monumenta.ch > Hieronymus > 39
Hieronymus, in Ezechielem, 1, XXXVIII <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 11, Caput XXXIX

1 (Vers. 1 seq.) «Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis (sive Ros), Mosoch et Thubal; et circumagam (sive congregabo) te; et [Penes Rabanum educam: Victorius seducam, ad Vulgatae exemplum praetulit.] reducam (sive deducam) te; et ascendere [Vulg. addit te] faciam de lateribus (sive de novissimis) Aquilonis; et adducam te super montes Israel.
2 Et percutiam (sive perdam) arcum tuum in manu (sive de manu) sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera [Iterum Victor. ad Vulgatam refixit, de manu dextra tua deiiciam. Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui (sive gentes) qui tecum sunt. Et paulo post, immittam pro emittam. Suffragatur vero et subnexa S. doctoris expositio.] tua; et deiiciam te super montes Israel, et cades tu et omnia agmina tua, et populi (sive gentes) quae tecum sunt. Feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te devorandum. Super faciem agri (sive campi) cades: quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus.
3 Et emittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter (sive et habitabuntur insulae in pace): et scient quia ego Dominus. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam (sive non polluetur) nomen sanctum meum amplius; et scient gentes quoniam ego sum Dominus sanctus Israel. Ecce venit, et factum est (sive et scies quoniam erit), dicit Dominus [Vulg. addit Deus]: haec est dies de qua locutus sum.
4 Et egredientur habitatores urbium [Vulg. de civitatibus] Israel, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas (sive peltas et contos), arcum et sagittas, baculos manuum [Vulg. manus]: et contos (sive lanceas): et succendent ea igni septem annis. Et non portabunt (sive non assument) ligna de regionibus (sive de campis), neque succident de saltibus: quoniam arma succedent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant; et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
5 Et erit in die illa, dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel; vallem viatorum ad Orientem maris, quae obstupescere facit [Vulg. faciet] praetereuntes (sive πολυάνδριον eorum qui venerint ad mare, et aedificabunt per circuitum os vallis; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius; et vocabitur vallis (sive GE) multitudinis Gog. Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram (sive ut mundetur terra) septem mensibus. Sepeliet autem eos [Vulg. tacet eos] omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
6 Et viros iugiter constituent, lustrantes (sive circumeuntes) terram, qui sepeliant, et requirant eos, qui remanserint [Vulg. remanserant] super faciem terrae, ut emundent eam: post menses autem septem quaerere incipient. Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle (sive GE ) multitudinis Gog. Nomen autem civitatis Amona (sive Polyandrion): et mundabunt terram (sive mundabitur terra).» Et haec Iudaicae traditionis haeredes, et discipuli interminabilium fabularum, post mille annorum regnum futura contendunt: interficiendumque Gog principem Ros, Mosoch, et Thubal in finibus Israel; et ab omnibus volatilibus, et bestiis devorandum: et habitatores urbium Israel septem annis lignorum usum nequaquam habituros de succisione silvarum, sed de armis Gog, scutis videlicet et hastis, sagittisque et baculis sive contis: ipsum autem Gog sepeliendum in valle, quae Hebraice dicitur GE, et nomen sepulcri illius appellandum polyandrion; ubi scilicet multitudo hominum sit sepulta.
7 Septem autem mensibus eum sepeliendum a domo Israel, ut terra mundetur: et inclytam futuram diem, quando interfectus sit Gog, constituendosque qui ossa diligenter inquirant et sepeliant, quo scilicet nihil in terra remaneat insepultum. Post menses autem, sive in mensibus septem peragrandam terram; et sicubi os hominis iacere perspexerint, titulo prope posito demonstrandum, ut postea sepeliant illud, qui huic operi praepositi sunt: nomen autem civitatis appellari Amona, quae Graece dicitur πολυάνδριον, hoc est, multitudo hominum sepultorum; et sic terram esse mundam. Hoc illi dixerint.
8 Nos autem coeptae explanationis sensum tenentes, singula quae proposuimus, disseramus. Habet Gog et ipse trinitatem suam: Ros, Mosoch, et Thubal; caput, videlicet, et insaniam, et universa; ut nullum sit vitium, quod non in Gog possessione consistat. Iste educetur, sive circumagetur, et palpabitur, sive lactabitur: ut sperans victoriam, occidendus ducatur ad praelium. Et ascendet de lateribus, sive de novissimis Aquilonis, ex quo exardescunt mala super omnem terram [Ierem. I]. Et ab eo ipso adducetur super montes Israel: quos apostolos et apostolicos viros, atque ecclesiasticos intelligere debemus, ut postquam adductus fuerit ad montes Israel, tunc percutiatur arcus, qui est in manu sinistra eius, et sagittae, quae manu tenentur dextera.
9 Et ipse enim imitatur ad interficiendos eos quos deceperit, habere arma a sinistris et dextris, per bonam et malam famam. Istae sagittae sunt, et haec iacula, de quibus et Psalmista loquitur: Ecce enim peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde [Ps. X, 2]. Quae ignita diaboli iacula scuto fidei restinguenda sunt [Ephes. VI]. Deiicietur autem, sive cadet Gog, qui ascenderat super montes Israel, in ipsis montibus cum omni exercitu suo cunctisque agminibus; et erit in escam feris, avibus, omnibusque volatilibus et bestiis terrae: adversariis videlicet potestatibus, quae iuxta viam comedere sementem, et sanguinariis bestiis.
10 Quomodo enim scriptum est de dracone: Dedisti eum escam populis Aethiopum [Ps. LXXIII, 14]; sic decepti quique ab haereticis, daemonum cibi sunt. Cadet autem Gog, vel in campi latitudine, vel in agro, qui cultus est a Dei agricolis. Neque enim fieri potest, ut Domini verba sint irrita. Tunc mittetur ignis in Magog, in eos videlicet qui Gog suscepere doctrinam, et in eos qui ad similitudinem insularum saeculi fluctibus verberantur, et putant se debere esse securos: ille ignis de quo Dominus loquitur: Ignem veni mittere super terram; et quam [Al. quem] volo ut ardeat [Luc. XII, 49]; ut sciant omnes et intelligant quod ego sim Dominus, et nomen sanctum meum notum fiat in medio populi mei, qui nequaquam Gog auctoritate seductus est: neque ultra per occasionem falsi nominis scientiae polluatur nomen meum in haereticis; et sciant gentes, quae in circuitu sunt, quod ego sim Dominus.
11 Quod autem sequitur: Ecce venit, et factum est, de iudicio Christi dicitur: Qui veniens veniet, et non tardabit [Abac. II, 3]. Et ipsa est dies poenarum atque vindictae, de qua per omnes prophetas locutus est Dominus. Et egredientur habitatores urbium Israel, credentium populi: urbes autem Israel intelligimus Ecclesias rectae fidei. Et succendent, et comburent arma, de quibus et in alio loco scriptum est: Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni [Ps. XLIII, 10], clypeos et hastas, arcum et sagittas, baculos manus, in quibus perversum Pascha celebrabant: lanceas, sive contos, quibus lata et insanabilia inferebant vulnera doctrinarum: clypeosque, arcus et sagittas, de quibus supra dictum est.
12 Quodque sequitur: Et succendent ea igni septem annis, de Exodo et Levitico exponendum est [Exod. XXI] [Levit. XXV], in quibus Lege praecipitur, ut septimo anno remissionis, quando servis Hebraeis libertas redditur, et debita cuncta solvuntur, et ad dominos redit antiqua possessio, et quies terrae tribuitur, et omnes fruges pauperibus condonantur, quo scilicet in septem annis numero sacrato atque perfecto haereticorum armatura dispereat, et ecclesiastici viri nequaquam ligna succidant de campis et regionibus, silvisque et saltibus gentium, quos magis salvare cupiunt quam perdere; sed de haereticorum, quos vicerint, clypeis, hastis, sagittis, baculis, contisque et lanceis.
13 Habent enim et ipsi ad impugnandum Ecclesiam Christi tela diversa, quae ab eruditis hominibus igne sancti Spiritus succendenda sunt; sermone videlicet ecclesiastico, quem qui habuerit, poterit dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Iesus Scripturas [Luc. XXIV, 12]? Nec possumus plenam habere pacem, et habitationis confidentiam, nisi cunctam adversariorum supellectilum depraedemur: ut pereant omnia, et in cinerem concrementur; et depraedemur eos qui nos fuerant ante praedati, et vastemus illos qui vastaverunt prius Ecclesiam.
14 In die illa, in claro praedicationis lumine: Dabo, inquit, Gog locum nominatum sepulcrum in Israel; iuxta Hebraicum, vallem viatorum ad Orientem maris, quae obstupescere facit praetereuntes. Cuius sermonis hic sensus est: Sepulcrum Gog non erit in montibus, sed in depressis vallibus, et in confragosis locis, quae Hebraice appellantur GE, quae haeretici, cum in Occidente sint, Orientis loca esse confingunt; ut decipiant viatores, eos videlicet qui saeculum istud pertranseunt, et non sunt habitatores, sed peregrini, dicentes illud propheticum: Advena sum ego, et peregrinus, sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 12]. Quis enim praetereuntium, de quibus scriptum est: Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos [Ps. CXXVIII, 8], non admiratur et obstupescit cum vallem viderit viatorum, quae viatoribus vallis, habitatoribus mons videtur? Hoc iuxta Hebraicum.
15 Caeterum Septuaginta transtulerunt, polyandrion eorum qui venerint ad mare; et aedificabunt in circuitu introitum vallis. Labor enim est eorum qui egrediuntur de urbibus Israel, ut omnem introitum et exitum haereticae pravitatis qui venerant ad mare, et amaritudine illius delectabantur, undarumque molibus et crudelitate naufragii, claudant et circumaedificent, et in voraginibus terrae sepeliant, ne ultra exire valeant, et aliquos sua fraude decipere.
16 Ibi ergo sepelient Gog, et omnem multitudinem eius, qua semper haeretici delectantur. Et vocabitur nomen vallis illius, in qua Gog sepultus est, multitudinis ge, sive πολυάνδριον, hoc est, sepulcrum plurimae multitudinis. Et quomodo supra diximus, per septem annos adversariorum arma succendi: sic per septem menses sordibus haereticorum terra mundabitur.
17 A primo enim mense, quando pascha Domini celebramus, et exterminatorem Aegypti, agni in postibus nostris cruore, vitamus, usque ad exitum anni, hoc est, usque ad septimum mensem, quando tabernacula figimus, et inter caeteras frondes palmarum quoque ramis protegimur: ut perfecta contra hostes victoria demonstretur: festivitates omnes complemus in populis: nec solum magistri, sed et omnis populus hoc certatim faciet, ut sepeliat Gog, et terra operiat; et nequaquam aerem liberum capere permittat.
18 Post necem autem et interfectionem, sive sepulcrum Gog, eligentur viri Ecclesiastici, qui hoc habeant studii, ne quid in terra Israel maneat sordium pristinarum, ne quid morticinum; qui lustrent terram, et requirant mortuos, et sepeliant, ut videlicet mundetur terra Ecclesiae. Sin autem post septem menses, quando debent esse cuncta purgata, hi qui terram peragrant atque circumeunt, in aliquo os hominis, hoc est, duritiam haereticae pravitatis, sive morticinum quid doctrinae pristinae viderint remansisse, ponent iuxta illud, sive aedificabunt, titulum: ut postquam notati fuerint, qui huiuscemodi sunt: tunc vel emundentur, vel sepeliantur cum Gog, et in tumba [Al. turba] sepulturae illius retrudantur.
19 Nomen autem civitatis, ubi servorum Domini victoria est, et iacent adversarii, et omnis inimicorum eius multitudo prostrata est, appellabitur amona, sive polyandrion: ut finis omnium, restitutio puritatis sit. Denique sequitur: Et mundabunt terram; haud dubium quin hi de quibus supra scriptum est: Quaerere incipient, et circuibunt peragrantes terram.
20 (Vers. 17 seqq.) «Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus: dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri (sive campi): Convenite et properate: concurrite undique (sive per circuitum) ad victimam meam quam ego immolavi [Vulg. immolo] vobis, victimam grandem super montes [Vulg. montem] Israel, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
21 Carnes fortium (sive gigantium) comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis: arietum, agnorum, et hircorum, taurorumque altilium et pinguium omnium. Et comedetis adipem in saturitate, et bibetis sanguinem in ebrietate, de victima quam ego immolavi [Vulg. immolabo] vobis. Et saturabimini super mensam meam de equo, et de equite forti (sive gigante): et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. Et ponam (sive dabo) gloriam meam in gentibus (sive in vobis): et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim (sive induxerim) super eos.
22 Et scient domus Israel, quia ego sum Dominus Deus eorum a die illa et deinceps. Et scient omnes [Vulg. tacet omnes] gentes quoniam [Isthaec LXX lectio est, διὰ τὰς ἁμαρτίας αὐτῶν. Hebraeus vero in iniquitate sua habet: quare hac in textum recepta, illam de more Victorius eliminat.] propter iniquitates suas capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim (sive averterim) faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium (sive inimicorum eorum) et ceciderint in gladio universi. Iuxta immunditias eorum et scelera (sive iniquitates) eorum feci eis, et abscondi (sive averti) faciem meam ab illis.
23 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Iacob, et miserebor omni domui Israel: et assumam zelum pro nomine meo sancto, et portabunt confusionem (sive ignominiam) suam, et omnem praevaricationem, qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter (sive in pace), neminem formidantes, et reduxero eos de populis (sive gentibus); et congregavero de terris inimicorum suorum (sive de regionibus gentium), et sanctificatus fuero in eis in oculis (sive in conspectu) gentium plurimarum.
24 Et scient, quia ego sum Dominus Deus eorum, cum [Vulg. eo quod] transtulerim eos in nationes (sive cum apparuero eis in gentibus): et congregavero [Vulg. congregaverim] eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. Et non abscondam (sive avertam) ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum (sive furorem) meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.» Hoc quod transtulimus iuxta Hebraeos, et congregabo eos super terram suam, et non derelinquam quemquam ex eis ibi, in LXX non habetur.
25 Rursumque, quod iuxta Hebraeos pro benedictione in ultimo ponitur, eo quod effuderim spiritum meum, LXX transtulerunt, furorem, qui ad iram pertinet, praesertim cum in Hebraeo RUHI positum sit: quod proprie sonat, spiritum meum, et nequaquam furorem meum. Omnia autem usque ad eum locum, in quo succedit templi aedificatio, hi quos supra diximus Iudaeos, et nostros iudaizantes ad ultimum tempus referunt: quod carnibus Gog cunctique eius exercitus, quasi pinguissimis hostiis volucres bestiaeque saturandae sint: et restituatur Israel in pristinum statum, et nequaquam ultra a gentibus expugnetur, sed effundat spiritum suum super eos Deus, ut habitent in terra sua: non omnes gentes, sed proprie domus Israel.
26 Nos autem coeptam tropologiam sequentes, hoc dicemus, quod omnes volucres et universas bestias convocet Dominus, ut tradat eis haereticorum principes, quasi pinguissimas hostias, devorandos. Volucres autem et bestiae, vel propter celeritatem in omnia discurrendi, vel propter feritatem et crudelitatem appellantur, quibus traduntur adversarii in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat, et discant non blasphemare [I Tim. I]. Comedent autem grandem et pinguissimam victimam; non alibi, sed super montes Israel, quos prophetas et apostolos, et sanctos viros intelligere debemus.
27 In illis enim contrariorum dogmatum magistri corruunt, et ab ipsis pereunt vulnerati, super quos aedificatur Ecclesia: et ut verius dicam, super montium montem, de quo Isaias loquitur et Michaeas: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob, et annuntiabit nobis vias suas [Isa. II, 3] [Mich. IV, 2]. Istae autem aves et istae bestiae celeres atque crudeles comedent carnes et bibent sanguinem, quae regnum Dei possidere non possunt: carnes fortium, sive gigantium, qui contra Dei scientiam rebellabant, et sanguinem principum, non coeli, sed terrae bibent, qui cuncta terrena sapuerunt: sanguinem arietum, et agnorum, et hircorum, sive iuxta Septuaginta, arietum, vitulorum, et hircorum, ut tria significent animantia, quae in Dei victimis immolantur.
28 Imitantur enim et haeretici ecclesiasticam mansuetudinem, sed oblatio eorum non in Dei cultum, sed in daemonum cibum proficit, quae est pinguissima hostia eorum, et quasi adipe saturantur, et bibunt sanguinem deceptorum usque in ebrietatem. Hanc autem victimam Deus immolat per ecclesiasticos viros, ut multitudine deceptorum saturentur convivae pessimi, et bibant usque ad vomitum et ebrietatem. Quando videris sanctos viros, et Scripturis divinis eruditos truncare equos haereticorum et ascensores, de quibus scriptum est: Equum et ascensorem proiecit in mare [Exod. XV, 1], et omnes rebelles et gigantes suo mucrone concidere, et cunctorum bellatorum falsi nominis scientiae sanguinem fundere: tunc scito mensam Domini praeparatam, ut ponat gloriam suam in cunctis gentibus, quae illius credunt nomini, et intelligant Ecclesiae sanctorum illius iudicium, quod fecerint super adversarios, et manum fortem qua eos percusserit: et sciant domus Israel atque cognoscant, quod ipse sit Dominus Deus eorum, qui locutus est: Ego sum Dominus Deus vester, a die victoriae Domini usque in perpetuum: et recogitent idcirco captam esse quondam ab haereticis domum Israel, et in toto perversorum dogmatum orbe dispersam, quod reliquerint eum, qui parumper abscondit, sive avertit faciem suam ab eis, et tradiderit eos in manu haereticorum, et ceciderunt illorum mucrone confossi, propter immunditias et iniquitates suas: quae causa exstitit, ut absconderet et averteret faciem suam ab eis.
29 Expositis autem rationibus, secundum illud quod scriptum est: Oportet et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant [I Cor. XI, 19], captivitatis Israel, videlicet Ecclesiae, in qua habitant cernentes Deum: nunc pollicetur, quod reducat in Ecclesiam captivitatem Iacob, qui Iudaicum populum supplantarat, et postea haereticorum fraudibus supplantatus est: et misereatur omni domui Israel, non iuxta carnem, sed iuxta spiritum.
30 Et assumam, inquit, zelum meum pro nomine sancto meo, quod blasphemabatur in gentibus propter haereticos: ut postquam eos liberaverim, erubescant et confundantur, quare fide Ecclesiastica derelicta, praevaricati sint in me. Confundantur autem et erubescant valde velociter, cum habitaverint in terra sua, terra mitium, terraque sanctorum, et habitaverint confidenter, sive in pace, nequaquam haereticorum insidias formidantes [Psal. VI]. Tunc reducentur de populis, et congregabuntur de terris inimicorum suorum in terram suam, et sanctificabitur Dominus in eis in conspectu gentium plurimarum, quae et ipsae crediturae sunt Domino: finisque sit beatitudinis, scire atque cognoscere, quod ipse sit Dominus Deus eorum: eo quod apparuerit eis in gentibus, sive transtulerit eos de nationibus, et congregaverit super terram suam, terram Iudaeam, terram confessionis, terram mitium, terramque viventium, et ne unum quidem reliquerit haereticae pravitati: et ultra non abscondat faciem suam ab eis, nec aversetur illos, eo quod effuderit spiritum gratiae suae, de quo et Ioel propheta loquitur: In novissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem [Ioel. II, 28]: effuderit autem super omnem domum Israel.
31 Sin autem pro spiritu, iuxta LXX, furorem legerimus, qui in Hebraico non habetur, sic sentiendum est, quod ultra non abscondat faciem suam ab eis, in quos furorem suum ante effuderat. Hucusque in Ezechiel prophetam, Deo, ut optamus et credimus, auxiliante et aperiente os nostrum, locuti sumus: non aliorum, si qui scripserunt, vel deinceps, si scripturi sunt, sententiam destruentes; sed asserentes qualiacumque sunt nostra.
32 In aedificatione autem templi, et ordine sacerdotum, terraeque sanctae divisione et flumine egrediente de templo, et de arboribus ex utraque ripa semper virentibus, et per singulos menses afferentibus fructum, et reliquis quae usque ad finem prophetico volumine continentur, aperte imperitiam confitemur: melius arbitrantes interim nihil, quam parum dicere.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Ezechielem, 1, XXXVIII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 39