monumenta.ch > Hieronymus > 42
    >>> XLIII

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 13, Caput XLII

1 (Vers. 1 seqq.) Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et induxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem. In facie longitudinis centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos, contra viginti cubitos atrii interioris: et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici.
2 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius: et ostia eorum ad Aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia superportabant [Vulg. supportabant] porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii.
3 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus et de mediis [Al. additur atriis] a terra cubitis quinquaginta. Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum. Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum.
4 Et erat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori: in latitudine periboli atrii quod erat contra viam Orientalem in faciem aedificii separati. Et erant ante aedificium gazophylacia, et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, quae erant in via Aquilonis, secundum longitudinem eorum, et sic latitudo eorum. Et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum, secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad Austrum [Vulg. Notum], ostium in capite viae, quae [Vulg. addit via] erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus. LXX: Et eduxit me in atrium exterius ÷ ad Orientem ** contra portam Aquilonis, et introduxit me, et ecce exedrae quinque [Rescribit Victorius, quinque de reliquo aedificio et prope, etc., ad Graecum textum, non dissentiente in Comment. Hieronymo.] iuxta partem aedificii, et prope aedificium separatum ad Aquilonem: et contra cubitis centum longitudinis ad Aquilonem, et latitudinis quinquaginta cubitis descriptae sicut portae atrii interioris, et sicut columnae atrii exterioris, per ordinem contra faciem porticus ternae, et contra exedras deambulatio cubitorum decem latitudinis, per cubitos centum longitudinis in interiorem viam cubiti unius, et hostia earum ad Aquilonem.
5 Et deambulationes coenaculorum similiter, quoniam eminebant columnae a columnis inferioribus, et spatium simile erat. Et porticus triplices erant, et columnas non habebant sicut columnae in exterioribus: propterea eminebant ab his quae erant inferius, et in medio de terra quinquaginta cubitorum, et lumen exterius sicut exedrarum atrii exterioris, quae respiciebant contra exedras Aquilonis, longitudine cubitorum quinquaginta. Longitudo enim exedrarum respicientium in atrium exterius, erat cubitorum quinquaginta. Et haec sunt contra faciem suam, omnes cubitorum centum et hostia exedrarum istarum ad introitum Orientalem, ut ingrediatur per eadem in atrio exteriori, secundum lumen quod erat in principio deambulationis ad Austrum contra meridiem et faciem reliqui aedificii, et separati.
6 Et exedrae et deambulatio contra faciem suam, iuxta mensuras exedrarum et viam ad Aquilonem, et longitudinem earum, et latitudinem earum et omnis exitus earum, et introitus, et luminaria, et ostia exedrarum contra Meridiem, et introitus ab initio deambulacri ad luminare spatio calami: et ut ad Orientem iretur per ea.» Hoc quod LXX transtulerunt ad Orientem, in Hebraico non habetur, et superfluum esse manifestum est.
7 Quomodo enim educitur ad portam exteriorem ad Orientem, cum sequatur, contra portam Aquilonis? Illud quod et supra, et in hoc loco posuimus: Et [Idem introduxit ad Graec. εἰσήγαγε.] eduxit me in gazophylacium, quod erit contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem pro quo habetur in LXX: Et eduxit me: et ecce exedrae quinque de reliquo aedificio et iuxta separatum ad Aquilonem: pro separato, quod Aquilae et Symmachus transtulerunt, secunda Aquilae editio, et Theodotio ipsum verbum posuere, GAZERA, in omnibus locis similiter exprimentes: multaque alia quae in praesenti loco posita sunt inter Hebraicum et LXX non solum ordine, sed et numero, et verborum interpretatione discordant, ut si voluerimus haerere in singulis, et diversitate eorum quaerere, et explanare rationem, multum aberremus a proposito.
8 Volueramque desperatione et magnitudine rei praesens testimonium silentio praeterire: sed melius arbitratus sum quodcumque dicere, quam omnino nihil dicere, Socraticum illud assumens: Scio quod nescio [Al. nesciam]. Pars enim scientiae est, scire quod nescias. Postquam igitur ea quae erant intus, propheta diligentius contemplatus est, eduxit eum vir, cuius funiculus et calamus erat in manu, ad atrium exterius, per viam ducentem ad Aquilonem, quod et supra iam viderat, antequam interiora penetraret.
9 Sed aliter videmus perfectam habentes scientiam, aliter in principio disciplinae. Et necesse est, ut qui interiora conspexerit, secundum eamdem formam atque mensuras et recondita sacramenta, etiam quae exteriora sunt, videat. Eductus autem est in gazophylacium, sive ut Symmachus et LXX transtulerunt, exedram, vel ut Theodotio, παστοφόριον, quod in thalamum vertitur: quod erat contra separatum aedificium.
10 Quod autem LXX addidere pro gazophylacio, exedras quinque, in Hebraico non habetur. Quod gazophylacium erat contra separatum aedificium, de quo supra iam diximus. GAZERA. Separatum autem erat, eos suscipiens qui ab Aquilone veniebant, et erat contra aedem vergentem ad Aquilonem, id est, respicientem quidem Aquilonis partes, sed non in Aquilone positum, ut facilior esset transitus his, qui Aquilonis frigora relinquebant, a quo exardescunt mala super terram [Ier. I]. Legimus in Numerorum libro, tribus Dan et Nephtalim, et Aser filiorum Balae et Zelphae ancillarum Rachelis et Liae, ad Aquilonis plagas castra tenuisse.
11 Nunc quoque in facie longitudinis ostii Aquilonis centum fuisse cubitos, et latitudinis quinquaginta: ut ex decem decadis, quadrangulus numerus atque perfectus, et ex septem hebdomadibus, qui remissionis est numerus, et in principium unionis, id est, ogdoadis erumpit, sacerdotalia in templo Dei spatia monstrarentur. Illudque quod iuxta Hebraicum iungitur, contra viginti cubitos atrii interioris, pro quo LXX transtulerunt, descripta erant sicuti portae atrii interioris, hunc habet sensum: quod exterioris atrii centenarius et quinquagenarius numerus, eamdem vim habeat, quam vicenarius atrii interioris.
12 Si enim quatuor quinquies supputes, in numero vicenario, utrumque reperies Testamentum: ut et Lex teneatur in Evangelio et Evangelium de Legis radice nascatur. Pro quo numero LXX, simulitudinem atrii interioris, interpretati sunt, forsitan formidantes vicenarium numerum, in quo offeruntur Esau munera, in atrio interiori ponere.
13 Sequitur: Et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris: ubi erat porticus, iuncta porticuli triplici; pro quo LXX transtulerunt: Et sicut columnae atrii exterioris per ordinem positae, contra faciem porticuum triplicium. Significat autem, quod pavimentum atrii exterioris, vivo fuerit stratum lapide: ut nec aestatis pulvere, nec luto hyemis, sacerdotum vestigia polluantur. Unde et Dominus ascensurus ad Patrem, Apostolorum lavat pedes [Ioan. XIII], ut mundatis purgatisque vestigiis scandant regna coelorum: et imperat apostolis, ut in quamcumque ingressi fuerint civitatem, et non susceperint eos, excutiant pedum suorum pulverem [Matth. X] [et Marc. VI]: quo scilicet nihil munerum terrenorum ab eis apud se remanere patiantur. Non solum autem pavimentum stratum erat lapide: sed et porticus erat iuncta porticui triplici.
14 Una Porticus ab imbre et aestu protegens sacerdotes, et iuncta porticui triplici demonstrat mysterium Trinitatis, quod cum Patris et Filii, et Spiritus sancti dividatur nominibus, tamen una sibi divinitate coniungitur. Erat quoque ante gazophylacia, sive exedras, vel thalamos, deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius.
15 Quodque a LXX additum est: Per cubitos longitudinis centum, superfluum est: quia in Hebraico non habetur, quod ponentes, tulerunt id quod habetur in Hebraeo, ad interiora respiciens viae cubiti unius, quod nos de Hebraica veritate transtulimus. Significat autem, quod ante fores gazophylaciorum omnium, sive exedrarum, et thalamorum fuerit deambulatio, latitudinem habens cubitorum decem, qui et ipse perfectus est numerus, vel propter Decalogum, vel propter Evangelii sacramentum.
16 Si enim ab uno per duos et tres ad quartum numerum venias, decenarius [Al. denarius] Evangeliorum numerus efficitur: in cuius latitudine deambulant sacerdotes, ante singula gazophylacia gradientes: ita dumtaxat ut semper ad interiora respiciant viae eius, quae ducit ad cubitum unum, ad cultum videlicet unius divinitatis, dicente Filio ad Patrem: Revelavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Ipsa est enim via, interiora respiciens, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas [Ioan. XIV, 6]: quia nemo venit ad notitiam Patris, nisi per Filium. Sequitur: Et ostia earum ad Aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et mediis aedificii. Tristega enim erant, et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
17 Quod iungitur: ostia earum, subauditur, exedrarum, sive gazophylaciorum de quibus sermo supra fuit. Quae gazophylacia erant in superioribus, id est, in coenaculis humiliora. Quae coenacula ascendit Elias et Elisaeus (Reg. III, 17 et IV, 14): et Dominus cum discipulis Pascha facturus [Marc. XIV], et Thabita quae et fide Apostoli et virtutum suarum merito suscitata est [Act. IX]. Ista sunt coenacula, de quibus in psalmo scriptum est: Qui rigat montes de coenaculis [Al. superioribus] suis [Psal. CIII, 13]. Nisi enim quis mons fuerit effectus, et ad altiora surrexerit, pluviis Domini non irrigabitur, qui pro diversitate meritorum de primo, secundo, et tertio irrigatur coenaculo.
18 Ipsa quoque gazophylacia, hoc est, thesauri gazarum Domini in superioribus humiliora sunt [Ephes. III]. Quanto enim quis excelsior fuerit, tanto cum Apostolo humilitate deiicitur, dicens: Qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. I, 95]. Erant autem ipsa gazophylacia in coenaculis humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii.
19 Redditque causas cur gazophylacia in coenaculis posita, humiliora fuerint. Quia supportabant, inquit, porticus, quae libertate aeris fruebantur, et eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii: ut secundum coenaculum pavimento inferioris domus esset eminentius, et tertium coenaculum secundo esset excelsius, et quanto quis ad superiora conscenderet, tanto altiori uteretur coenaculo, quod humilitate crescebat, dicente Domino: Qui vult inter vos maior esse, fiat omnium minimus [Marc. IX, 34]. Neque enim columnis aliis portabantur, sicut in atriorum columnis legimus; sed eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubitis quinquaginta, numero remissionis omnium debitorum.
20 Haec sunt autem tristega, de quibus praecipitur: Describe ea tripliciter, consilio et scientia, ut respondeas sermonibus veritatis his quae proponuntur tibi [Prov. XXII, 20, 21]. Inferiora igitur et exteriora, columnis indigent; quae autem altiora sunt et interiora, columnarum, id est, alieni auxilii usu non egent.
21 Post haec dicitur: Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia, longitudo eius quinquaginta cubitorum: quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. Peribolus, murum significat qui erat exterior, et cingebat gazophylacia in via atrii exterioris, habens in longitudine quinquaginta cubitos: de cuius numeri sacramento crebro diximus.
22 Porro longitudo ante faciem templi, nequaquam quinquaginta cubitorum erat, ut ante gazophylacia; sed centum cubitorum: ut post remissionem omnium peccatorum, perfecta praemia in centenario numero praestolemur [Levit. XII]. Pro peribolo, sive muro, quod Hebraice dicitur GADER, LXX lumen interpretati sunt, quod venit extrinsecus, et illuminat cordis nostri oculos: non sufficiente natura nostri luminis, quod versatur in sensu, perfectum scientiae habere fulgorem, nisi extrinsecus per Dei gratiam introeat.
23 Quod primum oculos nostri cordis illuminat, et omne atrium exterius, quod quinquaginta cubitorum latitudine tenditur, facit clarescere. Postea vero cum venerimus ante faciem templi, perfecta in centenario numero recipiemus praemia. Erat autem subter gazophylacia introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. Oportet enim Dei nos possidere divitias, et de atrio exteriori subter gazophylacia Orientis introitum reperire, et per latitudinem periboli, qui respicit viam Orientis, venire ad aedificium quod sanctis est separatum, ante quod sunt gazophylacia, et in ipsa via similitudo gazophylaciorum, quae erant in via Aquilonis.
24 Licet enim ad Orientis perveniamus introitum, tamen similitudo maiorum est in minoribus, et non possumus ad Orientis pervenire lumen, nisi per viam Aquilonis, id est, per minora et humiliora ad maiora et altiora tendamus. In ipso autem introitu longitudo erat similis latitudinis, id est, eadem mensura per quadrum: omnisque ingressus et similitudines, et ostia eamdem habebant mensuram et similitudinem quam gazophylacia quae erant in via respiciente ad Austrum.
25 Per Orientem quippe Aquilonis frigora restinguentes, pervenimus ad Austrum, in quo sponsus recubat in meridie, et in pleno versatur lumine. In capite autem eiusdem viae, hoc est, Orientalis, quae patet ingredientibus, ostium est, quod nisi apertum fuerit ab eo qui dicit: Ego sum ostium [Ioan. X, 9] et qui habet clavem David, ad vestibulum sanctorum virtutibus separaum, et quod ab Aquilone venientes suscipit, non possumus pervenire [Isa. XXII]. Superfluum est iuxta LXX singula loci huius verba disserere: cum et haec quae dicta sunt, obscuritate non careant, et illa quae reticemus, similia prope sint his quae diximus.
26 (Vers. 13, 14.) Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum. Ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.
27 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. Vir ille qui ductor prophetae fuit, postquam eum duxit in atrium exterius, et monstravit omnia quae praeteritus sermo narravit, gazophylacia quoque, sive exedras, in quibus diutissime commoratus est, dixit ad eum: Haec sunt gazophylacia, vel exedrae, thalamique ad Aquilonem et ad Austrum, quae sunt ante aedificium separatum, et appellantur sancta gazophylacia, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum.
28 Ex quibus discimus, multas ciborum esse diversitates, quibus vesci sacerdotibus licet, vel non licet, et de his ipsis quos licet in cibos sumere, non in omnibus sumuntur locis, nec ab omnibus, nec omni tempore. Gazophylacia Aquilonis Austri puto esse, quae vel historiae contineant simplicitatem, vel spiritualis intelligentiae sacramenta, ut per Aquilonem veniamus ad Meridiem.
29 Neque enim sic legenda est littera, et historiae fundamenta iacienda, ut non veniamus ad culmina; nec ita pulcherrimo aedificio tecta ponenda ut nequaquam fundamenta sint solida. Sacerdotes autem qui vescuntur in cellariis, in quibus multae divitiae continentur, ipsi sunt qui appropinquant ad Dominum: de quibus Scriptura testatur [Exod. XXIV], quod Moyses appropinquaverit ad Dominum, et caeteri accedere non potuerint.
30 In aedificatione templi mystici, et in Ecclesiae sacramento multi sunt sacerdotes et apostolici viri qui accedunt ad Dominum, et non in quolibet loco, sed in sancto sanctorum. Quodque iuxta LXX dicitur: Filii Sadoc, qui interpretatur iustus, in Hebraico non habetur. Ibi, inquit, sacerdotes ponent sancta sanctorum, et oblationem, hoc est, victimam holocausti, et pro peccato, et pro ignorantia: ut non solum iuge offerant sacrificium, sed pro diversitate temporum, et qualitate peccati, atque ignorantiae, sciant placare Dominum, quia ipse locus sanctus est, et sacerdotalis in eo dignitas commoratur, quae possit rogare pro caeteris.
31 Quando autem procedendum est ad eos, qui non possunt templi adyta penetrare, nec divinae scientiae arcana cognoscere: egrediantur, inquit, foras ad eos sacerdotes in atrium exterius: nequaquam cum his vestimentis quibus intrinsecus induti erant, viscera videlicet misericordiae, et Dominum Salvatorem, de quibus scriptum est: Induimini Dominum Iesum Christum [Rom. XIII, 14]; nec his utantur sermonibus, de quibus loquitur Deus: Mysterium meum mihi et meis: ne incurrant in illud quod Salvator prohibet, dicens: Nolite dare sanctum canibus, nec proiiciatis margaritas ante porcos [Matth. VII, 6]. Sed ponent vestimenta sua intrinsecus, quibus induuntur, quando ministrant in templi adytis; sancta enim sunt, et ad eos qui perfectam non habent sanctitatem, non debent proferri: accipientque alia vestimenta, et sic procedent ad populum.
32 Sic, inquit, loquentur ad populum, quomodo potest audire populus. Unde et Apostolus Corinthiis loquebatur [I Cor. V], in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae nec inter gentes quidem: Lac vobis potum dedi, non escam, id est, solidum cibum: necdum enim capere poteratis [I Cor. III, 2]. Ad quos rursum dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. IV, 19]. Parvulis enim atque lactentibus non solum non prodest solidus cibus, sed interficit eos, qui perfectae aetatis hominibus congruit.
33 Illud autem quod a Septuaginta additum est: Propterea non egredientur in atrium exterius sacerdotes, ut semper sancti sint qui offerunt, obelo praenotemus, quia in Hebraico non habetur.
34 (Vers. 15 seqq.) Cum iue complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem; et mensus est eam undique per circuitum (sive similitudinem domus per circuitum in ordine) Mensus est autem contra ventum Orientalem (sive et steti post tergum portae respicientis ad Orientem) calamo mensurae [Delet Victorius Vulgatae edit. et Hebraici codicis auctoritate haec verba per circuitum, quae ex eo etiam, ait, constat superflua esse, quod statim additur per gyrum.] per circuitum quingentos calamos, in calamo mensurae per gyrum [Vulg. circuitum]. Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos, in calamo mensuare per gyrum.
35 Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos, in calamo mensurae per circuitum. Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos, in calamo mensurae. Per quatuor ventos mensus est [Vulg. addit illud] murum eius undique per circuitum, longitudine quingentorum cubitorum, et latitudine quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. Sciendum quod post ventum Orientalem et Aquilonem, in vento Australi et Occidentali apud Septuaginta ordo praeposterus sit.
36 Illi enim primum posuerunt, Occidentalem, id est mare; et postea Australem, cum apud Hebraeos primum ponatur ventus Australis, et postea Occidentalis. Quodque Scriptura nunc dicit: cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respicit ad viam Orientalem, ostendit cuncta quae supra dicta sunt, et forinsecus, et intrinsecus et in interioribus templi, hoc est, sancti sanctorum, proprie ad templi aedificium pertinere, et templi interioris. Unde nunc sequitur: Eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam Orientalem, et mensus est eam undique per circuitum, sive similitudinem domus.
37 Per quod demonstratur, non ipsam domum, sed similitudinem domus esse quae cernitur: quia nunc per speculum videmus in aenigmate: cum autem venerit, quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur [I Cor. XIII]. Unde et Moyses in tabernaculo, et Salomon in aedificio, non veritatem tentorii templi, sed similitudinem figuramque fecerunt: ut per haec quae minora sunt et terrena, ea quae in coelestibus, et in spirituali aedificio sunt, intelligere possimus.
38 Vir autem qui prophetam eduxerat, nequaquam in atrium exterius, sed per viam portae, quae respiciebat ad viam Orientalem, primum mensus est contra ventum Orientalem, id est, ad Orientalem plagam quingentos calamos per gyrum; secundo, ad Aquilonem; tertio, ad Austrum; quarto, ad mare, id est, ad Occidentem, per quatuor videlicet ventos, murus in circuitu, tam in longitudine, quam in latitudine, hoc est: per quadrum, qui murus simul habebat duo millia calamos.
39 Sin autem calamus sex cubitorum erat, et [Victorius sequiori genere, παλαιστῆς unius, quae παλαιστὴ, etc.] παλαιστῇ uno, qui παλαιστὴ sexta pars cubiti est, perspicuum est murum exteriorem habuisse per circuitum calamos duo millia, qui faciunt cubitos duodecim millia trecentos triginta tres, et trientem de duobus millibus. Prudens lector et diligens legat librum Iesu Nave, et inveniet quomodo in suburbanis haec mensura servetur.
40 Unde et legio daemonum, hunc numerum elegit in suffocatione porcorum [Luc. VIII], ut qui servientibus Deo, praecepto Domini separatus est, in contrariam partem referatur ad perditionem eorum qui vitam coeno dignam, et sordibus consectanctur. Omnis autem murus qui est exterior, et habet spatiosissimam longitudinem et latitudinem per quadrum, apostolorum continet numerum, id est, duodecim millium: ut singulis apostolis millenus numerus deputetur, et tamen ad mensuram plenitudinis Christi et perfecti viri non veniat, nisi iungantur ei et παλαιστὴ, qui trecenti triginta et tres cubiti sunt, et cubiti tertia pars: per quae sanctae et venerabilis Trinitatis mysterium demonstratur, quae cingit et vallat omnia, et habitatores templi sui praestat tutissimos.
41 Unde trecentorum cubitorum arca Noe habet longitudinem, et triginta cubitorum altitudinem, quae consummatur in uno cubito [Gen. V]. Quod autem ibi adduntur quinquaginta cubiti in latitudine, remissionis (ut saepe diximus) significat sacramentum. Unde et Dominus triginta annorum venit ad baptismum, et hic ipse propheta in principio voluminis sui annum ponit tricesimum: qui trecentesimus, et tricesimus numerus, tribus additis et tertia parte completur.
42 Illud autem quod per simplicitatem interpretationis, dum parum attendimus celeritate dictandi, et Septuaginta habent et nostra translatio, murum eius undique per circuitum, longitudine quingentorum cubitorum, et latitudine quingentorum cubitorum, Hebraeus sermo non continet: sed simpliciter, longitudinem quingentorum, et latitudinem quingentorum, ut subaudiatur, calamorum: sicuti quarto supra dictum est, ad Orientalem ventum, et ad Aquilonem, et ad Austrum et ad mare quingentis calamis, murum partium singularum ab eo qui tenebat calamum fuisse dimensum.
43 Quingentesimus autem numerus qui vicinus est quinquagenario, quod ad remissionem pertineat omnium peccatorum, non solum vetus Scriptura [Levit. XXV], sed et Salvatoris in Evangelio verba demonstrant, dicentis: Duo debitores erant feneratori cuidam: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta [Luc. VII, 41]. Et murus dividit inter sanctuarium et vulgi locum.
44 Ex quo intelligimus, omnem supra templi descriptionem, Sacerdotum, qui sunt filii Sadoc, fuisse ministeriis delegatam. Hunc autem murum, qui tanto spatio dilatetur, et universa circumeat, separare sanctuarium et vulgi locum.
Hieronymus HOME



    >>> XLIII
monumenta.ch > Hieronymus > 42