Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 11, Caput XXXVII
1 | (Vers. 1 seqq.) Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyrum [Vulg. in gyro]. Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vivent ossa ista? Et dixi, Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis: et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus. |
2 | Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factusque est [Vulg. factus est autem] sonitus, prophetante me, et ecce commotio, et accesserunt ossa ad ossa: unumquodque ad iuncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: Vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. |
3 | Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. LXX: Et facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et posuit me in medio campi, et hic erat plenus ossium hominum, et circumduxit me super ea per gyrum in circuitu, et ecce multa nimis super faciem campi et arida vehementer, et dixit ad me: Fili hominis, si vivent ossa haec? Et dixi: Unde, Domine, Domine, tu nosti haec. |
4 | Et dixit ad me: Fili hominis, propheta super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus istis: Ecce ego adducam super vos spiritum vitae: et dabo super vos nervos, et inducam super vos carnes, et extendam super vos pellem, et dabo spiritum meum super vos, et vivetis: et cognoscetis quoniam ego sum Dominus. |
5 | Et prophetavi sicut praecepit mihi: et facta est vox cum ego prophetarem, et ecce commotio, et accedebant ossa ad ossa ad iuncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes oriebantur, et ascendebant super ea pelles desuper, et spiritus non erat in eis. Et dixit ad me: Propheta, fili hominis, propheta super spiritum, et dic spiritui: haec dicit Dominus Deus: A quatuor spiritibus veni, spiritus, et insuffla super mortuos istos et vivant. |
6 | Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in eos spiritus, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis: congregatio multa vehementer nimis. Et locutus est Dominus ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra: periit spes nostra, desperavimus: propterea vaticinare, et dic ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam memorias vestras, et reducam vos de sepulcris vestris, populus meus, et introducam vos in terram Israel, et cognoscetis quoniam ego sum Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, ut educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et cognoscetis quia ego sum Dominus: locutus sum et faciam, dicit Dominus Deus. Famosa est visio, et omnium Ecclesiarum Christi lectione celebrata: ob quam vel maxime causam utramque editionem ex integro posui; ne qua nobis ab Hebraeis calumnia fieret, si saltem in verbis aliquid discreparent. |
7 | Solent enim ridere de nobis, et attollere supercilium et inflatis buccis ructare scientiam Scripturarum, si non dicam sensuum discrepantiam (quae si fuerit, iure reprehenditur), si verborum dissonantiam in nostris codicibus potuerint demonstrare. Qui ergo putant de resurrectione, quae ab omnibus et Iudaeis, et Christianis creditur, Dei esse sermonem, haec solent dicere: Facta est super prophetam manus Domini, hoc est, Dominus, atque Salvator, per quem Pater cuncta operatus est. |
8 | Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est . Et eduxit me, inquit, in spiritu Domini, subauditur, manus Domini. Eduxit autem eum in spiritu: non in corpore, sed extra corpus, et posuit illum, sive dimisit in medio campi, qui plenus erat humanis ossibus: nec eum est passa requiescere, sed fecit ossa omnia circuire, quae non erant operta humo, sed super campum iacentia: nec solum multa, sed multa nimis, et propter temporis vetustatem arida siccaque vehementer, et nihil in se humoris habentia. |
9 | Cumque interrogasset eum sermo divinus, utrum aestimaret haec ossa posse vivere? respondit: Domine Deus, tu nosti, qui plenam habes scientiam futurorum. Dixitque ad eum Dominus: Vaticinare de ossibus, sive super ossa haec, et dices ad ea: Ossa arida, audite verbum Domini. In quo mirandum quomodo ad ossa arida sit locutus, quae ante nervos, carnes, et cutem, et spiritum vivificantem, Dei possent audire sermonem. |
10 | Primumque ossa cum aliis ossibus nervorum vinculis colligantur: deinde implentur carnibus, et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis, quae nudarum carnium operiat foeditatem; et tunc accipiunt spiritum, qui vivere ea faciat, et postquam vixerint, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus. Dicente itaque propheta quod ei fuerat imperatum, statim est facta commotio, ossaque in suam sunt applicata compagem, astricta nervis, plena carnibus, pelle cooperta: iacebantque humana corpora spiritum non habentia. |
11 | Idcirco propheta vaticinatur ad spiritum, et ait: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus: a quatuor videlicet mundi plagis, ut quomodo in prima conditione hominis, insufflavit Deus in faciem eius, et factus est in animam viventem [Genes. II, 7]: sic et secunda conditio, id est, resurrectio mortuorum, insufflante spiritu, vivificetur: qui ingressus est humana corpora, statimque vixerunt, steteruntque super pedes suos. Unde et resurrectio dicitur mortuorum, congregatio, sive Ecclesia multa [Psal. CIII, 30], et ut in Hebraeo habetur, grandis exercitus; eoque completur tempore: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. |
12 | Quod autem sequitur: Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus est Israel, videtur facere quaestionem, eo quod non de generali resurrectione, sed proprie de resurrectione dicatur domus Israel, quae dicat: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus a terra nostra, sive omnino desperavimus: quibus ista dicentibus, tertio Ezechiel prophetare compellitur, et dicere ossibus aridis: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros. |
13 | In quo quaeritur: Si aperit tumulos, quomodo supra dixerit: Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et educam, inquit, vos de sepulcris vestris, populus meus, secundum illud, quod scriptum est in Evangelio: Venit hora; quando qui in sepulcris sunt, audient vocem Filii Dei, et exibunt qui bona egerunt in resurrectionem vitae [Ioann. V, 2]. Et iterum: Qui audierint vivent. Et si, sicut [Al. ut] nonnulli arbitrantur, de generali resurrectione dicit sermo divinus, quid necesse fuit specialiter dici: Et inducam vos in terram Israel, cum in omni orbe terrarum resurgere debeant mortui ex his locis in quibus sepulti sunt? Cumque, ait, eduxero vos de tumulis vestris, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, tunc requiescere vos faciam super humum vestram; ut postquam requieveritis in terra Israel, tunc cognoscatis, quod ipse sim Dominus, qui promissa mea opere compleverim. |
14 | Qui ergo de generali resurrectione haec dicta intelligunt, illud quod videtur facere quaestionem: Ossa haec universa domus est Israel, ad sanctorum resurrectionem referunt, de qua et Apostolus Ioannes in Apocalypsi loquitur: Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima, super eum secunda mors non habet potestatem [Apoc. XX, 6]: quod videlicet alia sanctorum, alia peccatorum sit resurrectio. |
15 | Unde et in psalmo primo dicitur: Non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. Terram autem Israel quam resurgentibus Dominus pollicetur, illam esse confirmant, de qua scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. [Matth. V, 4]. Et: Placebo Domino in regione viventium [Ps. CXIV, 9]. Haec loquuntur, qui de generali, ut diximus, resurrectione Ezechielem scripsisse autumant. |
16 | Qui autem taliter interpretantur ista, non debent nobis facere invidiam, quod istum locum aliter exponentes, resurrectionem negare videamur. Scimus enim multo robustiora testimonia, et in quibus nulla sit dubitatio, in Scripturis sanctis reperiri, ut est illud Iob: Suscitabit [Al. suscitabis] pellem meam, quae ista sustinet [Iob. XIX]. Et in Daniel: Multi qui dormiunt in terrae pulvere, resurgent; isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium, et in confusionem aeternam [Dan. XII, 2]. Et in Evangelio: Nolite timere eos, qui corpus interficiunt, animam autem non possunt occidere; timete autem eum magis, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam [Matth. X, 28]. Et apostolus Paulus: Qui vivificabit mortalia vestra corpora propter inhabitantem spiritum eius in vobis [Rom. VIII, 11], et multa alia. |
17 | Ex quo perspicuum est, non nos resurrectionem negare, sed haec non scripta de resurrectione contendere, et per resurrectionis parabolam, de restitutione Israel prophetari qui eo tempore captivus erat in Babylone. Nec statim haereticis occasionem dabimus, si haec de resurrectione communi intelligi denegemus. Numquam enim poneretur similitudo resurrectionis ad restitutionem Israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio, et futura crederetur: quia nemo de rebus non exstantibus incerta confirmat. |
18 | Totaque nostra illo tendit assertio, quod quomodo videtur incredulum, quod ossibus aridis, et multa vetustate confectis, futura resurrectio promittatur: et tamen futurum est quod promittitur; sic et restitutio populi Israel, qui ductus est in captivitatem, et in toto orbe dispersus, videtur quidem incredibilis his qui Dei non norunt potentiam, sed tamen futura est: quia ego, inquit, Dominus locutus sum, et faciam sicut pollicitus sum. |
19 | Denique et in anteriori prophetia, in qua montibus Israel antiquus repromittitur status, dicit ad eos Dominus: Et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel [Ezech. XXXVI, 9, 10]: et rursum, quod domus Israel habitatura sit in terra sua, quae quondam inculta, postea futura sit quasi hortus voluntatis, et civitates desertae, et destitutae muniantur; et multiplicetur in eis domus Israel, sicut grex ovium, et caetera quae sequuntur ad eumdem sensum pertinere, qui nunc sub tropologia et parabola dicitur aridorum ossium, et penitus nullum humorem vitae habentium, impleto illo quod in Evangelio scriptum est: Quae apud homines impossibilia videntur, apud Deum possibilia sunt [Matth. XIX, 26]. Eiecti sunt autem de sepulcris suis, de sepulcris captivitatis, et vinculis quibus servitute Babylonia tenebantur astricti. |
20 | Sed haec omnia Iudaei, vel sub Zorobabel, ut prius dixi, expleta confirmant, quando magna est facta commotio; et regnum Chaldaeorum in Medos, Persasque translatum: vel in praesentia Christi sui, quem putant esse venturum. Nos autem spiritaliter post crucem Domini Salvatoris completa memoramus; et quotidie fieri in his vel maxime, qui instar Lazari peccatorum suorum fasciis colligati, ad vocem Domini suscitantur [Ioan. XI]; et vere sunt domus Israel, arens quondam, et nullam spem habens salutis: sed intrante in se spiritu gratiae, et porrigente Domino manum, de profundo inferi liberentur: et qui prius dixerant: Domine Deus, tu nosti haec, postea audiant liberati: Modicae fidei, quare dubitastis [Matth. XIV, 31]? |
21 | (Vers. 15, seq.) «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Iudae, et filiorum Israel sociorum eius, et tolle lignum alterum, et scribe super illud Ioseph lignum Ephraim, et omnis domus Israel, sociorum eius. Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unione in manu tua. |
22 | Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? Loqueris ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim; et tribus Israel, quae iunctae sunt ei: et dabo eas pariter cum ligno Iuda, et faciam eas [Vulg. addit in] lignum unum, et erunt unum in manus eius. |
23 | Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam, et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans. Et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis, et in abominationibus [Vulg. addit suis], et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus [Vulg. in populum], et ego ero eis Deus [Vulg. in Deum]. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in iudiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea. Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob: in qua habitaverunt patres vestri, et habitabunt super eam ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum: et David servus meus, princeps eorum in perpetuum. |
24 | Et percutiam illis foedus pacis: pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos, et multiplicabo eos [Vulg. tacet eos], et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. Et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. |
25 | LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, assume tibi virgam unam, et scribe super eam Iudam, et filios Israel qui appositi sunt ei, et virgam secundam assumes tibi, et scribes super eam Ioseph, virgam Ephraim, et omnes filios Israel qui appositi sunt ei, et coniunges eas invicem tibi in virgam unam, ut copules eas, et erunt in manu tua. Et erit quando dixerint tibi filii Israel loquentes: Non indicas nobis quid sint ista tibi? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam in tribum Ioseph per manum Ephraim tribus Israel, quae adiunctae sunt ei, et dabo eos omnes super tribum Iuda, et erunt in virgam unam, et erunt una in manu Iuda. |
26 | Et erunt virgae quas inscripsisti sic in manu tua coram eis: et dices eis, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam omnem domum Israel de medio gentium, ad quas ingressi sunt: et congregabo eos ex omnibus qui in circuitu eius sunt, et inducam eos in terram Israel, et dabo eos in gentem unam in terra mea in montibus Israel, et princeps unus erit omnium istorum in regem. |
27 | Et non erunt ultra in duas gentes: nec dividentur ultra in duo regna, ut non polluantur ultra in idolis suis et in offendiculis suis, et in omnibus impietatibus suis. Et eruam eos ex omnibus iniquitatibus eorum, in quibus peccaverunt, et mundabo eos et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et servus meus David princeps in medio eorum, et pastor unus erit omnium istorum, quia in praeceptis meis ambulabunt, et iudicia mea custodient, et facient ea. |
28 | Et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob, ubi habitaverunt patres eorum, et habitabunt in ea ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum. Et David servus meus, princeps eorum erit in perpetuum. Et disponam eis testamentum pacis, testamentum sempiternum erit cum eis: et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sancta mea in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. |
29 | Et scient gentes quia ego sum Dominus qui sanctifico eos, cum fuerint sancta mea in medio eorum in perpetuum.» Regum narrat historia [III Reg. XII], sub Roboam filio Salomonis duodecim tribus fuisse divisas, et duas, hoc est, Iudam et Beniamin cum Levitis ac sacerdotibus secutas esse Roboam, qui regnavit in Ierusalem, et regnum eius appellatum est Iuda. |
30 | Alias vero decem tribus quae dixerunt: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Sai [Al. Iesse], Ieroboam filio Nabath de tribu Ephraim, qui fuit filius Ioseph, submisisse cervices, et servisse ei: appellatasque ex magna parte populi antiquo nomine Israel; et multo tempore regnum Iuda et Israel adversum se habuisse certamina, propriisque paruisse regibus [IV Reg. XXV]: primasque decem tribus captas ab Assyriis, et post aliquantum temporis eas quae appellabantur Iuda, a Chaldaeis in Babylonem ductas esse captivas, et tribum Iuda post annos septuaginta, antiquae terrae redditam: decem autem tribus quae vocabantur Israel, usque hodie in montibus, urbibusque Medorum servire captivas [IV Reg. XXV]. Praesens igitur prophetia haec ex ore Domini pollicetur, quod utrumque sibi iungatur imperium, hoc est, regnum Iudae, et regnum Israel; tollaturque virga Ephraim, qui de Ioseph stirpe generatus est, cum reliquis tribubus, quae ei sociatae sunt, et iungatur virgae Iuda, ut nequaquam vocetur Iuda, et Israel, sed uno nomine appellentur Iuda: et sub figura prophetae, qui praecedit in typo Domini Salvatoris, nequaquam duabus manibus, sed una Christi teneantur manu. Dicit enim se assumere filios Israel de medio nationum, ad quas captivi ducti sunt, et reducturum eos in terram et in montes Israel, de quibus supra legimus: et appellandam unam gentem, uniusque regis regendam imperio: ut ultra non polluantur in idolis, et abominationibus suis; sed cum fuerint de captivitatis sedibus liberati, in quibus peccaverunt, omnibus vitiis esse mundandos, et futuros populum Dei, ita ut Dominus sit Deus eorum. |
31 | Et servus, inquit, meus David rex super eos [Luc. I]. De quo et Angelus loquitur in Evangelio, quod regnaturus sit super domum Iacob, et regni eius non sit finis: tantaeque erit clementiae, ut non solum rex, sed et pastor appelletur, eo quod superbum nomen [Al. vocabulum] imperii, pastoris vocabulo mitiget. Qui postquam fuerint in gentem unam, et in terra Israel, ac montibus habitaverint, ambulaturi sint in omnibus iudiciis Domini, et praecepta illius custodituri; habitaturi autem non in alia terra, sed in ea quam dedit servo suo Iacob, in qua habitaverunt patres eorum, Abraham, Isaac, et Iacob, et reliqui sancti, et non solum ipsi habitaturi sint, sed et filii eorum ac nepotes iuxta illud Virgilianum (Verg. Aen. 3, 98): Et nati natorum, et qui nascentur ab illis: | habitentque non ad breve tempus, sed in perpetuum. Vultis autem, ait, scire quis sit iste rex et pastor? Ipse est de quo supra dixi, servus meus David. |
32 | Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo; sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis [Philip. II, 6 seq.]. Cumque sub tali rege fuerint, percutiam illis foedus pacis: nequaquam ut in veteri Testamento certaminum atque bellorum, sed pactum pacis, quae exsuperat omnem sensum, de qua Salvator loquitur ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Et propheta dicit: Factus est in pace locus eius [Ps. LXXV, 2]. Quos cum in Ecclesia fundaverit, et stabilierit, ita ut possint dicere: Statuit supra petram pedes meos [Ps. XXXIX, 3]: tunc multiplicabuntur vel credentium numero, vel multiplicatione virtutum. |
33 | Et dabo, inquit, sanctificationem meam, sive sanctuarium in medio eorum in perpetuum, quod Iudaei de templo interpretantur, quod sub Zorobabel exstructum est. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur, in perpetuum: cum templum illud quod a Zorobabel exstructum est et postea a multis instauratum, Romano igne succensum sit? Quae omnia referenda sunt ad Ecclesiam, et ad tempora Salvatoris, quando tabernaculum eius positum est in Ecclesia: ubi factus est Deus noster, et nos populus eius. |
34 | Profectusque omnium est, ut sciant quod ipse sit Dominus, et ipse sanctificet Israel, non iuxta carnem, sed iuxta spiritum: quando sanctificatio eius in medio credentium facta est in perpetuum. Quo autem Dominus abiecerit tribum Ephraim, et elegerit tribum Iuda, et in Psalmis legimus, in quibus scriptum est: Et repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraim non elegit; sed elegit tribum Iuda [Ps. LXXVII, 67, 68], de qua scriptum est: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium [Gen. XLIX, 10]. Vere enim in adventu Domini Salvatoris, duae virgae, et ut in Hebraico positum est, duo ligna in unum iuncta sunt sceptrum, et in baptismate Christi dudum separata sociantur: ut fiant in unum novum hominem, et in unam gentem, neque polluantur ultra in idolis et abominationibus; sed mundi lavacro, sint populus Dei, et imperet eis Christus, et habitent super terram mitium, terram viventium, quam dederat servo suo Iacob, qui populum Israel in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus iuxta prophetiam Osee, quae pene omnis ad decem tribus dirigitur, id est, ad Ioseph et Ephraim, et Samariam, et Israel, intelligere falsi nominis scientiam, et diversas turbas haereticorum, hoc dicemus, quod in ultimo tempore quando subintraverit plenitudo gentium, et omnis Israel salvus fuerit [Rom. XI], tunc etiam adversarii populi, qui contra domum Iudae et confessionem Ecclesiae pugnaverunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et universis erroribus derelictis, et principibus mundi istius qui destruuntur [Al. destruantur], et patriarchis suis, qui eos in blasphemiarum barathrum deduxerunt, consurgant, et relinquant idola sua, et abominationes suas, quas de suo corde confinxerant, et de cunctis sedibus suis, in quibus peccaverunt, transeant ad ecclesiasticam fidem, et mundentur, et sint populus Christi, et ipse sit Deus eorum: quae plenius in Osee propheta dictasse me novi. |
35 | Quod si Iudaei et Christiani Iudaizantes, haec ad mille annorum voluerint referre regnum, necessitate coguntur, ut suscipiant omnes qui salvi fuerint habitaturos in terra Israel, aedificandam Ierusalem, exstruendum templum, cunctas Legis caeremonias exercendas, observandum sabbatum, accipiendam circumcisionis iniuriam, manducandum et bibendum, et divitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus aestimandam, cum Apostolus dicat: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet [I Cor. VI, 13]. Quomodo autem in typo resurrectionis superior sermo propheticus resurrectionem Iudaici populi demonstravit, non carnalem, sed spiritualem: sic et ista prophetia nequaquam ad carnis, sed ad animae pertinet felicitatem, et ad Christi fidem, qua mundamur in baptismate, cuius regnum in perpetuum est, ut non exspectemus ventura quae transacta sunt, et quotidie transigi novimus. |