Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 13, Caput XLIII
1 | (Vers. 1 seqq.) «Et eduxit [Vulg. duxit] me ad portam quae respiciebat ad viam Orientalem: et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum: et terra splendebat a maiestate eius. Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar, et cecidi super faciem meam. |
2 | Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad Orientem. Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. Et audivi loquentem ad me de domo. Et vir qui stabat iuxta me, dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis: qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum, et postes suos iuxta postes meos: et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. |
3 | Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper. LXX: Et adduxit me ad portam, quae respiciebat contra Orientem ÷ et eduxit me ** et ecce gloria Dei Israel veniebat per viam Orientis: et vox castrorum quasi vox geminantium multorum: et terra resplendebat quasi fulgur a gloria per circuitum. |
4 | Et visio quam vidi secundum visionem quam videram quando ingrediebar ut ungerem civitatem ÷ Et visio currus quam vidi ** secundum visionem quam videram super fluvium Chobar: cecidique in faciem meam. Et gloria Domini ingressa est domum per viam portae, quae respiciebat ad Orientem. Et assumpsit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce plena gloria Domini domus. |
5 | Et steti, et ecce vox de domo loquentis ad me: et vir stabat iuxta me, et dixit ad me: vidisti, fili hominis, locum solii mei, et locum vestigii pedum meorum, in quibus habitabit nomen meum in medio domus Israel in sempiternum. Et non contaminabunt ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et duces eorum in fornicatione sua et in homicidiis ducum in medio sui, cum ponerent limen meum in liminibus suis, et postes meos iuxta postes suos. |
6 | Et dederunt parietem meum quasi connexum inter me et se: et contaminaverunt nomen sanctum meum in iniquitatibus suis quas faciebant. Et contrivi eos in furore meo et in occisione. Et nunc abiiciant fornicationem suam, et homicidia ducum suorum a me: et habitabo in medio eorum in sempiternum.» Primum de translationis varietate dicendum est. |
7 | Hoc quod ponunt Septuaginta: Et eduxit me, in Hebraico non habetur. Si enim adductus fuerat ad portam, quae respiciebat Orientem, quid necesse fuit ut educeretur, cum ideo inductus sit, ut videret quid in porta fieret Orientali? Deinde ubi dicitur: Vox erat ei, haud dubium quin Dei, quasi vox aquarum multarum, quod et Ioannes in sua confirmat Apocalypsi, Septuaginta posuerunt: Et vox castrorum quasi vox geminantium multorum [Apoc. XIV]. Tertio in Hebraico habetur: Vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem. Venit autem ille qui in principio huius prophetae vestitus erat lineis, et atramentarium habebat ad lumbos, cum aliis sex, ut disperderet civitatem, non ut ungeret, quod Septuaginta transtulerunt, qui quarto dixere: Et visio currus quam videram, quod in Hebraico non habetur. Dicamus strictim de singulis, quantum explanationis patitur difficultas: ne dum studemus brevitati, velamentum non solum Moysi, sed et prophetae Ezechielis remaneat in nobis, qui cupimus revelata facie veritatem Domini contemplari [Exod. XXXIV] [II Cor. III]. Gloria ergo Dei Israel ingreditur per viam Orientalem, per quam et egressa fuerat, quando civitas Domini furore percussa est. |
8 | Ingreditur autem, immo regreditur ad eam quia templum Domini aedificatum in monte monstraverat. Et tamen multo plus est quod in consequentibus dicitur: Levavit me spiritus, et introduxit me in atrium exterius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. Hic enim gloria tantum Dei Israel ingreditur: ibi autem dicitur, quod plenitudo gloriae Domini fuerit in Templo: de qua et Isaias scribit: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum: et plena erat domus gloria eius [Isai. VI, 1]; quando revelata facie gloriam Domini contemplantes, reformamur in imaginem Creatoris. |
9 | Vox quoque erat Dei, quasi vox aquarum multarum, omnium scilicet in toto orbe populorum, ut Ioannes Evangelista interpretatur [Apoc. XIV]: sive quasi vox castrorum, et sicut vox geminantium multorum, ut exercitus Dei sacramenta cognosceret. Quod intelligens Iacob, vocavit nomen illius loci, castra [Genes. XXXII]. De quibus et alibi scriptum est: Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium [Ps. LXVII, 18]. Una autem vox dicitur castrorum et multitudinis, propter unum in Dei laude consensum. |
10 | Geminaturque vox canentium Patri, et Filio, et Spiritui sancto: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria eius [Isai. VI, 3]. Sequitur: Et terra splendebat a maiestate eius [Psal. XVIII]. Quod proprie in adventu Christi factum est; quando in omnem terram exiit sonus apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Rom. XVIII]: quotidieque impletur in credentibus, et ad perfectum complebitur, quando corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale istud fuerit immortalitate vestitum [I Cor. XV]. Quod autem infertur: Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem; pro quo Septuaginta transtulerunt: quando ingressus sum, ut ungerem civitatem, cum iuxta Hebraicum perspicuum sit; iuxta Septuaginta plurimam obscuritatem habet: quomodo Ezechiel ingressus sit ut ungeret civitatem; ad cuius prophetiam comminationemque ceciderit: nisi forte illud dicamus, quod correptio prophetae, sit unctio civitatis, et unctio olei exsultationis sacerdotalis, et regii, quod qui libenter receperint, et audire voluerint, efficiuntur uncti Domini, de quibus scriptum est: Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari [Ps. CIV, 15]. Ille autem potest iuxta anagogen ungere civitatem, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXVI, 2]; qui vidit visionem currus et mysteriorum Dei, quam intuitus est Ezechiel super fluvium Chobar, qui onus pondusque significat. Quid enim gravius fluminibus Babyloniis, super quae David sedit et flevit cum recordaretur Sion? De quibus scriptum est: Praeterit enim figura huius mundi [Psal. CXXXVI]. Nihilque puto in saeculi huius confusione esse perpetuum: sed omnia praeterire et fluere [I Cor. VII, 31]. Quae qui consideraverit, cadet super faciem suam intelligens quam procul sit a maiestate Dei, et flectet genua ad Patrem in nomine Iesu Christi. |
11 | Cumque, ait, ego corruissem, maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad Orientem, statimque me elevavit spiritus (ipse enim iacens pergere non valebam), et introduxit me in atrium interitus, foris enim cecideram; et ecce, qui prius conspexeram gloriam Dei Israel venientem per viam Orientalem, vidi repletam gloria Domini domum eius, et vocem ad me de domo interiori loquentem audivi. |
12 | Quae quid sit locuta, Scriptura non narrat, nisi forte illud Apostoli: Et audivi verba ineffabilia quae non licet homini loqui [II Cor. XII, 4]. Vir autem, inquit, qui stabat iuxta prophetam, dixit ad eum: quem perspicue Dominum intelligimus. Cui enim alii poterit convenire quod sequitur: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum, nisi illi qui habitat in Ecclesia in medio filiorum Israel cernentium Deum, et habitat in perpetuum, non secundum templum Salomonis ad tempus? Et locus eius est ille de quo scriptum est: Et factus est in pace locus eius [Ps. LXXV, 2], quae exsuperat omnem sensum: Et locus vestigiorum pedum illius, Apostolis dicentibus: Adoremus in loco ubi steterunt pedes eius [Ps. XXXI, 7]. Et pulchre dixit, steterunt: in Ecclesia enim stant pedes Domini, in synagoga ambulant et praetereunt. |
13 | Ut autem sciamus hoc dici de Ecclesia, iungitur: Et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum: quod proprie ad eos pertinet, qui sanctae conversationis in Ecclesia commorantur. Qui sint autem qui polluerint prius nomen sanctum Dei, ponit manifestius: Ipsi et reges eorum, tam populus quam sacerdotes, in fornicationibus suis quibus a Deo fornicati sunt: et in ruinis regum suorum, qui frustra sibi per superbiam, regium nomen assumunt. Denique sequitur: Et in excelsis. Arrogans enim mens offendit Deum: humilis ad misericordiam provocat. |
14 | Qui post superbiam, immo per superbiam, fabricati sunt limen suum iuxta limen Dei, et postes suos iuxta postes illius. Audiant haec iuxta litteram mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes; mentem iunctam Deo, non vicinitatem Ecclesiarum, et habitationem proximam, Dei in se provocare clementiam; quin potius indignationem Domini commoveri, quando in consecratis Deo locis, indignus habitator est. |
15 | Fabricati sunt, inquit, limen suum iuxta limen meum, ut nihil interesset inter sacrum et prophanum, et postes suos iuxta postes meos, ut unus laicorum et sacerdotum esset introitus. Unde et Apostolus dicit: Probet autem se homo, et sic accedat ad corpus et sanguinem Domini [I Cor. XI, 28]. Et ut gravius faceret quod dicebat, sequentem iungit versiculum: Et murus erat inter me et eos; ut sacerdotalia sacrificia et loca sacramentorum corporis et sanguinis Christi, brevissimus murus divideret. |
16 | Et polluerunt, inquit, nomen sanctum meum, in abominationibus quas fecerunt. Quid prodest habitationis vicinia, et medius inter cellulam nostram et altare Domini paries, cum in his quae secreto facimus, et quae turpe est etiam dicere, contaminetur et polluatur nomen Domini? Ego hoc arbitror, quod non polluat nomen Domini, nisi ille qui visus est nomini eius credere, et illius censeri vocabulo. |
17 | Et quomodo tollit membra Christi, et facit membra meretricis, qui prius Christo credidit: sic ille polluit nomen Dei, qui prius nominis eius fidem susceperit. Alioquin ethnicus, et Iudaeus cum sint polluti, et contaminati, immo contaminatio ipsa atque pollutio, nomen Dei polluere et contaminare non possunt: quod illi polluunt, ad quos dicitur: Nomen meum per vos blasphematur in gentibus [Rom. II, 24]. Propter has igitur causas consumpsi eos in ira mea, quia haec fecere quae diximus. |
18 | Et tamen clemens Dominus rursum prophetae praecipit, ut iubeat eis procul a se removere fornicationes pristinas, et ruinas regum suorum ac principum derelinquere, et repellere non tam a se, quam a Deo: et boni operis statim praemia pollicetur dicens: Et habitabo in medio eorum, de quo in Evangelio dicitur: Medius inter vos stat quem vos nescitis [Ioan. I, 26]: et habitabit non parvo tempore, ut in Synagoga; sed in perpetuum, quod in Christi Ecclesia comprobatur. |
19 | (Vers. 10 seqq.) Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum: et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur [Al. meditentur] fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus et fabricae eius, exitus et introitus, et omnem descriptionem eius, et universa praecepta eius: cunctumque ordinem [Vulg. addit eius], et omnes leges eius ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes distributiones [Vulg. descriptiones] eius, et praecepta illius, et faciant ea. |
20 | Ista est lex domus in summitate montis: Omnes fines [Vulg. Omnis finis] eius in circuitu, Sanctum sanctorum erit [Vulg. est]. Haec est ergo lex domus. LXX: Et tu, fili hominis, ostende domui Israel domum, et cessabunt a peccatis suis, et visionem eius, et dispositionem illius: et ipsi sustinebant tormentum suum pro omnibus quae fecerunt. Et describes domum et praeparationem eius, et exitus atque introitus eius, et substantiam eius et omnia praecepta illius, et omnia legitima eius, et omnes leges eius ostendet illis, et describes coram eis: et custodient omnes iustificationes et omnia praecepta mea, et facient ea, et descriptionem domus in vertice montis, omnes termini eius in circuitu Sancta sanctorum sunt. Ista est lex domus. Non parvi operis est, quod oculis carnis, vel mente conspexeris audientibus demonstrare, ut et ipsi tecum vidisse videantur. |
21 | Quamobrem scribit et Iosephus, eos qui ad describendam terram missi sunt ab Iesu filio Nave, fuisse γεομέτρας, et artem quae nunc philosophorum propria est, habuisse Geometriae. Domui igitur Israel, eorum qui animo conspiciunt Deum, ostenditur domus, hoc est templum quod Ezechiel situm in monte conspexit, et non solum in monte, sed sicut nunc dicitur, in summitate montis: quam nequaquam illam putemus, quae a Salomone constructa narratur in Regum et in Paralipomenon libris. |
22 | Illa enim alterius ordinis atque mensurae est, et in singulis magnam habens diversitatem: tantumque inferior templo, quod nunc ostenditur Ezechieli, ut non solum cultores eius, et aeditui; sed et ipse fabricator eius Salomon peccaverit, et offenderit Deum, licet postea egerit poenitentiam, scribens Proverbia, in quibus ait: Novissime ego egi poenitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam [Prov. XXIV, 2]. Ista autem quae Ezechieli, et per Ezechielem domui Israel ostenditur, talis est: ut qui eam mente conspexerit, cesset ab iniquitatibus suis: non quibusdam, sed omnibus: sive ut in Hebraico continetur, confundatur et sustineat tormentum suum pro omnibus quae fecerit. |
23 | Sustinet autem tormentum iniquitatum suarum, qui cessat praeterita facere peccata: multumque prodest ei, qui ante peccaverit, videre domum Dei, et omnis fabricae eius nosse rationem; ut peccare desistat, et habens illius desiderium, dicat ad Dominum: Domine, dilexi decorem domus tuae: et locum habitationis gloriae tuae [Ps. XXV, 8]. Et iterum: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae [Ps. XXVI, 4], cum coepero vivere et esse cum Christo, qui est vita credentium. |
24 | Sequitur: Exitus eius et introitus, subauditur, domus. Exitus autem eorum qui egrediuntur ad eos qui foris sunt, et introitus eorum qui per magistrorum disciplinam ad interiora penetrant. Et omnem, inquit, descriptionem eius, sive substantiam eius, ut Septuaginta transtulerunt, quae non tam ad naturam domus, quam ad supellectilem pertinet atque divitias. |
25 | Et universa praecepta, cunctumque ordinem, et omnes leges templi ostendes eis, qui portaverunt tormentum iniquitatum suarum, et cessaverunt, sive confusi sunt super his quae ante gesserant. Idcirco autem ostende ei, ut custodiant omnia quae praecepta sunt. Nihil enim prodest scire descriptionem domus et omnes distributiones eius, de quibus scriptum est: Multae mansiones apud Patrem meum [Ioan. XIV, 2]. Et iterum: Statuit terminos gentium secundum numerum filiorum Israel, sive angelorum Dei [Deut. XXXII], nisi feceris quae praecepta sunt. |
26 | Domus autem et lex omnium praeceptorum Dei, et urbs quae in summitate montis est constituta, illa credenda est, de qua scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita [Matth. I, 14]. Et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]: quae perspicue refertur ad Ecclesiam, et sita est in eo monte, qui in vertice omnium montium est, et a quo vulneratus est princeps Tyri: omnesque fines et termini domus huius, sancta sanctorum sunt. |
27 | In illa domo, hoc est, in tabernaculo quod fabricatus est Moyses, et in templo quod a Salomone constructum est, interiora tantum, ubi erant Cherubim, et propitiatorium, et arca testamenti, et mensa thymiamatis, appellabantur sancta sanctorum. In hac autem domo quae monstratur Ezechieli, et quae in summitate montis est constituta, omnes termini eius reputantur in sancta sanctorum. |
28 | Quodque infertur: Haec est lex domus, vel ad praeterita pertinet, de quibus iam dictum est, vel ad ea quae dicenda sunt postea. |
29 | (Vers. 13 seqq.) «Istae mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum (sive παλαιστὴν) in sinu eius erat cubitus: et cubitus in latitudine: et definitio [Vulg. addit eius] usque ab labium eius in circuitu palmi unius [Vulg. palmus unus]. Haec quoque erat fossa altaris. Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius, et a crepidine minori usque ad crepidinem maiorem quatuor cubiti, et latitudo unius cubiti. |
30 | Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque sursum [Vulg. ad sursum] cornua quatuor. Et ariel duodecim cubitorum in longitudine, per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulum [Vulg. quadrangulatum] aequis lateribus. Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis, per quatuordecim latitudinis in quatuor angulis eius, et corona in circuitu illius dimidii cubiti, et sinus eius unius cubiti per circuitum. |
31 | Gradus autem eius versi ad Orientem. LXX: Et haec mensura altaris in cubito perfecto cubitus et παλαιστῆς, sinus illius altitudo per circuitum et cubitus latitudinis: et gisus per labium eius in circuitu palmi unius. Et haec est altaris altitudo a profundo exordii in sinu eius usque ad propitiatorium magnum, quod erat subter cubitorum duorum, et latitudo cubiti. |
32 | Et a propitiatorio minori usque ad propitiatorium maius cubiti quatuor: et latitudo cubiti et ariel cubitorum quatuor: et ab ariel usque ad superiora cornuum cubitus. Ipsum autem ariel duodecim cubitos habebat in longitudine: et duodecim cubitos in latitudine quatuor angulorum per singulas partes eius: et propitiatorium quatuordecim cubitorum in latitudine per quatuor partes eius: et gisus eius per circuitum gyrans illud dimidio cubito: et circuitus eius cubito: per gyrum et gradus eius respicientes ad Orientem. |
33 | Scriptum est: Abyssum et sapientiam quis investigabit [Eccl. I, 2]? Et: O profundum sapientiae et scientiae Dei [Rom. XI, gr|33]:»|gr cuius alta profunditas, et quis inveniet eam? Multum est si voluerimus templum Salomonis huic templo, et omnes partes eius et tabernacula comparare. Quod quia difficillimum est, interim in praesentiarum altare, quod Ezechieli ostensum est, altari quod in Exodo legimus, ex parte modica conferamus [Exod. XXXVIII]. Ibi altare quinque cubitorum in longitudine et quinque cubitorum in latitudine, id est, quadrangulum, et trium cubitorum in altitudine describitur: hic vero recedens a sensibus quinque, tendit ad unionem, in qua cubitus perfectus, sive verissimus ponitur, cui iungitur palmus, id est, παλαιστὴ, sextam, ut supra diximus, habens partem cubiti. |
34 | In sinu autem eius, hoc est, altaris, erat cubitus, qui scilicet ea quae igne consumebantur suscipiebat, et in latitudine eius alius cubitus: ut interiora, hoc est, secreta, et spatia altaris quae in latitudine demonstrantur, uno cubito finirentur. Quod autem sequitur: Et definitio usque ad labium eius, pro quo Aquila, Symmachus et Theodotio posuerunt terminum, Septuaginta rursum gisum interpretati sunt. Cuius verbi, ut ante iam dixi, non possum scire rationem; nec cuius linguae sit dicere confidenter: nisi hoc admonere lectorem, quod ubi nunc definitionem interpretatus sum supra coronam transtulerim. |
35 | Illudque breviter demonstratur, quod in circuitu ipsius altaris, id est, in margine, et circulo repandum fuerit labium, et quasi corona in modum lilii, habens in aspectu plurimam venustatem. Quae definitio, sive gisus per circuitum palmi unius, sive παλαιστῆς latitudine tendebatur. Fovea autem altaris, sive profundum et altitudo, pro qua in Hebraico ponitur GAB , de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam, vel usque ad propitiatorium maximum, duobus cubitis erat, et latitudo eius cubiti unius. |
36 | Inferiora enim et profunda, et terrae cohaerentia, duali numero, qui et in immundis animalibus positus est, continentur [Genes. VII]: superiora autem et ad crepidinem, sive propitiatorium pervenientia, quod Theodotio ipso Hebraico nomine appellavit AZARA , unius cubiti habent latitudinem, ut dualis numerus transeat ad solitarium; et bonum nuptiarum, quod inferius est, ad unionis perveniat beatitudinem. |
37 | Quodque sequitur: Et a crepidine minori usque ad crepidinem maiorem, quatuor cubitorum, et latitudo unius cubiti, pro quo in Septuaginta positum est: Et a propitiatorio minori usque ad propitiatorium maius; et Theodotio in utroque AZARA transtulit, illud est intelligendum, quod propitiatorium minus, lapis sit excisus de monte sine manibus, et propitiatorium maius, ipse lapis qui crevit in montem magnum, et implevit universum orbem [Dan. II]. Sive iuxta alterum sensum, propitiatorium minus est, quando exinanivit se formam servi accipiens [Philipp. II], et propitiatorium maius, quando recepit gloriam, quam habuit apud Patrem antequam mundus fieret [Ioan. XVII]. Prius enim Christi humiliora cognoscimus, et sic ad divinitatis eius altitudinem pervenimus: et tamen utriusque naturae propitiatorium, hoc est, minoris atque maioris, ad unius altaris pertinet sacramentum. Inter duo autem propitiatoria, minus atque maius, quatuor erant cubita, quatuor mundi elementa signantia, quae et ipsa perveniunt ad unius cubiti altitudinem. Et hoc animadvertendum quod in mensura altaris primus cubitus in latitudine nulli copulatur, sed sua unione perfectus est: secundus autem latitudinis cubitus, post duos cubitos crescit ad summum, et tertius cubitus, post propitiatorium minus et maius per quatuor elementa ad unius cubiti mysterium tendit; et unus et alter, et tertius cubitus in altare Domini, nequaquam primus, secundus, et tertius; sed unus et unus, et unus esse dicatur. |
38 | Ipse autem ariel quatuor cubitorum erat, et ab ariel usque sursum cornua quatuor: sive ut in Septuaginta dicitur, ab ariel usque ad superiora cornuum cubitus unus. Ariel ut plerique aestimant interpretatur, lux mea Deus. De quo et in Isaia propheta, ubi scriptum est: Vae tibi, civitas Ariel, quam expugnavit David, sive circumdedit, plenius diximus [Isai. XXIX, 2]. Ut autem ego arbitror, leo vel fortis Dei: quod nomen refertur proprie ad altare, in quo vel illuminatio Dei est, vel leo et fortitudo eius, dicente Iacob ad Iudam: Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum [Gen. XLIX, 9]? Cubitorum autem quatuor est, et cornua habet quatuor; sive superiora quatuor cornuum, uno cubito finiuntur; ut Evangeliorum mensura et in totum orbem fortitudo discurrens, sub illuminatione Dei, et leonis fortitudine demonstretur, ad unumque cubitum perveniant divinae confessionis. |
39 | Et ut paulatim obscuritas praesentis loci manifestior fiat, sequitur: Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine, per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulum aequis lateribus. Quod nemo dubitat ad duodecim tribus pertinere, quae in Ioannis Apocalypsi scriptae sunt, et ad Apostolorum numerum, de cuius sacramento supra dixisse me memini [Apoc. VII]. Per quatuor autem latera mundi, duodeni cubiti simul efficiunt quadraginta octo cubitos sacerdotalium civitatum, ut istis quasi fundamentis in toto orbe divisis, Ecclesiae fortitudo solidetur. Porro crepido, pro qua Septuaginta propitiatorium, Theodotio ut supra AZARA; Symmachus περιδρομὴν, hoc est circuitum interpretati sunt, quatuordecim cubitorum erat longitudinis per quatuordecim latitudinis, in quatuor angulis eius, et corona in circuitu eius dimidii cubiti; pro qua rursum Septuaginta gisum interpretati sunt, et sinus, sive iuxta Symmachum consummatio eius atque perfectio, cubiti unius per circuitum, illud latenter ostendit, quod Dominus noster, qui vere propitiatorium dicitur non solum pro peccatis nostris, sed pro omni mundo, per quatuordecim generationes venerit ab Abraham usque ad David; et rursum per alias quatuordecim usque ad captivitatem Iechoniae, et eiusdem numeri sacramento ad terrena descenderit: ut in tertia τεσσαρακαιδεκάδι, et divini numeri [Al. muneris] sacramento salvaret quatuor angulos mundi, de quibus scriptum est: Multi ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et Meridie venient, et accubabunt cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum [Matth. VIII, 11]. Quodque sequitur, et corona, sive gisus per circuitum eius, subauditur propitiatorii, habebat dimidium cubitum, et sinus ipsius propitiatorii, sive consummatio atque perfectio, quam Symmachus interpretatus est περιδρομὴν, habebat unum cubitum, illud significat quod et peccatores et iusti Domini propitiatione salventur, dicente apostolo Paulo: Reconciliati sumus Deo in sanguine Filii eius [Rom. V, 10]. Et de peccatoribus dicitur, quod dimidii cubiti mensuram habeant per circuitum; qui tamen salvantur misericordia Creatoris, iuxta illud quod in Psalmo scriptum est: Pro nihili salvos facies eos [Ps. LV, 8]. De iustis: quod in uno salventur numero solitario atque perfecto, et imitentur unam divinitatem, dicente eodem Apostolo: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi [II Cor. V, 19]. Quod autem in fine huius testimonii ponitur, et gradus eius versi ad Orientem, gradus huius propitiatorii vel viginti quatuor libris veteris Instrumenti debent accipi: qui habebant citharas in Apocalypsi Ioannis [Ioan. V], et coronas in capitibus suis: vel sacramentum Patris et Filii et Spiritus sancti, in quo vera nobis datur propitiatio. |
40 | Et ut dicamus apertius, propterea graduum numerus incertus relinquitur, ut quantocumque studio ad altiora scandere potuerimus, in inferioribus nos putemus collocatos, et cogitemus illud Psalmistae: Ibunt de virtute in virtutem [Ps. LXXXIII, 8]. |
41 | (Vers. 18 seqq.) Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. Et dabis sacerdotibus, Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus: ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. |
42 | Et assumes de sanguine eius, pones super quatuor cornua [Vulg. addit eius], et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis. Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in separato loco domus extra sanctuarium. Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo. LXX: Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Haec sunt praecepta altaris in die qua factum fuerit, ut offerantur super eo holocautomata, et effundatur super illud sanguis. |
43 | Et dabis Sacerdotibus Levitis qui sunt ex semine Sadduc, et appropinquant ad me, dicit Dominus Deus, ut ministrent mihi vitulum de bobus pro peccato: et tollent de sanguine eius, et ponent super quatuor cornua altaris, et super basim eius in circuitu, et mundabunt et expiabunt illud. Et tollent vitulum pro peccato, et comburetur in loco separato domus extra sancta. |
44 | Et die secunda tollent haedos duos de capris immaculatos pro peccato, et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo. Postquam prophetae monstravit altare, et cubitum eius, cubitosque duos; et rursum cubitum et quatuor cubitos, et tertio cubitum, duodecim quoque cubitos per alios duodecim, et quatuor altaris cornua: Ariel quoque duodecim cubitorum, per duodecim cubitos, et crepidinem, hoc est, propitiatorium quatuordecim cubitorum, per quatuordecim cubitos: coronam quoque illius, et sinum dimidio cubito et uno cubito per circuitum: gradusque ad Orientem, quorum incertus est numerus, locutus est vir, cuius calamus et funiculus erat in manu, et docet eum quomodo, altaris opere perfecto, altare debeat expiari et consecrari. |
45 | Primumque offertur victima, et datur sacerdotibus de genere Levi, qui sunt de semine Sadoc, quem cur Septuaginta Sadduc nominent, scire non valeo. Sadoc autem interpretatur iustus: offerturque iuxta Septuaginta et Theodotionem vitulus; iuxta Symmachum taurus, qui Hebraice dicitur PHAR. Vitulum autem qui pro nobis immolatus est, et multa Scripturarum loca, et praecipuae Barnabae Epistola, quae habetur inter scripturas apocryphas, nominat. Et hircus caprarum secundo offertur die. |
46 | Unde et Pascha facturi assumunt de grege agnum et haedum, et qui primum pascha facere non potuerunt, in secundo mense faciunt: quorum alterum ad iustos pertinet, alterum ad poenitentes. Sin autem Septuaginta nobis interpretatio placet qui dixerunt: die autem secundo tollent haedos duos immaculatos pro peccato, audax quidem est quod dicturi sumus, sed tamen aliorum simpliciter ponenda sententia est, qui aiunt duos haedos immaculatos post passionem Domini oblatos esse ad altare Domini, Iacobum et Stephanum: quorum alter de apostolorum numero, alter de septem electis in ministerium Domini princeps fuit [Act. XXII]. Iste est Iacobus qui transformatum Salvatorem vidit in monte [Act. VII], qui resurgentem filiam archisynagogi cum Domino Petroque et Ioanne intuitus est [Matth. XVII], qui in catalogo apostolorum, in quo bina iunguntur nomina, prior fratre ponitur [Marc. IX]. Hunc interfecit Herodes [Matth. IX], et quasi haedum immaculatum post passionem Salvatoris in die immolavit secunda [Marc. III]. Stephanum quoque (cuius sapientiae et doctrinae nullus poterat resistere [Act. VI, 10], et qui stantem vidit Filium ad dexteram Patris, et dixit [Act. VII, 58]: Domine Iesu, suscipe spiritum meum) lapidibus obruere Iudaei. |
47 | Et quomodo quosdam credentium primitias Achaiae et Asiae Apostolus nominat: sic et isti primitiae fuere martyrum [I Cor. XVI], quos Christi postea confessio coronavit. Et hoc notandum quod vitulus totus offertur in holocaustum, et crassitudo corporis eius divino igne consumitur. Etsi enim noveramus Christum secundum carnem: sed iam nunc non novimus eum secundum carnem [II Cor. V, 16]. Iacobus autem et Stephanus qui secunda die oblati sunt, sive hircus, qui iuxta Hebraicum narratur oblatus, offertur quidem in victima, sed holocaustum praesentiae Domini reservatur. |
48 | Quod autem tollitur sanguis, de quo loquitur Petrus: Redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis pretioso sanguine Christi [I Petr. I]; et Paulus apostolus docet: Pretio redempti estis [I Cor. VII, 23]; et in alio loco: Pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive in terra, sive super coelos [Coloss. I, 20], illud significat, quod sanguine Salvatoris, quatuor cornua purificentur altaris, id est, quatuor mundi plagae: aspergiturque corona propitiatorii, sive bases per circuitum, ut universa purgentur, et firma sit propitiatio. |
49 | Propterea autem in secunda die, vel duo haedi, de quibus supra diximus, vel hircus assumitur; quia animal est semper ad excelsa festinans, et nihil periculi sustinens in praecipitiis, et ibi invenit viam, ubi caeteris animantibus interitus est. Unde et Graeco sermone caprarum et hircorum grex, sublimium conversatio dicitur, hoc est, αἰπόλιον quasi αἰποπόλιον, siquidem αἴπος, excelsum, πόλιον [Mss. gr|πολεῖν],|gr conversationem significat. Porro altare Christi expiatur sanguine, ut orationes sanctorum mundae permeent ad Deum. |
50 | Hoc quoqne notandum, quod iuxta Hebraicum ipse Ezechiel, quasi sacerdos vitulum iubetur assumere, et holocaustum facere, et sanguinem eius in circuitu aspergere, tam altaris quam angulorum et coronae, sive basis. Septuaginta autem interpretes alios sacerdotes hoc facere demonstrant, de quibus dictum est: Dabis sacerdotibus Levitis, qui sunt ex semine Sadoc, qui accedunt ad me. |
51 | (Vers. 23 seqq.) «Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum. Et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos sal; et offerent eos holocaustum Domino. Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent. |
52 | Septem diebus expiabunt altare, et mundabunt illud: et implebunt manum eius. Expletis diebus in die octavo et ultra facient Sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt, et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. LXX: Et cum compleveris expiationem, offerent vitulum de bobus immaculatum, et arietem de ovibus immaculatum, et offeretis coram Domino, et aspergent sacerdotes super ea sal; et offerent ea holocausta Domino. |
53 | Septem diebus facies haedum pro peccato quotidie, et vitulum ex bobus, et arietem de ovibus immaculatum facient septem diebus. Et expiabunt altare, et mundabunt illud, et implebunt manus eorum, et consummabunt dies. Et erit a die octavo et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et pro salute vestra, et suscipiam vos, dicit Dominus Deus.» Postquam altare et mensurae eius in montis vertice demonstratae sunt; rursumque expiatio, et consecratio illius prophetae ostensa est, per unum vitulum immaculatum et hircum, sive duos haedos, quorum primum ad Dominum Salvatorem, duo sequentia ad apostolos ministrosque retulimus, ne in consecratione spiritalis altaris et proprie ad Ecclesiam pertinentis, lex et prophetae viderentur exclusi, propterea consecrato altari, vitulus immaculatus assumitur et aries, et offertur in conspectu Domini; et filii Sadoc, hoc est, iustorum sacerdotes aspergunt super capita eorum sal, ut et Lex et Prophetae sapore Evangelii condiantur. |
54 | Nec ullum est sacrificium (iuxta legis imperium et interpretationem Apostoli, qui ait [Col. IV, 6]: Sermo vester sit sale conditus) quod sale careat. Utrumque autem offertur holocaustum Domino, ut corpus pinguis litterae, quod significatur in Lege, et prophetiae nubilum, igne Domini, hoc est, Spiritu sancto, de quo dicit Paulus, Spiritu ferventes [Rom. XII, 11], in spiritualem et tenuem substantiam convertantur. |
55 | Volumus scire apertius qui sit vitulus de armento immaculatus, et aries de ovibus purissimo vellere, intelligamus Moysen et Eliam [Num. XII] [III Reg. XIX]; quorum prior mansuetissimus fuit inter omnes homines qui versabantur in terra; alter ardore fidei similis Moysi. Unde et audebat dicere: Ego relictus sum solus. |
56 | Quod autem in Hebraico scriptum est: Offeres vitulum, in Septuaginta, offerent sacerdotes, nulla sit quaestio. Et ipse enim Ezechiel cui haec dicuntur, de numero sacerdotum est, plenae aetatis atque perfectae; et sacerdotalem gradum prophetiae auxit gratia. Et Moyses et Elias videntur in monte cum Domino, id est, lex et prophetae, qui ei nuntiabant quae Ierosolymis passurus esset. |
57 | Expiato autem altari, septem diebus offertur hircus, sive haedus pro peccato quotidie, et vitulus de armento, et aries de pecoribus immaculatus, ut per haec sacrificia septem dierum ad perfectum expietur altare. In septem diebus sabbatismus ostenditur qui iuxta Apostolum [Hebr. IV] populo Dei reservatur: in quibus aeternam veramque speramus requiem, et nequaquam servile opus faciamus [Al. faciemus] peccatorum. In hirco autem, et vitulo, et ariete tria generalia delicta demonstrantur, quibus omne mortalium subiacet genus. |
58 | Aut enim cogitationibus, aut sermone, aut opere peccamus. Cogitatio refertur ad arietem, quae prima est omnium peccatorum, et ex qua alia duo peccata nascuntur. Haedus autem, sive hircus, ad eloquium sive sermonem, qui semper de excelsioribus disputat. Opera vero proprie vitulo deputantur: quoniam vomeri et labori et terrenis operibus mancipatus est. |
59 | Haec igitur immaculata per septem dies veri sabbati atque perfecti Deo offerre debemus, et expiare altare, ut oratio nostra munda perveniat ad Deum. Quod autem infertur: Et mundabunt illud, et implebunt manum eius, quod et Hebraicum et caeteri interpretes transtulerunt, illud significat, quod ipsius quoque altaris, pro cuius expiatione offertur sacrificium, dona complenda sint, sicut offertur pro sacerdotibus et populo atque pontifice; ne quid vacuum stetisse videatur in conspectu Domini. |
60 | Pro quo posuere Septuaginta: et mundabunt illud, et implebunt manus suas, ut subaudiatur sacerdotes, qui cum pleni fuerint bonis operibus, hoc enim plenae significant manus, transacto sabbato, veniant ad diem resurrectionis octavam, et dicant cum Apostolo: Resurreximus cum Christo [Rom. VI] [Coloss. III]; et ultra octavam tendant ad coelestia, et offerant pro nobis holocausta, sive quae pro pace peccatorum nostrorum et salute sunt nostra: ut per ignem Spiritus sancti, omnia quae cogitamus, loquimur, et facimus, in spiritualem substantiam convertantur: et huiuscemodi Dominus delectatus sacrificiis, nobis placabilis fiat. |