium dominantur eorum; et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non sic erit inter vos: sed qui voluerit [Videtur iuxta Raban., quemadmodum et in sacro est textu, supplendum, qui voluerit in vobis magnus esse, fiat minister; et qui voluerit esse, etc.] esse primus, sit omnium servus.
18 Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro pluribus [Matth. XX, 25]. Multa sunt si voluero de sacris Scripturis revolvere, ubi maiorum superbia coercetur, et ad humilitatem omnes Domini provacantur dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, 1, XLIV <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 45