Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 12, Caput XL
1 | (Vers. 1 seq.) «In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae (sive captivitatis) in exordio anni (sive in primo mense) decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa (sive capta) est civitas: in ipsa hac die (sive in die illa) facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. In visionibus (sive in visione) Dei, adduxit me in terram Israel, et dimisit (sive posuit) me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis, vergentis ad Austrum (sive e regione). Et introduxit me illuc: et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris (sive aeris splendentis); et funiculus lineus (sive caementariorum) in manu eius, et calamus mensurae in manu eius. |
2 | Stabat autem in porta: et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi: et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi (sive pone in cor tuum omnia, quae ostendero tibi): quia ut ostendantur tibi adductus (sive ingressus) es huc: et annuntia (sive monstrabis) omnia, quae tu vides domui Israel.» Si quinto anno captivitatis, sive transmigrationis regis Ioachin, in quarto mense, in quinta mensis aperti sunt coeli Ezechiel prophetae, iuxta fluvium Chobar, et vidit visiones Dei, nunc autem dicitur, quod in vicesimo et quinto anno transmigrationis eiusdem Iechoniae in exordio anni, decima mensis facta sit super eum manus Domini, adductusque in terram Israel, et positus super montem excelsum nimis, ut videret aedificium civitatis vergentis ad Austrum, nulli dubium est, quin decem et novem annis, novemque mensibus et quinque diebus anni vicesimi completis, omnis illius prophetia contexta sit. |
3 | Quod si iuxta Theodotionem, qui in eo loco ubi nos posuimus, in exordio anni, interpretatus est, in novo anno, decima mensis (novus autem annus apud Hebraeos vocatur mensis septimus, qui apud eos habet vocabulum THESRI, ut Kalendis mensis septimi, sit tubarum clangor, et decima dies eiusdem mensis, dies ieiunii et placationis; quinta decima vero quando totus lunae orbis expletur, dies scenopegiarum) datur intelligi, quod decima die placationis Dominicae monstratum ferat Ezechieli aedificium civitatis. |
4 | Et quomodo restitutionem populi, immo vivificationem in ossibus campi sub resurrectionis imagine demonstravit: sic nunc instaurationem urbis quae Babylonio fuerat ante annos quatuordecim igne deleta, sub descriptione eius Dominus pollicetur, ut sicut captivitatem et eversionem, ollae succensae a facie Aquilonis monstraverat typus, et prophetiae veritas opere comprobata est: ita ex praeteritorum fide, futurae aedificationis veritas vaticinio probaretur. |
5 | Nec hoc de illo tempore dicitur, quod quidam imperiti Iudaeorum volunt, quando sub Zorobabel et sub Iesu, filio Iosedec, sacerdote magno, templum exstructum est, prophetantibus Aggaeo et Zacharia. Hoc enim templum quod nunc describitur, et ordo sacerdotii, terraeque divisio et fertilitas, multo augustius est, quam fuit quod Salomon exstruxerat. |
6 | Illud autem quod aedificatum est sub Zorobabel, in tantum parvum erat, et prioris comparatione nihili: ut qui prius templum viderant, et postea hoc aspiciebant, eiularent, doloremque suum lacrymis testarentur, et multo maior esset clamor ululantium, quam clangor tubarum. Lege Ezrae librum. Porro quod additur, quarto decimo anno postquam percussa (sive capta) est civitas (II [I Esdr. V], iuxta mysticos intellectus quatuordecim significat generationes: quibus completis a David usque ad nativitatem Christi, urbis restitutio promittitur ab eo, de quo scriptum est: Ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet [Isa. XLV, 13]. Et iterum: Venit ut praedicaret captivis remissionem, et caecis visum: dicens his qui erant in vinculis, exite, et qui erant in tenebris, revelamini [Isa. LXI, 1]. Fit autem super eum manus Domini, ut iuxta carnem in Babylone positus, in spiritu ad terram veniret Israel: et nequaquam in visione, sed in visionibus Dei poneretur super montem excelsum nimis, de quo Isaias et Michaeas vaticinantur: Venite, ascendamus in montem Domini, ad domum Dei Iacob [Isa. II, 3] [Mich. IV, 2]. Qui mons excelsus est nimis, ad comparationem montium caeterorum, de quibus propheta testatur, dicens: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Ps. CXX, 1]. Et in alio loco: Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui [Ps. CXXIV, 2]. De quo et Isaiae dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion [Isa. XL, 9]. Super hunc montem ostenditur aedificium civitatis, iuxta LXX et Aquilam, e regione, et ex adverso Aquilonis, unde ad terram Israel propheta veniebat; iuxta Theodotionem vero et Symmachum, vergentis ad Austrum, ubi plenum lumen est, et sol iustitiae in summo coeli vertice positus. |
7 | Unde et in Cantico dicitur Canticorum: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius [Cant. IV, 16]. Fugatur enim de horto Domini Aquilo ventus durissimus, ne refrigeretur dilectionis calor, floresque marcescant. Quando autem dicitur: Quasi aedificium civitatis, non vere civitas, sed civitatis similitudo monstratur, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXVI, 2]: quae est Ierusalem aedificata ut civitas, cuius participatio eius in idipsum, et in qua magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius [Ps. XLVII]. Et in turribus civitatis istius Deus cognoscitur, quando suscipiet eam. |
8 | De qua et alibi: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]. Et: Non potest abscondi civitas super montem posita [Matt. V, 14], quae loquitur in Isaia: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur [Isa. XXIII]. Non dixit quae expugnatur, sed oppugnatur: quae aedificata est super petram, et nulla tempestate concutitur. |
9 | Sequitur: Et introduxit me illuc, subauditur, manus Dei. Illuc autem, hoc est, quasi ad aedificium civitatis, ut mihi cuncta quae erant intrinsecus demonstraret. Et ecce, inquit, vir, cuius erat species sive visio, quasi species aeris fulgentis, ille videlicet, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen eius [Zach. VI, 12]. Habebat autem speciem nequaquam electri, ut in principio huius voluminis dicitur, neque accinctus erat zona aurea, ut in Ioannis Apocalypsi continetur [Apoc. I]: sed habebat speciem iuxta Hebraicum quasi aeris. |
10 | Haec enim materia cunctis metallis vocalior est, et tinnitu longe resonat. Unde et in Daniel, in imagine quae erat ex auro, argento, aere, ferroque compacta, regnum Alexandri atque Graecorum in aeris similitudine demonstratur [Daniel. II]; ut Graecae linguae eloquentia signaretur: per quam manifestum est, adhuc eos indigere doctrina, qui templi spiritualiter aedificandi necdum plene novere mysteria. |
11 | Funiculus quoque erat lineus, sive caementariorum in manu eius, de quo in Zacharia scriptum est [Zach. II], quod funiculum habuerit geometricum, ut latitudinem et longitudinem urbis metiretur. Caementariorum autem, vel angelorum qui Dei imperio ministrabant, vel Moysi, et omnium prophetarum, atque apostolorum, qui aedificant civitatem Dei, et adiutores vel ministri sunt Dominicae voluntatis. |
12 | Unde et Paulus apostolus loquebatur: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus [I Cor. III, 9]. Quodque sequitur: Et calamus mensurae in manu eius, designat gratiam prophetalem, de qua scriptum est in quadragesimo quarto psalmo: Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis [Psal. XLIV, 2]. Et de Ioanne propheta atque baptista: Quid existis in desertum videre, calamum vento agitari [Matt. XI, 7]? Quem calamum imitari cupiunt, qui scribentes scribunt iniquitatem, et quibus imprecatur propheta: Increpa feras calami [Ps. LXVII, 31]. Stabat autem in porta; quia per ipsum ad Patrem ingredimur, et sine ipso civitatem Dei intrare non possumus, ut dignos suscipiat, indignos abiiciat. |
13 | In porta quoque iudicium est. Unde et propheta dicit: Oderunt arguentes in porta [Isa. XXIX, 21]. Et in alio loco: Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta [Ps. CXXVI, 5]. Hic vir locutus est ad prophetam, in cuius manu erat funiculus, et cuius erat species quasi aeris, et qui calamum tenebat manu. Locutus est ad Ezechielem verus architectus, quem imitabatur et Paulus apostolus, dicens: Quasi sapiens architectus fundamentum posui [I Cor. III, 10]. Sapientem autem vocat architectum, ad distinctionem illius qui stultus est, et in Zacharia pastor insipiens appellatur; locutus est autem quae sequuntur: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi [Zach. XI]: non oculis carnis, sed spiritus; nec auribus corporis, sed animae. |
14 | Levate, inquit, oculos vestros, et videte, quia messes iam albae sunt ad metendum [Ioan. IV, 35]. Et: Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8]. Videtur autem aedificatio civitatis, et auditur ordo caeremoniarum et sacerdotum, terraeque descriptio. Nec sufficit praecepisse ut cerneret oculis, et audiret auribus; sed adiecit: Et pone cor tuum in omnia; sive, et pone in corde tuo omnia quae ego ostendam tibi. |
15 | Nihil enim prodest vidisse et audisse, nisi ea quae videris et audieris, in memoriae reposueris thesauro. Quando autem dicit, omnia quae ego ostendam tibi, intentum facit auditorem, facit et cordis oculis praeparatum, ut memoriter teneat quae sibi ostendenda sunt, quia ut omnia ostendantur tibi, adductus es huc. Quo dicto ostendit specialiter nihil theoria et scientia dulcius, quam propheta desiderat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. |
16 | Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius [Psal. XXVI, 4, 5]. Unde iungit, et loquitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Annuntia, inquit, omnia quae tu vides domui Israel, ut qui per se videre non possunt, per te discant, quae tibi a Domino demonstrantur. Domui autem Israel his, qui mente conspiciunt Deum, de quibus erat et Nathanael, qui Christum studiosissime requirebat, et meruit audire: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]. |
17 | (Vers. 5 seqq.) «Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo, et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Et venit ad portam quae respiciebat viam Orientalem, et ascendit per gradus eius, et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine, et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos, et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. |
18 | Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc et tres inde, mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. |
19 | Et marginem ante thalamos cubiti unius, et cubitus unus finis utrinque: thalami autem sex cubitorum erant hinc, et inde. Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium. LXX: Et ecce murus extra domum per gyrum, et in manu viri calamus mensurae cubitorum sex, et palaestes, et murum mensus est, latitudinem aequalem calamo, et altitudinem eius mensurae. |
20 | Et ingressus est portam, quae respiciebat Orientem, septem gradibus, et mensus est thee ÷ sex hinc, et sex inde ** aelam portae aequalem calamo longitudine, et aequalem calamo in latitudine, et aelam in medio theelath cubitorum sex, et thee secundum aequalem calamo in latitudine, et aequalem calamo in longitudine, et aelam cubitorum quinque. |
21 | Et thee tertium aequalem calamo in latitudine trium, et aequalem calamo in longitudine trium, et aelam portae qui iuxta aelam portae octo cubitorum, et aelam duorum cubitorum, et aelam portae intrinsecus, et thee portae e regione, tres hinc, et tres inde, et mensura una trium: mensura una aelam hinc et inde. |
22 | Mensus est latitudinem introitus portae decem cubitorum, et latitudinem portae cubitorum tredecim, et cubitus unus redigebatur in conspectu theeri cubiti unius, et cubiti unius terminus hinc inde, et thee cubitorum sex hinc, et cubitorum sex inde. Et mensus est portam a muro thee, usque ad parietem thee, latitudinem viginti quinque cubitorum. |
23 | Haec porta contra portam.» Dum essem Romae puer, et liberalibus studiis erudirer, solebam cum caeteris eiusdem aetatis et propositi, diebus Dominicis sepulcra apostolorum et martyrum circuire; crebroque cryptas ingredi, quae in terrarum profunda defossae, ex utraque parte ingredientium per parietes habent corpora sepultorum, et ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud propheticum compleatur: Descendant ad infernum viventes [Ps. LIV, 16]: et raro desuper lumen admissum, horrorem temperet tenebrarum, ut non tam fenestram, quam foramen demissi luminis putes: rursumque pedetentim acceditur, et caeca nocte circumdatis illud Virgilianum proponitur [Aeneid. lib. II]: Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Hoc mihi dictum sit, ut prudens lector intelligat, quam habeam sententiam super explanatione templi Dei in Ezechiel, de quo scriptum est: Nubes et caligo sub pedibus eius [Ps. XCVI, 2]. Et rursum: Tenebrae latibulum eius [Ps. XVII, 12]: Unde et Moyses nubem ingressus est et caliginem, ut posset Domini mysteria contemplari, quae populus longe positus, et deorsum manens, videre non poterat [Exod. XXIV ] [et XXXIV]. Denique post quadraginta dies, vultum Moysi vulgus ignobile, caligantibus oculis, non videbat, quia glorificata erat, sive ut in Hebraico continetur, cornuta facies Moysi. |
24 | Ita et mihi legenti descriptionem templi mystici (quod Iudaei secundum litteram in adventu Christi sui, quem nos esse Antichristum comprobamus, putant aedificandum, et nos ad Christi referimus Ecclesiam, et quotidie in sanctis eius aedificari cernimus) accidit, ubicumque oculus cordis aperitur, et me aliquid videre aestimavero et tenere sponsum, et gaudens dixere: Inveni quem quaesivit anima mea, tenebo eum, et non dimittam eum [Cant. III, 4]; rursum me deserit sermo divinus, fugitque sponsus e manibus, et clauduntur oculi caecitate, ita ut cogar dicere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrustabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae illius [Rom. XI, 33]! Et quod alibi scriptum est: Iudicia Domini abyssus multa [Ps. XXXV, 7]. Et: De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam [Ps. CXXIX, 1]: et illud Elisaei, qui raptum a se magistrum cordis oculis sequebatur, dicens: Pater, pater: currus Israel et auriga eius [IV Reg. II, 12]. Simpliciter igitur est fatendum me templum beati Ezechielis, quod saecula cuncta tacuerunt, non temeritate velle disserere, sed fide et timore Dei, coniecturam animi mei cupere legentibus demonstrare; ut si ego in tabernaculum Dei pelles caprarum pilosque obtulero, unde peccatorum spinae et aculei protegantur, et arceantur pluviae et tempestates: alius qui dives est, pro qualitate meritorum, vel ferrum, vel aes, vel argentum, aurumque et pretiosissimos lapides offerat, et non nostra, quia sunt minora, contemnat; sed propriis gaudeat opibus. |
25 | Nisi enim ima fuerint, summa esse non poterunt: et ut maiora laudentur, minorum comparatione succrescunt. Videamus igitur, quid ingressus Ezechiel aedificium civitatis vergentis ad Austrum primum viderit, deinde audierit: Et ecce, inquit, murus forinsecus in circuitu domus undique. Pro muro, quem Aquila et Theodotio interpretati sunt, Symmachus et Septuaginta posuere περίβολον. Murus ergo, sive περίβολος, ex omni parte domum, hoc est, templum Domini circumdabat, habebatque vir, cuius erat species quasi species aeris, non solum funiculum geometricum et caementariorum, sed et calamum tenebat in manu, cuius supra mensura tacita est, et nunc ponitur cubitorum sex et palmo, qui rectius Graece dicitur παλαιστή, et est sexta pars cubiti. Alioquin palmus σπιθαμὴν sonat, quam nonnulli pro distinctione palmam: porro παλαιστὴν, palmum appellare consueverunt. |
26 | Hoc igitur calamo mensus est latitudinem et altitudinem muri, et utrumque, hoc est, latitudo et altitudo uno fuere calamo, hoc est, senis cubitis et palmo uno. Cumque essent portae plurimae, noluit per alias intrare portas, sed per eam, quae respiciebat ad Orientalem plagam. Et quia non erat aequalis locus, et murus enim per circuitum, et ipsa aedes Dei in excelsioribus locis aedificata erat, propterea per gradus ingreditur, immo conscendit: quos soli LXX septem nominant, cum et in Hebraeo, et in caeteris translatoribus gradus tantum absque numero legerimus. Ingressusque portam, statim mensus est limen portae, quod LXX θεὲ nominant: pro quo in Hebraeo scriptum est SEPH. Et diligentem et studiosum lectorem admonendum puto: si tamen scientia Scripturarum, et non vanis oratorum declamationibus ducitur, ut sciat omnia prope verba Hebraica, et nomina, quae in Graeca et Latina translatione sunt posita, nimia vetustate corrupta, scriptorumque vitio depravata, et dum de inemendatis scribuntur inemendatiora, de verbis Hebraicis facta esse Sarmatica, immo nullius gentis, dum et Hebraea esse desierint, et aliena esse non coeperint. |
27 | Limen igitur portae, sive θεὲ, immo seph, quod Symmachus οὐδὸν: Aquila et Theodotio πρόθυρον interpretati sunt, habebat calamum unum, hoc est, sex cubitos et palmum in latitudine: pro quo nescio quid volentes LXX addidere de suo, sex hinc et sex inde. Post limen autem portae, iuxta Hebraicum, mensus est thalamum sive cubiculum, ut Symmachus transtulit, παραστάδας, id est, postes ex utraque parte calamo uno, tam in longum, quam in latum. |
28 | Quod et ipsum LXX aelam (αἰλὰμ) transtulerunt, quod in consequentibus Symmachus anteliminare interpretatus est. Inter thalamos autem duos, sive cubicula, et παραστάδας erant quinque cubiti, et aliud prolimen portae iuxta vestibulum intrinsecus calamo uno. |
29 | Tertium quoque vestibulum portae octo habebat cubitos, et in fronte eiusdem, sive in marginibus duos cubitos. Quod vestibulum ne quis putet idem esse quod supra, addidit: Vestibulum autem erat portae interioris: pro quibus LXX primum, et secundum, et tertium vestibulum transtulerunt. Thalami autem, id est, cubicula, quae post portam Orientalem erant aedificata in vestibulis, respiciebant ad viam Orientalem. |
30 | Et ut sciamus quot fuerint thalami, iungitur, tres hinc, et tres inde: ad Septentrionem videlicet et ad Meridiem respicientes, et ad Orientalem viam: unaque mensura frontium erat ex utraque parte. Mensus est quoque mensuram in latum liminis portae, et reperit decem cubita, et in longum tredecim cubita, et in unum cubitum arctabantur extrema thalamorum, vel ut Symmachus transtulit, παραστάδων, et utraque frons singulos habebat cubitos. |
31 | Thalami autem, sive παραστάδες, et ut LXX de suo posuere θεηλὰθ, ex utraque parte sena habebant cubita. Mensusque est portam a tecto thalami, sive παραστάδος, usque ad tectum sive ad parietem eius, et invenit inter tectum et tectum, latitudinis viginti et quinque cubita. |
32 | Tantum enim erat spatii inter ostium et ostium, sive inter portam et portam. Haec breviter divinantis magis, quam explanantis animo dixerimus, volentes iuxta litteram obscuram, et pene non apparentem adumbrare picturam. Caeterum pauca, quae possumus suspicari, strictim, dubitantesque [Vulg. dubitanterque] ponemus. |
33 | Apostolus Paulus volens Ephesios [Ephes. III] sacratiora cognoscere, imprecatur eis, ut repleantur sapientia et charitate Domini, ut radicati atque fundati, scire valeant, et comprehendere quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum divitiarum eius, et ad eosdem loquitur: Ergo nequaquam estis peregrini, sed cives sanctorum, et domestici Dei, aedificati supra fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso angulari lapide Iesu Christo, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino: in quo et vos superaedificati estis [Al. coaedificamini] in habitaculum Dei et in Spiritu sancto [Ephes. III, 2]. Petrus quoque apostolus eisdem pene verbis, quia eodem spiritu, in Epistola loquitur: Si quidem credidistis quoniam bonus Dominus, ad quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honoratum, et ipsi ut lapides viventes aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas acceptabiles Deo per Iesum Christum [I Petr. II, 3 seqq.]. Ex quo perspicuum est, Dominum Salvatorem, qui verus architectus est, probare lapides qui possint poni in templi fundamentis, qui in medio, qui in superioribus locis, et inferioris mensurae, vel non tam solidae firmitatis in muro, et extra templum in circuitu τοῦ περιβόλου collocari. |
34 | Non est enim parvi roboris nec minimae firmitatis, impositos desuper lapides sustinere. Unde scribit Apostolus ad credentes: Invicem onera vestra portantes [Galat. VI, 2]. Et in alio loco scriptum est: non debere nos pondus assumere, quod ferre non possumus. Calamus autem mensurae, qui habebat sex cubita, et palmum unum, illud significat, notam esse Deo conversationem nostram, quae in sex diebus in quibus mundus factus est continetur, et notam esse rationem operum singulorum, ut aliud ad opera pertineat, aliud ad mentem. |
35 | Unde et latitudo aequa est altitudini: quorum latitudo ad opera, ut diximus; altitudo refertur ad animum, qui ad alta festinat. Illud autem semel monuisse sufficiat: nosse me cubitum, et cubita neutrali appellari genere, sed pro simplicitate, et facilitate intelligentiae, vulgique consuetudine, ponere et genere masculino. Non enim curae nobis est vitare sermonum vitia, sed Scripturae sanctae obscuritatem quibuscumque verbis disserere. |
36 | Ingreditur igitur vir, cui Oriens nomen est, per portam Orientalem, ut illuminet eos, quos in prima vestibuli fronte repererit, sive in ipso introitu portae: non per unum, sed per plures gradus, quorum siletur numerus, ut ascensionis appareat difficultas, et quotcumque gradus tibi proposueris, scias minus esse ab eo, quod dubium derelinquitur. Istam arbitror portam, de qua et in Psalmis canitur: Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam [Ps. CXVII, 20]. Mensusque est limen portae, ut scire valeamus omnia patere notitiae Dei. |
37 | Quod limen in latitudine unius dicitur calami, et de altitudine siletur ac longitudine. Via enim est et introitus, et per eam ad interiora pergendum est (licet in hoc loco Septuaginta superflue longitudinem, vel, ut in plerisque codicibus continetur, altitudinem dixerint); cubicula autem , id est, thalami et παραστάδες tam in longum, quam in latum singulos habeant calamos, sed inter thalamum et thalamum, quinque tantum sunt cubita, ut interiora cubiculorum plenam habeant mensuram calami, id est, sex cubitorum, et palmi unius, dum opera pariter ratioque consentiunt. Ea vero quae extrinsecus sunt, hoc est, inter thalamum et thalamum, quinque cubita; necdum enim Christi secreta penetrarunt, nec possunt dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum [Cant. I, 3]. Et alibi: Omnis gloria filiae regis intrinsecus [Ps. XLIV, 14]. Sed discipulis cum Christo domi commorantibus, mysteria eius audire non possunt, et foras ad se cupiunt Dei exire sermonem, et propterea quinque cubitorum mensura in eis ponitur, ut ad sensus quinque omnia referre doceantur. |
38 | Limen quoque alterius portae, sive ut in Septuaginta continetur, secundi vestibuli et tertii, eiusdem calami unius mensurae est. Post quod vestibulum eius, hoc est, limen portae, in introitu octo ponuntur cubita, ut interiora vestibuli nequaquam septenarium numerum, et sex cubita, et palmum unum, sed octonarium teneant, qui ad resurrectionis et diei Dominicae pertinent sacramentum. |
39 | Et in fronte, inquit, eiusdem vestibuli duo erant cubita, quae vel ad utrumque pertinent Instrumentum, vel ad litteram, et spiritum, vel ad mysterium forcipis, qua in Isaia de altari carbo comprehenditur, et defertur ad prophetae labia purganda. Et ut sciamus, quod sit hoc vestibulum, quod octo et duobus cubitis terminatur, ponit manifestius: Vestibulum autem portae erat intrinsecus, per quod pervenimus ad templum Dei. Thalami quoque, et cubicula quae erant ad viam portae Orientalis, pro quibus Septuaginta Elau scribunt, tres erant hinc, et tres inde, mensurae unius, id est, calamo uno, qui sex cubita, et unum palmum habebat, de quibus supra dictum est: Et αἰλὰμ uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos. |
40 | Ne igitur putaremus duos tantum esse thalamos, ternos ex utraque parte posuit: ut senarium numerum demonstraret, qui et in hydriis Evangelii indicatur [Ioan. VIII], in quibus aquae in vina mutatae sunt, et quotidie Iudaici latices vertuntur in vinum, quod laetificat cor hominis: et Christi cruore fit dulcius. Mensus est quoque latitudinem liminis [Al. limitis] portae decem cubitorum, qui perfectus est numerus, et vel Decalogo continetur, vel Evangeliorum quatuor sacramento. |
41 | Qui ab uno incipiens, ita ad quatuor pervenit, ut denarium impleat numerum. Cuius longitudo habebat tredecim cubitos: pro qua in Septuaginta rursum ponitur latitudo, quod mihi videtur scriptorum negligentia depravatum. Neque enim in uno loco latitudinem, et rursum latitudinem decem, vel tredecim cubitorum Scriptura dixisset. Potest autem porta liminis, in quo sacratus est numerus veteris et novi Testamenti, vel ipse Dominus intelligi, qui dicit: Ego sum ostium [Ioan. X, 9]; vel certe omnes sancti, per quos ingredimur ad notitiam Dei, quorum apostolus Paulus loquebatur: Os meum patet ad vos, o Corinthii; et: Dilatamini et vos [II Cor. VI, 11]. Tredecim autem cubiti post octonarium numerum, librorum Moysi continent sacramentum, qui et in quinque monstrantur panibus [Matth. XIV], et in Samaritana Evangelii [Ioan. IV], quae arguitur quod quinque habuerit viros, et sextum quem se putabat habere, non habebat: et tamen octonarius, et quinarius numerus, uno cubito, id est, quarto [Al. tertio] decimo consummatur: quia in Christo recapitulantur omnia. |
42 | Unde dicitur: Et cubitus unus finis utrinque: dum et vetus et novum Testamentum una Christi mensura complectitur, et altitudinem triginta cubitorum arcae Noe unus cubitus includit. Thalami autem, inquit, sive ut Septuaginta posuere thau, vel thee, vertentes atque mutantes per singula loca, ut voluerunt Hebraica nomina, sex cubitorum erant ex utraque parte, quod dicitur, hinc et inde, et nequaquam habebant palmum nec rationem desuper additam, quae praesentem conversationem ad futuram beatitudinem provocaret, sed tantum sex cubita. |
43 | Unde sequitur: Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum, sive parietem eius: et invenit latitudinis viginti et quinque cubita; qui et ipse numerus, licet quadrus sit, tamen refertur ad sensus. Si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaveris, vicesimum et quintum numerum efficies: qui est inter tectum thalamorum et tectum; et tamen utrumque e regione sui positum, a summis partibus habet ostium contra ostium. |
44 | Haec non frivola videantur esse lectori, licet et mihi ipsi qui dico displiceant, sentiens me clausam pulsare ianuam; sed legenda cum venia sunt: alioquin potui simpliciter ignorantiam confiteri, et omne studiosorum amputare desiderium. Sicut enim a perfecta scientia procul sumus, levioris culpae arbitramur saltem parum, quam omnino nihil dicere. |
45 | (Vers. 14 seqq.) «Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum. Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos, et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum. |
46 | Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus: et ante frontes pictura palmarum. LXX: Et sub divo aelam portae sexaginta cubitis, et theim atrii portae per circuitum. Et sub divo atrii extrinsecus aelam portae interioris quinquaginta cubitis: et fenestrae absconditae super theim, et super aelam intra portam atrii per circuitum. |
47 | Et similiter elamoth, et fenestrae in circuitu intrinsecus, et super aelam palmae hinc et inde.» Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Et fecit περιστάσεις, quas nos circumstantias possumus dicere: pro quibus in Hebraico habet ELIM, quae Aquila interpretatus est, κρίωμα, et nos in frontes vertimus. Rursum ubi Septuaginta posuere theim atrii, in Hebraico habet EL numero singulari, quod Symmachus prope atrium, Aquila κρίωμα, id est frontem atrii, transtulerunt. |
48 | Sub divo quoque aelam portae, Aquila, ante faciem postium portae: Symmachus, contra faciem vestibuli portae, interpretati sunt. Fenestras absconditus quae Hebraice appellantur ATEMOTH , Symmachus, τοξικὰς transtulit. Et ubi dixere Septuaginta, super theim, et super aelam, idem Symmachus postes posuit, et circumstantias; Aquila, thalamos, et frontes eorum: pro quibus in Hebraico scriptum est THEIM et ELE . Porro ELAMOTH, quod Septuaginta et Theodotio similiter transtulerunt; Symmachus circumstantias, Aquila frontes, interpretati sunt. |
49 | Aelam autem, pro quo in Hebraeo scriptum est EL [Mss. UL], ostium vel porticus appellatur. Pro palmis quoque in Hebraico scriptum est THAMARIM , numero plurali: quia singularis numerus, palmam, THAMAR vocat. Haec fastidioso lectori scio molesta fore: sed volui breviter ostendere, quantum temporis longitudine, immo scriptorum vitio, et ut apertius loquar, imperitia ab Hebraica veritate discrepet antiqua translatio: praecipueque in Hebraicis nominibus, quae nos de aliorum editionibus in Latinum sermonem expressimus, non tam explanationem dictionum, quam suspicionem nostram simpliciter indicantes. |
50 | Puto autem inter murum templi extrinsecus per circuitum, et ipsam aedem in atrio, hoc est, in medio, quaedam fuisse propter ornatum posita, quae Symmachus interpretatur circumstantias, id est, stantia quaedam, et de terrae solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum obtinere spatium. Rursumque egredientibus de porta interiori ad faciem vestibuli, quod respiciebat portam exteriorem, quinquaginta cubitos obtinuisse locum, in quibus fenestrae erant obliquae, quas Septuaginta absconditas, Symmachus τοξικὰς vocat. |
51 | Et hac fenestrae erant in thalamis, hoc est, in cubiculis singulis, et porticibus quae ante cubicula tendebantur, obtinentes cubitos quinquaginta. Quae fenestrae obliquae sive τοξικαὶ, idcirco a sagittis vocabulum perceperunt, quod instar sagittarum angustum in aedes lumen immittant, et intrinsecus dilatentur: omniaque per circuitum plena erant huiuscemodi fenestris. |
52 | Et ante frontes, inquit, porticuum, pictura sive caelatura palmarum: per quae ostenditur in introitu portae, statimque ingredientibus murum, sexaginta occurrere cubita cum variis ornamentis, quae referuntur ad conditionem mundi, ut ex creaturis Creator intelligatur: et omnia ordine, et ratione currentia, ostendant mundi varietatem, qui apud Graecos κόσμος, ab ornatu nomen accepit: et in sex diebus factus est, ut per singulos dies, decades singulae supputentur, quem perfectum numerum supra diximus. |
53 | Post haec ingredientibus nobis atrium interius, occurrunt ante ipsum vestibulum portae interioris thalami cum obliquis fenestris, quinquaginta cubitorum tenentes spatium, qui et ipse sacratus est numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis et gaudii, Ogdoadis prima incipit dies, quae est resurrectionis, et introducit nos ad viciniam templi. |
54 | Cum enim omnia fecerimus, agentes prioris erroris poenitentiam: tunc vicini et proximi efficimur Deo, ut in exteriori atrio, notitiam Creatoris creaturarum ordo nos doceat atque constantia, et in interiori verus iubilaeus, in quo omnia nobis debita dimittuntur, instruat θεολογίαν, et introducat ad Sancta sanctorum. |
55 | Notandum quoque quod interius atrium plures fenestras habeat, non directas et aequales, sed obliquas, et angustas exterius, et se intrinsecus dilatantes, ut per parva quaedam foramina possimus ad interiora penetrare, et ad clarissimi luminis, quod versatur in templo, plenitudinem pervenire. Denique post sexaginta et quinquaginta cubitos, et thalamos, et porticus, et frontes porticuum, et fenestras plurimas per circuitum, palmarum nobis caelatura vel pictura monstratur, ut de mundo victoriam possidentes, digni efficiamur palmas videre virtutum. |
56 | (Vers. 17 seqq.) «Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius. Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem. LXX: Et introduxit me in atrium interius, et ecce thalami, et intercolumnia atrii per circuitum, triginta thalami per columnas, et porticus post ianuas in longitudinem ianuarum ante columnas inferius. |
57 | Et mensus est latitudinem atrii ab eo loco qui erat sub divo portae exterioris usque ad interius: sub divo portae interioris quae respiciebat exteriora, cubitos centum, et vergebat ad Orientem.» Pro thalamis triginta, quos vertere Septuaginta, sive gazophylaciis atque cellariis, ut interpretatus est Aquila, Symmachus posuit ἐξέδρας. Et pro centum cubitis exterioris spatii, qui tendebant usque ad portam Orientalem, in Hebraico idem cubitorum numerus, et ad Aquilonem tendere dicitur: in Septuaginta vero nomen Aquilonis ablatum est. Vir ergo ille qui habebat funiculum caementariorum in manu, et calamum mensurae, et stabat in porta, inter caetera quae prophetae monstrabat aspectui, post atrium sexaginta cubitorum, et aliud vestibulum portae interioris quod tenebat quinquaginta cubitos, eduxit prophetam ad atrium exterius, sive ut in Septuaginta continetur, introduxit ad atrium interius. |
58 | Satisque miror iuxta litteram et Septuaginta, quomodo post exteriora atrii, sexaginta et quinquaginta cubitos tenentia, interius sit atrium, quod in latitudine centum cubitorum tendatur spatiis: nisi forte iuxta mysticos intellectus, et profectus ingredientium, quae interiora in doctrinis fuerint, latiora sint. |
59 | Introductus autem in atrium interius, sive ductus ad exterius atrium, ut in Hebraico continetur, statim intuitus est triginta thalamos vel gazophylacia, sive ut Symmachus interpretatus est, exedras, quae habitationi Levitarum atque sacerdotum fuerant praeparatae, et pavimentum vivis stratum lapidibus sive intercolumnia [Al. intercolumnas], ut ostendatur interius atrium vel exterius habere ante fores ordinem columnarum, et pavimentum in fronte portarum, sive porticus post tergum portarum. |
60 | In quibus porticibus puto columnas ordine fuisse dispositas, ut ante gazophylacia essent porticus, et in frontibus porticuum columnae porticus sustinentes. Pavimentum autem quod stratum erat lapidibus, et ante porticus atrii tendebatur, inferius erat in ascensione porticuum, et eamdem habebat longitudinem quam thalamorum aedificatio possidebat. |
61 | Mensusque est idem vir, in cuius manu erat funiculus et calamus, a facie portae inferioris, sive ut Septuaginta volunt, exterioris, usque ad frontem atrii vel portae interioris, centum cubitos ad Orientem, et ut in Hebraico dicitur, et ad Aquilonem. Ex quibus intelligimus illud Evangelicum quod a Salvatore narratur [Matth. XV], missae in agrum sementis in terram bonam, quae multiplicet fruges pro varietate virtutum in tricenarium, et in sexagenarium, et centenarium numerum, huius loci vaticinio convenire. |
62 | Et hic enim tricesimus, et sexagesimus, et centesimus numerus ponitur, ut his quasi gradibus ad perfectam scientiam pervenire valeamus; ita dumtaxat ut ad interiora Ecclesiae quinquagenarius nos perducat numerus, qui finito septem hebdomadarum sabbato, in diem resurrectionis erupit. Gazophylacia autem appellantur quae plena sunt spiritualibus divitiis, de quibus scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae [Prov. XIII, 8]. Super quibus et Paulus apostolus gratulatur discipulis suis, quod pleni sint omni verbo et omni scientia [Philipp. I]. Gaza autem lingua Persarum divitiae nuncupantur. |
63 | Vel certe thalami, qui Graece dicuntur παστοφόρια, ostendunt sponsi adventui cubicula praeparata, quae fuere triginta numero, ut perfectam aetatem habitantium demonstrarent. Et pavimentum stratum erat lapide: ne luto, et terra, et pulvere peccatorum habitantium polluerentur vestigia; sed ut super vivos incederent lapides, quibus aedificatur templum Dei: Sive intercolumnia erant ante thalamorum fores, quae impositum desuper aedificium sustentarent. |
64 | Istae sunt columnae, de quibus et Paulus apostolus scribit: Dexteras dederunt mihi et Barnabae, Petrus et Ioannes qui videbantur columnae esse [Gal. II, 9]. Et in alio loco: Columna et firmamentum veritatis [I Tim. III, 15]. Et in Ioannis Apocalypsi legimus: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius [Apoc. III, 12]. Pavimentum ergo quod erat in fronte portarum, de quo iam diximus, sive porticus post tergum portarum, quae habitatores thalamorum ab imbribus defendebant, erat inferius. Semper enim quae inferiora sunt in altioribus collocantur, ut ad mystica atque secreta, et plena divitiis spiritualibus, ascensu et gradibus pervenire possimus. Plenusque numerus atque perfectus in decem decadarum numero est, qui et sementem Isaac centena fruge multiplicat [Gen. XXVI]. Sed quia in terra erat, et adhuc dicere poterat: Advena ego sum, et peregrinus sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13], hordeum sevisse, et centesimam frugem messuisse narratur. |
65 | Necdum enim granum tritici mortuum fuerat in terra, quod multas fruges faceret [Matth. XIII, Ioan. XII], et famem Iudaici populi audiendi sermonis Dei, saturaret eo pane qui de coelo descendit (Amos VIII, [Ioan. VI]. Quomodo autem centum cubiti non solum ad portam Orientalem fuerint, sed et ad portam Aquilonis, sequens testimonium demonstrabit. |
66 | (Vers. 20, 21.) «Portam quoque, quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris mensus est, tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos eius tres hinc, et tres inde, et frontem eius, et vestibulum eius, secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Fenestrae autem eius, et vestibulum, et sculpturae, secundum mensuram portae quae respiciebat ad Orientem. |
67 | Septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam. Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem. Et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. LXX: Et introduxit me ad Aquilonem, et ecce porta respiciens atrium exterius. Et mensus est eam in longitudine, et in latitudine, et thee eius tres hinc, et tres inde, et elau, et elamoth (quod in Hebraico non habetur, et palma eius): et factum est secundum mensuram portae, quae respicit Orientem: quinquaginta cubitorum longitudo eius, et latitudo eius viginti quinque cubitorum. |
68 | Et fenestrae eius, et elamoth et palmae eius sicut in porta quae respiciebat Orientem; et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et elamoth intrinsecus, et porta atrii interioris respiciens ad portam Aquilonis (et quod in Hebraico non habetur, sicut porta quae respicit ad Orientem). Et mensus est atrium a porta usque ad portam centum cubitorum:» Quid significent verba Hebraica thee , et elau et elamoth , supra plenius diximus: sed et in praesentiarum collatione sui docebit nostra translatio. |
69 | Mensus est autem vir cuius funiculus in manu erat, portam quoque Aquilonis atrii exterioris, sive introduxit prophetam per portam Aquilonis ad atrium exterius. In quo considerandum, quod primum introducatur per portam Aquilonis; secundo, per portam Austri; tertio, per portam Orientalem. Ab Aquilone enim exardescunt mala super habitatores terrae [Ierem. I, 14]. Pulchreque qui habitator terrae est, et non advena atque peregrinus, patet iaculis eius qui venit ab Aquilone, cuius ignita sunt iacula, quae iuxta Apostolum scuto fidei restinguuntur [Ephes. VI]. Et ad Aquilonem exterius atrium nominatur: ad meridiem vero, hoc est, ad Austrum, non exterius, sed interius. Dicit enim Scriptura: Et introduxit me ad atrium interius ad portam Australem, quod et in Orientali atrio scriptum similiter invenitur. |
70 | Primus enim ad virtutem ingressus est, Aquilonem calcare pedibus, et per quinquagenarium, et vicesimum et quintum numerum, ad summitatem centenarii pervenire: deinde introduci ad Australem plagam, et Aquilonis frigus expellere: et tunc ad perfectam venire virtutem, id est, ad portam Orientalem, in qua oritur sol iustitiae, et per quam solus ingreditur pontifex. |
71 | Et hoc observandum, quod cum quatuor plagae sint, de Occidentali porta taceatur de qua in principio sexagesimi septimi psalmi scriptum est: Iter facite ei qui ascendit super Occidentem, Dominus nomen eius [Psal. VII, 5]; ut postquam nobis praeparantibus iter Domino, et illud implentibus quod Ioannes Baptista clamat in eremo: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius [Matth. III, 3], possimus audire quod in extrema parte eiusdem psalmi dicitur: Cantate Deo, psallite Domino, qui ascendit super coelum coeli ad Orientem [Ps. LXVII, 33]. Quod autem dicuntur thalami tres hinc, et tres inde, hoc docet, quod tam littera quam spiritus, et utraque intelligentia, et historiae et tropologiae, ad Trinitatis sacramenta pertineant. |
72 | Illudque quod dicitur: Et frontem eius, et vestibulum secundum mensuram portae prioris, Orientalem portam significat, quae prior non ordine, sed merito nuncupatur. Et habebat, inquit, quinquaginta cubitos in longitudine, et viginti quinque in latitudine; ut in quinquaginta post septem hebdomadas aeterna requies demonstretur: tendens per diem resurrectionis ad regna coelorum, in quibus vera requies est. |
73 | In viginti quinque autem, de quo numero ante iam diximus, quinque sensuum per quinque ordines quadranguli mensura servetur, quorum alterum longitudini, alterum latitudini coaptatur; ut in longitudine requies, et delectatio sacratioris scientiae: in latitudine praesentium quae ad sensus pertinet, ratio demonstretur. Quodque infertur: Et fenestrae eius, et vestibula, et sculpturae, sive ut Septuaginta addidere, palmae erant iuxta mensuram portae quae respiciebat ad Orientem, hoc subtiliter indicatur, quod quicumque in introitu virtutum positus, tres et tres thalamos fuerit ingressus, frontemque et vestibulum mensurae portae prioris agnoverit, ad ea parveniat, illaque conspiciat, quae et in porta Orientali plenissime suscepturus est. |
74 | Porro quod sequitur: Et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam, sive interius, hunc habet sensum, quod per septem gradus hebdomadis, et ollae quae a facie Aquilonis accenditur, et caeremonias Iudaeorum quibus dedit Deus praecepta non bona, et iustificationes in quibus non vivant in eis, scandamus ad altiora et ad vestibulum eius, id est, portae, pro quo Septuaginta elamoth transtulerunt. |
75 | Quod vestibulum ante portam est, sive interius. Nec solum una porta est Aquilonis, quae supra porta appellatur exterior: sed et altera interior, quae habet similitudinem portae Orientalis, ut manifestius dixere Septuaginta. Et porta atrii interior respiciens portam Aquilonis, sicut erat porta quae respiciebat ad Orientem. Mensusque est a porta exteriori Aquilonis usque ad portam eiusdem Aquilonis interiorem centum cubitos: ut his quasi gradibus atque mensuris, recedentes a porta exteriori, ad interiorem pervenire valeamus, de cuius numeri sacramento supra dictum est. |
76 | (Vers. 24 seqq.) «Et eduxit me ad viam Australem, et ecce porta quae respiciebat ad Austrum. Et mensus est frontem eius et vestibulum eius, iuxta mensuras superiores, et fenestras eius, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras: in qua erat quinquaginta cubitorum longitudo, et latitudo viginti quinque, et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores eius, et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte eius. |
77 | Et porta atrii interioris in via Australi, et mensus est a porta usque ad portam in via Australi, centum cubitos. Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem, et mensus est portam iuxta mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, eisdem mensuris, et fenestras vestibulorum in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. |
78 | Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. Et vestibulum eius ad atrium exterius, et palmas eius in fronte, et octo gradus eius erant, quibus ascendebatur ad eam.» Septuaginta in eadem verba consentiunt, praeter thee , et elau , et elamoth , et elam , pro quo in Hebraeo positum est ulam. |
79 | Thee autem interpretatur limen, sive frons; elau, circa eum, sive sustentacula; elamoth, propyla, sive vestibula; ulam πρόπυλον, id est, ante fores. Illud autem quod iuxta Hebraicum posuimus: Et vestibulum, sive, πρόπυλον, in circuitu per gyrum longitudinis viginti quinque cubitorum, et latitudinis per quinque cubitos, in Septuaginta non habetur. |
80 | Sed et hoc notandum, quod in Australi porta iuxta Septuaginta non dicatur via, sed simpliciter: et eduxit me ad Austrum, et ecce porta quae respiciebat ad Austrum. Per singulos igitur introitus Ezechiel, quem confortavit Deus, hoc enim nomen eius sonat, ducitur, et de porta Aquilonis transit ad portam Australem, cuius frontes, et limina τροπύλαια, sive vestibula fenestraeque per circuitum similes habebant mensuras, quinquaginta cubitorum longitudinem, et viginti quinque cubitorum latitudinem, et per gradus septem ascendebatur ad eam, id est, ad portam Australem, et vestibulum eius, hoc est, elamoth, ante fores eius: duae quoque palmae caelatae, de quibus in Septentrionalis plagae porta diximus. |
81 | Et hoc tantum admonuisse sufficiat, quod quaecumque ibi ponuntur, iuxta intelligentiam viliorem, hoc est, iuxta litteram, in meridiana porta intelligimus iuxta spiritualem sensum. Eisdem enim lineis, et historia currit et tropologia: sed illa humilior est, ista sublimior: illa haeret terrae, ista ad coelestia subvolat. Et in circuitu per fenestras cuncta plena erant luminis. |
82 | Singula enim προβλήματα habent terminos suos, et proprium per illa ad animam credentis lumen ingreditur: praesertim si longitudo vitae eius quinquagenarii anni, hoc est, iubilaei mysterio fuerit protelata, et ad divinioris sensus latitudinem potuerit pervenire. In qua latitudine et plateis agit sapientia confidenter, et cum sublimi voce clamitat: septemque gradibus ingreditur, ut perveniat ad vestibulum, et per palmas propositi sui atque conatus, victoriam teneat sempiternam. |
83 | Et ne putaremus unum esse ad Australem partem atrium, de secundo dicitur atrio: Et porta atrii interioris in via Australi: et mensus est a porta usque ad portam in via Australi centum cubitos; ut post hebdomadis et Instrumenti veteris sacramenta, ad terram bonam et Evangelii gratiam perveniret. |
84 | Nec solum in porta Australi secundum atrium est; sed tertium, de quo nunc dicitur: Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem, et mensus est portam iuxta mensuras superiores, etc. Singula enim atria habent mensuras, et ordines suos, et in eisdem mensuris diversa gratia est, dum easdem res aliter in principio, aliter in profectu, aliter in fine cognoscimus. |
85 | Hoc vero quod in Septuaginta non habetur, et vestibulum, sive πρόπυλον, per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum, videtur facere quaestionem, propter quod in veteri interpretatione non positum est, quomodo post profectum tertii gradus viginti quinque cubiti, et quinque ponantur. |
86 | Sed tollit ambiguitatem illud quod sequitur: Et vestibulum eius ad atrium exterius: et palmas eius in fronte; ut scilicet hoc atrium quod habebat in longitudine viginti quinque cubitos, et in latitudine quinque, non interioris, sed exterioris atrii sit, ut prioris atrii latitudinem, hoc est, viginti quinque cubitos, exterioris atrii possideat longitudo, et in latitudine quinque cubitos teneat. |
87 | Quas mensuras, id est, viginti quinque et quinque, ad eosdem sensus referimus, visum videlicet, et auditum, gustum, et odoratum, et tactum, quas si ad altiora conscendimus, quinquies duplicamus, et de carnalibus sensibus facimus spirituales, ut est illud: Levate oculus vestros, et videte, quoniam iam messes albae sunt ad metendum [Ioan. IV, 35], Et: Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8]. Et: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 8]. Et: Christi bonus odor sumus Deo in his qui credunt [II Cor. II, 15]. Et in Ioannis Epistola dicitur: Quod audivimus et vidimus, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae [I Ioan. I, 1]. Et ad extremum nequaquam ut in septentrionali plaga septem tantum gradus sufficiunt: sed post septem octonarius ponitur numerus, ut de Synagoga ad Ecclesiam, de veteri instrumento ad novum, de terrenis ad coelestia transeamus. |
88 | (Vers. 28 seqq.) Et introduxit me in atrium interius per viam Orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores; thalamum «eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra, et fenestras eius et vestibula eius in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. |
89 | Et vestibulum eius, id est, atrii exterioris» (pro quo Septuaginta et Symmachus, interiorem, posuerunt); «et palmae caelatae in frontem illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus eius.» De Septentrionali plaga, in cuius atrium septem tantum ascendebatur gradibus, transit ad Australem portam et atrium eiusdem plagae, ad quod non solum septem, ut supra, sed octo gradibus ascenditur: videlicet ut per vetera transeamus ad nova; et ut loquar manifestius, per patriarchas et prophetas, veniamus ad apostolos: ut in altero hebdomas, in altero ogdoas sit. |
90 | Nunc autem venit ad ultimum, immo ad summum, et introducit prophetam per viam portae interioris, sive per atrium, ad quod itur per viam Orientalem. Via iuxta Septuaginta in hoc tantum habetur loco; in Septentrionali, et Australi plaga omnino tacita est, ut possimus intelligere in Orientali tantum porta illam intelligendam viam, quae dicit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Per ipsum enim venimus ad Patrem, et de ipso scriptum est: Beati immaculati in via [Psal. CXVIII, 1], qui nihil de Christo sinistrum sapiunt, sed fides eorum pura est, et nequaquam haereticorum sorde polluta. |
91 | Idemque numerus thalamorum, frontium et vestibulorum, et fenestrarum, et luminis earum, et eadem mensura longitudinis, et latitudinis: quinquaginta videlicet, et viginti quinque cubitorum sacramenta conservans, et vestibulum eius portae sive atrii interioris, quod iuxta Hebraicum exterius ponitur, ut Orientali lumine omnia teneantur inclusa, secundum illud quod scriptum est: Nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Sin autem et exterius, et interius accipimus atrium: sic intelligendum est, quod Deus et circumfusus sit et infusus, dicens per prophetam: Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo [Isa. XL, 12]: ut omnia ab illo videantur includi. |
92 | Et rursum: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum [Isa. LXVI, 1], ut intra omnia esse credendus sit: iuxta illud Virgilianum (Verg. Aen. 6, 724): Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque Astra, Spiritus intus alit: totamque infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. |
|
93 | Cumque per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignominiam, per bonam et malam famam, per laudes et vituperationes, victoriam de isto saeculo ceperimus [II Cor. VI]: tunc palmae nobis dantur ex utroque latere, quos nec gaudia mutavere, nec moeror, nec prospera, nec adversa superarunt: et nequaquam per septem [Al. octo] gradus, sicut in Aquilonis plaga, nec per septem et octo, sicut in meridie continetur: sed per octo [Al. septem] tantum gradus ad summa conscendimus: eo quod sufficiat nobis octonarii numeri, id est, Evangelicum sacramentum; ut possimus iuxta Apostolum dicere: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus eum [II Cor. V, 16], subauditur iuxta carnem. |
94 | (Vers. 35 seqq.) «Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad Aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores, thalamum eius, frontem eius, vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum: longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Vestibulum eius respiciebat in atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus eius. |
95 | Et per singula gazophylacia ostium in foribus [Vulg. frontibus] portarum: ibi lavabunt holocaustum. Et investibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae, et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. |
96 | Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae, octo mensae erant, super quas immolabunt [Vulg. immolabant]: quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius, super quas ponent [Vulg. ponant] vasa in quibus immolatur holocaustum et victimae. |
97 | Et labia eorum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis.» Multum in hoc testimonio Hebraica Veritas a Septuaginta Interpretum editione discordat. Hoc enim quod diximus: Ibi lavabunt holocaustum, et in vestibulo portae duae mensae hinc, et rursum: Ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato, in Septuaginta non habetur: sed in plerisque codicibus de Theodotione additum est. |
98 | Rursum ubi nos diximus: Et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum, Septuaginta transtulerunt, et gisum palmi habentes dolatum intrinsecus per circuitum. Quod verbum, utrum Hebraerum, an Graecum sit, scire non possumus, nisi hoc tantum quod pro giso, Symmachus et Theodotio, labia, Aquilae prima editio ἐπιστάσεις, numero plurali; secunda, labia transtulerunt: pro quo in Hebraeo habetur ASEPHATHAIM . Et ubi nos diximus, super mensas autem carnes oblationis, Septuaginta posuere de suo, et in mensis desuper tecta, ut operiantur a pluvia et siccitate. Illud autem quod Hebraeis nominibus ediderunt, Thee, et Elau, et Elalamoth, et Aelam, quid significet, et supra admonuimus, et e regione ostendere potest nostra translatio: nec necesse est super hoc saepe admonere lectorem, et prudentiae eius studioque diffidere. Introducitur ergo rursum ad portam quae respiciebat ad Aquilonem: sed nequaquam ut supra ad atrium exterius, sed interius. |
99 | In eo enim quod in consequentibus dicitur: Vestibulum eius respiciebat in atrium exterius, ostenditur hoc atrium fuisse intrinsecus. Per quae profectus ingredientis ostenditur; dum in singulis locis nomina mensuraeque sunt propriae, et fenestrae per circuitum luminis plena scientiae universa monstrantes, et per quinquaginta, et viginti quinque cubita remissionis divinorumque sensuum sacramenta sunt posita, ut in vestibulo atrii interioris positi, exteriora videamus: praeteritorum et praesentium notitiam contemplantes, per quam veniamus ad duplices palmas atque victorias, et octo graduum mysteria cognoscamus, introgessi gazophylacia, in quibus templi divitiae continentur, et lavantur orationes nostrae ab omni sorde peccati: mensaeque ex utraque parte binae sunt positae, ut primum immoletur holocaustum, Armenti vigilem patrio de more sequuntur, Gesaque, latratorque Sydon, etc. quod totum sacer ignis assumat, deinde pro peccato, et ad extremum pro ignorantia: quod vel scientes commisimus, vel ignorantes. |
100 | Ad latus quoque exterius iuxta Septuaginta erat rivus fabrefactus, qui holocaustorum cineres, et carnium virulentias [Al. iurulentias] efferebat exterius: sive erant duae mensae, et ad latus alterum vestibuli eiusdem portae duae mensae, id est, ex utraque parte quaternae, quatuor hinc, et quatuor inde, et post tergum, sive ad latus earum aliae octo mensae: ut simul faciant mensas sedecim: quo numero prophetarum mysteria demonstrantur: ut quidquid per Evangelicam offerimus dignationem, praedictum eorum vaticinationibus approbemus. Quodque inferuntur quatuor mensae de lapidibus quadris exstructae, et hae ipsae ad sacrificium et holocaustum [Al. holocaustorum], isti sunt vivi lapides qui volvuntur super terram, et habent secum angularem lapidem, quo veteris, et novi Instrumenti parietes continentur. |
101 | Quatuor autem numerus Evangelica sacramenta demonstrat, longitudine et latitudine habens unum cubitum et dimidium, id est, per quadrum, quae simul iuncta tres cubitos faciunt, qui tres cubiti habent in altitudine cubitum unum; ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est divinae maiestatis mensura conservet, dicente Domino ad discipulos: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Nomen autem Dei, quasi unius [Al. unus] altitudinis cubitus est, qui tres complectitur proprietates, et holocausta oblationum nostrarum semper assumit. |
102 | Super ipsas autem quatuor mensas holocaustorum vivis lapidibus exstructas, quarum longitudo, et latitudo, et altitudo descripta est, ponuntur vasa in quibus immolatur holocaustum martyrum, de quibus dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [Ps. CXV, 5]; et eorum victimae, qui continentia, et corporis sanctitate, animas suas immolant Domino. Mensarumque istarum nomine, puto in Matthaeo, et Luca, Marco et Ioanne apostolis contineri: quarum corona desuper flexa intrinsecus, per circuitum margines ambiebat, ut holocausta contineret intrinsecus, et non passim fluere permitteret, teneretque carnes oblationis, sive ut LXX transtulerunt: Et ipsae mensae tectae erant desuper, propter imbrium violentiam, et aestivi solis nimiam siccitatem: ut carnes desuper positae, possint dicere cum propheta: Per diem sol non uret nos, neque luna per noctem [Ps. CXX, 6]. Quorum alterum, nimiis pluviis, et tempestatibus tribulationum dissolvit oblationes; alterum vehementi aestu persecutionum arefacit quidquid oblatum est. |
103 | Ignosce, lector, difficultati locorum: aut si melius quid invenire potes, doce: libenter discimus quod nescimus. |
104 | (Vers. 44 seqq.) «Et extra portam anteriorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis Aquilonem, et facies eorum contra viam Australem: una ex latere portae Orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum [Vulg. addit erit], qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris: Isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum, et altare ante faciem templi. |
105 | Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde, et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam, et columnae earum [Sic. mss. Vulg. erant], in frontibus, una hinc, et altera inde.» Pro gazophylaciis, Septuaginta exedras transtulerunt. Illudque quod nos diximus exedrae, sive gazophylacia cantorum, ab eis praetermissum est. |
106 | Rursumque post mensuram vestibuli quinque cubitorum hinc, et quinque cubitorum inde, addidere de suo, et latitudo portae cubitorum quatuordecim, cum in Hebraeo tantum positum sit, et latitudo portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Haec lectorem admonui, ne translationum diversitate turbetur, sed ut in praesenti loco, et maxime in mensuris templi, Hebraica veritate contentus sit. |
107 | Igitur post murum, quem περίβολον Septuaginta transtulerunt, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuitu, introductum prophetam legimus in atrium interius, et deinde ad Aquilonem, et ad Austrum, et ad portam Orientalem, et rursum ad Aquilonem: de quibus, ut potuimus, diximus, et in quorum diversitatibus, vel nominum, vel mensurarum, quid nobis videretur, praeteritus sermo monstravit: quorum sensum testimonium Salvatoris breviter ostendit dicentis: In domo Patris mei multae sunt mansiones [Ioan. XIV, 2]. Quibus expletis, ingreditur templum, hoc est, Sancta sanctorum, de quibus nunc dicitur, et intra portam interiorem, gazophylacia, sive exedrae cantorum. |
108 | Ad quos illud imperium est. Cantate Domino canticum novum [Ps. XCV, 1]. Qui cum Angelis clamitant: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Quod atrium interius erat situm in latere portae, quae respiciebat ad Aquilonem, et ad Austrum, et ad Orientem; ut semper meminerint cantores Domini, et qui angelorum officio detinentur, per quos gradus ad summa pervenerint; et mysteria singulorum locorum diligenter agnoscant. Denique vir ille cuius calamus, et funiculus erat in manu, introducto propheta in atrium interius quod respiciebat viam meridianam, haec locutus est, Hoc est gazophylacium sive exedra; et ut Theodotio posuit, thalamus, qui habitationi sacerdotum separatus est, observantium in excubiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. |
109 | In quo notandum, quod sacerdotes quibus custodiae templi delegatae sunt, habitant in gazophylacio, quod respicit ad viam meridianam, in qua lux plenissima est. Hi autem qui excubant ad ministerium altaris, in quo offeruntur victimae pro peccato, in gazophylacio sint quod respicit viam Aquilonis, eos qui ab Aquilone veniunt, et offerunt victimas pro peccatis, suscipere et salvare cupientes. Qui utrique pro officiis suis Domino servientes, appellantur filii Sadoc, qui interpretatur iustus, sive iustificans, omnipotens videlicet Deus, de quo scriptum est: Iustus Dominus, et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius [Ps. X, 8]. Isti autem filii Sadoc de filiis Levi, qui interpretatur assumptus: et ipsi assumuntur a Domino, ut accedant ad eum, et nequaquam de solo dicatur Moyse: Moyses accedebat ad Dominum; alii vero non accedebant [Exod. XIX]; sed et omnes qui serviunt ei, et ministrant, Domino appropinquare dicuntur. |
110 | Iste autem vir qui introduxit Ezechielem in atrium interius, et ut ita loquar, ad Sancta sanctorum, mensus est ipsum atrium, in quo erant duae exedrae sive gazophylacia custodum templi, sive altaris habitaculis delegata, et reperit longitudinis, et latitudinis per quadrum centenos cubitos: ut Sacerdotes Dei ministerio servientes, qui per arctam, et angustam viam intraverant, habeant deambulacra latissima, et in perfecto consummatoque virtutum numero commorentur. Et in ipso atrio erat altare ante faciem templi: ut numquam sanctorum ad Deum cesset oratio. |
111 | Supradictus quoque vir introduxit Ezechielem in vestibulum, sive πρόπυλον templi, quod mensus est quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: quoniam qui introductus est, divinis sensibus fuerat eruditus, et nec dexteram noverant, nec sinistram, sed via regia ingrediebatur. |
112 | Latitudo autem ipsius portae, per quam introitus erat ad vestibulum templi, habebat ternos cubitos hinc et inde. In quo Scripturae sanctae observanda elegantia: quod non dixerit a dextera et sinistra, ne videretur in Sanctis sanctorum sinistrum aliquid nominare; sed hinc et inde, id est, ex utraque parte. Statimque prudens lector intelligit, trinum numerum ad Trinitatis mysterium pertinere, quae porta est ingredientium ad Deum, dum et Pater in Filio est, et Filius in Patre, et in utroque Spiritus sanctus. Qui ternus numerus, una porta est eorum qui post baptismum Trinitatis perveniunt ad salutem. Quod autem sequitur: Longitudo vestibuli viginti cubitorum, et latitudo undecim cubitorum, videtur facere questionem, quomodo dualis numerus qui refertur ad duas decadas, et undecimus qui unum videtur habere minus, ut sacrum numerum expleat duodecimum, in vestibulo templi esse dicatur. |
113 | Quod plerique sic solvunt: Quamvis sancti sint sacerdotes et in templi ministeriis collocati, et quotidie victimas offerant Christo: tamen quia in hoc mortali fragilique corpusculo, et aegrotationibus vitiisque subiecto commorantur, vicenarium habent numerum et undecimum. Unde dicebat et Apostolus: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Non quod iuxta saevissimam haeresim, abolenda corpora esse credamus; sed quod voti nostri sit supervestiri, non spoliari, et mortale hoc accipere immortalitatem, et corruptivum induere incorruptionem. |
114 | Illud autem quod sequitur: Et octo gradibus ascendebatur ad eam [I Cor. XV], id est, ad portam interiorem, scientibus Hebraeam linguam, facit magnam difficultatem. Denique Symmachus, quem in hoc loco secuti sumus, octo gradus posuit: Septuaginta, decem; Theodotio et Aquilae secunda editio, undecim; prima autem nullum numerum posuit, sed absolute ait, et gradibus in quibus ascendebatur ad eam: ut vel iuxta consuetudinem priorum portarum, octo intelligamus gradus, sicut intellexit et Symmachus, vel certe quos habebat porta interior, quorum numerum Scriptura non dixit (pro quo in Hebraeo positum est, UROB, id est et latitudo, ASTE, ESRE. Quod si ita legatur, undecim significat: sin autem pro ESRE, hoc est, decem, legamus ESER, non significat decem, sed pronomen qui). Haec Hebraei sermonis expertibus deliramenta videantur: sed nunc non controversias scribimus, aut orationes, in quibus ludi solet compositione verborum, sed explanationes, et commentarios Hebraeorum voluminum. |
115 | Verum redeamus ad coeptum. Octo sive decem gradibus qui perfectus est numerus, aut undecim, de quo iam diximus, ascenditur ad portam sanctorum, in cuius frontibus columnae erant, una hinc, et altera inde. Non dixit, duae, ne in dualem incurreret numerum, sed una et una, qui perfectus est numerus, et unione sui imitatur Deum. |
116 | Istae autem erant columnae duae, de quibus et in Apocalypsi dicitur: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur [Apoc. III, 12]. Et Petrus ac Ioannes columnae appellantur Ecclesiae [Galat. II], per quos ingredimur ad Sancta sanctorum, et quorum doctrina, ad Christum noster introitus est. |