Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 12, Caput XLI
1 | (Vers. 1 seqq.) «Et introduxit me in templum, et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera (sive humeri) portae quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde. Et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.» Post multa mysteria, variosque introitus, et locorum singulorum proprietates, tandem aliquando vir, cuius funiculus caementariorum, et mensurae calamus in manu erat, Ezechielem prophetam introducit in templum, et mensus est frontem templi: pro quo aelam, Septuaginta; et aelim Theodotio; et in circuitu Symmachus transtulerunt. |
2 | Et ex utraque parte latitudo tabernaculi senum cubitorum erat, sacramentum creaturarum omnium continens: in sex enim diebus mundus est consummatus. Per quorum notitiam causasque conditionis atque rationem intramus ad templum Dei, et ex creaturarum ordine atque constantia cognoscimus Creatorem. Latitudo autem portae templi erat decem cubitorum, qui sacratus et perfectus est numerus, et in quo mense septimo, die decima mensis, ieiunium et propitiatio est. |
3 | Decima autem die mensis primi, qui appellatur Nisan, ad immolationem, et praeparationem Paschae agnus assumitur. Septimo igitur mense, decimae offeruntur in Dei horrea, sive, ut Scriptura appellare consuevit, torcularia. Unde dicit et Apostolus: Difatamini et vos [II Cor. VI]; ut postquam per decem portae cubitos templum quis fuerit [Al. qui fuerat] ingressus, ex utraque parte portae ipsius latera, sive ut proprie in Hebraico dicitur, humeri mensurentur qui semper referuntur ad opera. |
4 | Unde et Isachar desideravit bonum [Gen. XLIX], requiescens inter medios cleros, vidensque requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis, supposuit humerum ad laborandum, et factus est vir agricola. Et in veste pontificis, humerale cum rationale stringitur, ut rationi opera copulentur, et possit dicere vir Ecclesiasticus: A mandatis tuis intellexi [Ps. CXVIII, 104]. Qui humeri portae, ex utraque parte, quinas habebant porticus, ut per terrenos sensus atque divinos, super quorum differentia saepe scripsimus, ingrediamur adyta templi, cuius mensus est vir ille, qui ductor prophetae erat, longitudinem quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum, sive ut melius est, portae longitudinem ac latitudinem: quia supra tantum de latitudine, et humeris eius dixerat. |
5 | Quod autem vicies quadraginta octingentesimum numerum faciat, qui vicinus est octonario, nulli dubium est. Unde in Ecclesiaste praecipitur: Da partes septem: da et octo [Eccl. XI, 2]. De cuius numeri sacramento crebro disputasse me novi, sive quia per tribulationes, et angustias huius saeculi intramus ad sanctuarium [Al. sanctum atrium] Domini: idcirco longitudo portae habebat cubitos quadraginta, qui numerus semper in labore positus est. |
6 | Unde et Moyses, et Elias quadraginta diebus non comedunt panem, et aquam non bibunt [Deut. IX] [III Reg. XIX] [Deut. XXIX]: et annis quadraginta populus Israel vexatur et probatur in solitudine, et per multos labores terram repromissionis ingreditur: et Dominus atque Salvator secundum assumpti corporis fragilitatem quadraginta diebus tentatur in solitudine, ut post victoriam accedant angeli, et ministrent ei [Matth. IV]: Cum autem per tribulationes, et angustias poterimus dicere illud Apostolicum: In omnibus tribulati, sed non coangustati [II Cor. IV, 8], atque illud propheticum: In tribulatione dilatasti mihi [Psal. IV, 1], tunc nobis latissimus aperitur introitus, qui viginti cubitorum habet latitudinem, ut superatis mundi certaminibus atque terrenis, qui et ipse dualis est numerus, ingrediamur templi penetralia, et audiamus imperantem discipulis Dominum: Confidite: ego vici mundum [Ioan. XVI, 34]. |
7 | (Vers. 3, 4.) «Et ingressus intrinsecus (sive in atrium interius) mensus est in fronte (sive aelam) portae duos cubitos, et portam sex [Al. decem] cubitorum, et latitudinem portae septem cubitorum (sive et humeros portae septem cubitis hinc, et septem cubitis inde). Et mensus est longitudinem eius (sive ostiorum) viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi. |
8 | Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.» Quantumvis proficiamus, semper nobis maior profectus aperitur. Unde post introitum templi rursum ingredimur intrinsecus, sive ut Septuaginta transtulerunt, interius atrium, in cuius fronte, sive AEL, pro quo Symmachus, circa portam, Theodotio AELAM, Hebraicum UL, Aquila ostium, nos frontem interpretati sumus, duo erant cubiti: ut iuxta superiorem sensum per dualem numerum ingrediamur ad eum locum, ubi sunt Sancta sanctorum. |
9 | Unde et ipsa porta sex cubitorum erat, per quam ingressi, aeternam requiem possidemus, quae in septenario numero demonstratur. Pro quo Septuaginta transtulerunt, et latitudinem portae septem cubitorum hinc, et septem cubitorum inde, in Hebraeo et caeteris editionibus semel tantum septem cubiti, in latitudine portae, positi sunt. |
10 | Quod autem sequitur: Et mensus est longitudinem eius, sive ut Septuaginta transtulerunt, ostiorum viginti cubitorum, pro quo in plerisque codicibus iuxta Septuaginta quadraginta continentur, latitudinem quoque viginti cubitorum ante faciem templi, illud significat, quod ante templi faciem, et introitum eius, praeteriti laboris atque certaminis nobis mensura semper occurrat. |
11 | Quam enim rationem in singulis numeris duplex numerus possidet, eamdem duae habent decades. Et hoc considerandum, quod ingressus intrinsecus per portam duorum in fronte cubitorum, et sex habentem cubitos, septemque in latitudine ex utraque parte, et viginti cubitos in longitudine, totidemque in ipsis templi foribus, doceatur propheta qui sit ille locus, vel quo appelletur vocabulo. |
12 | Dixit enim, inquit, mihi: Hoc est Sanctum sanctorum. Sin autem ante templum, sive ut Scriptura cognominat, ante faciem templi Sanctum sanctorum est, quantam beatitudinem in templi adytis, et in interioribus eius existimare debemus! De qua propheta loquitur: Hoc labor est in conspectu meo, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum [Ps. LXXVII, 16, 17]. Sed et hoc notandum, quod in descriptione tabernaculi dicuntur Sancta sanctorum, plurali numero; hic autem Sanctum sanctorum, numero singulari, ut post sancta veniamus ad sanctum: quomodo post multa cantica pervenimus ad Canticum canticorum, quod omnium carminum carmen est, et quod canentes, sponsi copulamur amplexibus. |
13 | (Vers. 5 seqq.) Et mensus est parietem domus sex cubitorum, et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem latus ad latus, his triginta trium [Vulg. tria], et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi. |
14 | Et platea erat in rotundum ascendens: sursum per cochleam et in coenaculum templi deferebat per gyrum. Idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium + et de mediis ad tristega et Thrael **» Quod autem in LXX ponitur, Et de mediis ad tristega, id est, ad tria coenacula, et Thrael, in Hebraico non habetur. Pro Thrael quoque (quod nescio quid significet; neque enim habetur in Hebraeo) legitur apud illos URAITHI, quod et nos, et caeteri transtulerunt, et vidi, ut sequatur ordo testimonii. |
15 | (Vers. 8 seqq.) «Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami, sex cubitorum spatio, et latitudinem per parietem lateris forinsecus, quinque cubitorum, et interior domus in lateribus domus, et inter gazophylacia latitudine viginti cubitorum in circuitu domus undique. Et ostium lateris ad orationem (quod in Septuaginta non habetur), ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem, et latitudinem loci ad orationem» (quod et ipsum Septuaginta non transtulerunt), «quinque cubitorum in circuitu. |
16 | Et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo eius nonaginta cubitis». Postquam pervenit ad Sanctum sanctorum, de quo supra diximus, vir ille venerabilis mensus est Sancti sanctorum parietem, qui propter fabricam mundi, et omnem visibilem creaturam, quae in sex diebus condita est, sex habebat cubita, et latitudinem unius lateris quatuor cubitorum: non ex uno latere, sed per circuitum. |
17 | Quatuor autem cubita tenebat per circuitum domus latitudo, ut quatuor elementa monstraret, ex quibus universa compacta sunt, et maxime humana corpora, contra quae sancti dimicantes, et subiicientes se animae potestati, interiora merentur intrare, et Domini arcana cognoscere. Ipsa autem latera quae in circuitu domus erant, et quatuor cubitorum spatio a templi parietibus separabantur, iuncta sibi erant: ita ut unum latus aliud latus contingeret, et haberet in longitudine non triginta et tres cubitos, sed bis triginta tres, hoc est, sexaginta sex. |
18 | Vetus in Levitico loquitur Testamentum, in ortu maris post unam hebdomadam, et illam quae genuit, et illum qui genitus est, triginta tres explere dies, ut veniant ad purificationem [Levit. XII]. Porro si genuerit feminam, duplicem observari numerum, id est, sexaginta sex. Et quia, ut veniamus ad sancta sanctorum, non solum prima indigemus nativitate, sed et secunda, ut nati in carne, renascamur in spiritu: idcirco non sexaginta sex, sed bis triginta, et trium ponitur numerus: ut utraque nativitas Deo auctori debeatur illiusque clementiae, et duplici muro circumeant latera domus quae templi fulciunt aedificium. Quodque sequitur iuxta Hebraicum: «Et erant quaedam eminentia, quae egrederentur per parietem domus per latera in circuitu, ut continerent, et non attingerent parietem templi,» illud significat: quod sancti viri in multitudine credentium erumpant per parietem templi, per omnia videlicet latera in circuitu, et contineant Ecclesiae fundamenta, et tamen non tangant parietem templi: tantum vidisse contenti, et de longe inenarrabilia adorasse mysteria. |
19 | Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus veritatem. Quod autem platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: et idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora, et medium: puto perspicuum esse lectori, semper angustiora esse quae deorsum sunt in ieiuniis, χαμευνίαις, et victus continentia, paulatimque dum ad summa conscendimus, latiorem nobis aperiri viam, et impleri quod scriptum est: in tribulatione dilatasti mihi [Ps. IV, 1]. Per rotundum autem et per cochleam ascendimus templi coenaculum, quae figura inter omnia σχήματα a philosophis quoque huius saeculi pulchrior approbatur: dum et coelum, et sol, et luna, et astra caetera, et punctum terrae, in corporibus quoque humanis, oculi, quasi altera sidera, et figura capitis, quod omnium sensuum receptaculum est, teretesque digiti, et femina, et brachia hanc praeferunt rotunditatem. Porro coenaculum templi, ad quod de angustioribus ad altiora conscendimus, illud puto esse, quod in regum volumine Elias habuit, et Elisaeus, et in apostolorum Actibus, Tabitha, id est, δόρκας et damula nostra possedit, quae bonis operibus ad summa conscenderat [III Reg. XVII] [IV Reg. IV] [Act. IX] [Act. X]. Apostolus autem Petrus, super quem Dominus Ecclesiae fundamenta solidavit, transcendit coenaculum, et venit ad tectum, quod significantius Graece δῶμα dicitur, id est, tecti solarium: et incognita prius saeculo Ecclesiae sacramenta cognovit. |
20 | Salvator quoque generis humani pascha fecit in coenaculo, et magno latoque coenaculo, atque omni sorde purgato stratoque, et ad spirituale convivium praeparato, ubi mysterium corporis et sanguinis suis tradidit discipulis, et aeternam nobis agni immaculati reliquit festivitatem. Quodque addidit: Et de mediis ad tristega, id est, tertia coenacula et Thrael, videtur mihi obelo praenotandum. Quid enim necesse est dubia, et non scripta disserere: cum in ea quae Hebraeorum tenentur libris debeamus incumbere? Sequitur: «Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami, sex cubitorum spatio: et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum, et inter gazophylacia» (quae Symmachus ἐξέδρας vocat) «latitudinem cubitorum viginti per circuitum domus. Quibus numeris ostenditur, quod de mundo hoc, et de terrenis sensibus, et de duali duarum decadarum numero, qui refertur ad viginti, non solum in sancta sanctorum, sed et in coenacula eorum mereamur ascendere, et semper habere in memoria, quod per sex dies conditionis nostrae, et per quinque sensus, et per viginti cubita latitudinis ascenderimus ad coenaculum templi, et terrenam humilitatem, sensumque litterae relinquentes, transierimus ad summitatem Ecclesiae, Spiritusque Sancti consortio gaudeamus. |
21 | Et ostium, inquit, lateris ad orationem contra viam Aquilonis [Ier. I, 14], a quo exardescunt mala super omnem terram, et quem Dominus abacturum se a nobis pollicetur, dicens: Et eum qui ab Aquilone est, abigam a vobis (I [Ioel. II, 20]. Pulchreque in ostio contra Aquilonem locus orationis est, ut secundum Apostolum [I Thess. V], oremus sine cessatione, et dicamus cum Ieremia: Non sileat pupilla oculi mei [Thren. II, 18], vel praesentia mala vitare cupientes, vel agentes gratias pro praeteritis. |
22 | Quamdiu enim in tabernaculo corporis huius sumus, ingemiscimus, dicimusque: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Sed et ad viam Australem erat ostium, et ipsum iuxta Hebraicum habens locum orationis et quinque tendens cubitis per circuitum. Post frigus enim Aquilonis ad Australem transimus calorem, et tamen rursum orationis quaerimus locum, in Aquilonis ostio, ut evadamus pericula: in Australi, ut agamus gratias pro praeteritis, et sit nobis victoriae secura possessio. |
23 | Quinque autem cubiti, et in hoc loco divinos indicant sensus, per quos de terrenis ad altiora conscendimus. Et aedificium, inquit, quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: ut post labores, et pericula, et saeculi istius fluctus atque naufragia, et annos septuaginta, de quibus Ieremias scribit, et Daniel, et Zacharias [Ier. XXV ] [et XXIX] [Dan. IX] [Zach. IX]; verum et legitimum septem decadarum sabbatum consequamur: ut sit nobis aeterna requies, et per quinque cubitorum latitudinem veniamus ad longitudinem nonaginta cubitorum: in qua aetate de repromissione filium Sara generavit, quae nonaginta annorum, id est, novem decadarum, peperit Isaac, iuncta Abraham centenario [Gen. XXI], id est, decem decadarum habenti mysterium. |
24 | Qui numerus quid significet, sequens Scriptura monstrabit. |
25 | (Vers. 13 seqq.) Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum. Et quod separatum erat aedificium, et parietes eius longitudinis centum cubitorum. Latitudo autem ante faciem domus, et eius quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum. Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius, quod erat separatum ad dorsum. ΕΚΘΕΤΑC (id est, eminentia) ex utraque parte centum cubitorum: Et templum interius, et vestibula atrii. |
26 | Limina et fenestras obliquas ΕΚΘΕΤΑC, in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem erat usque ad fenestras: Et fenestrae clausae. Super ostia, et usque ad domum interiorem: Et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus: Et forinsecus ad mensuram. Et fabrefacta Cherubim et palmae: Et palma inter Cherub et Cherub: duasque facies habebat Cherub: faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte; expressam per omnem domum in circuitu. |
27 | De terra usque ad superiora portae Cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi. Limen quadrangulum erat: Et facies sanctuarii aspectus contra aspectum altaris lignei, trium cubitorum altitudo eius: Et longitudo eius duorum cubitorum: Et anguli eius, et longitudo eius, et parietes eius lignei. LXX: Et mensus est ÷ contra ** domum longitudinem cubitorum centum: et reliqua et separantia et parietes eius, in longitudinem cubitorum centum: Et latitudinem contra faciem templi, et reliqua econtra cubitorum centum. |
28 | Et mensus est longitudinem separantis contra faciem reliquorum, quae erant post tergum domus illius, et reliqua hinc et inde cubitorum centum longitudinem. Et templum et anguli, et Aelam exterius strata ligno, et fenestrae in modum retis factae tres, ad lucendum, ut prospiceretur per eas. Et domus, et ea quae proxima erant, strata ligno per circuitum: Et pavimentum, et de pavimento usque ad fenestras. |
29 | Et fenestrae aperiebantur tripliciter, ut prospiceretur per eas: et usque ad domum interiorem, et exteriorem, et per omnem parietem in circuitu intrinsecus et extrinsecus mensura, et caelata Cherubim, et palmae inter Cherub et Cherub. Duae facies Cherub: facies hominis ad palmam hinc, et facies leonis ad palmam inde: caelatus omnis paries per circuitum a pavimento usque ad laquearia Cherubim, et palmae caelatae. |
30 | Et sanctuarium et templum aperiebatur per quatuor angulos contra faciem sanctorum: visio quasi species altaris lignei: trium cubitorum altitudo eius, et longitudo cubitorum duorum: et latitudo cubitorum duorum: et cornua habebat, bases quoque et parietes eius lignei.» Verbum contra, quod LXX transtulerunt in principio testimonii, ubi scriptum est: Et mensus est contra domum, in Hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est: ut sit rectius et verius, et mensus est domum longitudine cubitorum centum, et reliqua. |
31 | Describuntur autem Sancta sanctorum et templum interius, quod post nonaginta cubitos, ex tribus partibus centenos cubitos habere dicatur, perfectum videlicet numerum decadarum decem: ut et mente, et sermone, et operibus Domino serviamus, recordantes illius Apostolici exempli in quo ait: Ut scire possimus quae sit latitudo, et longitudo, et profundum, et altitudo [Ephes. III, 18]. Quod autem in Hebraico dicitur, aedificium separatum et parietes eius, LXX reliqua interpretantur et separantia, quae non haereant parietibus templi, sed propinquos et suos habeant parietes. |
32 | Ipsum quoque templum et anguli eius, et Aelam, id est, πρόπυλον, sive vestibulum, exterius erant strata ligno, sapientia videlicet, quod lignum vitae situm in paradiso Scriptura commemorat [Genes. II]. Fenestrae quoque erant factae in modum retis, instar cancellorum: ut non speculari lapide, nec vitro, sed lignis interrasilibus et vermiculatis clauderentur: pro quibus in Hebraico obliquas fenestras habet, quae in tribus tantum erant partibus templi, ad dexteram videlicet et sinistram, et post tergum, id est, ad Meridiem, et ad Aquilonem, et ad Occidentem. |
33 | Orientalis autem pars non habebat fenestras, quia ipse introitus clarum immittebat lumen intrinsecus, et cuncta interiora templi, ianuarum lumine complebantur, ita ut per singulas fenestras et cancellorum foramina intro quis posset aspicere. Et non solum exteriora erant strata ligno, sed tanta erat lignorum copia per circuitum, ut et pavimentum et de pavimento usque ad fenestras, lignis omnia iungerentur. Quae fenestrae iuxta Septuaginta aperiebantur tripliciter: ut apertis eis, triplex in templo Dei intelligentia monstraretur, iuxta illud quod alibi dicitur: Tu autem describe ea tripliciter [Prov. XXII, 20]. Prospicitur autem per eas non solum interius, sed et exterius: ut quae interiora sunt, invisibilia; quae exteriora, visibilia cognoscamus: ut aliud mentem, aliud carnem, aliud spiritualem intelligentiam, aliud simplicem monstret historiam, et per omnes parietes in circuitu, tam intrinsecus, quam extrinsecus, erant mensurae suae. |
34 | Nihil enim absque ratione et mensura in templo Dei, et maxime in sancto [Al. sancta] sanctorum a Deo factum est. Caelata quoque erant Cherubim, haud dubium quin in lignis, de pavimento usque ad fenestras pertingentibus, et tam fabrefactae erant caelaturae, ut non sculptae, sed appositae viderentur. Cherubim interpretantur scientiae multitudo. Igitur intrinsecus in interioribus templi post scientiae multitudinem caelantur et palmae, in quibus signum victoriae est, dicente Apostolo: Persequor autem ad statutum bravium supernae vocationis Dei, in Christo Iesu [Philip. III, 14]. Quae palmae erant inter Cherub et Cherub, ut unum Cherub duarum palmarum lateribus vallaretur: quod Cherub nequaquam, ut in principio huius prophetae legimus, quatuor habebat facies, hominis scilicet, et leonis, et vituli, et aquilae; sed tantum duas, hoc est, hominis et leonis, quorum primum ad rationem pertinet, sequens ad furorem, qui significantius Graece θυμὸς appellatur. Furorem autem dicimus, non eum qui perturbationi, et vitio proximus est: sed qui mentis consolidat mollitiem, et fortiorem facit animum dimicantis. |
35 | In principio enim subiacemus concupiscentiae, quae refertur ad vitulum, propter terrena opera; et alia sunt carnalia, alia spiritualia, quorum extremum aquilae deputatur. Cum autem intraverimus sancta sanctorum, et interiora templi possederimus, nequaquam alia re indigemus, nisi ratione atque fortitudine, quorum alterum ad sensum atque prudentiam, alterum refertur ad animi perseverantiam. Omnis igitur paries per circuitum templi a pavimento usque ad laquearia, Cherubim habebat, et palmas mira arte caelatas: post quae aperiebatur sanctuarium et templum per quatuor angulos contra faciem sanctorum. |
36 | Prius enim habemus scientiae multitudinem, per quam victoriam de hoste consequimur, et postea nobis sanctuarium aperitur et templum, quod habet quatuor angulos, et stationem firmissimam, et quae in nullam partem declivior sit. Hanc enim habet naturam mensura quadranguli, ut stabili consistat basi, et in mystico numero, qui prudenti lectori perspicuus est, elementa quatuor, ex quibus constant omnia, solida perpetuaque possideat. |
37 | Et cuncta contra faciem sanctuarii aspiciebant: ante quod sanctuarium, sive in quo sanctuario erat species altaris lignei trium cubitorum altitudine, et longitudine cubitorum duorum, latitudine cubitorum duorum, qui iuncti faciunt septem cubitos. Quod altare habebat cornua; et tam bases quam parietes eius, hoc est, latera erant lignea, in quo Scripturae sanctae mysteria, humanus sermo non potest explicare: quomodo altare, in quo ignis succendendus erat, mensa videlicet thymiamatis nihil ab igne patiatur, sed ut ita dicam, igne purius fiat. |
38 | Sicut enim sanctorum opera, de quibus scribit Apostolus: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit [I Cor. III, 13], non pereunt, sed per ignem puriora monstrantur, ita et altaris ligna quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc de sanctuario, et de interioribus templi et altari thymiamatis credere, cum etiam ἀμίαντον, quod lini genus est, vel lini habens similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur. |
39 | Ignosce, lector, difficultati, et veniam tribue pauperi intelligentiae. Per fenestras enim obliquas et in modum retis factas, et quae semper clausae sunt, vix usque ad interiorem domum cordis nostri oculum possumus intromittere, ut omnia quae cernimus, in umbra videamus et in imagine, et cum Apostolo clamemus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae illius [Rom. XI, 13]! Et: Quis cognovit sensum Dei [Isai. XL, 13], nisi ille qui est magni consilii angelus, et sua potest dignis aperire mysteria? ἐκθέτας autem Romae appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, sive Meniana ab eo qui ea primus invenit, quae nonnulli Graecorum ἐξώστρας vocant. |
40 | (Vers. 23 seqq.) Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino, et duo ostia erant in templo et in sanctuario, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur. Bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum, et caelata erant in ipsis ostiis templi Cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant. |
41 | Quamobrem et crassiora [Vulg. grossiora] erant ligna in vestibuli fronte forinsecus: super quae fenestrae erant obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus latitudinemque parietum. Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica veritate discordat. Unde hoc solum admonebo quod pro crassioribus lignis, σπουδαῖα, hoc est, necessaria, sive cura digna transtulerint, et pro obliquis fenestris, absconditas, et quod in fine testimonii positum est: et mensus est hinc et inde laquearia superliminaris, sive vestibuli, et [Al. per] latera domus compacta, sive coniuncta, quae illi dixerunt, ἐζυγωμένα, pro quibus possumus aequi ponderis vertere. Vir ergo ille qui prophetam in abdita templi introduxerat, et inter caetera ostenderat ei altare ligneum, quod et angulos et cornua iuxta LXX, et parietes habebat ligneos, dixit ei: Hoc altare quod respicis, ipsa est mensa coram Domino, quae in similitudine rubi ardet, et non comburitur; de qua sanctus loquitur ad Deum: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me [Ps. XXII, 5]. Duo quoque ostia erant in templo et in ipso sanctuario, per quae utriusque instrumenti sacramenta monstrantur, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: ut et in historia spiritualem habeas intelligentiam, et in tropologia historiae veritatem, quorum utrumque altero indiget, et si unum defuerit, perfecta caret scientia. |
42 | Quod autem sequitur: Bina erant ostia ex utraque parte ostiorum, iuxta litteram perspicuum est. Solent enim in maioribus tricliniis bina sibi haerere atque coniungi: ut maior introitus nequaquam duobus et ingentibus, sed quatuor minoribus claudatur, vel aperiatur foribus. In quibus ostiis templi, sive sancti sanctorum caelata erant Cherubim, de quibus supra diximus, et sculpturae palmarum, ut post scientiae multitudinem, victoria intrantibus praeberetur. |
43 | Quae sculptura palmarum in omnibus quoque parietibus Templi erat. Redditque causas quare caelatae [Al. caelata] fuerint Cherubim in ipsis ostiis, et palmarum expressae similitudines. Unde et crassiora [Al. grossiora] erant ligna in vestibulo portae forinsecus: ut et firmitatem haberent, et caelaturam possent recipere. |
44 | Pulchreque iuxta intelligentiam spiritualem, firmiora et caelata sunt ostia, ut et firmitatem habeant et pulchritudinem, ne quis in sancta sanctorum similis Oziae possit irrumpere, et sibi sacerdotium vendicare [II Par. XXVI]. Super quae ostia erant fenestrae obliquae, sive absconditae, ut ipsum quoque lumen quod praebebatur intrinsecus, non haberet perfectam scientiam, nec clarum lumen et cunctis patens: sed plerisque ex parte esset absconditum. |
45 | Nunc enim videmus in aenigmate [I Cor. XIII, 12]; et nec dum novimus sicut oportet nos scire: cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte fuerat, destruetur. Et erat similitudo palmarum hinc atque inde. Eleganter in interioribus Templi, et in sanctis sanctorum non posuit dexteram et sinistram: ne quid sinistrum in his quae magna sunt et arcana dicere videretur; sed hinc atque inde, iuxta illud quod in Evangelio scriptum est: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram [Matth. V, 39]. Numquid dicere non potuit, et sinistram? Sed quando percutitur dextra, praebetur altera dextra: quia in sancto viro utrumque dextrum, utrumque perfectum est. |
46 | Et in humerulis vestibuli secundum latera domus, latitudinemque parietum: pro quo LXX transtulerunt, in laquearibus Aelam, hoc est, propyli [Al. gr|προπύλου],|gr et latera domus, aequalis ponderis, sive mensurae: per quae latenter ostenditur, et postes superliminaris, sive vestibuli (hoc enim humeruli videntur significare) et latera domus, et latitudinem parietum, cuncta rationis plena esse atque mensurae, et nihil in templo Domini reperiri quod absque mensura et sapientia constitutum sit. |