monumenta.ch > Hieronymus > 44
Hieronymus, in Ezechielem, 1, XLIII <<<     >>> XLV

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 13, Caput XLIV

1 (Vers. 1 seqq.) Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel ingressus est (sive ingredietur) per eam; eritque clausa principi.
2 Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. Per viam vestibuli (id est, Aelam), porta egredietur, et per viam eius egredietur. Pro eo quod in Hebraico scriptum est: erit clausa principi, LXX transtulerunt, erit clausa: quia dux ipse sedebit in ea. Multae sunt portae quas in descriptione templi Ezechielis Scriptura commemorat, tam intus quam foris.
3 Altaris quoque figuram, et consecrationem et sacrificia sermo praeteritus percurrit. Quo finito, venit ad portam sanctuarii exteriorem, quae respiciebat ad Orientem, et erat clausa: statimque vir ille qui erat ductor prophetae, et ei omnia demonstrabat, locutus est ad eum: Porta haec quam respicis clausam, semper clausa erit, et non aperietur, nullusque virorum transibit per eam.
4 Et reddit causam cur clausa sit semper: quoniam Dominus Deus Israel ingressus est, vel ingredietur per eam: eritque clausa iuxta Hebraicum, principi, quem ducem LXX transtulerunt. Qui princeps et dux, id est, NASI , sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: et per viam vestibuli portae ingredietur, et per ipsam egredietur.
5 Quaenam ista porta est, quae semper clausa est, et solus Dominus Deus Israel ingreditur per eam? Nempe illa de qua Salvator loquitur in Evangelio: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, et vae vobis doctoribus legis, qui tollitis clavem scientiae: ipsi non ingredimini, et intrantes prohibetis [Matth. XXIII, 23]. De hac sub nomine libri scribit et Isaias: Erunt verba libri istius, sicut verba libri signati: quem cum dederis homini nescienti litteras, et dixeris ei, Lege: et respondebit tibi, nescio litteras.
6 Et dabunt illum homini scienti litteras, dicentes: Lege; et dicet: Non possum legere, quia signatus est [Isai. XXIX, 11]. Iste autem liber est, cuius nemo potest solvere et aperire signacula, neque in coelo, neque in terra, neque sub terra, nisi ille de quo in Apocalypsi Ioannis dicitur: Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix et genus David: ut aperiat librum et solvat signacula eius [Apoc. V, 5]. Prius enim quam Salvator humanum corpus assumeret, et humiliaret se, formam servi accipiens [Phil. II], clausa erat Lex et Prophetae, et omnis scientia Scripturarum, clausus erat paradisus.
7 Postquam autem ille pependit in cruce, et locutus est ad latronem, Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43], statim velum templi scissum est, et aperta sunt omnia; ablatoque velamine dicimus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam [II Cor. III, 18]. Sin autem revelata sunt omnia, in Christo enim iuxta sermonem Pauli omnia revelantur [II Cor. XIII], quomodo porta clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam? Ex quibus discimus, quamvis ad summam scientiam venerimus, comparatione divinae scientiae, nunc ex parte nos scire et ex parte cognoscere; quando autem venerit, quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur. Unde et in alio loco ipse Apostolus imperfectum se esse loquitur, rursumque perfectum.
8 Quod si interpretatione caret, videtur esse contrarium. Dicit enim: Non quia iam accepi, aut quia iam perfectus sum [Supplet Victor. reliquum versum, sequor autem si comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu, quod commodius ad probandum quod Hieron. intendit, videatur.]. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; Unum vero, posteriora obliviscens et ad priora me extendens, statutum persequor ad bravium supernae vocationis Dei [Philipp. III, 12, 14]. Cumque putaremus eum secundum professionem suam non esse iam perfectum, et magis quaerere quam invenisse quod verum, non solum se, sed et alios dicit esse perfectos: Quotquot ergo perfecti sumus hoc sapiamus. Est autem sensus huius loci: Ad comparationem caeterorum hominum, qui curam non habent notitiae Scripturarum nec mysteriorum Dei, perfectum esse me fateor; quantum autem ad scientiam divinae maiestatis, nunc in aenigmate video et per nubilum et caliginem, et dico cum propheta: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam [Ps. CXXXVIII, 6]. Haec igitur porta, quae omnibus clausa est (vir enim non transibit peream), erit clausa principi, sive duci, et illius adventu reserabitur, qui sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: de quo ipse in Evangelio profitetur, dicens: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, et compleam opus eius [Ioan. IV, 34]. Ipse est princeps, et pontifex secundum ordinem Melchisedech, et hostia et sacerdos, qui in conspectu Patris nobiscum coelestem comedit panem, et vinum bibit, de quo loquitur in Evangelio: Non bibam de genimine vitis huius, nisi cum bibero illud novum in regno Patris mei [Matth. XXVI, 29]: in illo videlicet regno, de quo et ipse et alibi ait: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Clausaque erit porta. Nemo enim potest passionis Domini, corporisque eius et sanguinis pro maiestate rei sacramenta cognoscere. Tantaeque bonitatis est, et clementiae princeps noster, ut cum solus sedeat in porta, quae clausa est, et panem coram Domino comedat, velit mensae suae atque convivii plures habere consortes, et dicat: Ecce ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, ingrediar ad eum et coenabo cum illo, et ipse mecum [Apoc. III, 20]. Solus autem panem comedit coram Domino, quia substantia eius divinaque natura a cunctis creaturarum substantiis separata est.
9 Ipse per eamdem vestibuli portam ingreditur et egreditur: quia [Victor. est reposuit pro et.] et intus et foris, hoc est, infusus et circumfusus omnibus; ingrediensque per portam, ut secum introducat eos, qui absque doctrina et eius auxilio intrare non possunt; et egrediens, ut rursum alios introducat; et loquatur eis qui difficiliora non capiunt.
10 Quod autem porta Orientalis extra terminos mundi semper clausa sit, et humano nequaquam pateat aspectui, Ioannis Evangelium probat dicentis: Deum nemo vidit umquam: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit [Ioan. I, 18]. Quasi aliis verbis dixerit: Eritque clausa principi. Princeps solus sedebit in ea, ut comedat panem perfectae et consummatae scientiae.
11 Nemo enim novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 27]. Pulchre quidam portam clausam, per quam solus Dominus Deus Israel ingreditur, et dux cui porta clausa est, Mariam Virginem intelligunt, quae et ante partum, et post partum virgo permansit. Etenim tempore quo angelus loquebatur: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, quod autem nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35], et quando natus est, virgo permansit aeterna; ad confundendos eos, qui arbitrantur eam post nativitatem Salvatoris habuisse de Ioseph filios, ex occasione fratrum eius qui vocantur in Evangelio [Marc. III]. Super qua quaestiuncula, Romae adversum Helvidium illius temporis haereticum, in adolescentia non grandem librum scripsisse me novi.
12 (Vers. 4 seqq.) Et adduxit me per viam portae Aquilonis in conspectu domus, et vidi, et ecce impleverat [Vulg. implevit] gloria Domini domum Domini, et cecidi [Idem pro ante, ad Hebraeum, Graecum, Latinumque codicem in restituit.] ante faciem meam. Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquar ad te de universis ceremoniis domus Domini, et de cunctis legibus eius, et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii. Vir qui ductor prophetae est, et quo cuncta in templo monstrante cognoscit, postquam clausam ei ostenderat portam numquam reserandam, et tamen apertam ei qui clausis ingressus est ostiis, ducit prophetam ad viam portae Aquilonis, quae tamen et ipsa esset in conspectu domus, haud dubium quin templum significet.
13 Cumque propheta e regione vidisset plenam domum Domini gloria Domini, eamdem videlicet quam in Aquilonis plaga positus contra cernebat, statim cecidit in faciem suam, maiestatem gloriae Domini ferre non sustinens. Unde quia fuerat humilitate deiectus, dicit ad eum, nequaquam vir, sed Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et reliqua.
14 In consummatione tabernaculi et aedificii templi quod a Salomone constructum est, apparuit gloria Domini, quae postea evangelicae gloriae comparatione destructa est, dicente Apostolo: Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est, in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod destruitur, per gloriam est: multo magis quod manet in gloria est [II Cor. III, 10]. Cavendumque ne destructionem prioris gloriae abolitionem putemus; sed sic sentiendum, quod postquam venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat, destruetur: velut si solis radiis lampadem compares, aut lampadis lumen lucernae [Al. lucernulae.] Quamobrem et de Ioanne Baptista dicitur: Ille erat lucerna lucens in domo [Ioan. V, 35]. Postquam autem venit sol iustitiae, lucernae lumen absconditum est, dicente ipso propheta atque Baptista: Illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. III, 30]. Cecidit autem in faciem suam propheta, ne dum plus cernere cupit quam potest humana fragilitas intueri, etiam ipsum oculorum lumen amitteret.
15 Unde familiarius eum vocat Dominus, filium hominis; praecipitque ut ponat cor suum, et videat oculis, et auribus audiat. Primum enim ad intelligendum quod dicitur aperiendus est animus; secundo, cordis intelligendum oculis, de quibus dicitur ad Abraham: Leva oculos tuos, et vide stellas coeli [Gen. XV, 5]; tertio, his auribus audiendum, de quibus Salvator ait: Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8]; ut possit cunctas templi ceremonias et legitima eius intelligere, et ad extremum ponere cor suum in viis templi; quia diversi ad [Antea erat ad eum.] Deum introitus sunt. Sive per vias templi, ceremoniarum ordinem significat, et exitus sanctuarii.
16 Prooemium igitur est, et praeparatio prophetae, ad intelligenda quae postea super templi ordine cogniturus est. Et hoc notandum, quod in mundi huius plaga qui in maligno positus est, et in Aquilonis frigore constitutus, coelestis nobis ceremoniarum ordo monstratur.
17 (V. 6 seqq.) Et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel, eo quod inducitis filios alienos (sive alienigenas) incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam, et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvistis (sive praeteristis) pactum meum in omnibus sceleribus vestris; et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. Quando dicit, sufficiant vobis omnia scelera, sive iniquitates vestrae, ad priorum peccatorum hortatur poenitentiam, ne augeamus peccata peccatis, et materiam futuro paremus incendio; sed audiamus illud quod Isaias loquitur: Vae his qui attrahunt peccata sicut funiculo longo, et sicut iugo corrigiae vituli iniquitates [Isai. V, 18]. Primumque peccatum est, quod inducunt filios alienos, sive alienigenas incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario Dei, et polluant domum Dei.
18 Modicum enim fermentum totam massam corrumpit [I Cor. V, 6]; et in quibusdam exemplaribus fertur Proverbiorum: Ne introducas impium in tabernacula iustorum. Urgent nos in hoc loco Iudaei et Ebionitae, qui circumcisionem carnis accipiunt: quomodo possumus praesentem locum exponere incircumcisos corde et incircumcisos carne? quo videlicet post spiritualem intelligentiam, etiam carnis circumcisionem suscipere debeamus.
19 Sed qui legimus Paulum dicentem: Contestor autem omnem hominem qui circumciditur: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit [Gal. V, 2]. Et illud Ieremiae: Ecce incircumcisae aures vestrae, et [Maluit Vict., et non possunt audire, iuxta receptam lectionem.] noluistis audire [Ier. VI, 10]. Et in Exodo locutus est Moyses in conspectu Domini dicens: Ecce filii Israel non audierunt me; et quomodo audiet me Pharao? Ego autem sum tardi sermonis [Exod. VI, 12], pro quo Septuaginta dixere: ἐγὼ δὲ ἄλογός εἰμι; quod melius habetur in Hebraeo: Ego autem incircumcisus sum labiis, interrogemus eos, immo cogamus circumcidere aures, et labia desecare, ut Scripturam implere videantur.
20 Sin autem coeperint circumcisionem aurium interpretari, quando nihil turpe et inhonestum audire nos patimur, et circumcisionem labiorum, quando nihil indecens loquimur: dicamus eis, eamdem expositionem etiam in corde et in carne servare debetis. Cor circumcidimus cultello Dei, et aufertur de corde nostro praeputium, quando turpes cogitationes nequaquam exeunt de corde nostro, nec de nobis dicitur: Impinguatum est cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt [Actor. XXVIII, 27]. Ergo et caro similiter circumciditur, ut nequaquam faciamus terrena opera, quae pro necessitate corporis facere compellimur, cibum capere, et potum et somnum, et uti vestibus: quae tunc circumcidimus, si non ad delicias, et ad luxuriam, et ad inertiam, sed ad necessitatem naturae et corporis istius sustentaculum cuncta faciamus.
21 Qui bibit vinum modicum propter stomachum et frequentes infirmitates, et odit ebrietatem, circumcidit carnem suam [I Tim. V]. Qui dormit quantum natura patitur, audiet a Salomone: Si sederis, absque timore eris: Si dormieris, suaviter dormies, et non timebis pavorem supervenientem tibi: neque impetus impiorum supervenientes [Prov. III, 24]. Et qui fugit fornicationem, et uxori debitum reddit revertens ad id ipsum ne tentet eum Satanas [I Cor. VII], audiet cum populo Israel: In hac die abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vestibus quoque utetur, quae frigus repellant; non quae tenuitate sui, corpora nuda demonstrent.
22 Attenuata ieiuniis caro et circumcisa continentia [Ios. V], fugit opprobrium Aegyptiorum qui sunt magnis carnibus, et illud potest dicere quod in plerisque iuxta editionem Septuaginta legitur: Quomodo contabuit caro mea, in terra deserta, invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi [Ps. LXII, 3]. Si quando ergo alienigenas introducere voluerimus in templum Dei, circumcidamus aures eorum, et labia, et cor, et omnem carnem, oculosque, gustum et odoratum, ut omnia cum Dei timore et ratione faciamus.
23 Audiant hoc episcopi atque presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, ut non inducant filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ne sint in sanctuario Dei, et polluant domum eius. Si enim hoc fecerint, aptabitur illis quod sequitur: Et offertis panes meos, panes videlicet propositionis in cunctis Ecclesiis et orbe terrarum, de uno pane pullulantes, et non solum panes, sed adipem quoque de quo scriptum est: Ex adipe frumenti saturavit eos [Ps. LXXX, 17], et sanguinem qui in Christi passione effusus est. Legendumque ita, et sic lectionis ordo reddendus: Cum filios alienigenas incircumcisos corde et corpore inducatis in sanctuarium meum, et polluatis domum meam, audetis offerre panes et adipem et sanguinem, mystica sacramenta, et non intelligitis quod solveritis, et praetergressi sitis pactum meum in omnibus sceleribus et impietatibus vestris, et non servaveritis praecepta sanctuarii mei, neque posueritis custodes ceremoniarum mearum in sanctuario meo.
24 Omnis autem adversus eos est comminatio, qui non audierunt Apostolum praemonentem: Manus cito nemini imposueris: neque communices peccatis alienis [I Tim. V, 22]. Vel certe sic intelligendum: Dissolvistis pactum meum in omnibus sceleribus vestris, et non servastis praecepta sanctuarii mei, et audetis indignos alienosque custodes ponere in observatione sanctuarii mei vobismetipsis, ut subaudiatur, non mihi.
25 Et est sensus: Qui vobis in carnalibus serviant ac ministrent: et ob vestra refrigeria meum polluant sanctuarium.
26 (Vers. 9, seqq.) Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus, qui est in medio filiorum Israel. Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam, qui erant in [Vulg. et portaverunt iniquitatem suam, erunt in, etc.] sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus, et ministri domus; ipsique mactabant holocausta et victimas populi, et ibi stabant ante eos, ut ministrarent pro illis.
27 Pro eo ergo, quod ministraverunt pro eis in [Vulg. ipsi mactabunt, stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis pro eo quod ministraverunt illis in, etc.] conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus, et portaverunt [Vulg. portabunt] iniquitatem suam.
28 Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi: neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt. Et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius, et universis, quae fiunt [Vulg. fient] in ea. Sacerdotes autem Levitae filii Sadoc, qui custodierunt ceremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
29 Ipsi ingredientur in sanctuarium meum: et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant ceremonias meas. LXX: Propterea haec dicit Dominus: Omnis filius alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur in sancta mea in omnibus filiis alienigenarum qui sunt in medio domus Israel, sed et Levitae qui longe recesserunt a me cum erraret Israel a me post cogitationes suas, et accipient iniquitatem suam, et erunt in sanctis meis ministrantes, ostiarii in portis domus, et ministri domus.
30 Isti immolabunt holocausta et victimas populo, et isti stabunt ante populum ut ministrent eis. Pro eo quod ministraverunt eis ante faciem idolorum suorum, et factum est domui Israel in tormentum iniquitatis: propterea levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus, et accipient iniquitatem suam: et non accedent ad me, ut sacerdotio fungantur mihi: neque ut offerant ad omnia sancta filiorum Israel: nec ad sancta sanctorum meorum: et suscipient ignominiam suam in errore, quo erraverunt.
31 Et ponent eos ut servent custodias domus in omnia opera eius: et in universa quae fecerunt in ea. Sacerdotes Levitae filii Sadduc, qui custodierunt custodias sanctorum meorum cum erraret domus Israel a me, isti accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt ante faciem meam ut offerant mihi hostiam, adipem et sanguinem, dicit Dominus Deus.
32 Isti ingredientur in sancta mea, et isti accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et observent custodias meas. Iuxta utramque editionem posui testimonium, ut ex comparatione earum quid LXX senserint, quid Hebraicum teneat, scire valeamus. Septuaginta hoc significant, quod alienigenae incircumcisi corde, et carne qui habitant in medio filiorum Israel, ingredi non debeant sanctuarium Dei: Levitae autem, hoc est, sacerdotalis gradus, qui longe recesserunt a Domino in errore filiorum Israel, et erraverunt post idola sua, postquam receperint iniquitatem suam, stent in sanctuario Domini aeditui et ianitores, ministrique domus, et mactent holocausta et victimas populi: et isti sint in conspectu eorum ut ministrent eis quod ministraverint illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in tormentum iniquitatis: et idcirco manum levasse se dicit super eos Dominus Deus: ut non accedant ad eum, et sacerdotio fungantur illi, neque offerant illi in sancta sanctorum, portentque ignominiam suam in errore quo erraverunt: ut scilicet ponantur in observatione custodiarum domus in omnia opera eius, et in universa quae fiunt in domo.
33 Quod si ita est, quomodo stare poterit, ut Levitae qui longe recesserunt a Deo in errore filiorum Israel, et erraverunt ab eo post idola sua, ipsi ministrent in domo et mactent holocausta et victimas populi, et ipsi stent in conspectu eorum, ut ministrent eis? Quid enim amplius facturi sunt sacerdotes filii Sadoc, qui custodierunt ceremonias sanctuarii Dei, de quibus dicit: Ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem, et reliqua? Hebraicum autem hunc habet sensum: Omnis alienigena incircumcisus corde et carne, non ingredietur sanctuarium meum, licet cum populo Israel esse videatur.
34 Levitae autem, hoc est, sacerdotalis gradus, qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et secuti sunt idola, portabunt iniquitatem suam, eo quod fuerint in sanctuario meo ministrantes in officio portarum domus, et ministri eius. Ipsi enim offerebant holocaustum, et victimas populi, et ipsi stabant in conspectu eorum, ut ministrarent pro eis.
35 Quia ergo ministraverunt pro illis in conspectu idolorum suorum, et fuerunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, propterea levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus: et portaverunt iniquitatem suam, et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi: neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.
36 Pro sacerdotali enim officio, qui holocaustum et victimas omneque sacrificium offerre consueverant, redigentur in ultimum gradum, et erunt ianitores domus, in ignominiam sempiternam, ut ab universo populo videantur intrante et exeunte, de qua sublimi dignitate ad quem ultimum gradum pervenerint. Sacerdotes autem, inquit, id est, Levitae, qui sunt filii Sadoc, hoc est, iustorum, sive iusti Dei, et qui tempore erroris universi Israelis, custodierunt ceremonias sanctuarii mei, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et stent in conspectu meo, et offerant mihi adipem, hoc est, pinguissimam hostiam et sanguinem, vivam scilicet et placentem hostiam Deo, et ipsi ingredientur sanctuarium meum, et accedent ad mensam meam, ut accendant thymiama mihi, et omnem ritum sacrificii custodiant.
37 Si autem hoc ita est, ut qui in tempore erroris et persecutionis idola sunt secuti, quae de suo corde confixerant, et non solum voce, sed et subscriptione manus asseruerunt Dei Filium creaturam, et servierunt creaturae magis quam Creatori, qui est benedictus in saecula, quomodo sibi sacerdotale et pontificale assumunt fastigium, et audent offerre victimas Deo, cultores quondam idolorum? Sed, ut ardentissimus poeta testatur, Quidquid a multis peccatur, inultum est: Multitudo peccantium impetrabiliorem fecit impiis veniam, ut qui redacti in laicos pristina sacrilegii sui debuerant [Al. debuerunt] scelera deplorare, nunc resupini in pontificali solio sedeant, et ructent nobis simulatae fidei nauseas, immo [Rescripsimus post Victorium opertae perfidiae, quod alteri isocolo, simulata fidei, concinnius respondet. Martianaeus nihilosecius retinuit apertae.] opertae perfidiae aperta compendia.
38 Audiant igitur saltem sero, et observent praecepta omnipotentis Dei. Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum. Licet ille sit filius, licet cognatione sociatus, licet antiqua nobis haereat necessitudine: si incircumcisus corde vel carne est, non introducatur in sanctuarium Dei: ne ministros Christi, nostros faciamus ministros, et pro carnalibus refrigeriis, altaria Domini polluamus.
39 Pro eo quod nos posuimus: Et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius, et universis quae fiunt in ea: eos videlicet Levitarum qui longe recesserunt a Deo in errore filiorum Israel, et secuti sunt idola quibus victimas immolaverunt. Symmachus ordinem lectionis sensumque considerans, rectius interpretatus est, dicens: Posueram enim eos custodes ianuarum domus universi ministerii eius et cunctorum quae fiunt in ea, ut non ad eos pertineat qui futuri sunt in templo, sed ad eos qui fuerunt.
40 (Vers. 17 seqq.) Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus (sive stolis) lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum (sive et non induentur lanificiis) quando ministrant in portis (sive a portis) atrii interioris et intrinsecus. Vitae lineae erunt in capitibus eorum (sive cidares lineas habebunt super capita sua) et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore (sive violenter). Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exeunt se vestimentis (sive stolis) suis, in quibus ministraverant, et reponent ea (sive eas) in gazophylaciis [Vulg. gazophylacio] (sive exedris) sanctuarii (vel sanctorum) et vestient se vestimentis (sive stolis) aliis, et non sanctificabunt populum in vestimentis (sive stolis) suis. Caput autem suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua (sive capita sua non radent, et comas non ad pressum tondebunt: operientes operient capita sua). Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. Primum historiae verba pandenda sunt.
41 Inter caetera quae sacerdotibus praecipit sermo Dominicus, hoc quoque observandum iubet, ut in ipsis portis interioris atrii, vestibus, id est, stolis lineis induantur: nec utantur laucis indumentis tam in portis atrii interioris, quam intrinsecus, hoc est, in adytis sanctisque sanctorum: vittaeque sive cidares lineae sint in capitibus eorum, et feminalia linea in lumbis.
42 Quodque sequitur iuxta Septuaginta: Et non accingentur violenter, pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in sudore: Theodotio ipsum verbum Hebraicum exprimens, posuit in IEZE: Aquilae secunda editio, BUSA [Al. BUZA] (: per quod significat, non eos violenter, arcte atque constricte instar vinctorum esse cingendos, ne in ministeriis sacerdotalibus atque Leviticis inhabiles fiant, et tenere et caedere victimas, attrahere quoque nequeant atque discurrere.
43 Et quia semel praeceperat quibus vestibus uti deberent sacerdotes, quando intrinsecus in ministeriis essent, rursus iubet ut egredientes in gazophylaciis, sive in exedris sanctorum, exuant se pristinis vestibus, et induantur aliis: ne si sanctas vestes habuerint, sanctificent populum foris positum, qui necdum fuerit sanctificatus, nec se praeparaverit in sanctificationem templi, ut sit Domini Nazaraeus.
44 Per quae discimus, non quotidianis et quibuslibet pro usu vitae communis pollutis vestibus nos ingredi debere in sancta sanctorum, sed munda conscientia, et mundis vestibus tenere Domini sacramenta. [Interpolatus est, si quid video, luxatusque per ferme quinquaginta versus subsequentes contextus, ab hinc scilicet, ad Pauli testimonium I Tim. V. Movet enimvero me interrupta atque hiulca explanationis series, quae, repente intermissa oratione de vestibus, nonnulla de comarum cultu ingerit, quae ad sequentem versiculum spectant, tum pauca quaedam de abstinentia a vino, tandemque abrupte in priorem recidit sermonem de vestibus, post quarum sane luculentam enarrationem, rursum de fugienda capillorum luxuria, atque ebrietate disserit. Nec fore dubito, quin ita sentiat, quicumque totam huiusce capituli expositionem sedulo expenderit. Quo autem pacto ad pristinum rectumque ordinem restitui queat, non obscure docet Rabanus. Amovenda primum hinc sit tota subsequens lacinia triginta novem versuum, ut pro illis e vestigio, atque una serie continuet: Vestibus lineis utuntur Aegyptii sacerdotes, etc., ad fere medium col. 550, post alterum locum e Proverbiis XX, 25. Tunc ipsa lacinia secunda in duas veluti partes, quarum prima quae de capillorum cultu agit, ibi inserenda usque ad ea verba post Virgilii versum: sed haec violenta interpretatio est. Altera quae temperantiam a vino laudat, fini capitis subiungenda. Atque hoc quidem ordine Rabanus legit. Sed quando non etiam mss. praesto est auctoritas, impressa lectione nequaquam immutata, lectorem de luxatione monuisse satis abunde sit.] Quod autem sequitur: Caput autem suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua, perspicue demonstratur, nec rasis capitibus, sicut sacerdotes, cultoresque Isidis atque [Antea erat Serapis. S. Ambrosius epist. ad Sabinum: Ipsi capita et supercilia sua radunt, si quando Isidis suscipiunt sacra.] Serapidis nos esse debere: nec rursum [Mos hodiernus comas dimittendi, Barbarorum fuit et luxuriosorum et militantium; non honestiorum virorum et Christianorum, quibus praecipitur, ne comam nutriant. MART.] comam demittere, quod proprie luxuriosum est, barbarorumque et militantium; sed ut honestus habitus sacerdotum facie demonstretur. Pro quo dixere LXX, Capita sua non radent, et comas suas ad pressum non tondebunt: sed operientes operient capita sua, iuxta quod discimus, nec calvitium novacula esse faciendum, nec ita ad pressum tondendum caput, ut rasorum similes esse videamur, sed in tantum capillos dimittendos, ut operta sit cutis.
45 Vel certe sacerdotes semper operire capita sua debent, iuxta illud Virgilianum (Verg. Aen. 3, 405):
Purpureo velare comas, adopertus amictu.
Sed haec violenta interpretatio est. Vinum autem non solum in ministerio sacerdotes non bibent atque Levitae: sed ne ingressuri quidem sancta sanctorum, ne opprimatur mens, et sensus crassior fiat.
46 Unde et Apostolus: Bonum est, inquit, vinum non bibere, et carnem non manducare [Rom. XIV, 21]. Et in alio loco: Et vinum, in quo est luxuria [Ephes. V, 18]. Manducavit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere. Quodque concedit Timotheo, ut vini paululum bibat, perspicue demonstrabat [Al. demonstrat] cur hoc concesserit: propter stomachum, inquit, et frequentes infirmitates [I Tim. V]. Vestibus lineis utuntur Aegyptii sacerdotes non solum intrinsecus, sed et extrinsecus.
47 Porro religio divina alterum habitum habet in ministerio, [Erant nempe laicorum vestes et clericorum primis Ecclesiae saeculis communes, at clerici iis, quibus in vita communi, vestibus utebantur in sacris operandis, mundioribus atque optimis. Paria his habet S. doctor lib. I contra Pelagium, vestium ornamenta improbantem: Quae sunt rogo, inquit, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem? si episcopus, presbyter, et diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum cum candida veste processerint? Vide quae in hunc locum annotavimus tom. II, col. 713.] alterum in usu vitaque communi. Feminalia recte assumuntur, ut honestas decorque servetur: ne scilicet ascendentes altaris gradus, et in ministerio discurrentes, revelent turpitudinem. Rasa capita habet superstitio gentilis.
48 Vino autem quantum ad meam scientiam [Al. notitiam] pertinet, non reor aliquem se abstinere gentilium. Quae universa quid iuxta sensum indicent spiritualem, sequentia verba monstrabunt. Esse indumenta sancta et spiritualia, docet et Apostolus, dicens: Induimini Dominum Iesum Christum [Rom. XIII, 14]. Et in alio loco: Induite vos viscera misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, et patientiae [Coloss. III, 12]. Et iterum: Exspoliati vetere homine cum operibus eius, et induti novo qui renovatur in scientiam, iuxta imaginem Creatoris [I Cor. XV, 54]; quod et illud significare puto: Oportet enim corruptivum hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem. Cum autem corruptivum hoc indutum fuerit incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, et reliqua.
49 De sacerdotalibus vestibus in Exodo plenius scriptum est [Exod. XXVIII]: et nos olim edidimus librum (Epist. 64, ad Fabiolam), ad cuius interpretationem diligens mittendus est lector. Neque enim possumus latam materiam brevi sermone comprehendere. Haec vestimenta proprio nobis labore conficimus, quae texta sunt desuper, qualem et Dominus habebat tunicam quae scindi non potuit [Ioan. XVIII]; quibus induimur, quando secreta Domini et arcana cognoscimus, et habemus spiritum qui scrutatur etiam alta et profunda Dei, quae non sunt monstranda vulgo, nec proferenda ad populum, qui non est sanctificatus, nec Domini sanctitudini praeparatus: ne si maiora se audierint, maiestatem scientiae ferre non possint, et quasi solido suffocentur cibo, qui adhuc lacte infantiae nutriendi sunt.
50 Esse autem econtrario pessima vestimenta, docet Scriptura divina, ut est illud quod in Psalmis de Iuda proditore cantatur: Indutus est maledictione sicut vestimento [Ps. CVIII, 29]. Et post paululum: Fiat ei sicut vestimentum, quo circumdatur, et sicut zona qua semper accingitur. Unde et Dominus qui pro nobis doluit, et nostra peccata portavit, in Zacharia sordida dicitur habere vestimenta, de quibus scriptum est: Et Iesus erat indutus vestibus sordidis [Zach. III, 4]: quae postea deponit, Scriptura dicente: Auferte ab eo vestimenta sordida, et induite eum podere, et reliqua.
51 Quod autem sequitur: Vittae, sive cidares lineae erunt in capitibus eorum, puto coronam ostendere gratiarum, de qua scriptum est: Coronam enim gratiarum suscipiet tuus vertex [Prov. IV, 9]. Nec illud nobis de operto et nudo capite faciet quaestionem, quod Apostolus loquitur: Mulier debet velamen habere super caput, propter angelos.
52 Si enim non velatur mulier, attondeatur. Sin autem, turpe est mulieri tonderi aut radi, operiatur. Vir enim non debet operire caput, cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri est [II Cor. XI, 10]. Si enim virorum est non operire caput, videtur esse contrarium, quomodo nunc sacerdotes capita vitiis, vel cidare operire iubeantur. Sed si legamus diligentius, ex prioribus solventur praesentia.
53 Supra enim dicitur: Quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. Si enim ingrediamur ad sancta et stemus in conspectu Domini, capita nostra operire debemus: Quia non iustificabitur in conspectu Domini omnis vivens [Ps. CXLII, 2]. Et: Ab infantia cor hominis appositum est ad malitiam.
54 Denique et feminalibus intrinsecus utimur, ne ulla in conspectu Dei pollutae conscientiae et operis nuptialis appareat turpitudo. Quibus feminalibus accingi vult Salvator apostolos, dicens: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes in manibus vestris [Luc. XIII, 35]. Et Apostolus credentibus loquitur: State ergo accincti lumbos vestros in veritate [Ephes. VI, 1]. Et imitatores Christi audiunt illud, quod de eo scriptum est: Erit iustitia accinctus lumbos, et veritate circumdatus latera [Isa. XI, 5]. Et hac ipsa zona, qui sanctus est et ad virtutum culmen ascenderit, nequaquam violenter astringitur: ne invitus bonum continentiae observare videatur, et in sudore vultus sui comedere panem, sed praeceptum Domini facere voluntate.
55 Denique quando foras egredietur, et miscet se populo, sacerdotalia vestimenta deponit in gazophylacio, in quo dominicae divitiae conservantur: et aliis utuntur vestibus sacerdotes, aliaque doctrina ad vulgus ignobile, ne sanctificetur populus in stolis eorum. Grave est multitudini onus ultra vires suscipere, dicente Salomone: Laqueus est viri, cito quid de suis sanctificare: cum enim votum fecerit, surrepit poenitentia [Prov. XX, 25, sec. LXX]. Denique et Nazaraei sponte se offerunt: et quicumque aliquid voverit, et non impleverit, voti reus est.
56 Unde et de viduis dicitur: Cum luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt: habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt [I Tim. V, 11, 12]. Melius est enim non promittere, quam promittere et non facere. Anna obtulit Samuelem, qui in aeterna sanctitate permansit [I Reg. I]. et Manue obtulit Samson filium, sed sanctificationem capillorum eius Dalilae libido turpavit [Iudic. XIII]. Denique Dominus recessit ab eo, et caecitate damnatus est, nisi quod postea crescentibus capillis, pristinum robur accepit, et in typo Christi multo plures alienigenarum mortuus quam vivus occidit.
57 Vult autem Dominus sacerdotes suos capillos sanctificationis habere perpetuos, et operiri capita eorum, non aliquo extrinsecus velamento, sed sua naturalique caesarie, non ad ornatum atque luxuriam, sed ad honestatem. Unde et capilli capitis apostolorum numerati sunt, dicente Salvatore: Vestri autem capilli capitis numerati sunt [Mat. X, 30]. Illius capitis, de quo in Ecclesiaste scriptum est: Sapientis oculi in capite eius [Eccl. II, 14]. Caput autem viri Christus est, quod peccator conculcat et despicit, et ut ita loquar, radit novacula, et aufert eius pulchritudinem.
58 Quod et filii Ammon fecerunt his quos David legatos miserat [II Reg. X]. Sin autem legis praevaricatio inhonorat Deum, consequenter qui legis praecepta conservat, honorat eum: ut impleatur quod scriptum est: Ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem [Ioan. V, 13]. Porro quod sequitur: Ut omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius, vinum non bibat, perspicuum est, in ebrietate et sicera statum mentis everti: et non plene nos sapere, quando vini satietate [Al. vino et satietate] animus occupatur.
59 Ebrietas autem non solum in potione vini, sed in omnibus rebus ostenditur, quibus et in contractibus et in negotiis saeculi, et damnis ac lucris, amore et odio mens inebriatur et fluctuat, et statum suum tenere non potest. Et quia fragili carne circumdamur, et cogimur pro victu atque vestitu et necessariis, quae ad corpus pertinent, aliqua facere, quae facere non debemus, saltem hoc a nobis exigitur, ut quando in nos revertimur, et scimus cur nati sumus, et interiora atque adyta templi ingredimur, recedamus a vitiis saeculi, et ne minima quidem peccata faciamus.
60 Per quae ostenditur et peccare nos pro necessitatibus carnis peccata levia: et rursum esse tempus quando atrium ingredientes interius, ab omni ebrietate mundi atque alieni esse debemus.
61 (Vers. 22 seqq.) Viduam et repudiatam (sive eiectam) non accipient uxores, sed virginem [Vulg. virgines] de semine domus Israel. Sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient: et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. Et cum fuerit controversia (ut in LXX additum est, sanguinis) stabunt in iudiciis meis, et iudicabunt leges meas, et praecepta [Vulg addit mea] in omnibus solemnitatibus meis custodient. Omnis hic locus praecepta continet sacerdotum, qui post multa quae supra exposuimus, iubentur viduam, et repudiatam, sive eiectam, non accipere uxores. Vidua et repudiata est synagoga, id est congregatio Iudaeorum, quae Dominum non recepit.
62 Unde eiecta recte dicitur, sive vidua synagoga. Eiecta vero haereticorum frequentia, qui exierunt a nobis, quia non erant ex nobis. Sed virginem, inquit, de semine domus Israel, quae nutrita est in domo Dei, in lege et prophetis, de qua et Apostolus loquitur: Volo omnes vos virginem sanctam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]. Ista est virgo de qua et alibi dicit sermo divinus: Ama illam, et servabit te: circumda illam, et exaltabit te: honora eam, ut te amplexetur [Prov. IV, 8]. Quae sit autem virgo quae amanda sit, et suum custodiat amatorem, sciet qui illud legerit: Hanc dilexi et quaesivi ab adolescentia mea, et quaesivi sponsam ducere mihi, et amator fui decoris eius [Sapien. VIII, 2]. Et iterum: Et omnium Dominus dilexit eam.
63 Non solum autem virginem, sed et viduam debent sacerdotes ducere, quae tamen alterius sacerdotis uxor fuerit; scientiam videlicet, quam alius Dei cultor invenerit. Neque enim nova tantum contenti debemus esse doctrina, sed et veterem excolere, et nostro iungere comitatui, si tamen in sacro cultu fuerit erudita.
64 Sacerdotis quoque officium est docere populum quid inter sanctum et pollutum, inter mundum et immundum sit; ut prius referamus ad dogmata, secundum ad opera quae per carnem efficiuntur. Delicta enim quis intelligit [Ps. VIII, 13]? Et cum fuerit controversia de omni re, sive ut Septuaginta transtulerant, sanguinis, hoc est quod ad mortale pertinet crimen, stabunt sacerdotes in iudiciis meis, ut non iudicent secundum honorem, nec accipiant personam pauperis, sive divitis in iudicio: sed stent in iudiciis Dei, et recordentur illius psalmi: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat [Ps. LXXXI, 1], deos appellans qui habent iudicandi de hominibus potestatem: qui in quo iudicio iudicaverint, iudicabitur de eis [Mat. VII]. Leges, inquit, meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, ut sciant quomodo nobis Christus Pascha sit immolatus; quomodo septem hebdomadas implere debeamus gaudii atque laetitiae, et humiliare animas nostras in ieiunio; clangoremque tubarum intelligere et scenopegias spirituales, in quibus dicimus: Advena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 13]. Hae sunt verae solemnitates Dei, quas consequentius quis Pentateuchum disserens interpretabitur.
65 Prima virtus est sacerdotis, non tantum docere quae noverit, sed omnes Dei festivitates custodire, ut possit aliis custodienda praecipere quae et ipse observaverit. Sacerdotum autem officium esse legis habere notitiam, et in Malachia discimus, qui ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est [Mal. II, 7].
66 (Vers. 25 seqq.) Et sabbata mea sanctificabunt, et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur (pro quo Septuaginta transtulerunt, et super animam hominis non ingredientur, ne polluantur): nisi ad patrem, inquit, et matrem, filium et filiam, fratrem et sororem quae virum non habuit, [Vulg., quae alterum virum non habuerit: attamen Hier. in subnexa expositione, si soror, inquit, virgo permanserit, nec ullius viri fuerit maculata complexu. Tum Raban. quoque, in quibus contaminabatur. Paulo post Victor. ad Vulgatam lectionem, pro peccato suo ait Dominus Deus.] contaminabuntur. Et postquam fuerit mundatus, septem dies numerabuntur ei, et in die introitus sui in sanctuarium et ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo Domino Deo (sive offeret placationem). Non erit autem eis haereditas: ego haereditas eorum, et possessiones non dabitis eis in Israel: ego possessio eorum. Adhuc sacerdotibus praecipitur: in quibus observandum, quod non dixerit absolute: et sabbata sanctificabunt; vel iuxta Isaiam: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea [Isai. I, 13]: sed cum distinctione, sabbata mea. Unde et in Evangelio scriptum est: Sacerdotes in templo sabbatum violant, et absque culpa sunt [Matt. XII, 5]: non sabbatum Dei, sed sabbatum litterae, sabbatum Iudaeorum, quod recte violant qui sunt genus electum, regale, sacerdotale.
67 Porro sabbatum quod sanctificatum est, illud intelligamus, quod et Apostolus docet, relictum esse populo Dei, de quo dicitur: Si intrabunt in requiem meam [Ps. XCIV, 11]: quod Hebraice [In Hebraico, inquit Victor., est , non sabbatum. Verum Hieron. ad vocem quietis, quae sabbatum quoque significat, alludit, non vocem sabbati.] sabbatum nominatur. Sanctificat autem sabbatum Dei, qui non portat onus peccati in sabbato, nec dicit: Sicut onus grave gravatae sunt super me [Ps. XXXVII, 5]. Qui talis est, non colligit ligna in sabbato; nec superaedificat fundamento Iesu Christi, ligna, fenum, stipulam [I Cor. III]: nec accendit ignem qui inutilem consumat materiam, et die sabbati in uno permanet loco: nec foras egreditur, sed quasi columna in templo Dei positus permanet, super quo Ioannes scribit in Apocalypsi: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius [Apoc. III, 12]. Quodque sequitur: Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur: proprie sacerdotalis officii est, morticina non tangere, ut qui pro aliorum vitiis deprecatur, ipse ad altare mundus accedat.
68 De quibus mortuis et Salvator loquitur in Evangelio: Dimitte mortuos ut sepeliant mortuos suos [Matth. VIII, 22]. Isti contaminantur in patre mortuo, quando relinquunt Creatorem suum: et in matre mortua, de Ecclesia recedentes: in filio quoque et filia, quod aliud ad cogitationes, aliud ad opera pertinet, quod significantius Graece dicitur τὰ νοητὰ καὶ αἰσθητά. Fratrem quoque et sororem, qui eodem renatus est spiritu, si putaverit mortuum, contaminatur in eo: ita dumtaxat si soror virgo permanserit, nec ullius viri fuerit maculata complexu.
69 Ex quibus intelligimus privilegium virginale, quod cuiuslibet viri contactus, perfectam auferat puritatem, quae utrum recte, perperam ne dicta sint, lectoris arbitrio relinquamus. Naturae quoque super hoc probatur affectus, ut ordine charitatis iuxta quod scriptum est: Ordinate in me charitatem [Cant. II, 4], post rerum parentem Deum, carnis quoque pater diligatur et mater; filius et filia; frater et soror; ita dumtaxat si de domo non exierit, nec in alterius transierit potestatem.
70 Postquam autem sacerdos fuerit emundatus purificationis ordine, quae in Mosaica lege conscripta est, septem dies numerabuntur ei, vel perfectus numerus poenitudinis, vel post consummationem mundi, quando ad veram transimus ogdoadem, ut introeat sancta sanctorum (hoc est enim interius atrium) et possit ministrare in sanctuario et semper offerre pro peccato conscientiae victimam: nec ullum tempus sit quo non recordetur maculatum se fuisse super patre et matre, filio et filia, fratre et sorore.
71 Multa quippe facere compellimur in saeculi huius angustiis constituti, vel conditione carnis, vel fragilitate naturae. Qui autem talis exstiterit, ut ministret in sanctuario, et atrium ingrediatur interius, et offerat semper Deo sacrificium, ita ut verus sacerdos sit, immo imitator eius, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Ps. CIX, 4], iste nullam habebit haereditatem, nisi Deum qui est haereditas eius: nec accipiet possessionem in Israel, hoc est, inter vulgus ignobile; sed sacerdotalem, ut dicat de eo Dominus: Ego sum haereditas et ego possessio eorum.
72 Quem cum invenerint, loquentur ac dicent: Tenebo eum, et non dimittam illum; et psallent cum propheta: Pars mea Dominus [Ps. II, 26].
73 (Vers. 29, 30.) Victimam et pro peccato et pro delicto (sive pro ignorantia) ipsi comedent, et omne votum (sive separatio) in Israel ipsorum erit. Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt, et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui suae [Vulg. tuae] (sive ut ponat benedictiones super domos vestras). Pro victima et sacrificio, quod Hebraice dicitur MANAA, Aquila et Symmachus interpretati sunt, donum. Rursum pro voto quod Septuaginta ἀφόρισμα, hoc est separationem transtulerunt, Aquila et Symmachus et Theodotio ἀνάθημα iterpretati sunt, quod Hebraice dicitur HEREM. Et considerandum quod omnia quae nunc per prophetam Dominus loquitur, per Moysen ante iam dixerit.
74 Quaerendumque cur eadem quae dicta sunt repetat: Ut videlicet quae in mentibus hominum sunt, vel legendi negligentia, vel audiendi contemptu et oblivione deleta, viva voce innoventur, quae non sit scripta calamo et atramento, sed spiritu et verbo Dei. Unde et Salvator nullum volumen doctrinae suae proprium dereliquit, quod in plerisque apocryphorum deliramenta confingunt: sed Patris et suo Spiritu quotidie loquitur in corde credentium. Et haec erit responsio adversum eos qui calumniantur prophetas, cur quae in Pentateucho continentur in suis voluminibus replicent.
75 Victimam igitur, et pro peccato, et pro delicto, sive ignorantia, comedant sacerdotes, de quibus scriptum est: Peccata populi mei comedent (Osee IV, 8). Nec tantum gaudendum est ad oblationem munerum, quantum timendum ad honoris condemnationem, si eo abutamur indigne. Primitiva iuxta litteram sunt animantium, et inanimantium quae prima nascuntur, et quae primum terra gignit.
76 Primitiae quoque ciborum nostrorum sacerdotibus offeruntur, ut nihil gustemus novarum frugum, nisi sacerdos ante gustaverit. Hoc autem facimus, ut reponat sacerdos benedictionem, et oblationem nostram in domo sua: sive ut ad imprecationem suam Dominus benedicat domibus nostris. Grandis dignitas sacerdotum: sed grandis ruina eorum si peccant.
77 Laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse. Neque enim solum pro nostris delictis reddemus rationem: sed pro omnium, quorum abutimur donis, et nequaquam sumus de eorum salute solliciti.
78 (Vers. 31.) Omne morticinum et captum a bestia de avibus, et de pecoribus, non comedent sacerdotes. Et iuxta litteram, omni generi electo, regali et sacerdotali, quod proprie ad Christianos refertur, qui uncti sunt oleo spirituali, de quo scriptum est: Unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Ps. XLIV, 8], haec praecepta conveniunt, ut morticinum non comedat tam de avibus quam de pecoribus, cuius nequaquam sanguis effusus est, quod in Actibus apostolorum dicitur suffocatum; et quae [Adito huius loci interpretes, quorum recoquere notissimas doctrinas non libet.] necessario observanda, apostolorum de Ierusalem Epistola monet [Actor. XV]: et captum a bestia; quia et ipsum similiter suffocatum est: et condemnat sacerdotes, qui in turdis, ficedulis, gliribus, et caeteris huiuscemodi, haec aviditate gulae non custodiunt. Possumus autem iuxta anagogen morticinum dicere, in quo animae sanguis emortuus est, et imitatur Nabal Carmelium, qui interpretatur stultus: et audita ira David pavore contremuit, et mortuum est cor eius in eo [I Reg. XXV]. Captus autem a bestiis, quarum ne morsibus lanietur, propheta suspirat, dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Ps. LXXIII, 19], ille dicendus est qui adversarii leonis morsibus devoratur et pardi qui non mutat varietatem suam, et ursae quae raptis saevit catulis, et luporum Arabiae [Al. rabie], et reliquarum bestiarum, [In Vatic. ms., quarum varietate daemones accipimus.] quas in varietate daemonum accipimus. Aves autem illas esse dicimus, quae ponunt in coelum os suum, et illa pecora, quae prona in terramque vergentia, ventri tantum, et his quae sub ventre sunt serviunt.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, 1, XLIII <<<     >>> XLV
monumenta.ch > Hieronymus > 44