monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 12, Praefatio

1 Trepidationem meam in explanatione templi Ezechiel, immo tacendi perseverantiam, tuae, filia Eustochium, preces et Domini promissa superarunt, dicentis: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis [Matt. VII, 7]. Et qua nos excusatione usi sumus, ut in calce anterioris voluminis diceremus, melius est nihil, quam parum dicere; tu eam vertisti in contrarium, ut referre putes saltem parum, quam nihil dicere: quia in altero voluntas prompta, in altero totius operis desperatio est: naturamque huiuscemodi hominum esse commemoras, ut non tantam gratiam habeant pro his quae tribueris, quantum dolorem super his, quae negaveris.
2 Minore enim studio virtutes laudamus, quam vitia reprehendimus: et quamvis pulchra sint corpora, unius pravitate ac deformitate membri insigniora fiunt. Obsequar igitur voluntati tuae, et flante Spiritu sancto, vela suspendam, ignorans ad quae sim littora perventurus, et cum hoc eodem propheta clamitans, A quatuor ventis veni, spiritus; fastidiosoque lectori, immo animo perduelli nostra lecturo, illud in explanatione templi tota libertate denuntio, ut si veritatem desiderat, quaerat eam ab aliis.
3 Nos autem ea, quae in opere difficillimo possumus suspicari, simpliciter confitemur atque dictamus, gratias acturi Domino, si non in omnibus, quod impossibile est, sed in plerisque nobis aperuerit fores scientiae. Prima enim, ut ait sublimis orator, «Quaeque sectanti, honestum est etiam in secundis tertiisve consistere.
Hieronymus HOME